You are on page 1of 14

Raimundi Lulli Opus 100.

Liber de mille prouerbiis


Ed. Medina 2005 Cum sit homo creatus ad cognoscendum, amandum, memorandum honorandum que Deum et ei seruiendum, ideo facimus Mille prouerbia ad dandum doctrinam, qua homo sciat se habere ad suum finem, ad quem est creatus. Cum prouerbium sit instrumentum breuiter significans ueritatem multarum rerum, cum que materiae sint plures et diuersae, cum quibus homo ualde tenetur amare et honorare Deum, et habere caritatem sibi et proximo, ideo facimus prouerbia plura et diuersarum materiarum, cum quibus possit homo habere materiam loquendi de omnibus bonis moribus, praebens per ipsos exemplum initio suorum uerborum. I. De Deo. 1. Habeas unum de Deo gaudium, quia est, et aliud quia | bonus est et completus. 2. Quia Deus melior est omni, quod est, dilige plus Deum propter suam bonitatem, quam propter tuum bonum. 3. Contra bonitatem et magnitudinem Dei, noli esse bonus aut magnus. 4. Cum frequentius memorabis et intelliges Deum, frequentius eum amabis et timebis. 5. Qui plus timet quam amat Deum, plus diligit seipsum quam Deum. 6. Sis ut Deus in te bonum opus habeat. 7. Cum peccato ne credas esse in gratia Dei. 8. Ama plus opus, quod Deus in te habet, quam quod tu habes in ipso. 9. Ama plus Deum per suam bonitatem, quam per tuam. 10. Precare Deum secundum suas conditiones et non secundum tuas. 11. Quia magna opera conueniunt Deo, potes a Deo petere res magnas. 12. Cognosce multum Deum, ut multum eum ames. 13. Plus boni potes cum Deo facere uno die, quam | te cum in mille annis. 14. Qui opera Dei non amat, Deus non amat opera eius. 15. Omnis homo, qui contra Deum luctatur, uictus remanet. 16. Sine bonitate, ne habeas in Deo spem. 17. Quaere tuum finem in fine Dei. 18. Quaere tuum posse in posse Dei. 19. Associare Deo, ne indigeas. 20. Ne credas honorare plus Deum bonis terrenis, quam spiritualibus. II. De praelato. 1. Peccatum in praelato est ualde magnum per malum exemplum. 2. Honora praelatum propter finem praelaturae. 3. Finis praelaturae multis finibus est obligata. 4. Noli contemnere praelatum propter genus, sed propter malos mores. 5. Bonitas praelati magis existit per finem et per bona opera, quam per suum dominari et | consanguineos ditare. 6. De nullo homine sumit Deus adeo magnam uindictam, sicut de malo praelato. 7. Praelatus qui plus amat terrena, quam spiritualia, coinquinat praelaturam. 8. Malus praelatus male utitur potestate Dei, quae est bona. 9. Falsus praelatus maximam iniuriam facit ueritati sui officii. 10. Baculus, anulus et mitra non habent tantum pulchritudinis in praelato, quantum caritas, pietas et castitas. 11. Plus boni attingit praelatus per finem praelaturae, quam per finem suorum parentum. 12. In electione praelati plus ualent sapientia et bonitas, quam potestas in genere et pulchritudine. 13. Bona, quae praelatus reponit, tollit a pauperibus Dei. 14. Praelatus dicens malum de suo populo dicit | malum de se ipso. 15. Praelato pertinet plus plorare, quam ridere. 16. Omnis praelatus, qui plus loquitur de hoc mundo, quam de alio, est falsus. 17. Ne confidas in praelato, qui frequenter non cantat missam. 18. Praelatus, qui non pascit oues suas, non est in Dei gratia. 19. Noli exultare in praelato, qui plus amat ouem extraneam quam priuatam. 20. Si uis cognoscere praelatum, respice quem honorat. III. De principe. 1. Iustitia principis nutrit in populo amorem. 2. Iustitia relucet in principe, et legalitas in populo. 3. Malitia principis facit infirmam legalitatem populi. 4. Diuisio populi facit potestatem principis

infirmam. 5. | Potestas principis est instrumentum finis populi. 6. Si ira boni principis sanat timorem populi, ira mali principis habet amorem populi aegrum. 7. Legalitas principis et legalitas populi sunt consobrinae. 8. In illo regno est pax, ubi amor principis et populi sunt uicini. 9. Genus principis antiqui sanat infirmam legalitatem populi. 10. Noua consuetudo facit aegrotare antiquitatem principis et populi. 11. Ex malitia principis oritur malitia populi; ex malitia populi oritur nouitas principis. 12. Princeps, qui est contra finem sui populi, est contra suum finem. 13. Contrarietas intra principem et populum nullum remedium habet. 14. Concordantia, quae est inter principem et populum, est tota sana. 15. | Fuge potius malum populum, quam malum principem. 16. Fuge potius malum principem, quam serpentem. 17. Princeps, qui facit malum populo, facit magnam iniuriam Deo. 18. Qui praecatur Deum per principem, praecatur per se ipsum. 19. Amori et potestati existenti inter principem et populum nihil resistit. IV. De subdito. 1. Malo domino ne uendas nec des tuam libertatem. 2. Ne sis otiosus, recole frequenter finem, ad quem es subditus. 3. Quamdiu es subditus, ama necessitates tui domini. 4. Submitte tuum cor malo domino, sed non tuam uoluntatem. 5. Si reprehenderis cum malo, responde cum bono. 6. | Excusa te paucis, ut tuus dominus abbreuiet sua uerba. 7. Ne te excuses iniuste, ne iuste blasphemeris. 8. Noli oboedire tuo domino contra Deum. 9. Ama tuum dominum, ut sine labore ei seruire possis. 10. Desidera aequari tuo domino per bonitatem et ueritatem, non per potestatem et uoluntatem. 11. Quoniam humilitas per se ipsam subsistit, esto humilis per uoluntatem. 12. Plus dilige legalem seruitutem, quam falsum dominium. 13. Qui domino suo non cognoscit honorem, se ipsum inclinat ad dedecus. 14. Noli plus honorare Deum, quam tibi et ipsi conuenit. 15. Plus ei seruias per amorem, quam timorem, si est bonus. 16. Ille se assuefacit malo et perdit tempus | suum, qui malo domino seruit. 17. Qui multis deseruit, a multis blasphematur. 18. Noli de eo laudari, quod per seruitutem facere debeas. 19. Ama patientiam, ut eam possis sustinere. 20. Cuicumque domino, dummodo sit bonus, ne uerecunderis seruire. 21. Cum malo domino ne credas pacem habere. V. De consanguineo. 1. Ne ames plus tuum filium, quam tuam animam, quae cum tuo filio consanguinitatem non habet. 2. Consanguinitatem, quam habet Deus te cum quatenus homo, ama super omnes alias. 3. Ne credas consanguineo, qui plus tua bona, quam tuam personam diligit. 4. Ama plus bonum consobrinum, quam malum filium. 5. Consanguinitas, per quam homo perdit Deum non est amabilis. 6. | Secundum quod gradus consanguinitatis sunt honorabiles, sunt amabiles. 7. Per consanguinitatem honora tuum consanguineum, quicumque is sit. 8. Ama plus tuum consanguineum per suam bonitatem, quam per antiquitatem generis. 9. Si cum uirtute potes nobilitare nouitates tui generis, cum peccato potes uilem reddere antiquitatem tui generis. 10. Consanguinitas excitat ad necessitatem, audaciam, caritatem et pietatem. 11. Cum audies dicere malum de tuo parente uerecundare. 12. Lauda plus tuum consanguineum per suam bonitatem, quam per suas diuitias. 13. Bonitas naturalis tui corporis et bonitas naturalis tui consanguinei sunt consanguineae. 14. Per bonitatem, quam tu habes per mores, ne | excuses tuum malum consanguineum. 15. Superbus consanguineus dat suis consanguineis laborem. 16. Fuge consanguineum, qui quatenus consanguineus de te uerecundatur. 17. Contrarietas consanguineorum est ualde mala et fortis. 18. Plus confide in tuo parente per bonam consuetudinem, quam per consanguinitatem. 19. Honor tui consanguinei non te excusat a malis moribus. 20. Tui mali mores inhonorant omnes tuos consanguineos. VI. De uxore. 1. In tua uxore ama plus finem matrimonii quam uoluptatem. 2. Ama plus in uxore bonitatem, quam pulchritudinem. 3. Cum tua uxore noli esse nimis priuatus. 4. Ne confidas in muliere mendaci. 5. | Cum tua fornicatione nutris fornicationem in uoluntate tuae uxoris. 6. Fornicatio est magis contrarium, quod esse possit inter maritum et uxorem. 7. Cum amore sis priuatus bonae uxoris et cum timore malae. 8. Sis castus ut mulier tua sit casta. 9. Potius nutrias tuam uxorem cum amore,

