You are on page 1of 5

io6

L. ANNjEI SENECJE

EPISTOLA XI.

QOID VALEAT SAPIENTIA AD EMENDANDA VITIA.


Lucilii amicum , qui sc ail sapientiam composuerat , laudans , erubuisse
narrat. Qua occasione utitur, de rubore quaedam afferendi. Esse , autem ,
ait, ruborem pudoris signum idque egregium, quod adeo sapientem et constantissimum virum sequatur : comparere tamen interdum quoquc in malis,
ibique esse mali notam. Clausulam eflicit dictum Epicuri : Eligas tibi virum
bonum, quo velut inspectante vivas. Cf. Ep. XXV.
SEKECA LDCILIO SUO SALDTEM.
Loctjttjs est mecum amicus tuus bonae indolis 5 in
quo quantum esset animi , quantum ingenii , quantum
jametiam profectus1, sermo primus ostendit. Dedit 2nobis
gustum , ad quem respondebit 3 : non enim ex praeparato
locutus est , sed subito deprehensus. Ubi se 4 colligebat ,
verecundiam , bonum in adolescente signum , vix potuit
excutere : adeo illi 5 ex alto suffusus est rubor. Hic illum , quantum suspicor , etiam quum se confirmaverit et
omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla
1. Jn quo profectus. Bona voluntas moresque egregii, deinde vires hunc animum excolcndi, tandem
ipse earum laudabilis usus intelliguntur. Ruhk.
a. Dedit nobis. Intersertam vulgo
particulam enim ignoiant mssti. S.
Z.Gustum... respondebit , vita sua
sequente efficiet, ut bona de eo concepta spes expleatur. Ruhi.
4. Vbi se coliigebat , verecundiam, etc. Sic ex vet. cod. : corrigendum monuit Erasmus in Append.
pro co , quod in cdit. vett. legebatur,

Ibi se colligebat verecundia , quod


ipsum ct mssti Arg. et Par. aliique
tenent. Muretus , reliquam adoptans
Erasmi emendationem , insuper ( nescio qua auctoritate) collegit edidit ,
pro colligebat. Schw.
5. Adeo Uli rubor. Laudat Lipsius Diogenis Cynici dictum in ju
venem, quem erubescere viderat :
cenfide , talis virlutis est color, ap.
Diog. Laert. VII , 54 , ubi vide Menag. qui et post Lipsium Menandri
comici versum affert : EpvSptuv irS;
^pyjffT^s cTvocc p.ot om7 RuhU.

EPISTOLA XI.

io7

enim 1 sapientia naturalia corporis, aut animi vitia ponuntnr : quidquid infixumetingenitumest, lenitur arte, non
vincitur. Quibusdam etiam constantissimis in conspectu
populi sudor erumpit , non aliter quam fatigatis etaestuantibus solet : quibusdam tremunt genua dicturis ; quorumdam dentes colliduntur , lingua titubat , labra concurrunt2. Haee nec disciplina , nec usus unquam excutit :
sed natura vim suam exercet , et illo vitio sui etiam robustissimos admonet3. Inter haec esse et ruborem scio , 3
qui gravissimis quoque viris subitus affunditur4. Magis
quidem in juvenibus apparet , quibus et plus caloris est,
et tenera frons ; nihilo minus veteranos et senes tangit.
Quidam nunquam 5 magis , quam quum erubuerint6, timendi sunt ; quasi omnem verecundiam effuderint. Sulla
|. Nulla enim vincitur. Vides
hic Senecam a rigidis Stoicorum decretis de sapiente dissentire : nam si
Ciceron. de Fin. III, 9. Stob. Ecl.
Ethic. p. 180 , 1 83. Cant. et Diog.
I.aert. YH, ia5 , comparaveris , eum
videbis ne naturali quidem corporis
aut animi vitio succumbere. RuM.
2. Labra concurrunt. Sic Crassus
inCic. deOratore : equidem etinvobis animadverlere soleo et in meipso
ssepissime experior, ut cxalbescara in
principiis dicendi, et tota mente atque omnibus artubus contremiscam
3. Et illo vilio sui etiam robu
stissimos admonet. Et illos viiii sui
ed. Erasm. et seqq. invitis msstis , in
quibus (quemadmodum ct in ed. />)
est ei illos vilio sui , quod revocavit
Uuhkopf. intelligens naturam isto vitio admonere ettam sapientissimos ,
cs*e ipsos homines. Equidem sui ad
naturam refercndum )iuto , quae
etiam sapientissimos admonel sui ,
i. c. admonct quanta sit ipsius vis.

