You are on page 1of 21

Prudentius (348 d. C. - c.

410), Psycomachia 1-1611

Christe, graues hominum semper miserate labores,


qui patria uirtute cluis propriaque sed una
(unum namque deum colimus de nomine utroque,
non tamen et solum, quia tu deus ex patre, Christe),
dissere, rex noster, quo milite pellere culpas
mens armata queat nostri de pectoris antro,
exoritur quotiens turbatis sensibus intus
seditio atque animam morborum rixa fatigat,
quod tunc praesidium pro libertate tuenda
quaeue acies furiis inter praecordia mixtis 10
obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor,
magnarum virtutum inopes neruisque carentes
christicolas uitiis populantibus exposuisti.
Ipse salutiferas obsesso in corpore turmas
depugnare iubes, ipse excellentibus armas
artibus ingenium quibus ad ludibria cordis
oppugnanda potens tibi dimicet et tibi uincat.
uincendi praesens ratio est, si comminus ipsas
uirtutum facies et conluctantia contra
uiribus infestis liceat portenta notare. 20

Prima petit campum dubia sub sorte duelli


pugnatura Fides agresti turbida cultu
nuda umeros intonsa comas exerta lacertos.
Namque repentinus laudis calor ad noua feruens
proelia nec telis meminit nec tegmine cingi;
pectore sed fidens ualido membrisque retectis
prouocat insani frangenda pericula belli.
Ecce lacessentem conlatis uiribus audet
prima ferire Fidem veterum Cultura deorum.
Illa hostile caput falerataque tempora uittis
30
altior insurgens labefactat, et ora cruore
de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat
elisos in morte oculos; animamque malignam
fracta intercepti commercia gutturis artant
difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
Exultat uictrix legio, quam mille coactam
martyribus regina Fides animarat in hostem.
Nunc fortes socios parta pro laude coronat
floribus ardentique iubet uestirier ostro.

Exim gramineo in campo concurrere prompta 40


uirgo Pudicitia speciosis fulget in armis,
quam patrias succincta faces Sodomita Libido
adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum
ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis
adpetit et taetro temptat suffundere fumo.
Sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae

1 La edicin de la Psycomachia que se ha seguido en Prudencio, Obras completas de Aurelio Prudencio, A.


Ortega / I. Rodrguez edd., Madrid: Editorial Catlica 1981 (Biblioteca de autores cristianos 427), pp. 310-
320.

1
tela lupae saxo ferit inperterrita uirgo
excussasque sacro taedas depellit ab ore.
Tunc exarmatae iugulum meretricis adacto
transfigit gladio. Calidos uomit illa uapores
50
sanguine concretos caenoso; spiritus inde
sordidus exhalans uicinas polluit auras.
hoc habet exclamat uictrix regina. Supremus
hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis,
Nec iam mortiferas audebis spargere flammas
in famulos famulasue dei, quibus intima casti
uena animi sola feruet de lampade Christi.
Tene, o uexatrix hominum, potuisse resumptis
uiribus extincti capitis recalescere flatu,
Assyrium postquam thalamum ceruix Olofernis 60
caesa cupidineo madefactum sanguine lauit,
gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith
spreuit et incestos conpescuit ense furores,
famosum mulier referens ex hoste tropaeum
non trepidante manu, uindex mea caelitus audax!
At fortasse parum fortis matrona sub umbra
legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat,
uera quibus uirtus terrena in corpora fluxit,
grande per infirmos caput excisura ministros?
Numquid et intactae post partum uirginis ullum 70
fas tibi iam superest? Post partum uirginis, ex quo
corporis humani naturam pristina origo
deseruit carnemque nouam uis ardua seuit
atque innupta deum concepit femina Christum,
mortali de matre hominem, sed cum patre numen.
Inde omnis iam diua caro est, quae concipit illum
naturamque dei consortis foedere sumit.
Verbum quippe caro factum non destitit esse
quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum,
maiestate quidem non degenerante per usum
80
carnis, sed miseros ad nobiliora trahente.
Ille manet quod semper erat, quod non erat esse
incipiens; nos quod fuimus iam non sumus, aucti
nascendo in melius. Mihi contulit et sibi mansit.
Nec deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris
dum tribuit nosmet dona ad caelestia uexit.
Dona haec sunt quod uicta iaces, lutulenta Libido,
nec mea post Mariam potis es perfringere iura.
Tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti;
corpora commaculans animas in tartara mergis. 90
Abde caput tristi, iam frigida pestis abysso;
occide, prostibulum; manes pete, claudere Auerno,
inque tenebrosum noctis detrudere fundum!
Te uoluant subter uada flammea, te uada nigra
sulpureusque rotet per stagna sonantia uertex.
Nec iam christicolas, furiarum maxima, temptes,
ut purgata suo seruentur corpora regi.
Dixerat haec et laeta Libidinis interfectae
morte Pudicitia gladium Iordanis in undis

2
abluit infectum, sanies cui rore rubenti
100
haeserat et nitidum macularat uulnere ferrum.
Expiat ergo aciem fluuiali docta lauacro
uictricem uictrix abolens baptismate labem
hostilis iuguli. Nec iam contenta piatum
condere uaginae gladium, ne tecta rubigo
occupet ablutum scabrosa sorde nitorem,
catholico in templo diuini fontis ad aram
consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.
Ecce modesta graui stabat Patientia uultu
per medias inmota acies uariosque tumultus
110
uulneraque et rigidis uitalia peruia pilis
spectabat defixa oculos et lenta manebat.
Hanc procul Ira tumens, spumanti feruida rictu,
sanguinea intorquens subfuso lumina felle,
ut belli exsortem teloque et uoce lacessit,
inpatiensque morae conto petit, increpat ore
hirsutas quatiens galeato in uertice cristas.
En tibi, Martis ait, spectatrix libera nostri,
excipe mortiferum securo pectore ferrum;
nec doleas quia turpe tibi gemuisse dolorem.
120
Sic ait, et stridens sequitur conuicia pinus
per teneros crispata notos et certa sub ipsum
defertur stomachum rectoque inliditur ictu;
sed resilit duro loricae excussa repulsu.
Prouida nam virtus conserto adamante trilicem
induerat thoraca umeris squamosaque ferri
texta per intortos commiserat undique neruos.
Inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes
telorum nimbos et non penetrabile durans,
nec mota est iaculo monstri sine more furentis,
130
opperiens propriis perituram uiribus Iram.
Scilicet indomitos postquam stomachando lacertos
barbara bellatrix inpenderat et iaculorum
nube superuacuam lassauerat inrita dextram,
cum uentosa leui cecidissent tela uolatu,
iactibus et uacuis hastilia fracta iacerent,
uertitur ad capulum manus inproba et ense corusco
conisa in plagam dextra sublimis ab aure
erigitur mediumque ferit librata cerebrum.
Aerea sed cocto cassis formata metallo
140
tinnitum percussa refert aciemque retundit
dura resultantem, frangit quoque uena rebellis
inlisum chalybem, dum cedere nescia cassos
excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
Ira ubi truncati mucronis fragmina uidit
et procul in partes ensem crepuisse minutas,
iam capulum retinente manu sine pondere ferri
mentis inops ebur infelix decorisque pudendi
perfida signa abicit monumentaque tristia longe

