You are on page 1of 3

Texto sobre la amistad de Ciceron

Amistad viene de amor. Tambin esta frmula la toma Agustn de Cicern, para quien "el amor,
del cual se origina el nombre amistad, es lo primero a la hora de practicar la benevolencia. San
Agustn completar el pensamiento clsico, que estaba condenado a la frustracin por las
perspectivas de finitud e infidelidad, aunque siempre ser verdad que la amistad consiste en el
amor mutuo.

[5] Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de

amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior;

nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur.

Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius

ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota

disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces

[6] Fannius: Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed

existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te sapientem et appellant et

existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni; scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum

esse sapientem; sed uterque alio quodam modo, Acilius, quia prudens esse in iure civili

putabatur, Cato, quia multarum rerum usum habebat; multa eius et in senatu et in foro vel

provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen

iam habebat in senectute sapientis.


[7] Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina

esse sapientem, nec sicut vulgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in reliqua

Graecia neminem (nam qui septem appellantur, eos, qui ista subtilius quaerunt, in numero

sapientium non habent), Athenis unum accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo

sapientissimum iudicatum; hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse

ducas humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item

Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis cum in

hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut adsolet, venissemus, tu non adfuisti, qui

diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire

San Agustn
1. Quamvis sapientiam quam mihi tribuis, in me non agnoscam, tantae tamen erga me

benevolentiae tuae tamqui sincerae gratias ago debeoque plurimas; et meorum studiorum

labores tali ac tanto viro p'lacuisse delector: multo vero amplius, quod animum tuum charitate

aeternitatis et /eritatis, atque ipsius charitatis affectum divinae illi cae- /lestique reipublicae,

cuius regnator est Christus, et in qua ' sola semiper beateque vivendum est, si recte hic pieque

vivatur, agnosco inhiantem, video propinquantem, eiusque potiundae amplector ardentem. Inde

quippe mana t etiam vera amicitia, non pensanda temporalibus commodis, sed gratuito amore

putanda. Nemo enim potest veraciter amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus veritatis:

quod si gratis non flat, nullo fieri pacto potest.


2. 2. De qua re etiam philosophi multa dixerunt; sed apud eos vera pietas, id est verax veri Dei

cultus, unde omnia recte vivendi duci oportet officia, non invenitur: non ot> aliud, quantum

intelligo,. nisi quia beatam vitam ipsi sibi quodammodo fabricare voluerunt, potiusque

patrandam quam impetrandam putaverunt; cum eius dator non sit nisi Deus. eque enim facit

beatum hominem, nisi qui fecit hominem. Mam qui tant a creaturae suae bona boms malisque

largitur, ut sint, ut homines sint, ut vigentes sensibus, valentes viribus, affluentes opibus sint;

seipsum bonis dabit ut beati sint, quia eius etiam hoc munus est ut boni sint. lili vero qui m

aerumnosa vita, in his moribundis membris, sub hac sarcina corruptibilis carnis, auctores suae

beatae vitae et quasi conditores esse voluerunt, velut propriis eam virtutibus appetentes, iamque

retinentes, non ab illo fonte virtutum petentes atque sperantes, Deum superbiae suae resistentem

sentir minime potuerunt. Unde in errorem absurdissimum lapsi sunt; ut cum asseverant etiam

in Phalaridis tauro beatum esse sapientem, cogantur fateri vitam beatam aliquando esse

fugiendam. Exaggeratis enim malis corporis cedunt, atque in eorum molestiis gravissimis

abscedendum ex hac vita esse decernunt. Ubi nolo dicere quantum sit nefas seipsum hominem

occidere insontem, cum omnino non debeat vel nocentem; unde in primo libro trium illorum,

quos benignissime et studiosissime perlegisti, multa iam diximus J . Sed certe consideretur, nec

superbe sed sobrie iudicetur quomodo vita beata sit, qua non sapiens retenta fruitur, sed illatis

sibi manibus carere compellitur.

You might also like