PROLOGVS Plauto

You might also like

You are on page 1of 3

PROLOGVS

Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, spectatores,


nuntio. Apporto vobis Plautum, lingua non manu, quaeso ut benignis accipiatis
auribus. Nunc argumentum accipite atque animum advortite; Mercator quidam
fuit Syracusis senex, ei sunt nati filii gemini duo, ita forma simili pueri, ut mater
sua non internosse posset quae mammam dabat, neque adeo mater ipsa quae
illos pepererat, ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat: ego illos non vidi,
ne quis vostrum censeat. postquam iampueri septuennes sunt, pater oneravit
navem magnam multis mercibus; imponit geminum alterum in navem pater,
Tarentum avexit secum ad mercatum simul, illum reliquit alterum apud
matrem domi. Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit. Mortales multi, ut ad
ludos, convenerant: puer aberravit inter homines a patre. Epidamniensis
quidam ibi mercator fuit, is puerum tollit avehitque Epidamnium. pater eius
autem postquam puerum perdidit, animum despondit, eaque is aegritudine
paucis diebus post Tarenti emortuost.
Plauto, Menaechmi

Sosias, criado de Anfitrin, rey de Tebas, narra a ste el fraude del dios Mercurio, que ha
tomado su figura.
SOSIA. Vera dico, domine. Omnem imaginem tuam alter habet et similis est
mei. Idem est atque ego.
AMPHITRUO. Quid narras?
SOSIA. Eodem est ille habitu; eisdem pedibus incedit; eidem oculi, idem
nasus, eadem frons in capite eodem; color idem eiusdem barbae. Easdem aures
habet, os idem. Neque lac lactis similius est quam ille ego similis est mei. Eadem
fecit atque ego. Ipse mihi omnia narravit, non modo pugnam, sed praedam,
hostes timoremque deum. Ipsius Sosiae vim et virtutem agnovi.
AMPHITRUO. Insane!
SOSIA. Vera dico. Nunc ego sum Domi.
AMPHITRUO. Non es Domi: hic mecum ades. Homo idem duobus locis simul
esse non potest.
SOSIA. At ego sum profecto hic et illic: res ita est!
AMPHITRUO. Ubi bibisti, homo turpissime?
SOSIA. Nusquam equidem bibi.
AMPHITRUO. Tune id dicis?

SOSIA. Ego ipse dico. Audisne? Domi ego sum, inquam, et apud te adsum
Sosia idem. Res eius modi est

You might also like