quam cum timore. 10. Cum tua uxore ne sis auarus. 11. Caue ne tua uxor cognoscat tua uitia. 12. Non est tam magnus labor et uerecundia, sicut de mala uxore. 13. Ama plus tuam uxorem pulchram in domo, quam in platea. 14. Ama plus bonitatem tuae uxoris, quam tuum thesaurum. 15. Tui consanguinei possint plus in domo tua, quam consanguinei tuae uxoris. 16. | Tui mores sint plus donosos in domo tua, quam illi tuae uxoris. 17. Qui fugit zelotypiam, magnum laborem fugit. 18. Qui frequenter temptat suam uxorem, frequenter poenitet. 19. Coram tua uxore ne loquaris de circumstantiis concubinatus. VII. De scutifero seu famulo. 1. Si uis laetus esse, habeas bonum seruitorem. 2. Tot permuta famulos, quousque unum obtineas bonum. 3. Nullius seruitio adeo indiges frequenter, sicut de famulo. 4. Repente ne reprehendas tuum famulum. 5. Cum amore, timore et humilitate, nutrias tuum famulum. 6. Da tuo famulo plus quam ei promittis. 7. Ne accipias [..]. a tuo famulo. 8. Quod melius habes est tuus bonus famulus. 9. Nullus homo adeo frequenter dat laborem, | sicut malus seruitor. 10. Non exultes de famulo, qui desiderat pulchras uestes. 11. Seruitor negligens non est tuus amicus. 12. Ne confidas in famulo, qui magis arridet uxori tuae quam tibi. 13. Seruitor qui ridens est, dum reprehenditur, non te amat. 14. Proiice a te seruitorem qui non recepit correctiones. 15. Nullus scutifer potest bene seruire suo domino, si eum non amat. 16. In famulo ama plus legalitatem et ueritatem, quam fortitudinem aut pulchritudinem. 17. Famulus, qui fallit tuum uicinum, fallit tuam domum. 18. Famulus delator aut maledicus non est legalis. 19. Famulus, qui non habet uerecundiam, non est bonus. 20. | Cum tuo seruitore ne multiplices sermones. 21. Cum tuo famulo ne rideas frequenter. VIII. De socio. 1. Voluntatem tui socii fac tuae uoluntatis sociam. 2. Cum homine auaro aut superbo ne contrahas societatem. 3. Cum tua legalitate nutrias legalitatem in tuo socio. 4. Qui suo socio mentitur nutrit in eo falsitatem. 5. Tuus socius nesciat plus in te, quam tu in ipso. 6. Cum homine, quem non cognoscis, ne facias societatem. 7. Bestia, quae carnem non manducat, ne sit socia eius, qui manducat. 8. Cum homine otioso ne habeas societatem. 9. Ne facias societatem cum eo, qui te minatus fuerit aut inhonorauerit. 10. | Hominis honorati et pauperis ne sis socius. 11. Ne imperes plus tuo socio quam tibi ipsi. 12. Ne reprehendas tuum socium absque ratione. 13. Confide in socio, qui tibi faciat auantagium. 14. Ne sis socius illius, qui leuiter mutat suum propositum. 15. Socius, qui laudat tua uitia, non est legalis. 16. Socius, qui disperdit sua, non multiplicabit tua. 17. Societas hominis uilis est ualde periculosa. 18. Cum homine habente fortes inimicos ne habeas societatem. 19. Ne facias societatem cum homine, qui desiderat emere tuam domum. IX. De uicino. 1. Sis curialis cum tuo uicino. 2. Cum tuo bono uicino sis priuatus domi et cum malo in uia. 3. Tuus canis ne mordeat canem tui uicini. 4. Ride bonum tui uicini et plora tuum malum. 5. Qui malum uicinum habet, frequenter est in labore. 6. | Ne interroges quid faciat tuus uicinus domi. 7. Dic bonos mores tui uicini et non malos. 8. Cum tuo uicino ne loquaris de tua uxore nec de sua. 9. Ne celes tuo uicino quod manducas in domo tua. 10. Ne dicas malum tuo uicino de eo, quod amat. 11. Si tuus uicinus indiget, habeas caritatem. 12. Tuum bonum uicinum ride et malum plora. 13. Cum tuo bono uicino adiuua te a malo uicino. 14. Malo uicino ne petas consilium uel adiutorium. 15. Malo uicino repende bona tua. 16. Malo uicino ne credas de tua uxore nec de sua. 17. Cum tuo bono uicino fac multa uerba, cum malo pauca. 18. Tuus malus uicinus nesciat secreta | tuae domus. 19. Bonum uicinum laudat homo bonus, et malum uicinum blasphemat homo malus. 20. De potestate tui boni uicini sis laetus et de potestate tui mali uicini sis tristis. X De amico. 1. Ama quod tuus amicus amat. 2. Si tibi est magnus amicus, esto illi magnus amicus. 3. Ille est paruus amicus qui fastidit deseruire suo magno amico. 4. Cum tuo magno amico noli ludere. 5. Ne reprehendas frequenter tuum amicum. 6. In amico, qui te amat per tuam bonitatem, ne habeas

spem. 7. Ne sis priuatus inimici tui amici. 8. Tuo amico lauda tuum bonum et blasphema suum malum. 9. Pro uno malo tui amici ne perdas multa eius bona. 10. | Verba amorosa loquere cum tuo amico. 11. Ne uendas tuum amicum propter pecunias ne perdas eum per iram. 12. Ex tuo posse et posse tui amici fac unum posse. 13. Voluntas duorum amicorum concordat in uno fine. 14. Qui bonum amicum habet raro indiget. 15. Ab infirmitate, quam habes per tuum inimicum, sanat te bonus tuus amicus. 16. Diuitias, quas habes, et quas tuus amicus habet, fac uicinas et amicas. 17. Si es inimicus ne credas esse amicum. 18. Nulli homini facias tanta beneficia, sicut tuo amico. 19. Ne des passionem tuo amico, ne loquaris ei de suo inimico. 20. Patere uitia tui amici, quia ipse patietur tua. XI De inimico. 1. Ama inimicum quatenus creatura Dei est | et non quatenus habet malos mores. 2. Proba ex inimico facere amicum. 3. Praeroga beneficium inimico tuo, ut et ipse tibi retribuat. 4. Qui frequenter loquitur et memorat suum inimicum, frequenter habet passionem. 5. Cum tuo inimico ne multiplices suum posse nec suam iram. 6. Fac tuum inimicum extraneum tuis oculis et tuis auribus. 7. Qui malum dicit de suo inimico procurat quod duplicatum malum de ipso dicatur. 8. Ne credas leuiter malum, quod homo tibi dicit de tuo inimico. 9. Tuo inimico cohibes iram, si eum laudas. 10. Si habes inimicum per tuum uicinum, habeas eum amicum per tuam uirtutem. 11. Si habeas amicum ne timeas inimicum. 12. Magis timeas inimicum tuum dormiendo, quam uigilando. 13. Ne dormias dum tuus inimicus uigilat. 14. Scito conditiones tui inimici et ipse nesciat tuas. 15. | Inimicum sapientem time plus quam stultum. 16. Cum tuo inimico loquere de bono et non de malo. 17. Fac te amicum amici tui amici et sui inimici. 18. Ne credas tuo inimico in aliqua re. 19. Ne habeas inimicitiam per paruam utilitatem. XII De iustitia. 1. Si amas cum amore iudicari, ama iustitiam. 2. Per iustitiam est factus homo ad iustum amare. 3. Per iustitiam habebis pacem et per iniustitiam laborem. 4. Qui uendit iustitiam emit iniuriam. 5. Iustitia est in diuitiis hominis pauperis et iniuria in paupertate hominis diuitis. 6. Iudica pedes tuos ad bonos mores et manus tuas ad bona opera. 7. Qui odit iustitiam omnia odit. 8. Melior amicus, qui sit in tuo granario | et in tua cella uinaria, est iustitia. 9. Qui amat iustitiam amat regem. 10. Si multum manducasti, iuua te cum pauco manducare. 11. Si Deum paramasti, iudica te ad eum multum amandum. 12. Iustitia maiorem consanguinitatem habet cum bonitate, quam cum pecuniis. 13. Iustitia et iniuria semper habent guerram. 14. Qui debellatur iniuriam cum iustitia, Deus eum adiuuat. 15. Iustitiam consule et ne credas iniuriae. 16. Valde falsum nomen habet iudex iniuriosus. 17. Ne te iudices ad saluationem per tuam bonitatem. 18. Time iudicium aeternum. 19. Iudica peccatum ad exilium a tua anima et a tuo corpore. 20. Viuifica iustitiam cum caritate et | mortifica iniuriam cum timore. XIII De prudentia. 1. Prudens eligit melius bonum et uitat maius malum. 2. Prudentia est lux hominis sapientis. 3. Cum homine stulto ne credas facere sapientiam. 4. Quando imprudentia dormit prudentia uigilat. 5. Qui habet prudentiam non est pauper. 6. Cum prudentia uidebis bona et mala prope et procul. 7. In fine boni habes cum prudentia quietem. 8. Cum bona uita et bona morte fugies a mala morte. 9. Cum prudentia loquere cum stulto. 10. Prudentia et modus sunt consanguinei. 11. Si prudentia non habet cum quo possit lucrari, imprudentia non habet cum quo pos|sit perdere. 12. Cum prudentia ride et ob imprudentiam plora. 13. Prudentia ridet quando imprudentia plorat. 14. Prudentia est proprietas boni et imprudentia mali. 15. Prudentia sperat et habet, et imprudentia fugit. 16. Cum prudentia cognosces sapientem et stultum. 17. Cum prudentia cognosces te ipsum. 18. Plus ama tuum amicum per prudentiam quam per diuitias. 19. Qui cum prudentia non considerat, non loquitur cum prudentia. 20. Cum sanitate habet prudentia magnam potestatem et cum infirmitate paruam.