3
spernit, et ad proprium succenditur effera letum.
150
Missile de multis quae frustra sparserat unum
puluere de campi peruersos sumit in usus.
Rasile figit humi lignum ac se cuspide uersa
perfodit et calido pulmonem uulnere transit.
Quam super adsistens Patientia uicimus inquit
exultans vitium solita uirtute sine ullo
sanguinis ac uitae discrimine. Lex habet istud
nostra genus belli furias omnemque malorum
militiam et rabidas tolerando extinguere uires.
Ipsa sibi est hostis uesania seque furendo
160
interimit moriturque suis Ira ignea telis.
Haec effata secat medias inpune cohortes
egregio comitata uiro; nam proximus Iob
haeserat inuictae dura inter bella magistraf
fronte seuerus adhuc et multo funere anhelus,
sed iam clausa truci subridens ulcera uultu
perque cicatricum numerum sudata recensens
millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis.
Illum diua iubet tandem requiescere ab omni
armorum strepitu captis et perdita quaeque
170
multiplicare opibus nec iam peritura referre.
Ipsa globos legionum et concurrentia rumpit
agmina uulniferos gradiens intacta per imbres.
Omnibus una comes uirtutibus adsociatur,
auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
Nulla anceps luctamen init uirtute sine ista
uirtus; nam uidua est quam non Patientia firmat.

Ekkehardus?, Waltharius, prlogo, 1-22, 720-753, 1014-10612

Omnipotens genitor, summae virtutis amator,


Iure pari natusque amborum spiritus almus,
Personis trinus, vera deitate sed unus,
Qui vita vivens cuncta et sine fine tenebis,
Pontificem summum tu salva nunc et in aevum
Claro Erckambaldum fulgentem nomine dignum,
Crescat ut interius sancto spriramine plenus
Multis infictum quo sit medicanem in aevum.
Praesul sancta dei, nunc accipe muner servi,
Quae tibi decrevit de larga promer cura 10
Peccator fragilis Geraldus nomine vilis,
Qui tibi nam certus corde estque fidelis alumnus.
Quod precibus dominum iugiter precor omnitonantem,
Ut nanciscaris factis, quae promo loquelis
Det pater ex summis caelum terramque gubernans.

2 Para el texto del Waltharius se ha seguido la siguiente edicin: Waltharius, R. Florio ed., Madrid-
Bellaterra: Consejo Superior de Investigaciones Cientficas-Universidad Autnoma de Barcelona 2002
(Coleccin Nueva Roma 17), pp. 76-78, 138-142, 160-162.

4
Serve dei summi, ne despice verba libelli,
Non canit alma dei, resonat sed mira tyronis,
Nomine Waltharius, per proelia multa resectus.
Ludendum magis est dominum quam sit rogandum,
Perlectus longaevi stringit inampla dei.
Sis felix sanctus per tempora plura sacerdos,
Sit tibi mente tua Geraldus carus adelphus.

Hunc ubi Guntharius conspexit obisse superbus,


720
Hortatur socios pugnam renovare furentes:
Aggrediamur eum nec respirare sinamus,
Donec deficiens lassescat; et inde revinctus
Thesauros reddet luet et pro sanguine poenas.
Tertius en Werinhardus abit bellumque lacessit,
Quamlibet ex longa generatus stirpe nepotum,
O vir clare, tuus cognatus et artis amator,
Pandare, qui quondam iussus confundere foedus
In medios telum torsisti primus Achivos.
Hic spernens hastam pharetram gestavit et arcum,
730
Eminus emissis haud aequo Marte sagittis
Waltharium turbans. contra tamen ille virilis
Constitit opponens clipei septemplicis orbem,
Saepius eludens venientes providus ictus.
Nam modo dissiluit, parmam modo vergit in austrum
Telaque discussit, nullum tamen attigit illum.
Postquam Pandarides se consumpsisse sagittas
Incassum videt, iratus mox exerit ensem
Et demum advolitans has iactitat ore loquelas:
O si ventosos lusisti, callide, iactus,
740
Forsan vibrantis dextrae iam percipis ictum.
Olli Waltharius ridenti pectore adorsus:
Iamque diu satis expecto certamina iusto
Pondere agi. Festina, in me mora non erit ulla.
Dixerat et toto conixus corpore ferrum745
Conicit. Hasta volans pectus reseravit equinum:
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
Verberat effundensque equitem cecidit super illum.
Accurrit iuvenis et ei vi diripit ensem.
Casside discussa crines complectitur albos
750
Multiplicesque preces nectenti dixerat heros:
Talia non dudum iactabas dicta per auras.
Haec ait et truncum secta cervice reliquit.

