You are on page 1of 1

Ego dico tibi, o femina, omnium principium esse unitatem; quamquam in nostro mundo

non possumus hoc sensibus cernere, et hac de causa utimur numeris, qui adiuvant nos ad melius
intelligendum veritatem. Hoc enim modo dicimus ex unitate gignere infinitam dualitatem quae
ipsa gignit numeros.
Cur debemus uti numeris?
Hi numeri non sunt nihil aliud nisi puncta et postea linea, ex quibus possumus nobis
mente fingere unitatem omnium rerum.
Quo modo hoc fieri potest? Quo modo possumus nos ex punctis et lineis intellegere
natura rerum et immo, unitatem omnium, quam tu dicis esse principium omnium.
Sane tibi videtur non posse ex multitudine numerorum intellegere omnium rerum
principium, attamen noli obliviscere nostram etiam musicam constare ex consonantia vel
harmonia multorum sonorum ; quamquam sunt diversorum generum, quando nos audiemus
chorum in theatro canentem, percipimus tantum unitatem sonorum pulchram, non singulos sonos
separatim.
Recte dicis.
Ergo, hoc modo possumus intellegere etiam mundi unitatem, quia harmonia musicae
terrestris est pars harmoniae caelestiae, quae harmonia non cernitur a nostris sensibus, nisi per
dualitatem infinitam quae debet extare in mundo ; id est per finitum et infinitum, per unum et
plura, per masculinum et femininum, per lumen et tenebras. Hae omnes sunt tantummodo
imagines unitatis ad nostras mentes aptatas.

You might also like