XIV De fortitudine. 1. Si habes fortitudinem cordis cum bo|nitate, habes fortes bonitates. 2. Contra fortia peccata habeas fortes bonitates. 3. Cum uiribus spiritualibus potes uincere uires corporales. 4. Quando uoluntas habet libertatem, habet uires contra peccatum. 5. Ne confidas in homine qui non habet fortem animum. 6. Qui habet forte cor, non habet timorem. 7. Sine forti corde non potes uincere tuum inimicum. 8. Qui non habet cor forte, crebro uincitur. 9. Ama finem, propter quem es creatus, et habebis forte cor. 10. Noli luctari absque forti corde. 11. Forte cor te elongat a uerecundia. 12. Parum proficit, qui minatur homini habenti fortem animum. 13. Prius uinces ensem et castellum, quam forte cor. 14. Ne iter facias cum homine, qui habet debile cor. 15. | Vis memorandi, intelligendi et amandi non uincitur. 16. Cum uiribus animae fortificaueris cordis. 17. Vis cordis non timet falsitatem nec magisterium. 18. Vis cordis et legalitas habent consanguinitatem. 19. Omne falsum cor timet forte cor. 20. Cum amore et timore Dei fortifica tuum cor. XV De temperantia. 1. Plus ualet temperantia in uoluntate, quam sapor in ore. 2. Qui non habet temperantiam est circa morbum et mortem. 3. Non potes nihilo habere temperantiam. 4. Temperantia et sanitas sunt amicae. 5. Temperantia non habet opus medico. 6. Temperantia est thesaurus uitae. 7. Temperantia comedit et gula malefert. 8. | Temperantia ridet quando gula plorat. 9. Temperantia et diuitiae sunt sorores. 10. Maior inimicus paupertatis est temperantia. 11. Qui habet temperantiam semper est laetus. 12. Cum temperantia eris procul a uerecundia. 13. Qui habet temperantiam qualibet hora diei scit respondere. 14. In principio manducandi, medio et fine, memora et ama temperantiam. 15. Cum inuitaberis, inuita temperantiam. 16. Temperantia, fortitudo et prudentia sunt sorores. 17. Qui uendit temperantiam emit mortem. 18. Temperantia antiqua uiuit sine passione. 19. Qui habet temperantiam assidue lucratur. 20. In omnibus tuis sensibus colloca temperantiam. XVI De fide. 1. Cum fide credis ueritates, quas non intelligis. 2. | Cum credentia conquires scientiam. 3. Qui inhonorat suam ueram fidem Deum blasphemat. 4. Ne discredas omnia, quae non potes intelligere. 5. Prius credis et postea intelligis. 6. De improuiso credis et cum deliberatione intelligis. 7. Cum fide uoluntas habet actionem et intellectus passionem. 8. Quo magis credis, eo magis potes intelligere. 9. Vbi plus intelligis, plus potes credere. 10. Qui uendit fidem emit infernum. 11. Cum fide facis Deum tuum uicinum. 12. Si per fidem es diues et honoratus, per fidem sis bene morigeratus. 13. Potestatem quam habes per fidem, ne teneas otiosam. 14. Plange quod fides plus est inhonorata, quam honorata. 15. Qui per fidem moritur, per fidem uiuit. 16. Ama plus tuam fidem, quam tuum filium. 17. | Cum argumento debella falsam credentiam. 18. Vnum meritum habes per credere corporalia et alterum per credere spiritualia. 19. Vis fidei est per uoluntatem et uis argumenti per intellectum. 20. Fides illuminat ueras uias cum amare et argumentum cum intelligere. 21. Fides est prope uoluntatem et procul ab intellectu. XVII De spe. 1. In maiori potestate bonitatis habeas maiorem spem. 2. Sine bonitate et iustitia ne habeas in Deo spem. 3. In tua sanitate est sanior tua spes quam in tua infirmitate. 4. Spes sana confortat et aegra debilitat. 5. In Deo habeas maiorem spem per suam bonitatem, quam per tua merita. 6. Quia Deus potest parcere, reconueniens est sperare in eo. 7. | Maior potest esse spes per amorem, quam per timorem. 8. Spes est nuntius, quem homo ad Deum transmittit, ut reportet adiutorium et ueniam. 9. In amicitia misericordiae Dei et iustitiae habeas spem. 10. Quia Deus plus amat parcere, quam punire, habeas spem. 11. Spes consulit per misericordiam et desperatio per iustitiam. 12. Sine spe non habes amicum. 13. Qui spem perdit, omnia perdit. 14. Qui sperat, non indiget. 15. Potestas spei non uincitur. 16. Spes facit hominem diligentem et curialem. 17. Spes est consobrina audaciae et amoris. 18. Conserua spem cum iustitia, prudentia, fortitudine et temperantia. 19. | Sine caritate non potes habere spem. 20. Spes non facit magnos sumptus. 21. Si uis habere magnam spem, habeas magnum amorem.

