You are on page 1of 2

Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamus tractas

se, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum a
d eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura
permictit, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam ceci a
mbulant per plateas, plerunque anteriora posteriora putantes, - Verbo aspirante
de celis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non solum aquam nos
tri ingenii ad tantum poculum aurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis
, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum ydromellum.
2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectu
m, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes,
quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibu
s cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulga
rem locutionem asserimus quam sine omni regola nutricem imitantes accipimus.
3. Est et inde alia locutio secondaria nobis, quam Romani gramaticam vocaverunt.
Hanc quidem secundariam Greci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero hu
ius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem
regulamur et doctrinamur in illa.
4. Harum quoque duarum nobilior est vulgaris: tum quia prima fuit humano generi
usitata; tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et
vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis
existat.
5. Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.
These algorithms are very specific artificial intelligence and cannot be compare
d to Generic Artificial Intelligence that is still years, if not decades, away.
However, very specific AI is already here and in 2016 we will see the rise of th
e Algorithmic Business.
These algorithms are very specific artificial intelligence and cannot be compare
d to Generic Artificial Intelligence that is still years, if not decades, away.
However, very specific AI is already here and in 2016 we will see the rise of th
e Algorithmic Business.
Et sic patet soli homini datum fuisse loqui. Sed quare necessarium sibi foret, b
reviter pertractare conemur.
III
1. Cum igitur homo non nature instinctu, sed ratione moveatur, et ipsa ratio vel
circa discretionem vel circa iudicium vel circa electionem diversificetur in si
ngulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie videatur gaudere, per proprios
actus vel passiones, ut brutum anirnal, neminem alium intelligere opinamur. Nec
per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum introire contingit, c
um grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtectus.
2 Oportuit ergo genus humanum ad comunicandas inter se conceptiones suas aliquod
rationale signum et sensuale habere: quia, cum de ratione accipere habeat et in
rationem portare, rationale esse oportuit; cumque de una ratione in aliam nichi
l deferri possit nisi per medium sensuale, sensuale esse oportuit. Quare, si tan
tum rationale esset, pertransire non posset; si tantum sensuale, nec a ratione a
ccipere nec in rationem deponere potuisset.
3. Hoc equidem signum est ipsum subiectum nobile de quo loquimur: nam sensuale q
uid est in quantum sonus est; rationale vero in quantum aliquid significare vide
tur ad placitum.
IV

1. Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex premissis manifestum est. Nunc qu


oque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid pr
imitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomat
e primiloquium emanavit.
2. Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi Sa
cratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, s
cilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit: De fructu lig
norum que sunt in paradiso vescimur; de fructu vero ligni quod est in medio para
disi precepit nobis Deus ne comederemus nec tangeremus, ne forte moriamur .
3. Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabilius tamen
est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et inconvenienter putatur tam egre
gium humani generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse. Rationabil
iter ergo credimus ipsi Ade prius datum fuisse loqui ab Eo qui statim ipsum plas
maverat.
4. Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane mentis in promptu e
sse non titubo ipsum fuisse quod Deus est, scilicet El, vel per modum interrogatio
nis vel per modum responsionis. Absurdum atque rationi videtur orrificum ante De
um ab homine quicquam nominatum fuisse, cum ab ipso et in ipsum factus fuisset h
omo. Nam sicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium sue locutio
nis incipit ab heu , rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio; et cum
nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse Deus totus sit gaudium,
consequens est quod primus loquens primo et ante omnia dixisset Deus .
5. Oritur et hinc ista questio, cum dicimus superius per viam responsionis homin
em primum fuisse locutum, si responsio fuit ad Deum: nam, si ad Deum fuit, iam v
ideretur quod Deus locutus extitisset, quod contra superius prelibata videtur in
surgere.
6. Ad quod quidem dicimus quod bene potuit respondisse Deo interrogante, nec pro
pter hoc Deus locutus est ipsa quam dicimus locutionem. Quis enim dubitat quicqu
id est ad Dei nutum esse flexibile, quo quidem facta, quo conservata, quo etiam
gubernata sunt omnia? Igitur cum ad tantas alterationes moveatur aer imperio nat
ure inferioris, que ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem ful
goret, aquam gemat, spargat nivem, grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebit
ur ad quedam sonare verba, ipso distinguente qui maiora distinxit? Quid ni?
7. Quare ad hoc et ad quedam alia hec sufficere credimus.

You might also like