Tum vero pronomen illos prorsus


otiosum , immo alienum ab hoc loco,
mihi visum erat; itaque in ilto mutare de mea conjectura ausus sum.In
ms. c. quidem est et illos etiam vicio
suo i in ed. A. et etiam illos vicio
suo. Schiv.
4- Affunditur. Arg. b. c. et Par.
d. affunditur. Par. b. habet adfunditur. Vulgo offundilur , ab Erasmo
effunditur ed. R. Scha>.
5. Quidam nunquam
effuderint. Laudat I.ipsius Tacitum de Domitiano in Jul. Agricolse vita c. 45,
Pliniumque in Panegyric. c. 43 not.
addatur Sueton. Domit. c. 18. Pompeii de quo hoc idem narrat Plutarch. in Ejus Vita Tom. III , c. 2 ,
p. 707, Reisk.Hanc eamdem oris mollitiem quoque in Pompeii statua , st
tamen est genuina , quse in Palatio
Spada Uomae asservabatur, conspici
dicunt; vid. Raccolta 127, cf. Raschii Lexic. Ruhk.
6. Quum erubuerint. Erubuerunt

io8

L. ANN./EI SENECiE

tunc erat violentissimus , quum faciem ejus sanguis in


vaserat. Nihil erat mollius ore Pompeii : nunquam non
coram pluribus rubuit, utique in concionibus. 1 Fabianum,
quum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini ; et hic illum mire pudor decuit. Non accidit hoc
ab infirmitate mentis , sed a novitate rei ; quae inexercitatos , etiamsi non concutit , movet naturali in hoc facilitate corporis pronos : nam , ut quidam boni sanguinis
sunt , ita quidam incitati et mobilis , et cito in os pro4 deuntis. Haec , ut dixi , nulla sapientia abigit : alioquia
haberet rerum naturam sub imperio , si omnia eraderet
vitia. Quaecumque attribuit conditio nascendi et corporis
temperatura , quum multum se diuque animus composuerit , haerebunt 2 . Nihil horum vetari 3 potest , non
5 magis quam arcessi*. Artifices scenici5, qui imitantur
affectus, qui metum et trepidationem exprimunt , qui
tristitiam repraesentant , hoc indicio imitantur verecundiam : dejiciunt vultum6, verba submittunt, figunt in
terram oculos et deprimunt : ruborem sibi exprimere non
possunt; nec prohibetur hic , nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia promittit , nihil proficit : sui juris
4. Arcessi. Tenui et h. 1. et alibi
mallet Schweigh. sane quia quum
istam scripturam , quam vulgatam
hic tempus , non causam exprimit.
1. Fabianum. Cf. de eo not. ad reperi. Accersiri ed. A. el R. cum
Consol. ad Marc. XXIII , a , de Bre- ms. c. et Par. a. Accersi ed Erasm.
cum ms. Arg. b. et aliis. Schw.
vit. vit. XIV, 4- Ruhk.
2. Hoerebunt. Habebunt ms. c. et
5. Ar/ifices scenici. ( O! irip! xov
ed. A. Quo de errore monui ad VIII, Atovuffov Tt^vtTat ) comoedi , tragoedi :
h. 1. mimi, pantomimi. Cic. pro Arch.
3. Schw.
3. Vetari, prohiberi, arccri. Recte poct. c. V. Cf. Ernesti clav. Cic. ubi
Gronov. hanc lectioncm vulgatse : rectc Wtsseling. ad Di odor. Sicul.
vitari e Gruter. Modii Opsopoei, etc. IV, c. 5, p. 45 1 laudatur. Ruhk.
6. Dejiciunt vultum. Dejiciunt
prsetulit. Sic et noster Amplonian.
enim vuiturn edd. vett. cum msstis
et Erlangcnsis prsestant. Ruhk.
Vetari mss. b. et c. habent cum . c. et Par. a. b. d. non malc , morc,
aliis. Schw.
Graeco. Schw.

EPISTOLA XI.