XVIII De caritate. 1. Cum caritate informa tuam uoluntatem. 2. Sine caritate nescis amare. 3. Qui caritatem prosequitur, Deum et se ipsum et proximum amat. 4. Meliores diuitias caritate habere non potes. 5. Tantam caritatem habere potes, quantam potes uelle. 6. Caritas non inuidet. 7. Caritas est castellum legalitatis. 8. Qui caritatem uendit, nihil emit. 9. Plus ualet caritas in tua uoluntate, quam omnia tua merita. 10. Non potes uti caritate, nisi eam des. 11. | Ideo habeas caritatem, ut Deus tibi habeat. 12. Si uis multum amari, ama multum caritatem. 13. Qui non amat in omnibus est incurialis. 14. Caritatem consule et non falleris. 15. Ne sis priuatus hominis non habentis caritatem. 16. Stultus est, qui sine caritate desiderat se amari. 17. Qui est in caritate est in gratia Dei. 18. Suspira, plora et ride cum caritate. 19. Cum caritate precare et cum caritate desine precari. 20. Qui cum caritate non uiuit, sine caritate moritur. XIX De ueritate. 1. Quanto ueritatem et bonitatem magnificabis, tanto distabis a suis magnis contrariis. 2. Ne celes ueritatem, quam scis, illis, qui ea opus habent. 3. | Eum Deus adiuuat, qui cum ueritate se defendit. 4. Ne cogites uitiare ueritatem cum falsitate. 5. Qui lucratur cum falsitate perdit cum ueritate. 6. Qui diues est cum falsitate, pauper est cum ueritate. 7. Veritas uirtuosa est pinguedo animae. 8. Veritas in intelligere et amare non habet passionem. 9. Sine ueritate noli habere honorem. 10. Quotiens ueritatem non dices time. 11. Qui uendit uerum dicere pro mentiri, uendit Deum. 12. Omnia mendacia non ualent unam ueritatem. 13. Scinde cum ueritate radices falsitatis. 14. Veritas numquam moritur. 15. | Plus ualet ueritas in paupere, quam mendacium in diuite. 16. Veritas non habet timorem nec falsitas audaciam. 17. Veritas incedit de die et falsitas de nocte. 18. In omni mentiri indigetur bono. 19. Nullus thesaurus est maior ueritate. 20. Veritas semper est sana. 21. Qui ueritatem habet plures amicos habet. 22. Vera cogitatio et falsum uerbum non habent consanguinitatem. XX De contritione. 1. Qui contritionem habet est circa satisfactionem et ueniam. 2. Cum contritione dat conscientia passionem uoluntati. 3. Qui contritionem habet non ridet. 4. Qui narrat suum peccatum cum risu non habet contritionem. 5. | Sine contritione non potes habere nec acquirere ueniam. 6. Contritio disponit peccatorem ad accersendum ueniam. 7. Contritio facit te plorare, ut in paradiso possis ridere. 8. Vna passio per contritionem ualet plus, quam omnes prosperitates per risus. 9. Contritio est nuntius, quem peccator transmittit ad pietatem Dei. 10. Contritio sine spe caret forma. 11. Contritio et gratia Dei sunt in peccatoribus uicinae. 12. Qui luget cum contritione luget cum dulcibus lacrimis. 13. Si crebro peccas, crebro poenite. 14. Magno peccato, magna contritio. 15. Qui habet lentam contritionem uicinus est daemoni. 16. Viuifica plus tuam contritionem per amorem, quem erga Deum habes, quam per timorem. 17. Contritio in omni tempore est legalis amica. 18. | Contritio existit fons suspirandi et plorandi per amare. 19. Quando cum contritione ploras, tuam animam impinguas. 20. Contritio per amorem et per timorem sunt consobrinae. 21. Thesaurus Dauid et sapientia Salomonis non ualuerunt plus quam contritio. XXI De conscientia. 1. Conscientia est lumen spirituale, quod dat passionem animae per peccatum. 2. Conscientia consulit homini, ut poeniteat de peccatis. 3. Cum uolueris peccare, consule conscientiam. 4. Nullum consilium est adeo magnum et legale, sicut illud, quod praebet conscientia. 5. Qui suae conscientiae non credit sibi non credit. 6. Ne habeas conscientiam nimis magnam aut nimis paruam. 7. | Qui nimis magnam habet conscientiam nimis magnum timorem habet. 8. Per nimis magnum timorem existit conscientia in tenebris. 9. Ne confidas in peccatore non habente conscientiam. 10. Conscientia disponit contritionem et contritio satisfactionem et satisfactio ueniam. 11. Peccatoris non habentis conscientiam Deus non miseretur. 12. Citius pungit conscientia tuam animam cum peccas, quam spina tuum pedem. 13. Cum tua conscientia coniunge iustitiam, prudentiam et fortitudinem, ne uincatur. 14. Conscientia sola non habet amicos. 15. Conscientia nascitur ex

ratione, ut consilium eius sit. 16. Conscientia est nuntius Dei reuelans uoluntatem Dei. 17. Plus ualet conscientia in tua anima, quam uoluptas in tuo corpore. 18. Conscientia dat tibi iustitiam, ut tibi det laetitiam. 19. | Conscientia est prope suspirare et suspirare prope flere. 20. Conscientia est medicina peccati. XXII De poenitentia. 1. Poenitentia est filia conscientiae. 2. Sine passione non potes facere poenitentiam. 3. Magnae poenitentiae, magna passio. 4. Non potes adeo magnam poenitentiam facere cum magna pecunia, sicut cum magno ieiunio. 5. Cum poenitentia poenites et cum poenitentia te consulis. 6. Proprior est poenitentia per amorem, quam per timorem. 7. Poenitentia petit a Deo indulgentiam pro te. 8. Cum poenitentia potes uincere omnia tua peccata. 9. Sine poenitentia non potes inuenire indulgentiam. 10. Poenitentia intensa pertinet animae et | extensa corpori. 11. In poenitentia plus ualet flere, quam eleemosynam dare. 12. Qui cum poenitentia plorat per poenitentiam ridebit. 13. Poenitentia et satisfactio sunt sorores. 14. Fac poenitentiam in corde cum suspirare et in oculis cum flere et in opere cum opere. 15. Peccator, qui non facit poenitentiam, est longe a uenia et circa iudicium. 16. Procul est a gratia et a prudentia, qui sperat in purgatorio facere poenitentiam. 17. Tali peccato, talis poenitentia. 18. Quia non habuisti uerecundiam peccandi, ne uerecunderis poenitere. 19. Aspera poenitentia est lenis et blanda in spe. 20. Imaginare crebro magnas poenas infernales et perpetuas, ut in faciendo poeniten|tiam habeas pacem. 21. Ne speres facere poenitentiam in illo tempore, in quo ipsam non potes facere magnam. 22. Iudica te ad faciendum poenitentiam, ut iustitia Dei sit tua amica. XXIII De confessione. 1. Homini amanti confessionem confitere tuum peccatum. 2. Confessio sine contritione nihil ualet. 3. Confessio est in sanitate sana et in aegritudine aegra. 4. Homini non cognoscenti peccatum ne fatearis tuum peccatum. 5. Qui confitetur cum risu, sine confessione moritur. 6. Confessionem cum uerecundia potes facere sanam aut aegram. 7. In tua confessione associa suspirare, plorare et uirtutes. 8. | In confessione facias tuum confessorem tuum amicum, iudicem et dominum. 9. In confessione est uicarius Dei. 10. Adeo fortiter confitere semel, ut non opus sit confiteri iterum. 11. Confitens aut confessor non debet in confessione partem agere. 12. Deum fallit, qui suum confessorem fallit. 13. Confessor, qui est procurator, nescit bene confiteri. 14. Taliter confitere, ut cum conscientia et contritione habeas pacem. 15. Qui false confitetur inhonorat Deum. 16. Peccator sine confessione est in ira Dei. 17. Confitere Deo, donec hominem habeas, cum quo confiteri. 18. Taliter confitere, ut cum conscientia et contritione habeas pacem. 19. Qui confessionem uendit, emit peccatum. 20. | Finis confessionis indulgentia. 21. Cum inimicis confessionis ne sis priuatus. XXIV De satisfactione. 1. Satisfac, sicut peccasti. 2. Si multum manducasti, satisfac cum modico. 3. Si peccasti per nobilia uestimenta, satisfac cum humilibus. 4. Si cum paruo amore peccasti, satisfac cum multo et magno amore. 5. De tempore amisso non potes facere satisfactionem. 6. Si cum manu non potes satisfacere, satisfac cum uoluntate. 7. Satisfactio, iustitia, poenitentia, contritio sunt consobrinae. 8. Si temptaris contra satisfactionem, adiuua te cum suis consanguineis. 9. Cum satisfactione misericordia satisfacit iustitiae sorori suae. 10. | Satisfactio per pecunias minus ualet, quam per poenitentiam. 11. Si peccasti per ridere et loqui, satisfac cum lugere et tacere. 12. Magnae satisfactioni, magna passio. 13. Si ex toto teipso peccatum commisisti, de toto teipso satisfac cum poenitentia. 14. Qui bene satisfacit bene petit ueniam. 15. Si peccasti per malum exemplum, satisfac cum bono exemplo. 16. Si peccas contra caritatem, satisfac cum caritate. 17. Tali peccato, talis satisfactio per contrarium. 18. Non potes adeo magnam satisfactionem facere, quantum est tuum peccatum. 19. De eo quod cum satisfactione non potes complere, pete ueniam. 20. Satisfac Deo omnia, quae in te Dei sunt.