Interea Alpharidi vanus labor incutit iram,


Et qui iam pridem nudarat casside frontem,
In framea tunicaque simul confisus aena
Omisit parmam primumque invasit Eleuthrin.
Huic galeam findens cerebrum diffudit et ipsam
Cervicem resecans pectus patefecit, at aegrum
Cor pulsans animam liquit mox atque calorem.
1020

5
Inde petit Trogum haerentem in fune nefando.
Qui subito attonitus recidentis morte sodalis
Horribilique hostis conspectu coeperat acrem
Nequiquam temptare fugam voluitque relicta
Arma recolligere, ut rursum repararet agonem
(Nam cuncti funem tracturi deposuerunt
Hastas cum clipeis). Sed quanto maximus heros
Fortior extiterat, tanto fuit ocior, olli
Et cursu capto suras mucrone recidit
Ac sic tardatum praevenit et abstulit eius
1030
Scutum. Sed Trogus quamvis de vulnere lassus,
Mente tamen fervens saxum circumspicit ingens,
Quod rapiens subito obnixum contorsit in hostem
Et proprium a summo clipeum fidit usque deorsum.
Sed retinet fractum pellis superaddita lignum.
Moxque genu posito viridem vacuaverat aedem
Atque ardens animis vibratu terruit auras,
Et si non quivit virtutem ostendere factis,
Corde tamen habitum patefecit et ore virilem.
Nec manes ridere videns audaciter infit:
1040
O mihi si clipeus vel sic modo adesset amicus!
Fors tibi victoriam de me, non inclita virtus
Contulit. Ad scutum mucronem hic tollito nostrum!
Tum quoque subridens venio iam dixerat heros
Et cursu advolitans dextram ferientis ademit.
Sed cum athleta ictum libraret ab aure secundum
Pergentique animae valvas aperire studeret,
Ecce Tanastus adest telis cum rege resumptis
Et socium obiecta protexit vulnere pelta.
Hinc indignatus iram convertit in ipsum
1050
Waltharius humerumque eius de cardine vellit
Perque latus ducto suffudit viscera ferro.
Ave! procumbens submurmurat ore Tanastus.
Quo recidente preces contempsit promere Trogus
Conviciisque sui victorem incendit amaris,
Seu virtute animi, seu desperaverat. Exin
Alpharides: morere inquit et haec sub Tartara transfer
Enarrans sociis, quod tu sis ultus eosdem.
His dictis torquem collo circumdedit aureum.
Ecce simul caesi volvuntur pulvere amici,
1060
Crebris foedatum ferientes calcibus arvum.

Galfredus de Vino Salvo (floruit ca. 1190), Poetria nova, 559-6723

3 La edicin de la Poetria nova que se ha seguido es Geoffroi de Vinsauf, Poetria nova, A. M. Calvo R. ed.,
Madrid: Arco libros 2008 (Coleccin Perspectivas. Textos), pp. 160-164.

6
Septima succedit praegnans descriptio verbis,
Ut dilatet opus. Sed, cum sit lata, sit ipsa
560
Laeta: pari forma speciosa sit et spatiosa.
In celebri forma faciat res nubere verbis.
Si cibus esse velit et plena refectio mentis,
Ne sit curta nimis brevitas vel trita vetustas.
Sint variata novis exempla secuta figuris,
Rebus ut in variis oculus spatieetur et auris.
Femineum plene si vis formare decorem,
Praeformet capiti Naturae circinus orbem;
Crinibus irrutilet color auri; lilia vernent
In specula frontis; vaccinia nigra coaequet
570
Forma supercilii; geminos intersectet arcus
Lactea forma viae; castiget regula nasi
Ductum, ne citra sistat vel transeat aequum;
Excubiae frontis, radient utrimque gemelli
Luce smaragdina vle sideris instar ocelli;
Aemula sit facies Aurorae, nec rubicundae
Ne nitidae, sed utroque simul neutroque colore.
Splendeat os forma spatii brevis et quasi cycli
Dimidii; tanquam praegnantia labra tumore
Surgant, sed modico rutilent, ignita, sed igne
580
Mansueto; dentes niveos compagine tordo,
Omnes unius staturae; thuris et oris
Sit partier conditus odor; mentumque polito
Marmore plus poliat Natura potentior arte.
Succuba sit capitis pretiosa colore columna
Lactea, quae speculum vultus supportet in altum.
Es cristallino procedat, gutture quidam
Splendor, qui possit oculos referire videntis
Et cor furari. Quadam se lege coaptent
Ne jaceant quasi descendant, ne stent quasi surgant,
590
Sed recti sedeant humeri; placeantque lacerti,
Tam forma gracili quam longa deliciosi.
Confluat in tenues digitos substantia mollis
Et macra, forma teres et lactea, linea longa
Et directa: decor manuum se jacetet in illis.
Pectus, imago nivis, quasi quasdam collaterales
Gemmas virgineas producat utimque papillas.
Sit locus astrictus zonae, brevitate pugilli
Circumscriptibili. Taceo de partibus infra;
Aptius hic loquitur animus quam lingua. Sed ipsa
600
Tibia se gracilem protendat; pes bervitatis
Eximiae brevitate sua lasciviat. Et sic
A summo capitis descendat splendor ad ipsam
Radicem, totumque simul poliatur ad unguem.
Formae ta mpictae si vis appingere cultum:
Nexilis a tergo coma compta recomplicet aurum;

7
Irradiet fronis candori circulus auri;
Se nudet facies proprium vestita colorem;
Lactea stelliferum praecingat colla monile;
Instita candescat bysso, chlamis ardeat auro;
610
Zona tegat medium, radiantibus undique gemmis;
Bracchia luxurient armillis; circinet aurum
Subtiles digitos et gemma superbior auro;
Diffundat radios; certent in veste serena
Ars cum materia. Nihil addere cultibus illis
Aut manus aut animus possit. Sed divite cultu
Pluris erit facies. Quis in hac face nescuiant ignes?
Quis non inveniat flammam? Si Jupiter illis
Temporibus vidisset eam, nec in Amphitrione
Luderet Alcmenam; nec sumeret ora Dianae
620
Ut te fraudaret, Calixto, flore; nec Yo
Nube, nec Antiopam satyro, nec Agenore natam
Tauro, Messione nec te pastore, vel igne
Ansepho genitam, vel te Deionis in angue,
Vel Ledam cygno, vel Danem falleret auro.
Hanc unam coleret omnesque videret in una.
Sed, cum sit formae descriptio res quasi trita
Et vetus, exemplum sit in his, ubi rarior usus:
Excipiente thoro reges regnique potentes,
Mensae delicias orditur lactis imago,
630
Culta Ceres, Bachusque senes juvenescit in auro:
Solus ibi vel nectareo perfusus odore
Degenerare sinit et lascivire saporem.
Regia pompa dapuem veniens immilitat auro
Inque vicem seseque dapes mirantur et aurum.
Praecipuum mensae speculum speculare clientes:
Certat cum Paride vultus, cum Parthenopeo
Aetas, cum Creso census, cum Caesare sanguis;
Cetera si spectes in corpore, cum nive byssus,
Cum flammis ostrum, cum sidere gemma. Videres
640
Singula plus sapere, condita sapore clientum.
Delicias alias, oculus quas gestit et auris,
Gesticulator habet. Gestus non omnibus unus,
Cuique sus: plus mellis habet variata voluptas.
Tinnula sistra colant oculos pascentia regum,
Alternantque manus, sistroque volatile sistrum
Surgit in occursum. Vadunt redeuntque; resurgunt
Et recidunt; simulantque minas, pugnaeque jocosae
Instar agunt; sese fugiunt seseque sequuntur-
Hinc in utraque manu gemina ludente tabella
650
Ludit in ore sonus; pes non vacat, immo frequenter
It, redit et lepide passu migratu eodem;
Vox comes et passus: pariter ferit aera cantus,
Et sese tabulae strepitusque saporat in aure.
Tertius ad motus agilis se gyrat in orbem
Aut volat in longum, vel membra supina resumit

