You are on page 1of 1

Carmen adgratulatorium M. V. P.

Stephano Marianovich
(Pjesma estitka mnogopotovanom ocu Stjepanu Marijanoviu)
Corpus alimento nutritur, Amicus autem Nobilis laude, honore, et praemio recreatur. Xenophon
Magister et Moderator, qui charus es et amabilis,
Miseris Junioribus, et cunctis affabilis:
Absens sincero corde, haec cum gratuletur TIBI,
Cogitur pariter, non invitus, esse et alibi;
Roseis, qui TE inter oscula, manibus ambire,
Cupit atque quamcitius, et redire.
Itaque, TIBI nunc votis intimis et profundis,
Sacris ille omnibus precibus, et perennibus undis
Animum TUUM insperget, ad Altare Dei,
Memor erit voti sui et simul diei;
Nomini, quam TUO ter felicem faustamque praedicat,
Atque cordintime mille vicibus TIBImet dedicat.
Omnia, quae TIBI nunc hac die praestat,
In pluribus de cetero debitor restat,
Virtute namque eum non minus ac studio,
Nitere erit TIBI non infimo gaudio.
Istos lubens et alacer ab amico accipe versus,
Qui sunt offerentis A m i c i intimi sensus.
Concentus quam et Jubila quorundam mille,
Quibus ad hoc praestandum non eget ille;
Horum namque acceptissima optimaque erunt,
Quae fructum Cordium, Mentiumque ferunt.
Vota mea atque Plausibus summis,
Offero nunc Stephano et imis
Insto apud Deum; et roseam necto
Coronam, cum precibus meis flecto.
Vive ergo S t e p h a n e ita semper coronatus
Undique hujuscemodi votis ornatus.
Annus Annum ad suam jucundam, et laetam
Excipiat, TE ducat ad longevam metam;
Totum meum Carmen Corde, et ore sonat,
S t e p h a n o M a r i a n o vi c h cum vivat intonat.

You might also like