XXV De sanctitate. 1. | Magnae sanctitati, magna bonitas. 2. Sine sanctitate non es dignus sperare in Deo. 3. Sine sancta uoluntate non potes Deum amare. 4. Sine sancto amare, intelligere et recolere, tua anima non potest habere quietem. 5. Ne facias peccatum et eris sanctus. 6. Ne uendas sanctitatem pro aliqua re. 7. Sine sanctitate noli seruire nec seruiri. 8. Eme sanctitatem cum omnibus rebus. 9. Ama plus sanctitatem, quam tuos consanguineos. 10. Sine sanctitate noli habere honorem. 11. Qui non habet sanctitatem non habet Deum, nec Deus ipsum. 12. Si uis sanctum mori, habeas sanctam uitam. 13. Per sanctitatem existit memoria antiqua. 14. Qui cum sanctitate amat, cum sanctitate amatur. 15. Cum sanctitate existis innocens ab omni peccato. 16. | Tuis pedibus da sanctas uias et tuis manibus sanctam operam. 17. Sine magna caritate non potes habere sanctitatem. 18. Plus crede habere sanctitatem per gratiam et ueniam, quam per tua opera. 19. Ne desideres habere sanctitatem, ut habeas honorem. 20. Omnia bona terrenalia non ualent unam sanctitatem hominis. XXVI De abstinentia. 1. Abstinentia est abstinere uoluntatem, ut possit intellectus habere deliberationem in habendo prudentiam. 2. Qui in principio irae principiat abstinentiam, procurat patientiam. 3. Abstine tuam uoluntatem et non tuum intellectum. 4. Qui abstinet seipsum fortificat. 5. | Abstine tuos sensus corporeos, donec tua ratio sit eorum domina. 6. Qui non abstinet quando est liber abstinet quando est subiectus. 7. Plus dilige abstinentiam per amorem, quam per timorem. 8. Qui non abstinet procurat uerecundiam et laborem. 9. Abstine, ut pacem habeas. 10. Labor hominis non abstinentis praedicat tibi, ut abstineas. 11. Qui non se abstinet magno periculo se exponit. 12. Qui non abstinet a malo non poenitet. 13. A faciendo bonum ne abstineas. 14. Sine abstinentia nec sapiens potes esse nec certus. 15. Abstine, donec uideas finem eius, quod uis facere. 16. Abstinentia est consilium hominis sapientis. 17. Abstinentiam, quam amittis, recuperare non potes. 18. | Abstine, si non uis reprehendi. 19. Maiori periculo, maior abstinentia. XXVII De humilitate. 1. Si uis Deum esse humilem tibi, sis humilis omni homini. 2. Memorare frequenter unde uenisti et quo uadis et eris humilis. 3. Cum humilitate habebis pacem et fugies guerram. 4. Humilitas per uim non est sana. 5. Aequali et minori sis humilis. 6. Humilitas intellectus, uoluntatis et uerbi non uincitur. 7. Cum humilitate humiliabis superbum. 8. Humilia te Deo et tuam uoluntatem suae. 9. Humilia potentiam tuam potentiae Dei, et uoluntatem tuam uoluntati eius. 10. Humilia te cum caritate, patientia et pietate. 11. Humilitas per amorem altior est, quam per timorem. 12. | Humilitas hypocrisiae est falsitas. 13. Cum humilitate facis tuum genus nobile. 14. Contra magnam superbiam, magna humilitas. 15. Sis humilis, ut honoreris. 16. Omnis homo, qui habet humilitatem, est honoratus. 17. Nemo potest esse humilior illo, qui laetatur cum iniuste maledicitur. 18. Qui humilis est, non ridet cum superbus plorat. 19. Meditare crebro mortem, ut cum pace possideas tuam humilitatem. 20. Cum humilitate regis fortifica tuam humilitatem. XXVIII De pietate. 1. Pietas est ramus caritatis, necessitatis et humilitatis. 2. Pietas significat | consanguinitatem. 3. Cum suspirare et plorare facit pietas consanguinitatem. 4. Pietas excitat hominem ad donandum et parcendum. 5. Omnis pietas est curialis. 6. Pietas excusat et non accusat. 7. Cum parua pietate non potes uincere magnam crudelitatem. 8. Pietas exaltat pacem et fugit guerram. 9. Pius saepe ridet. 10. Si pietatem non habes, quis tui pietatem habebit? 11. Non est magnum pietatem habere de suo amico. 12. Per pietatem, quae non durat, ne habeas spem. 13. Cum potestate ueritatis fortifica pietatem. 14. Cum pietate domabis prauam iustitiam. 15. Ne uestias tuam pietatem tunica hypocrisiae. 16. | Qui pius est, per pietatem habet multos amicos. 17. Ex pietate oritur consilium. 18. Pietas diuitis est cum labore. 19. Pietas per necessitatem propinquior est paupertati quam diuitiis. 20. Tanti ualoris est pietas, quod eam comparare non posses.

XXIX De deuotione. 1. Si uis magnam habere deuotionem, recole frequenter, intellige et ama magnas altitudines, nobilitates, bonitates et perfectiones, quas Deus habet per essentiam et per opera. 2. Sine sanctitate deuotionem habere non potes. 3. Maiorem deuotionem habere potes per contemplationem, quam per uerba. 4. Contemplatio est fons, unde exeunt deuota uerba. 5. Deuotio facit oculos plorare et cor laetari. 6. | Deuotio satiat et impinguat animam et macrificat corpus. 7. Cum deuotione participas et loqueris cum Deo. 8. Cum deuotione cognosces si es in gratia Dei. 9. Cum deuotione petis a Deo amorem et eum Deus cum deuotione tibi largitur. 10. Deuotio facit te suspirare et suspirium facit amare. 11. Qui deuotionem habet omnia bona habet. 12. Deuotio tibi portat a Deo, quicquid tibi opus est. 13. Cum deuotione fugis a temptatione et habes pacem. 14. Habeas deuotionem et habeas Deum. 15. Maior inimicus, quem peccatum habet, est deuotio. 16. Homo deuotus frequenter plorat et raro ridet. 17. Deuotio existit filia caritate et pietate. 18. | Qui cum deuotione petit ueniam non fatigatur. 19. Meliorem amicum deuotione habere non potes. 20. Amicitia sine deuotione non durat. 21. Habeas deuotionem et non habeas timorem. XXX De oratione. 1. Oratio sine deuotione non est uera. 2. Oratio aedificat in deuotione. 3. Ne ores Deum contra rationem. 4. Si es in peccato, ne facias orationem sine deuotione. 5. Cum stulta oratione abiuras a Deo. 6. Frequentius precare Deum per suum amorem, quam per tuum bonum. 7. Oratio generalis potest esse melior, quam specialis. 8. Ad iram moues Deum, si false oras aut ueniam petis. 9. | Qui orat et se excusat, seipsum accusat. 10. Fac orationem uocalem filiam orationis mentalis. 11. Cum precaris ne obliuiscaris Deum. 12. Oratio sine amore nihil ualet. 13. Precare cum spe et spera cum oratione. 14. Qui praesto fastidit orare, praesto fastidit amare. 15. Passio, quam habes, cum incipis orationem, est uicina peccati. 16. In oratione utere omnibus uiribus tuae animae. 17. Oratio est consolatio hominis peccatoris. 18. Omnia bona terrena non ualent unam bonam orationem. 19. Ne uendas orationem pro pecuniis. 20. Omnes daemones non habent ita magnam potestatem, sicut bona oratio. XXXI De patientia. 1. | Radices patientiae sunt prudentia, fortitudo, humilitas, abstinentia. 2. Daemon non potest contra patientiam. 3. Cum abstinentia oritur, patientia incipit. 4. Ex patientia oritur pax. 5. Homo patiens non uincitur. 6. Patientia non poenitet. 7. Qui habet patientiam habet se ipsum. 8. Consule patientiam. 9. Patientia humiliat superbum. 10. Transmitte ad Deum patientiam et erit in te patiens. 11. Patientia per amorem est fortior, quam per timorem. 12. Cum impatientia plorat, patientia ridet. 13. Impatientem reprehende cum patientia. 14. Patientia non mentitur. 15. Patientia non dispendit. 16. | Patientia nos allicit. 17. Patientia non conquaeritur. 18. Patientia poenam habet, ut habeat uictoriam. 19. Patientia perpetuo habet, quid donet. 20. Patientia plorat in principio et ridet in fine. XXXII De consolatione. 1. Consolare tuum posse cum posse Dei et tuam uoluntatem cum uoluntate eius et tuum intellectum cum sua sapientia. 2. Qui consolationem habet in Deo nihil perdit. 3. Consolatio est filia caritatis, deuotionis et spei. 4. Consolatio non est pauper. 5. Suspirare et plorare cum deuotione sunt nuntii consolationis. 6. | Spera et consolaueris. 7. Ama plus consolari gratis, quam per uim. 8. De eo, quod perdis, consolare in eo, quod remanet. 9. De peccato, quod scienter committis, consolare cum contritione. 10. De peccato, quod facis ignoranter, consolare cum conscientia. 11. Qui nescit consolari, nescit amare. 12. Qui a Deo amatur, de omnibus consolari potest. 13. Consolatio, qui est cum oratione, dat magnum gaudium. 14. De omni eo, quod necessario aduenit, sis consolatus. 15. Ne consoleris de tuo peccato, donec confitearis. 16. Qui Deum perdit, non habet de quo consoletur. 17. | Cum maiori bono consolare de minori bono. 18. Cum minori malo consolare de maiori malo. 19. Pone prudentiam uicinam tuae cogitationi, et consolaberis. 20. Hominis non amantis consolationem ne sis priuatus.