8
In talos refuga cervice, vel ensis acumen
Erigit et certus dubios intervolat enses.
Singula mireris; sed, adhuc jocundis istis,
660
Nunc sonus exultat manuum, nunc arte jocosa
Colludunt digiti, nunc brachia curvat in arcum
Infurcat manus lateri celerique meatu
Furantur motus humeri. Gestumque videres
Instrumenta sequi, quorum cua cuique voluptas:
Tibia feminea, tuba mascula, tympana rauca,
Cymbala praeclara, concors symphonia, dulcis
Fistula, somniferae chitarae vidulaeque jocosae.
Omnia certatim plaudunt, et tempora tardant
Deliciae qualesque decent convivia regum.
670
Sic celebre regum mensas et gaudia mensae,
Sic breve propositum longo producimus ore.

Iosephus Iscanus (ca. 1150 - ca. 1210), Ylias Daretis Phrygii, III,
154-3614

Profectio Paridis ad rapiendam Helenam

Dux cepit legitur pastor Paris, advena quondam


Regni, nunc regis heres; nec profuit urbi
Fatalem dampnasse facem, cum lederte ardens
Pregantem sompnus Cisseida; pullulat alte
Flamm vetus revehuntque fidem presagia plenam.
It fati imperio Danaum rapturus alumpnam
160
Daradanus et blande debellaturus Achivos
Prevelat fraudes. Cesas non induit alnos
Pinnarum suspecta strues, nmeros vagatur
Tranquillo classis cultu; regalis olivam
Pretendit pinus tandemque erepta furori
Semimaris Galli non adversante Cibebe
Miratur smiles bachari ad litora voces.
Hanc decro insignit, qualem progressior usus
Post longum lucratur opus: tabulate superbis
Preradiant inscripta notis, vestitur herili
170
Prora Tiro puppisque Tago, nitor erigit Indus
Antempnam spargitque in transtra cupressus odorem
Vela regens. Certant venti, quis linthea tendat
Purpureos discincta sinus, at lene fluentes
Arcessit Zephiros puppi prescripta Dione.
Instabat iam dicta dies, qua classis in altas

4 Para el texto se ha considerado la edicin de Joseph de Exeter, The Trojan War I-III, A. K. Bate ed.,
Warminster: Aris & Phillips Ltd. 1986, pp. 128-144.

9
Propulsum poscebat aquas, cum lecta iuventus
Priamidem sorita ducem per litora ferri
Discursu rapido, qualisque abeuntibus ardor,
Certatim refmere et varios miscere tumultus.
180
Haut mora, succinto Nabatheos agmine ducens
HEctor in arma Friges comits per cerula fratri
Ire iubet, certantque rates stipare secuti
Peonide duce Deiphebo, quin ipse Diones
Spes Anchisiades cum Polidamante ssecundo
Iungit opes. Iamque effractas rapiebar harenas
In pelagus classi humerosque manusque secuta,
Cum tandem exclamans aditis Cassandra relictis
Fata aperit turbatque Friges. Att seva morantes
Impellit Lachesis pinus uncosque tenaces
190
Rumpit et intento percellit flamine vela.
Ultimus in socias fatalis predo carinas
Provehiturque multum Priamo frustraque rogatus,
ne quicquam temere victori supplicet hosti,
Hesione contentus eat; sin reddere raptam
Velle negent, bellum intentet. Sic format iturum
Venturosque Friges accepto inteprete spondet

Vis in conspectum Paridi patuere Cithera


Cum patrias permensus aquas ad Nesthora casu
Atrides molitus iter, Simoontide pinu
200
Perspecta secum volvit, qui, quo, unde; stupentque
Alternis reges figentes lumina velis.
En, qua fata fide rerum discrimina nectant:
Hostis adest, Menelaus abest geminosque Lacones
Hermione sibi nacta duces Agamemnonis urbe
visum ierat matrem cupide visura secundam;
Pelbs quoque Iunoni celebrem confluxerat Argos
Ludificum ductura diem, pontusque vacabat
Et tellus exuta viris. Sic omnia casus
Expedit ventura potens victrixque Dione.
210

Prodit in abruprum pretentis insula saxis


Mirtigere sacrata dee, par sima recessu
Abditione iacens refugos falcatur in arcus
Depressos furata sinus. Huc litore blando
Freta Frigum pubes puppes agit. Ipse propinquas
Sanguine sacrifico Latoidos irrigat aras
Prnceps et larga cumulat promissa securi.
Ergo Citheriacas preceps it fama per urbes
Priamidem venisse Parim, pelbs undique portus
Occurs complet. At pollens ore Lacena
220
Ignotos visura viros an litora gressus
Dirigit acclinemque freto defertur Heleam.