109

sunt; injussa veniunt, injussa discedunt. Jam clausu- n


lam epistola poscit. Accipe equidem utilem 1 et salutarem ,
quam te affigere animo volo : Aliquis 2 vir bonus nobis
eligendus est , ac semper ante oculos babendus , ut sic tanquam illo spectante vivamus , et omnia tanquam illo vidente faciamus. Hoc , mi Lucili , Epicurus prsecepit : custodem nobis et paedagogum dedit ; nec immerito. Magna
pars peccatorum tollitur, si peccatori testis assistit5. Aliquem babeat animus , quem vereatur, cujus auctoritate
etiam secretum suum sanctius faciat. O felicem illum , qui
non praesens tantum4, sed etiam cogitatus emendat ! O 7
felicem , qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam
quoque ejus se componat , atque ordinet ! Qui sic aliquem
vereri potest , cito erit verendus. Elige itaque Catonem :
si hic tibi videtur nimis rigidus , elige remissioris animi
virum Laelium-, elige eum, cujus tibi placuit et vita, et
oratio , et ipse animum ante se ferens vultus 5 : illum tibi
1. Equidem utilem , id est , sane ,
utique utilem. Sic mssti cum edd.
vctt. Vulgo et quidem , ab Erasmo.
In Par. d. scholion in contextu po
situm , utique ulilem. Schiv.
a. Aliquis....faciamus. Egregium
non dubie consilium! Similia jam
praeceperat Plato de Legg. lib. IX ,
init.Tom. IX, p. 4 ,Bip, Cf. et Epictet.
in Enchiridio c. 33 , ed. Schweigh.
ubi Upton. p. i5a , similia loca veterum notavit, post Galackcr. ad M. A n
tonin. p. 409 sq. ubi nec nostri loci
immemor fuit. Ruhk.
Z.Assistit. Peccatori testis assislit.
Vulgo peccaturis testis assistal , invitis msstis nostris et Paris. Schw.
4- Non pratsens tantum. Vulgo
non adspectus tanlum , a Mureto ,
contra codicum fidem : nempe sic
ille corrigere volucrat mendosum

actus , quod pro prcesens habebat


ed. Erasm. In ed. R. non fuerat non
prasens tantumfactum , sed postremum verbum recte ignorant mssti.
Schw.Ruhkopf. pro pratsens habet
aspectus. Sana , inquit, lectio : ex qua
aberrationes librariorum ortas putem
actus s. prcesens. Amplonian. et Er
lang. prsestant prcesens , uti Er^smi
vetustissimus codex. Plurimi : actus ,
quod et Erasmi editio habet.
5. Et ipse animum ante seferens
vulius. Sic recte Arg. b. cum Par.
a. b. d. Inepte vulgo , et ipsius animum anle te ferens et vultum.
Sic conhdentissime Schweigh. lila
tamen lectio quam ineptani decla
rat optimum praebet sensum , ct cum
prsecedentibus oplime congruit , si totam phrasim sic interpunxeris : elige
euincuj. tibipl. v.et oratio; et ipsius

no

L. ANNiEI SENECjE

semper ostende, vel custodem, vel excmplum. Opus est ,


inquam , aliquo , ad quem mores nostri se ipsi exigant.
Nisi ad regulam , prava non corriges. Vale.
animum ante teferens et vultus , ilium semper , etc. quam lectionem

vulgatam recepit Rutik. post Erasmum , Muretum , et alios.

EPISTOLA XII.

DE SENKCTUTIS COMIMOrilS, ET MORTE ULTRO APPETITA.


De senectute agit, cujus se admonitum narrat urbanissime, qnum ad
suburbanum suum venisset. Kam voluptatis plenam esse, pergit , si illa scias
uti, nec molestum esse, raortem ante oculos babere , quum omnibus hominibus certa , et cuique spes data sit vitae longioris. Addit, unumquemque ad
mortem quotidie paratum esse debere. Ssepe bnc redit Noster , e. c. Ep. xlix
al. Quis non Ciceronis egregium librum de Senectutc hac occasione recordabitur ?
SEIVECA LUCILIO S (J O SALOTEM.
Quocumque me verti1, argumenta senectutis 2meae
videQ. Veneram in suburbanum meum , et querebar de
impensis aedificii dilabentis : ait villicus mihi3, non esse
negligentiae suae vitium ; omnia se facere , sed viliam veterem esse. Haec villa inter manus meas crevit : quid mihi
futurum est , si tam putrida 4 sunt aetatis meae saxa 5 ? Iratus illi , proximam stomachandi occasionem 6arripio.
Apparet , inquam , has platanos 7 negligi : nullas habent
I. Verti. Ms. Arg. b. Par. a. b. d.
et alii. Ferto ms. c. cum edd. Schce.
a. Argumenta senectutis rnece :
id est argumenta quibus me senem
esse intclligebara.
3. Ait villicus mihi. Postremam
voccm , quse aberat vulgo, dedere
nostri mssti et alii optimi quiquc cura
ed. A.tlR.Scntv.
4 Tam putrida.TKuhk.Jamputria.

5. AEtatis mece saxa : id est , quse


ipse substruxi, ponenda curavi. Ruhk.
6. Arripio. Sic ms. b. cum aliis.
Mendose accipio ms. c. et ed.A. ArripuiPar. a. b. d. et Col. apud Grul.
Schtv.
j. Platanos. Umbnse causa has
arbores , caeterum steriles et celibes
(Virg. Geor. II, 70. Horat.II, Carm.
i5, 4 ) i una specie excepta, cui vitis

You might also like