XXXIII De oboedientia. 1. Quia uoluntas uult repente et intellectus cum deliberatione, fac tuam uoluntatem oboedientem tuo intellectui. 2. Oboedientia est passio uoluntatis et pinguedo intellectus. 3. Qui oboedit sui maiori est iustus. 4. Qui oboedit sui minori est humilis. 5. Oboedientia per timorem non est adeo magna sicut per amorem. 6. Oboedientia iniusta tenet animam infirmam. 7. Qui oboedit non sapienti non est sapiens. 8. Oboedientia emit uoluntatem. 9. | Oboedias uirtuti et non peccato. 10. Oboedias Deo et eris liber. 11. Sine consilio tuae rationis ne oboedias tuo corpori. 12. Sine oboedientia non potes habere amicum. 13. Magna oboedientia adfert magnum meritum. 14. Quando incipit oboedientia, incipit incarceratio uoluntatis. 15. Tuus intellectus oboedit tuae uoluntati, dum credis. 16. Cum oboedientia cantat, libertas uoluntatis plorat. 17. Oboedientia est paupertas uoluntatis. 18. Qui oboedit sapienti est sapiens. 19. Tua uoluntas oboediat caritati. 20. Oboedias iustitiae, ut tibi procuret ueniam. 21. Oboedientia est tua domina et tua serua. XXXIV De legalitate. 1. Sis legalis, si uis hominem tibi esse legalem. 2. | Legali tibi non sis illegalis. 3. Sine caritate non potes esse legalis. 4. Homo legalis respicit in altum cum humilitate et illegalis cum superbia. 5. Legalitas dat consilium cum laetitia et audacia, et illegalitas cum suis contrariis. 6. Legalitas uiuit cum ueritate, fortitudine et spe. 7. Legalitas et fidelitas uadit de die, et illegalitas de nocte. 8. Legalis loquitur de legalitate, et illegalis de illegalitate. 9. Legalis parum se excusat. 10. Legalitas magis existit per amorem, quam per timorem. 11. Ama legalitatem super uoluptates, honores et diuitias. 12. Qui non est legalis, sibi ipsi illegalis est. 13. | Impera potius per legalitatem, quam per consanguinitatem. 14. Nutrias legalitatem in tuo famulo et habebis pacem. 15. Illegalis audit falsum uerbum. 16. Cum tua legalitate cognosces hominem legalem. 17. Per passionem cogitationis homo illegalis loquitur cum timore. 18. Cum illegalis tibi ridet, tu ei plange. 19. Tuam legalitatem fac cognitam illegali, ut habeat patientiam et conscientiam. 20. Hominis illegalis ne sis priuatus. 21. Viae hominis legalis sunt rectae. 22. Esto legalis et eris diues. XXXV De largitate. 1. De bonis maioribus esto largior, quam de minoribus. 2. | Largitas per magna dona est ualde nobilis. 3. Largitati ne minuas potestatem. 4. Ne teneas largitatem otiosam et eris diues. 5. Qui dat, quod non amat, non habet largitatem. 6. Nulli sis adeo largus, sicut tuo amico. 7. Qui dat, quod tollit, habet in largitate hypocrisim. 8. Per nihil aliud potes esse adeo largus, sicut per scientiam et caritatem. 9. Dona de eo, quod propter dare multiplicat. 10. Antequam dones, considera proportionem doni et eius cui donas. 11. Si ab amorem Dei non donas quicquid donas, a Deo aufers quod donas. 12. Ne dones illi, qui non donat. 13. Ne dones tantum per timorem quantum per amorem. 14. Si non potes donare, desidera donare. 15. Dona per caritatem et pietatem, et non | ut lauderis. 16. Qui donat ut largiatur, uendit largitatem. 17. Potestas largitatis existit per discretionem. 18. Deo sis largus de toto te ipso et de omni, quod habes. 19. Qui non donat Deo, non donat sibi ipsi. 20. Maius donum dat tibi pauper, qui a te petit ob amorem Dei, quam sit donum, quod tu ipsi largiris. XXXVI De perseuerantia. 1. Bona perseuerantia est imago bonae aeuiternitatis. 2. Sine perseuerantia non potes attingere finem, ad quem es creatus. 3. Qui perseuerat diu noctu que uadit ad id, quod desiderat. 4. Nullus citius uadit, quam perseuerantia. 5. Non potes te excusare de perseuerantia in tua uoluntate. 6. | Perseuerantia sustinetur in fine. 7. Si uis perseuerare, frequenter considera in eo, quod desideras. 8. Perseuerantia requirit, quod multae uirtutes sint illi amicae. 9. Perseuerantia antiqua fortior est noua. 10. Qui non perseuerat, non uadit. 11. Nulla uirtus tot habet inimicos, quot perseuerantia. 12. Cum caritate, iustitia, prudentia et ui cordis, uincit perseuerantia suos inimicos. 13. Perseuerantia intromittit tuum amorem in amorem Dei et tuam potestatem in potestatem Dei. 14. Perseuerantia et antiquum genus habent consanguinitatem. 15. Perseuerantia cum conscientia, contritione et confessione, reddit satisfactionem. 16. Perseuera cum oratione ut Deus te adiuuet. 17. Qui