Postquam Helenes Paridi patuit presentia, classem

10
Deserit ac forme fidens et conscius oris
Huc illuc gressum librans, qua Tindaris ibat,
Indefessa vagis incessibus ocia texit
Certantesque offert vultus, incendia nutrit
Mutua captatumque brevi lucratur amorem.
Quippe nec ad cursum preceps nec segnior equo
Librato gestu formam iuvat, auctus in armos,
230
In caput erectus. Tenero delibat harenam
Incessu figitque oculo mirante Lacenam
Oblitosque gradus sistit; suspectus haberi
Mox metuens transfert celeres ad cetera visus,
Ceu stupeat, quicquid spectat. Moderantius illa
Obliquos vultus et non ridentia plene
Ora gerit totasque velit cum pectore nudo
Ostentare genas, sed castigator adultos
Comprimit excessus animi pudor, egraque mixtus
Pulsat corda metus. Sentit Paris, ardet et audet,
240
Promissorque ingens facilis presagia prede
Ducit Amor. Dum signa iuvant, dum nutus oberrat,
Interpres cordisque vagi presentior index
Leno oculus taciti garrit preludia voti.
Ut vero explicitas peregrini Tindaris auri
Blandicias hausit complutaque murice vela
Conspexit, quid agat, heret, prebere rogatas
Prompta manus cogique volens. At turba precandi
Stipatrix iuveni fas invidet. Inclite predo,
Ne propera! Dabit illa manus, manus aurea vincet.
250
Plus opibus, minus ore potes. Cicerone secundo
Non opus est, ubi fantur opes. Quin ipsa rapinis
Blanditur Fortuna tuis: urbs, aura, Lacena,
Nuda, favens, facilis cepturn iuvat. Urbis Helea
Nomen. In hanc pelagus undis declivibus actum
Proxima litoreis delambit tecta procellis
Et medias impingit aquas clauditque profundo.
Hic Latonigenis cognatas struxerat aras
Prisca fides. Iubet hic noctem regina propinquam
Excubiis hilarare sacris, templum ipsa superbum
260
Prima petit solitoque deos implorat honore.
Res cupido perlata Frigi, temeraria sancit
Consilia indulgetque aditus in vota secundos
Pollicito maiore Venus. Rapere haut mora nuptam
Victor et imbelles populari destinat aras.
Tantaque precipitem pulsat lascivia rnentem,
Vix noctem exspectat suspenso vespere credens
Zelotipum Titana suis livere secundis.

Raptus Helene

Fregerat hesperias radiis languentibus undas


Phebus et astrorum medio poscebat in alto
270

11
Nauta diem; tellus, aer, mare celsa remenso
Consopita deo, strepitu defuncta silebant
Undique et in teneros nutabant ocia sompnos.
At Paris obsequio noctis presentius audet
Inpaciens differre deos, Veneremque secutus
Primus ad inbelles thiasos et debile vulgus
Armatum maturat iter, ludentia turbat
Fana ferox. Non, hospes, Hymen, non coniuga sacra,
Hospicii non obstat honos, non ultor iniqui
Asperior tutela deus? Temere omnia preceps
280
Aspernata Venus, nil respectura decorum
In facinus votumque ruit. Rapit ergo Lacenam
Tendentemque manus et leta fronte vocantem
Dardanus aut rapitur potius. Gratare tropheis,
Predo, tuis, agnosce deos ! Post aspera multa
Excidium lucratus abis revehisque parerrti,
Quas nollet peperisse, faces. Heu, perdite, nescis,
Quas tecum clades, quantos fugiente turnultus
Classe refers. Tuque, Herculea corruptior unda,
Bellorophonteo flagrantior igne, sereno
290
Certa minus, thalamos linquis, Ledea, iugales
Et spreto tociens iterum querenda marito
Numquam rapta fugis. Nunc, o Lilibea vorago,
Latratus Siculi, Libicus tenor et, quod in omn
Sevit triste mari, mixtis huc confluat undis,
Has infestet aquas primosque ultrice procella
Amplexus medium solvat mare! Multa nocentes
Mutat, si vetitis velox occurrerit ausis.
Postquam exempta quies et mesto pulsa fragore
Inscia turbatas hausere silentia voces,
300
Aure prius mensi, fremitus ubi et unde tumultus,
Armati cognata petunt oracula cives.
Hic tritas stridere liras, hic pocula cernunt
Effuso calcata deo, funalia lucem
Ponere et effracto lacrimari lampada vitro.
Mirati, qua clade nova iocunda sileret
Relligio, que causa pios inopina tumultus
Flexerit, advertunt alias ad litora lites
Et toto sonuisse mari: Quo, perfide leno,
Hospicii temerator, abis? Sic digna rependis,
Regales predate thoros? Hiis nobile vulgus
310
Excitum arma fremit raptaque superstite turba
Invadunt Frigios. Illi nec pandere vela
Molirique fugam cessant nec iungere bello
Dignantur dextras contempta paupere pugna.
Sola tamen tumidos pertemptat gloria captis
Iniectare manus, proprium cum quisque tropheum
Ostentare paret aut cive aut virgine rapta.

Reditus Paridis

12
Ecce redit Paphie meritus virgulta corone
Victrices vinctura comas Tenedoque potitus
320
Iam minus audentem solatur predo Lacenam,
Iam tandem patrie memorem. Sed gnarus adulter
Pollicitis fluxum meche sancire favorem
Et fictos lenire metus, ebur aggerat Indum,
Thura Sabea, Mide fluvios et vellera Serum.
Ac mundi maioris opes, quodque educat aer
Iocundum, pontus clarum vel fertile tellus,
Hec faciles emere thoros, domuere rebelles
Amplexus, pepigere fidem. Non iam oscula reddit,
Non reddenda negat Helene, sed pectore toto
330
Incumbens gremium solvit, premit ore, latentem
Furatur Venerem, iamque exspirante Dyone
Conscia secretos testatur purpura rores.
Proh scelus! An tantis potuisti, pessima, votis
Indulsisse moras exspectabatque voluptas
Emptorem? O teneri miranda potentia sexus!
Precipitem in lucrum suspendit femina luxum
Nec nisi conducto dignatur gaudia risu.
Res hilarat vulgata Friges, Priamoque sereni
Clarescunt vultus, rugas rarescere sentit
340
Infelix, animi morbus dolor, improba paulum
Cedit hiems mentis, voto dux augure sperat
Reddendam Hesionen, Helenam si reddat Achivis.
Nondum Segeas portu digressus harenas
Dardanus attigerat, meritos mentita triumpbos
Obvia pompa subit. Pars curru vecta superbo
Aerium suspendit iter, pars cetera casum
Haut metuens gressu vestigia paupere texit
Obsequio contenta pedum, et - que cura novorum! -
Inachiam visura nurum plebs currit hanela
350
Contemptrix opere, nutricis et immemor artis
Nec lucri meminit, predam dum spectet amenam.
At cui sublimes humeros proceraque colla
Invidit natura brevis, vel desuper altis
Incumbit tectis vel recto calce fatigat
Articulos humilesque gradus suspendit in altum.
Hoc populo dederat vulgati fama decoris
Certamen mirandi Helenam. Subit illa pudice
Ora gerens, oculis nusquam vaga, voce faventi
Spectantum pudibunda parum mixtoque nitore
360
Sidereas neutrata genas.

