You are on page 1of 2

LITIS CONTESTATIO vs.

LITEM CONTESTARE

P. Aufidius Namusa (s. I a.C.)


(Iurisprudentiae Anteiustinianae Reliquiae)
Fr. 1: Si quis alio vocitatur nomine tum, cum LIS CONTESTATUR, atque olim
vocitabatur.

M. Tullius Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo, 54: Quod si quisquam petere potest alteri qui
cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et LIS
CONTESTATA cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus,
cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi
exigeres, id in societatem recideret.

M. Tullius Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo, 32: In hanc rem,' inquit, 'me cognitorem
dedisti. LITE CONTESTATA, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio
decidisti.

M. Tullius Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo, 35: Nesciebat Fannium Roscio esse socium.
Praeclare; nam iste cum eo LITEM CONTESTATAM habebat.

M. Tullius Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo, 53: Qui per se LITEM CONTESTATUR,
sibi soli petit, alteri nemo potest, nisi qui cognitor est factus.

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum, 16.15.2: etsi sponsores appellare videtur habere
quandam , tamen hoc quale sit consideres velim: possumus enim, ut sponsores
<non> appellentur, procuratores in ius ducere; neque enim illi LITEM
CONTESTABUNTUR, quo facto non sum nescius sponsores liberari.

C. Aelius Gallus. De Verbis ad Ius Civile (Iurisprudentiae Anteiustinianae Reliquiae. Vol.


1, ed. P. E. Huschke; E. Seckel; B. Kbler, 1908). Fr. 2
DE VERBORVM, QVAE AD IVS CIVILE PERTINENT, SIGNIFICATIONE postliminio
Reus est, qui cum altero LITEM CONTESTATAM habet, siue is egit, siue cum eo actum
est.

Sex. Pompeius Festus, De Verborum Significatione, p. 273: II significationum verborum,


quae ad ius pertinent, ait: Reus est, qui cum altero LITEM CONTESTATAM habet, sive
is egit, sive cum eo actum est.
Gaius, Institutiones, 3.180: et hoc <est>, quod apud ueteres scriptum est ante litem
contestatam dare debitorem oportere, post LITEM CONTESTATAM condemnari
oportere, post condemnationem iudicatum facere oportere.

Gaius, Institutiones, 3.83: Etenim cum pater familias se in adoptionem de<dit> mulierue in
manum conuenit, omnes eius res incorporales et corporales, quaeque ei debitae sunt, patri
adoptiuo coemptionatoriue adquiruntur exceptis his, quae per capitis deminutionem
pereunt, quales sunt ususfructus, operarum obligatio <libertorum>, quae per iusiurandum
contracta est, et <LITES CONTESTATAE> legitimo iudici<o>.

A. Gellius, Noctes Atticae, 5.10.8: Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae
fuisset <et> in studio quidem facundiae abunde promouisset, causas tamen non reciperet
tempusque iam longum transcurreret et facere id uideretur, ne relicum mercedis daret, capit
consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum: petere institit ex pacto mercedem,
LITEM cum Euathlo CONTESTATUR.

Gaius, Institutiones, 3.180.1: Tollitur adhuc obligatio LITIS CONTESTATIONE, si


modo legitimo iudicio fuerit actum.

Gaius, Institutiones, 3.180.4: nam tunc obligatio quidem principalis dissoluitur, incipit
autem teneri reus LITIS CONTESTATIONE.

You might also like