perseuerat uiuit laetus. 18. Perseuera in tuo bono, ut non timeas. 19. | Cum perseuerantia fugis a malo et uadis ad bonum. 20. Qui uendit perseuerantiam, uendit quod recuperare non potest. 21. Perseuera cum iustitia et non uinceris. XXXVII De curialitate. 1. Curialitas oritur ex nobili corde et timet uerecundiam. 2. Curiale uerbum significat amabilem cogitationem. 3. Curialitas existit pulchra in moribus. 4. Curialiter loquere et manduca et conquires pacem et amicitiam. 5. Si facis discurialitatem, similis eris bestiae. 6. Boni mores incipiunt cum curialitate. 7. Curialitas emit gratis et absque impendio. 8. Qui curialitatem donat, curialitatem duplicat. 9. Qui curialiter seruit, curialiter seruitur. 10. Curiales considerationes sunt curiales uiae. 11. | Incurialis cogitatio et scurrilia uerba sunt sorores. 12. Esto curialis et non eris reprehensus. 13. Sine bonitate ne credas esse curialem. 14. Falsa curialitas est mala uilitas. 15. Curialitas non reprehendit. 16. Curialitas est exemplum curiale. 17. Curialitas et legalitas sunt amicae. 18. Sine humilitate non potes esse curialis. 19. Curialitas in multis locis habet amicos. 20. Qui non diligit hominem curialem, uilis est. XXXVIII De honore. 1. Sine iustitia ne ames habere honorem. 2. Hominem inhonorantem Deum ne honores. 3. Omnem honorem, quem facies, fac ad honorandum Deum. 4. Honor soli Deo conuenit. 5. Deus a te non uult aliud, quam honorem. 6. Illum plus honora, qui Deum plus honorat. 7. Ne honores eum, qui se ipsum inhonorat. 8. Si non es honoratus, non potes honorare. 9. | Sine cognitione ne facias honorem. 10. Inhonoratum noli honorare. 11. Honora tuam cogitationem cum honoratis recolere, intelligere et amare. 12. Honora uirtutem et inhonora peccatum. 13. Honor et inhonor sunt in hoc mundo maiores inimici. 14. Nullus te tantum potest honorare, sicut tu ipse. 15. Honora omne id, quod Deum honorat. 16. Cum falso honore procuras inhonorem. 17. Sicut es honoratus, fac te honorare. 18. In nulla re est maius periculum, quam in falso honore. 19. Non existit tantum honor per genus aut diuitias, sicut per bonos mores. 20. Maiori honori, maior seruitus. XXXIX De uita. 1. Vita contemplatiua amat et actiua | amortificat. 2. Vita contemplatiua habet hoc, quod amat, et actiua id promittit. 3. Actiua laborat et contemplatiua quiescit. 4. Fac uitam actiuam, ut sit in te contemplatiua. 5. Actiua est, ut contemplatiua sit. 6. Contemplatiua parcit et actiua punit. 7. Voluntas sine uirtute uiuere non potest. 8. Vita intellectus est uera de Deo intelligere. 9. In fide uiuit intellectus cum passione et uoluntas cum actione. 10. Tua spes te uiuificat cum eo, quod non habes. 11. Multo melius uiuit tua uoluntas per caritatem, quam tuum corpus per manducare. 12. Qui bene uiuit ad bonam mortem uadit. 13. Viue hic, ut illic uiuas. 14. Viuat corpus, ut animam uiuat. 15. Viue in Deo et semper uiues. 16. Non uiuas ex alieno, et uiues liber. 17. | Qui uiuit de peccato, moritur. 18. Tua bonitas naturalis moritur in peccato, cum malum facis. 19. Malum in uita non ualet tantum, sicut bonum in morte. 20. Anima, quae non satiatur, non uiuit. 21. Morere, ut uiuas. XL De morte. 1. Mors corporalis nihil est in comparatione spiritualis. 2. Peior mors existit per peccatum. 3. Iniuriam Deo facit, qui timet ob suum amorem mori. 4. Maior inimicus, quem habere possis, est mors mala. 5. Frequenter considera in conditionibus mortis et eris humilis. 6. Bona mors est ostium bonae uitae. 7. Dedecus existit in morte honoris. 8. | Qui falsa uerba loquitur suam cogitationem occidit. 9. Peccans mortuus est ad finem, ad quem est creatus. 10. Qui in peccato moritur tam diu morietur, quam diu Deus uiuet. 11. Pro modico uiuere, non debet homo semper mori. 12. Conscientia te minatur cum mala morte. 13. Ne uendas uitam pro morte. 14. Cum morte eme uitam. 15. Cum uirtuosa uita eme mortem uirtuosam. 16. Otiositas bonorum est mors. 17. Toties moreris, quoties Deum non amas. 18. Qui occidit hominem, qui in Deo uiuit, se ipsum mala morte occidit. 19. Occide timorem cum amore et non amorem cum timore. 20. Homini peccatori loquere

frequenter de morte. XLI | De auaritia. 1. Cum auaritia es contra largitatem, quae est proprietas Dei. 2. Qui caret caritate est auarus. 3. Non sis auarus de uirtutibus, quoniam de illis potes habere, quantum uis habere aut potes uelle. 4. Nullus homo tantam habet indigentiam, sicut auarus. 5. Homo auarus distat plus ab spe, quam alius homo. 6. Auaritia est continua infirmitas animae et corporis. 7. Nullus homo adeo parum intelligit sicut auarus. 8. Satisfactio in auaro locum non habet. 9. Omnis homo auarus facit plus per timorem, quam per amorem. 10. Homo auarus sero ridet. 11. | Hominem auarum ne consulas. 12. In homine auaro nihil bona quaeras. 13. Homo auarus nesciat tua secreta. 14. Homo auarus omni tempore est latro. 15. Ne credas auaro de tuo bono. 16. Homo auarus nihil habet. 17. Ingratitudo existit plus in auaro quam in alio. 18. Subditus hominis auari est nimis subditus. 19. Qui frequenter auarum precatur frequenter poenitet. 20. Homo auarus inuidet omnes suos uicinos. XLII De gula. 1. Gula est peccatum consumens sanitatem et magnos faciens sumptus. 2. Gula et temperantia crebro aduersantur. 3. Per gulam habes gaudium in ore et poenam in corpore. 4. Sicut gula te facit memorari, abstinentia te facit amare. 5. | Ne sis gulosus et sanus eris. 6. Cum gula plorat temperantia ridet. 7. Gula procurat latrocinium, incurialitatem, luxuriam et uerecundiam. 8. Homini guloso ne commendes gallinas. 9. Ne credas guloso, nec pranso neque ieiuno. 10. Gulosus, cum non manducat, plorat, et cum manducauit, poenitet. 11. Gulosus ne sit tuus uicinus. 12. Gula uult quod uiuas ut manduces. 13. Guloso ne tradas tuam filiam. 14. Gula magis amat carnem et uinum quam Deum. 15. Morbum gulosi non potest curare medicus. 16. Gula potius dispendit, quam seruat. 17. Gulosum non oportet punire. 18. Homo gulosus poenitet, se tamen non castigat. 19. Potius a gula, quam ab alio uitio, elonga tuum filium. 20. | Omnis gulosus parum uiuit. XLIII De luxuria. 1. Luxuria incipit per peccatum ueniale et finit in mortale. 2. Luxuria contra naturam excusationem non habet. 3. Anima non potest se excusare a luxuria. 4. Luxuria incipit per pulchritudinem et desinit in deformitate. 5. Luxuria occidit corpus in hoc mundo et animam in inferno. 6. Imaginare magnas et perpetuas poenas inferni, ut abstineas a luxuria. 7. Viae luxuriae sunt per uidere et audire, et hospitium est imaginatio, et lectus uoluntas. 8. Elonga tuam memoriam a uiis luxuriae. 9. Gaudium luxuriae est parum et | culpa magna. 10. Per luxuriam es contra finem matrimonii. 11. In luxuria sunt tot deformitates, quot non auderem dicere coram bonis hominibus. 12. Quoniam Deo displicet luxuria, non eam excusat iuuentus. 13. Luxuriosus est foeminae subditus. 14. Contra temptationem luxuriae adiuua te cum oratione, prudentia, fortitudine et afflictione. 15. Cum luxuria ridet, castitas plorat cum omnibus suis sociis. 16. Si caritas et iustitia essent in luxuria, non possent esse in castitate. 17. Luxuriosus non est dignus nominare Iesum Christum aut sanctam Mariam. 18. Luxuriosus ne sit tuus uicinus. 19. Vxor luxuriosi non habet pacem. 20. | Luxuriosus, qui non habet uerecundiam, non habet amicum in caelo aut in terra. XLIV De superbia. 1. Superbus pacem habere non potest. 2. Superbia uult esse sursum et est deorsum. 3. Superbus, cum sit de non ente, quare est superbus de ente? 4. Homo superbus nullo tempore pacem habet. 5. Superbus, cum mentitur, cogitat se uerum dicere. 6. Superbus non ieiunat. 7. Superbus non cognoscit se ipsum nec alium. 8. Nullus adeo parum timet Deum, sicut superbus. 9. Superbus uellet esse Deus, si esse posset. 10. Superbum ne excuses nec ab eo ueniam petas. 12. Vicinitas superbi est carcer. 13. Superbus non considerat de quo est | nec quid erit. 14. Per superbum non potes laetus esse. 15. Per superbum ne credas honorari. 16. Superbia, quae est cum hypocrisi, est maior. 17. Si superbo es humilis, habebis cum eo pacem et te cum guerram. 18. Superbum cum homine humili cognosces. 19. Superbia habet oculos ad caelum et cor in terra.

