You are on page 1of 3

MTRICA. TEMA 1.3. VERSOS TROCAICOS.

EJERCICIOS

PLAUTO
1)Casina 353ss.
CHA. Ille edepol uidere ardentem te extra portam mortuam.
CLE. Credo ecastor uelle. CHA. At pol ego hau credo, sed certo scio.
LY. Plus artificumst mi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
Quid si propius attollamus signa eamusque obuiam?
Sequere. quid uos agitis? CHA. Adsunt quae imperauisti omnia:
Vxor, sortes, situla atque egomet. OL. Te uno adest plus quam ego uolo.
CHA. Tibi quidem edepol ita uidetur: stimulus ego nunc sum tibi:
Fodico corculum: adsudascis iam ex metu, mastigia.
CLE. Tace, Chaline. OL. Comprime istum. CHA. Immo istunc qui didicit dare.
LY. Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi: animum aduortite.
Atqui ego censui aps te posse hoc me[cum] impetrare, uxor mea,
Casina ut uxor mihi daretur, et nunc etiam censeo.
CLE. Tibi daretur illa? LY. Mihi enim ah non id uolui dicere:
Dum mihi uolui, huic dixi atque adeo mihi dum cupio perperam

Iam dudum hercle fabulor. CLE. Pol tu quidem, atque etiam facis.
LY. Huic immo hercle mlhi uah, tandem redii uix ueram in uiam.
CLE. Per pol saepe peccas. LY. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
Sed te uterque tuo pro iure ego atque hic oramus. CLE. Quid est?

SNECA
1)Edipo 223-232
Cr. Sit, precor, dixisse tutum uisu et auditu horrida;
torpor insedit per artus, frigidus sanguis coit.
ut sacrata templa Phoebi supplici intraui pede
225

et pias numen precatus rite summisi manus,


gemina Parnasi niualis arx trucem fremitum dedit;
imminens Phoebea laurus tremuit et mouit domum
ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit.
incipit Letoa uates spargere horrentes comas
230

et pati commota Phoebum; contigit nondum specum,


emicat uasto fragore maior humano sonus:
2)Medea 740-751
Comprecor uulgus silentum uosque ferales deos
740

et Chaos caecum atque opacam Ditis umbrosi domum,


Tartari ripis ligatos squalidae Mortis specus.
supplicis, animae, remissis currite ad thalamos nouos:
rota resistat membra torquens, tangat Ixion humum,
Tantalus securus undas hauriat Pirenidas,

745

[grauior uni poena sedeat coniugis socero mei]


lubricus per saxa retro Sisyphum soluat lapis.
uos quoque, urnis quas foratis inritus ludit labor,
Danaides, coite: uestras hic dies quaerit manus.++
nunc meis uocata sacris, noctium sidus, ueni
750

pessimos induta uultus, fronte non una minax.

You might also like