Dea Minerva

You might also like

You are on page 1of 1

DEA MINERVA

Nonne fabulam hanc iam audivisti? Maximus Juppiter olim, quod eius
caput maxime dolebat, Vulcanum filium, qui Cyclopibus praeerat fulminaque
conficiebat, in Olympum vocavit. Filio deinde dixit: "Mi fili, frontem meam
aperi; noli timere". Vulcanus non sine mora aparuit. Tum subito, fronte patris
aperta e vulnere virgo pulcherrima surrexit, galeam in capite gerens, iaculum
dextra tenens, clipeum sinistra. Sic Minerva, pacis et artium dea, in lucem venit.

Clara est Neptuni et Minervae controversia de Athenarum et Atticae


tutela. Quia Neptunus et Minerva novo oppido suum nomen imponere cupiunt,
pretiosa dona incolis praebere statuunt: Neptunus prior tridente ardua saxa
percutit. Statim e saxis fons salsae aquae emicit atque inde prosilit acer equus,
belli signum. Minerva deinde terram hasta findit subitoque in auras surgit olea
quae hominibus pacem ubertatemque portendebat. Neptuni donum gratum est,
sed olea necessaria vitae extimatur: Minerva Neptunum vincit. Itaque Minerva,
Graece dicta "Athena", urbi "Athenis" nomen suum imponit atque arx ei ab
Atheniensibus sacratur. Tamen Attici etiam Neptunum ut deum bonum et
generosum cum magna diligentia colunt.

You might also like