13
Galteri de Castellione (ca. 1135 - post 1184)) Alexandreis I, 1-
1835

Prologus

Moris est usitati, cum in auribus multitudinis aliquid noui recitatur, solere turbam in
diuersa scindi studia et hunc quidem applaudere et quod audit laude dignum
predicare, illum uero, seu ignorantia ductum seu liuoris aculeo uel odii fomite
peruersum, etiam bene dictis detrahere et uersus bene tornatos incudi reddendos
esse censere. Et mirum est, humanum genus a prima sui natura, secundum quam
cuncta que fecit Deus ualde bona creata sunt, ita esse deprauatum ut pronius sit ad
condempnandum quam ad indulgendum et facilius sit ei ambigua deprauare quam in
partem interpretari meliorem. Hoc ego reueritus diu te, o mea Alexandrei, in mente
habui Semper supprimere et opus quinquennio laboratum aut penitus delere aut certe
quoad uiuerem in occulto sepelire. Tandem apud me deliberatum est te in lucem esse
proferendam ut demum auderes in publica uenire monimenta. Non enim arbitror me
esse meliorem Mantuano uate, cuius opera mortali ingenio altiora carpsere
obtrectantium linguae poetarum et mortuo derogare presumpserunt, quem, dum
uiueret, nemo potuit equiparare mortalium. Sed et Ieronimus noster, uir tam
disertissimus quam christianissimus, qui in singulis prefationibus suis emulis
respondere consueuit, manifeste dat intelligi nullum apud auctores superesse
securitatis locum cum uirum tam nominatae auctoritatis pupugerit stimulus
emulorum. In hoc tamen lectores huius opusculi, siquis tamen hoc quoque siquid
captus amore leget, exoratos esse uolo ut siquid in uolumine reprehensibile seu satyra
dignum inuenerint, considerent arti temporis breuitatem qua scripsimus et
altitudinem materiae, quam nullus ueterum poetarum teste Seruio ausus fuit aggredi
perscribendam; et ad hoc habito respectu discant saltim ex dispensacione debere
tolerari que, siquis de scripto iure ageret, poterant de rigore condempnari. Sed hec
hactenus. Nunc autem quod instat agamus, et ut facilius que quesierit quis possit
inuenire, totum opus per capitula distinguamus.

Capitula primi libri

Primus Aristotilis imbutum nectare sacro


Scribit Alexandrum sceptroque insignit et armis.
Cicropidas regi rursus confederat. arces
Diruit Aonias. numerosa classe profundum
Intrat et appellens Asyam de naue sagittat,
Parcendumque ratus hostem sine Marte tryumphat,
Elatusque animo sub sole iacentia regna
Iam sibi parta putat. Asiam de uertice montis
Inspicit et patrias partitur ciuibus urbes.
Pergama miratur et sompnia uisa retractat. 10

Primus liber

Gesta ducis Macedum totum digesta per orbem,


Quam large dispersit opes, quo milite Porum
Vicerit et Darium, quo principe Grecia uictrix

5 El texto ha sido tomado de Gautier de Chtillon, Alexandreis, M. L. Colker ed., Padua: Antenore 1978
(Thesaurus Mundi 17), pp. 7-16.

14
Risit et a Persis rediere tributa Chorintum,
Musa refer. qui si senio non fractus inermi
Pollice Fatorum nostros uixisset in annos,
Cesareos numquam loqueretur fama tryumphos,
Totaque Romuleae squaleret gloria gentis:
Preradiaret enim meriti fulgore caminus
Igniculos, solisque sui palleret in ortu
Lucifer, et tardi languerent Plaustra Boete.
10

At tu, cui maior genuisse Britannia reges


Gaudet auos, Senonum quo presule non minor urbi
Nupsit honos quam cum Romam Senonensibus armis
Fregit adepturus Tarpeiam Brennius arcem
Si non exciret uigiles argenteus anser,
Quo tandem regimen kathedrae Remensis adepto
Duriciae nomen amisit bellica tellus,
Quem partu effusum gremio suscepit alendum
Phylosophia suo totumque Elycona propinans 20
Doctrinae sacram patefecit pectoris aulam,
Excoctumque diu studii fornace, fugata
Rerum nube, dedit causas penetrare latentes:
Huc ades et mecum pelago decurre patenti,
Funde sacros fontes et crinibus imprime laurum
Ascribique tibi nostram paciare camenam.

Nondum prodierat naturae plana tenellis


Infruticans lanugo pilis, matrique parabat
Dissimiles proferre genas, cum pectore toto
Arma puer sitiens Darium dare iura Pelasgis
30
Gentibus imperiique iugo patris arua prementem
Audit et indignans his uocibus exprimit iram:
Heu, quam longa quies pueris! numquamne licebit
Inter funereas acies mucrone chorusco
Persarum dampnare iugum, profugique tyranni
Cornipedem lentum celeri preuertere cursu,
Confusos turbare duces, puerumque leonis
Vexillo insignem galeato uertice saltim
In bello simulare uirum? uerumne dracones
Alcydem puerum compressis faucibus olim
40
In cunis domuisse duos? ergo nisi magni
Nomen Aristotilis pueriles terreat annos,
Haut dubitem similes ordiri fortiter actus.
Adde quod etati duodenni corpore paruo
Maior inesse solet uirtus uiridisque iuuentae
Ardua uis supplere moras. semperne putabor
Nectanabi proles? ut degener arguar absit!

Hec ait, hec secum dictanti corde perorat.


Qualiter Hyrcanis si forte leunculus aruis
Cornibus elatos uidet ire ad pabula ceruos,
50
Cui nondum totos descendit robur in armos,

15
Nec pede firmus adhuc nec dentibus asper aduncis
Palpitat, et uacuum ferit inproba lingua palatum,
Effunditque prius animo quam dente cruorem,
Pigriciamque pedum redimit matura uoluntas:
Sic puer effrenus totus bachatur in arma,
Inualidusque manu gerit alto corde leonem,
Et preceps teneros audacia preuenit annos.

