You are on page 1of 1

Ergo ego senator inimicus, si ita vultis, homini, amicus esse, sicut semper fui,

rei publicae debeo. Quid? si ipsas inimicitias, depono rei publicae causa, quis
me tandem iure reprehendet, praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque
factorum exempla semper ex summorum hominum consiliis atque factis mihi censueri
m petenda.
Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum co
nsilium, cum ego idem antea multa decreverim, que magis ad hominis dignitatem qu
am ad rei publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum dec
revi sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario ; dis immor
talibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis. Ergo ille cumul
us dierum hominis est dignitati tributus.
Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri s
olet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dan
dis recipiendisque meritis quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet a
b alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiqui
or et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo am
icitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitates
quidem etiam ab iis percipiuntur saepe qui simulatione amicitiae coluntur et obs
ervantur temporis causa, in amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum et,
quidquid est, id est verum et voluntarium.
Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo venenorum artibus pravis se poll
uisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. pari sorte etiam pr
ocurator monetae extinctus est. Sericum enim et Asbolium supra dictos, quoniam c
um hortaretur passim nominare, quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum
igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit. et post hoe
flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus
.
Ego vero sic intellego, Patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decerne
ndis perpetuae pacis habere oportere rationem. Nam quis hoc non sentit omnia ali
a esse nobis vacua ab omni periculo atque etiam suspicione belli?
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haut ita
dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus discipli
narum liberalium inpendio paucis sine respiratione ulla extrusis, tenerentur min
imarum adseclae veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum
ne interpellata quidem cum choris totidemque remanerent magistris.
Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a
quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille
diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. Quam ob rem dissentientium
inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracu
ndiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosop
hia mihi videri solent.
Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sa
pientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, u
t iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote.
Vbi curarum abiectis ponderibus aliis tamquam nodum et codicem difficillimum Cae
sarem convellere nisu valido cogitabat, eique deliberanti cum proximis clandesti
nis conloquiis et nocturnis qua vi, quibusve commentis id fieret, antequam effun
dendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis per
simulationem tractatus publici nimis urgentis eundem placuerat Gallum, ut auxil
io destitutus sine ullo interiret obstaculo.
Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scri
psi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illi
s, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae
gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, La
elium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem
Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de a
micitia, quam legens te ipse cognosces.

You might also like