Professional Documents
Culture Documents
IN AGGAEUM PROPHETAM
CAPUT SINGULUM
Aggaeus decimus est in ordine duodecim
prophetarum. Spiritus sanctus qui per os
prophetarum loquebatur praesagio signari
voluit nomine, ut vocaretur Aggaeus, videlicet,
secundum negotium, de quo per os ejus erat
locuturus. Hoc namque nomen Aggaeus
interpretatur festivus, et magnam utique
festivitatem prospiciebat ejus oculus, dum ista
loqueretur quae nunc habemus in manibus,
dum diceret per eum Dominus:
Populus iste dicit: Nondum venit tempus
domus Domini aedificandae (Agg. I),
et dum jubente Domino interrogaret sacerdotes,
dicens:
IN AGGAEUM PROPHETAM
COMMENTARIORUM
LIBER UNUS
CAP. I
CAPUT SINGULUM
In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in
die una mensis, factum est verbum Domini in
manu Aggaei prophetae ad Zorobabel filium
Salathiel ducem Juda, et Jesum filium Josedech
sacerdotem magnum dicens: Haec ait Dominus
exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum
venit tempus domus Domini aedificandae. Et
factum est verbum Domini in manu Aggaei
prophetae, dicentis: Nunquid tempus vobis est
ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista
deserta? Primo illud operae pretium est quod,
sicut Nabuchodonosor in sanctis propheticis
scripturis diabolo assimilatur vel similis
aedificandae
domus
Domini,
contendit
nihilominus tempus sibi esse ut habitet in
domibus laqueatis, id est cum Christum neget
venisse, nihilominus asserat paradisi vel regni
Dei mansiones jam a patribus possideri, et sibi
haereditatem illam omnino deberi. Veritas enim
ita se habet, quod nulli regni coelorum aditus
patere potuisset nisi per adventum Christi, et
quod non sit in alio aliquo salus, aut aliud
nomen sub coelo datum hominibus, in quo
oporteat nos salvos fieri (Act. IV). Interroga
Judaeum, in quo vel unde confidat salvari vel
paradisum ingredi, si Christus non venit. Et
respondet tibi, quod per Abraham vel per
justitiam suam factus sit aptus regno Dei. Ergo,
inquit propheta, domus ista deserta, id est
adventus Christi nulla est gratia, nulla est
utilitas. Utquid enim Christus promissus fuit
aut venire debuit, si absque adventu ejus homo
per justitiam suam salvari potuit? Igitur unde
apud prophetam arguitur populus iste, dicendo:
Duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt
aedificare
ad
habitandum.
Caeterum
quomodocunque tunc actum sit, nos Aggaeum
prophetam esse scimus unum de prophetis, per
quos utique locutus est Spiritus sanctus, et
idcirco
sub
verbis,
quibus
praesentes
excitabantur et confortabantur, mysteria
futurorum prophetico more illum signasse non
dubitamus. Coepto igitur modo persequamur.
Quam ob causam, dicit Dominus exercituum,
vobis respicientibus ad amplius, ecce factum est
minus, et cum hoc ipsum inferretis in domum,
exsufflavi illud. Quam ob causam odi et projeci
festivitates vestras? (Isai. I.) Videlicet quia
domus mea deserta est, et vos festinatis
unusquisque in domum suam, id est, quia vos
non quaeritis justificari per Christum, cujus
solum corpus justitiae domus est, et totius
Divinitatis templum, et ejus justitiae non
subjecti, festinatis unusquisque statuere
justitiam suam (Coloss. III; Rom. X). Propter
hoc super vos prohibiti sunt coeli, ne darent
rorem, prohibiti sunt apostoli apud vos perdere
CAP. II
CAPUT SINGULUM
Sequitur: In septimo mense, vicesima et prima
mensis, factum est verbum Domini in manu
Aggaei prophetae, dicens: Loquere ad
Zorobabel filium Salathiel ducem Juda, et ad
Jesum filium Josedech sacerdotem magnum, et
ad reliquos populi dicens: Quis in vobis est
derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua
prima? Et quid vos videtis hanc nunc? Nunquid
non ita est, quasi non sit in oculis vestris? Et
nunc confortare Zorobabel, dicit Dominus, et
confortare Jesu filii Josedech, sacerdos magne,
et confortare omnis populus terrae, dicit
Dominus exercituum. Verbum quod pepigi
vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti,
et spiritus meus erit in medio vestrum. Nolite
timere, quia haec dicit Dominus exercituum:
Adhuc unum modicum est, et ego commovebo
coelum et terram, et mare et aridam, et movebo