You are on page 1of 2

Plauto, Aulularia vv.

182-193

{MEG.} Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies.

{EVCL.} Di te ament, Megadore. {M.} Quid tu? recten atque ut vis vales?

{EVCL.} Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.

185 iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius.

{MEG.} Ain tu te valere? {EVCL.} Pol ego haud perbene a pecunia.

{MEG.} Pol si est animus aequos tibi, sat hbes qui bene vitam colas.

{EVCL.} Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est,

cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.

190 {MEG.} Quid tu solus tecum loquere? {EVCL.} Meam pauperiem conqueror.

virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem,

neque eam queo locare cuiquam.


Por Archia poeta 16, 8-15

Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut

opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque

temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at haec studia adulescentiam acuunt,

senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant

domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

You might also like