Forte macer pallens incompto crine magister


(Nec facies studio male respondebat) apertis
60
Exierat thalamis ubi nuper corpore toto
Perfecto logyces pugiles armarat elencos.
O quam difficile est studium non prodere uultu!
Liuida nocturnam sapiebant ora lucernam,
Seque maritabat tenui discrimine pellis 66
Ossibus in uultu, partesque effusa per omnes
67
Articulos manuum macies ieiuna premebat.
68
Nulla repellebat a pelle parentesis ossa. 65
Nam uehemens studii macie labor afficit artus 69
Et molem carnis, et quod cibus educat extra
70
Interior sibi sumit homo fomenta laboris.

Ergo ubi flammato uidit Philippida uultu,


Accusabat enim occultam rubor igneus iram,
Flagitat unde animus incanduit, unde doloris
Materiam traxit, que tanta efferbuit ira.
Ille sui reuerens faciem monitoris ocellos
Supplice deiecit uultu, pronusque sedentis
Affusus genibus senium lugere parentis
Oppressum imperio Darii patriamque iacentem
Conqueritur lacrimans lacrimisque exaggerat iras,
80
Atque hec dicentem uigili bibit aure magistrum:
Indue mente uirum, Macedo puer, arma capesce.
Materiam uirtutis habes, rem profer in actum;
Quoque modo id possis, aurem huc aduerte, docebo:

Consultor procerum seruos contempne bilingues


Et nequam, nec quos humiles natura iacere
Precipit exalta, nam qui pluuialibus undis
Intumuit torrens, fluit acrior amne perhenni.
Sic partis opibus et honoris culmine seruus
In dominum surgens, truculentior aspide surda, 90
Obturat precibus aures, mansuescere nescit.
Non tamen id prohibet rationis calculus, ut non
Exaltare uelis siquos insignit honestas,
Quos morum sublimat apex licet ampla facultas
Et patriae desit et gloria sanguinis alti.
Nam si uera loquar, auferre pecunia mores
Non afferre solet; etenim inter cetera noctis
Monstriparae monstro nichil est corruptius isto.

16
Quem uero morum non rerum copia ditat,
Quem uirtus extollit, habet quod preferat auro,
100
Quod patriae uicium redimat, quod conferat illi
Et genus et formam. uirtus non queritur extra.
Non eget exterius qui moribus intus habundat.
Nobilitas sola est animum que moribus ornat.

Si lis inciderit te iudice, dirige libram


Iudicii. nec flectat amor nec munera palpent
Nec moueat stabilem personae acceptio mentem.
Muneris arguitur accepti censor iniquus.
Munus enim a norma recti distorquet acumen
Iudicis et tetra inuoluit caligine mentem.
110
Cum semel obtinuit uiciorum mater in aula
Pestis auaritiae, que sola incarcerat omnes
Virtutum species, spreto moderamine iuris
Curritur in facinus, nec leges curia curat.
Parce humili, facilis oranti frange superbum.
Castra moue, turmas instaura, transfer in hostem.
Grande aliquid si uelle tenes, et posse tenebis.
Si conferre manum, dum luditur alea Martis,
Debilis et nondum matura refugerit etas,
Te tamen armatum uideant hilaremque cateruae
120
Pugnantem, precibus monituque minisque tonantem.
Profuit interdum dominis pugnare iubendo.
Nam dum castra metus calcat, dum languida terror
Agmina prosternit, dum corda manusque uacillant,
Si grauis hortatu preceptor inebriat aures,
Se timor absentat, et sic formidine mersa
Irruit in ferrum monitis effrena iuuentus.
Hostibus ante alios primus fugientibus insta.
Quodsi forte tuus repetat tentoria miles,
Agmina retrogrado fugiens hostilia gressu,
130
Vltimus instando fugias, uideantque morantem,
Indecoresque fuga pudeat sine rege reuerti.
Interea metire oculis quot milibus instent,
Quot peditum turmae, quot fusi e uallibus assint,
Quot solem galeis equites clipeisque retundant,
Nec te terruerit numerus. si molliter illos
Videris instantes, rue primus in arma sequentum,
Primus equum uerte, pressoque relabere freno.
Hic uigor emineat tuus affectusque tuorum
Et feruens animus durique peritia Martis.
140
Hic equus opponatur equis, hic ensibus ensis,
Hic clipeus clipeis, hic obruta casside cassis.
Vix liceat uictis uictori offerre tryumphum.

Cumque uel intraris uictis tradentibus urbem,


Vel, si restiterint, portas perfregeris urbis,
Thesauros aperi, plue donatiua maniplis,

17
Vulneribus crudis et corde tumentibus egro
Muneris infundas oleum, gazisque reclusis
Vnge animos donis, aurique appone liquorem.
Hec egrae menti poterit medicina mederi.
150
Sic inopi diues largusque medetur auaro.
At si forte animo res non respondeat alto,
Copia si desit uel si minuatur aceruus,
Non minuatur amor, non desit copia mentis.
Allice pollicitis promissaque tempore solue.
Munus enim mores confert, irretit auaros,
Occultat uicium, genus auget, subicit hostem.
Non opus est uallo quos dextera dapsilis ambit.
Nam seu pax uigeat seu rupto federe pacis
Regnet et in toto discordia seuiat orbe,
160
Principibus dubiis subitumque timentibus hostem,
Est dare pro muro et solidi muniminis instar.
Non murus non arma ducem tutantur auarum.

Cetera quid moneam? sed non te emolliat intus


Prodiga luxuries, nec fortia pectora frangat
Mentis morbus amor, latebris et murmure gaudens.
Si Bacho Venerique uacas, qui cetera subdis,
Sub iuga uenisti: periit delira uacantis
Libertas animi. Veneris flagrante camino
Mens hebet interius. rixas et bella moueri
170
Imperat et suadet rationis uile sepulchrum
Ebrietas. rigidos eneruant hec duo mores.
Parca uoluptates sit eis explere uoluntas
Qui leges hominum et mundi moderantur habenas.
Dirigat ergo tuos studio celebrata priorum
Actus Iusticia, et per te reuocetur ab alto
Vltima que superum terras Astrea reliquit.
Nec desit pietas pudor et reuerentia recti.
Diuinos rimare apices, mansuesce rogatus,
Legibus insuda, ciuiliter argue sontes,
180
Vindictam differ donec pertranseat ira,
Nec meminisse uelis odii post uerbera. si sic
Vixeris, eternum extendes in secula nomen.

