You are on page 1of 2

Lauda, Hierusalem, dominum.

Lauda Deum tuum, Sion,


quoniam confortavit seras portarum tuarum.
Benedixit filiis tuis in te
qui posuit fines tuos pacem,
et adipe frumenti satiat te,
qui emittit eloquium suum terrae.
Velociter currit sermo eius.
Qui dat nivem sicut lanam,
nebulam sicut cinerem spargit,
mittit cristallum suum sicut buccellas:
ante faciem frigoris eius, quis sustinebit?
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea.
Flabit spiritus eius, et fluent aquae.
Qui adnuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israhel,
non fecit taliter omni nationi,
et iudicia sua non manifestavit eis.

[91508] Officium Sacerdos, vesp. 1 cap. 1


Capitulum. Dominus Iesus Christus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gra
tias agens fregit, et dixit: Accipite et manducate: hoc est corpus meum quod pro
vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem.
[91509] Officium Sacerdos, vesp. 1 resp. 1
R/. Homo quidam fecit coenam magnam et misit servum suum hora coenae dicere invi
tatis ut venirent, quia parata sunt omnia.
V/. Venite, comedite panem meum et bibite vinum meum quod miscui vobis. Quia par
ata sunt omnia. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quia parata sunt omnia
.
Contra, Virgo flagelatur, de sancta Catharina.
Hymnus
[91510] Officium Sacerdos, vesp. 1 hymnus 1
Contra, Pange lingua gloriosi praelium certaminis. In Passione domini.
Pange, lingua, gloriosi
corporis mysterium
sanguinisque pretiosi,
quem in mundi pretium
fructus ventris generosi
rex effudit gentium.
Nobis natus, nobis datus
ex intacta virgine
et in mundo conversatus
sparso verbi semine
sui moras incolatus
miro claudit ordine.
In supremae nocte cenae
recumbens cum fratribus
observata lege plene
cibis in legalibus
cibum turbae duodenae
se dat suis manibus.
Verbum caro panem verum

verbo carnem efficit,


fitque sanguis Christi merum,
et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum
sola fides sufficit.
Tantum ergo sacramentum
veneremur cernui,
et antiquum documentum
novo cedat ritui,
praestet fides supplementum
sensuum defectui.
Genitori genitoque
laus et iubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio,
procedentis ab utroque
compar sit laudatio.

You might also like