Epistola Xiii

You might also like

You are on page 1of 1

EPISTOLA XIII.

FRANCISCUS PETRARCA CR0T0 BERGOMENSI GRAMMATICO S. P. D.


Petit, si quse habeat, scripta Ciceronis, quem laudibus effert.

Fama loquitur, Ciceronem inter omnes nunc Italos


familiarem tibi atque hospitem fore, et penes te permul-
tos eosdemque perraros illius ingenii libros esse. Oh !
tanto felix hospite,multo certe felicior quamEvander Al-
cide. Quid enim Ciceronis eloquio par herculeum robur
habet?

Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi


Pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu:

quantumvis labores herculei celebrentur , si qui-


dem profundius verum quaeras, ille corpus exercuit,
hic animum, ille lacertis valuit, hic lingua, ille porten-
torum apud Graios, hic quo nullum pestilentius mon-
strum est, magnus apud nos ignorantiae victor fuit. Sed
ne laudatissimi hominis in laude deficiam, aut fortasse
tibi notissimarum rerum exaggeratione fastidio sim, a
laudibus versus in preces, te nunc facie licet incognitus
rogo ut me quolibet modo visum erit, nisi prorsus in-
dignum censes, tanti hospitis participem veiis. Nec ille
forte limen horruerit, nec tibi pudori fuerit nostris stu-
diis auxilium attulisse. Qua in re quod huic calamo de-
fuerit, communis huius amici voce supplebitur. Vale.

You might also like