XLV De accidia. 1. Accidia est pigritia uoluntatis, quae in amando bonum est negligens. 2. Per accidiam habes negligentiam habendi caritatem. 3. Per accidiam desideras malum tuo proximo. 4. Per accidiam nullius boni finem consideras. 5. | In accidia nullum est bonum. 6. Per accidiam habes pigrum recolere, intelligere et amare. 7. Anima de bono otiosa diligens est ad malum. 8. Cum negligente ne facias societatem. 9. Homo accidiosus frequenter uult dormire. 10. Accidiosus non curat quid desiderat. 11. Accidiosus parum laborat et petit magnam mercedem. 12. Accidiosus, ut habeat bonum, non uult laborare. 13. Accidiosus non facit magnum iter. 14. Per accidiam existis negligens ad lucrandum uirtutes. 15. Oppugna accidiam cum iustitia, prudentia, fortitudine et caritate, et habebis diligentiam. 16. Reprehende accidiam cum conscientia, contritione et deuotione. 17. | Accidia et tristitia sunt uicinae. 18. Accidia crebro plorat et raro ridet. 19. Dum diligentia comedit, accidia malefert. 20. Per accidiam sunt plures homines peccatores, quam per aliud peccatum. XLVI De inuidia. 1. Per inuidiam desideras, quod habere non potes. 2. Inuidia et accidia sunt sorores. 3. Inuidia est maxime contra iustitiam, gratiam et caritatem. 4. Qui inuidiam habet, blasphematur Deum de eo, quod largitur. 5. Inuidia uult diues esse absque bonitate. 6. Per inuidiam diues et pauper sunt inimici. 7. Inuidia non concedit gratias. 8. Inuidia non perdit, et uult omnia habere. 9. Cum inuido ne loquaris de tuis diuitiis. 10. | Inuidus cum uno pede incedit ad superbiam et cum alio ad falsitatem. 11. Ne confidas in inuido. 12. Inuidus blasphemat, quod desiderat. 13. Inuidus cum plorare et cum ridere fallit. 14. Inuidus non sperat in Deo. 15. Inuidus non desiderat aliam uitam. 16. Inuidum sua inuidia occidit tota die. 17. Inuidus dat consilium ei, qui non petit. 18. Inuido nihil commendes de tuo. 19. Inuidus non tantum amat hominem, sicut id quod habet homo. 20. Inuidus plus amat quod non habet, quam quod habet. XLVII De ira. 1. Ira est multiplicatio displicentiae et uoluntatis. 2. Ira eiicit prudentiam ab homine. 3. | Per iram perdit uoluntas suam libertatem, intellectus suam diligentiam. 4. Qui iratus est, magis est mortuus quam uiuus. 5. Iratus non habet pacem. 6. Qui habet maiorem iram, habet maiorem guerram. 7. Si reprehendis iratum, irasceris. 8. Ne reprehendas hominem iratum, quoniam irasceris, eo quod alter est iratus. 9. Si iratus es, recurre ad caritatem, prudentiam, fortitudinem et patientiam. 10. Cum irato melius est tacere, quam loqui. 11. Ne increpes hominem iratum et habebis cum eo pacem. 12. Irato ne des consilium. 13. Fuge iratum et fugies malum. 14. Irato relinque de tuo iure. 15. Ira cum uerbis mouet malas manus iratas. 16. Ne praeceris iratum. 17. In ira risus non habet locum. 18. | Quamdiu iratus es, in ira Dei es. 19. Maius malum non potes facere homini quam eum facias irasci. 20. Iratus non uiuit. XLVIII De locutione. 1. De eo, quod intelligis, loquere libens, et de eo, quod ignoras, loquere inuitus. 2. Quia quod scis non est tantum, quantum id quod nescis, ne habeas multa uerba. 3. Multum considera et parum loquere et eris sapiens. 4. Antea cogita, quam loquaris. 5. Disce loqui et tacere in illo qui loqueris. 6. Stultum uerbum ostendit hominem stultum. 7. Antea cogita finem uerbi, quam id proferas. 8. Si uerbo das, quod ei conuenit in principio, medio et fine, loqueris per rhetoricam. 9. | Verbum est imago et similitudo cogitationis. 10. Cogitatio mouet uerbum et uerbum mouet pedes et manus. 11. Per mala uerba incedis per malas uias. 12. Per bona uerba eris bonus. 13. Habeas multa bona uerba et habebis multos bonos parentes et amicos. 14. Cum delectatione loqueris multa bona uerba et cum labore malas. 15. De te ne multa loquaris. 16. Malum uerbum habet timorem. 17. Cum pulchris uerbis pulchri mores. 18. Frequenter loquere cum tuo pari et sero cum tuo maiori. 19. Sine aliqua utilitate noli loqui. 20. Locutio requirit proportionem suimet, et temporis, et loci, et proferentis ac audientis illam.

XLIX | De diuitiis. 1. Ama Deum et eris diues. 2. Qui habet diuitias suas otiosas, non est diues. 3. Maiores diuitias possidet tua anima, quam corpus tuum. 4. Diues auarus est magis pauper in anima, quam in corpore. 5. Si es diues, fac alium diuitem. 6. In uno homine sunt diuitiae alterius. 7. Diuitiae, quas quilibet habet, in alio sunt maiores. 8. Qui est diues frustra, est pauper frustra. 9. Omnes diuitiae quae non sunt ad id propter quod sunt, sunt aegrotae. 10. Diuitiae Dei est bonus homo. 11. Non est diues ille, qui a Deo furatur, quae sua sunt. 12. Diuitior potes esse per dare, quam per accipere. 13. Dare est uicinum diuitiarum et accipere paupertatis. 14. Dare est diuitiae animae et accipere corporis. 15. Qui existimat se diuitem, frequenter ridet. 16. Boni mores sunt magnae diuitiae. 17. Qui cum malo est diues, est magis pauper quam diues. 18. | Qui habet plures amicos, habet plures magnas diuitias. 19. Magna potestas est magnae diuitiae. 20. Diuitiae, qui non utuntur sine paupertate, non sunt magnae. L. De paupertate. 1. Qui exosus est, pauper est. 2. Paupertas per hypocrisiam est magna. 3. Qui est pauper uirtutum, est magnus pauper. 4. Paupertas, quae est per bonum finem, est bona. 5. Qui a se aufert potestatem boni, est pauper boni. 6. Paupertas corporis sine diuitiis animae nihil ualet nec est bona. 7. Homo pauper frequenter est inuidus. 8. Omnis paupertas est cum labore. 9. Non est pauper, qui uiuit sicut diues. 10. Qui est pauper huius mundi, est diues alterius. 11. Ne sis pauper amicorum et eris diues. 12. Qui habet hoc, quod uult, non est pauper. 13. | Qui habet, quod non uult, est pauper. 14. Vera paupertas et falsa non habent consanguinitatem. 15. Qui se facit pauperem non est diues. 16. Qui propter Deum est pauper etiam per Deum est diues. 17. Paupertas per iustitiam non est mala. 18. Paupertas incedit citius, quam diuitiae. 19. Non est pauper, qui multum expendit. 20. Qui se ipsum non habet, ualde pauper est. LI. De diligentia. 1. Considera frequenter conditiones mortis et eris diligens. 2. Magnae necessitati, magna diligentia. 3. Ne habeas tam magnam diligentiam per timorem, sicut per amorem. 4. Vnam diligentiam habes per intellectum et alteram per uoluntatem. 5. Qui habet diligentiam cum discretione, cito assequitur quod desiderat. 6. Magnam diligentiam habere non potes | sine magna sanctitate. 7. Qui habet magnam diligentiam, frequenter suspirat. 8. Homo diligens raro reprehenditur. 9. Diligentia uadit per guerram ad hospitium pacis. 10. Inter diem et noctem diligentia non facit differentiam. 11. Diligentia non auditur. 12. Diligentia cito uendit et cito emit. 13. Diligentia frequenter lucratur. 14. Diligentia est uia, per quam homo uadit cito per id, quod desiderat. 15. Diligentia habet pauca uerba et paucos cibos. 16. Diligentia habet leues uestes et breuem lectum. 17. Diligentia non loquitur cum medico. 18. Diligentia continuo currit. 19. | Per bona spiritualia diligentior sis, quam per terrenalia. 20. Diligentia est diuitiae uictoriae et honoris. LII. De intentione. 1. Primam intentionem habeas ad Deum et secundam ad animam. 2. Ad maius bonum, maior intentio. 3. Non comedas ut uiuas, sed ut bonum facias. 4. Ama te ipsum per Deum et Deum per se ipsum. 5. Qui non amat bonum in quantum bonum non habet intentionem de bono. 6. Inordinata et immunda intentio est peccatum. 7. Tantum require sapientem intentionem, sicut bonitatem. 8. Bonam intentionem excusa et ignoratam reprehende. 9. | Intentio requirit magistrum et ueniam. 10. Viue per intentionem, per quam es creatus. 11. Ne facias propter quod Deus in te mutet suam intentionem. 12. Qui est homo non habeat intentionem bestialem. 13. Qui ualet aliquid non habet intentionem bestialem. 14. De omni homine, quem non cognoscis, habeas bonam intentionem. 15. Si intensam intentionem habes, teipsum nosces. 16. Habeas cognitionem intentionis hominis et cognosces hominem. 17. Omne uerbum nobis significat intentionem cogitationis. 18. Qui intentione decipit, cum intentione decipitur. Haec prouerbia fecit ac dictauit magister Raimundus Lullus Maioricanus ueniens ab ultramari anno domini nostri Iesu Christi 1302.

You might also like