EGLOGA I6

IOHANNES DE VIRGILIO (ante 1300 post 1329) DANTI


ALLAGERII

6 El texto fue tomado de la siguiente edicin: D. Alighieri, Epistole, Ecloge, Questio de situ et forma aque
et terre, M. Pastore Stocchi ed., Roma-Padua: Antenore 2012 (Medioevo e Umanesimo 117), pp. 152-179.

18
Pyeridum vox alma, novis qui cantibus orbem
mulces letifluum, vitali tollere ramo
dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis
indita pro meritis animarum - sontibus Orcum,
astripetis Lethen, epyphebia regna beatis -,
5
tanta quid heu semper iactabis seria vulgo,
et nos pallentes nichil ex te vate legemus?
Ante quidem cythara pandum delphyna movebis,
Davus et ambigue Sphyngos problemata solvet,
Tartareum preceps quam gens ydiota figuret
10
et secreta poli vix experata Platoni:
que tamen in triviis nunquam digesta coaxat
comicomus nebulo, qui Flaccum pelleret orbe.
Non loquor his, ymmo studio callentibus, inquis.
Carmine sed laico: clerus vulgaria tempnit,
15
et si non varient, cum sint ydiomata mille.
Preterea nullus, quos inter es agmine sextus,
nec quem consequeris celo, sermone forensi
descripsit. Quare, censor liberrime vatum,
fabor, si fandi paulum concedis habenas.
20
Nec margaritas profliga prodigus apris,
nec preme Castalias indigna veste sorores;
at, precor, ora cie que te distinguere possint
carmine vatisono, sorti comunis utrique.
Et iam multa tuis lucem narratibus orant:
25
dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu,
dic age quos flores, que lilia fregit arator,
dic Frigios damas laceratos dente molosso,
dic Ligurum montes et classes Parthenopeas,
carmine quo possis Alcide tangere gades
30
et quo te refluus relegens mirabitur Hyster,
et Pharos et quondam regnum te noscet Helysse.
Si te fama iuvat, parvo te limite septum
non contentus eris, nec vulgo iudice tolli.
En ego iam primus, si dignum duxeris esse,
35
clericus Aonidum, vocalis verna Maronis,
promere gimnasiis te delectabor, ovantum
inclita Peneis redolentem tempora sertis,
ut prevectus equo sibi plaudit preco sonorus
festa trophea ducis populo pretendere leto.
40
Iam michi bellisonis horrent clangoribus aures:
quid pater Appenninus hiat? Quid concitat equor
Tyrrenum Nereus? Quid Mars infrendet utroque?
Tange chelim, tantos hominum compesce labores.
Ni canis hec alios a te pendendo poeta
45

19
omnibus ut solus dicas, indicta manebunt.
Si tamen Eridani michi spem mediamne dedisti
quod visare nothis me dignareris amicis,
nec piget enerves numeros legisse priorem
quos strepit arguto temerarius anser olori,
50
respondere velis aut solvere vota, magister.

ECLOGA II

DANTES ALAGERII (1265 - 1321) IOHANNI DE VIRGILIO

Vidimus in nigris albo patiente lituris


Pyerio demulsa sinu modulamina nobis.
Forte recensentes pastas de more capellas
tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.
Ille quidem - cupiebat enim consciscere cantum -
5
Tityre, quid Mopsus? Quid vult? Edissere dixit.
Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat.
Victus amore sui, posito vix denique risu,
Stulte, quid insanis? inquam: Tua cura capelle
te potius poscunt, quanquam mala cenula turbet.
10
Pascua sunt ignota tibi que Menalus alto
vertice declivi celator solis inumbrat,
herbarum vario florumque inpicta colore.
Circuit hec humilis et tectus fronde saligna
perpetuis undis a summo margine ripas
15
rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit,
sponte viam, qua mitis erat, se fecit aquarum.
Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt,
contemplatur ovans hominum superumque labores;
inde per inflatos calamos interna recludit
20
gaudia, sic ut dulce melos armenta sequantur,
placatique ruant campis de monte leones,
et refluant unde, frondes et Menala nutent .
Tityre, tunc si Mopsus ait decantat in herbis
ignotis, ignota tamen sua carmina possum,
25
te monstrante, meis vagulis prodiscere capris.
Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus?
Montibus Aoniis Mopsus, Melibee, quot annis,
dum satagunt alii causarum iura doceri,
se dedit et sacri nemoris perpalluit umbra.
30
Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro
viscera plena ferens et plenus ad usque palatum,
me vocat ad frondes versa Peneyde cretas .
Quid facies? Melibeus ait: Tu tempora lauro

20
semper inornata per pascua pastor habebis?.
35
O Melibee, decus vatum, quoque nomen in auras
fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit;
retuleram, cum sic dedit indignatio vocem:
Quantos balatus colles et prata sonabunt,
si viridante coma fidibus peana ciebo!
40
Sed timeam saltus et rura ignara deorum.
Nonne triumphales melius pexare capillos
et patrio, redeam si quando, abscondere canos
fronde sub inserta solitum flavescere Sarno?.
Ille: Quis hoc dubitet? Propter quod respice tempus,
45
Tityre, quam velox; nam iam senuere capelle
quas concepturis dedimus nos matribus hircos.
Tunc ego: Cum mundi circumflua corpora cantu
astricoleque meo, velut infera regna, patebunt,
devincire caput hedera lauroque iuvabit:
50
concedat Mopsus . Mopsus tunc ille quid? inquit.
Comica nonne vides ipsum reprehendere verba,
tum quia femineo resonant ut trita labello,
tum quia Castalias pudet acceptare sorores?
ipse ego respondi, versus iterumque relegi,
55
Mopse, tuos. Tunc ille humeros contraxit et Ergo
quid faciemus ait Mopsum revocare volentes?.
Est mecum quam noscis ovis gratissima, dixi
ubera vix que ferre potest, tam lactis abundans;
rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas.
60
Nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis,
sponte venire solet, nunquam vi, poscere mulctram.
Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis,
hac implebo decem missurus vascula Mopso.
Tu tamen interdum capros meditere petulcos
65
et duris crustis discas infigere dentes.
Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam,
parva tabernacla nobis dum farra coquebant.

21

You might also like