You are on page 1of 3

ROSTRA CURIOSI MERCURII (XCV)

Salve Antoni, salvete dilecti auditores! Antoni amice, primis diebus huius
anni vix ineuntis res calamitosissima facta est, quod Lutetiae, Francogalliae
caput et maxima urbs, tres tromocratae ab origine Algeriano et ad quandam
consociationem terroristicam islamisticam pertinentes sedem diurnariam
“Charlie Hebdo” intraverunt et mydrobolo emittendo primum decem
diurnarios vel imaguncularum confectores necaverunt. Impetu facto, duos
custodes occisi sunt, qui vitam moderatoris septimanalis servabant, quando
illi impedire conati sunt ne terroristae e diarii scriptorum sede exirent.
Postquam in custodes ictus missi sunt, alter eorum in terra graviter
vulneratus iacens, qui a tromocratis vitam suam deprecabatur, perfide vita
omnino privatus est.
Cum territores in viis iam erant, illi dicuntur exclamavisse lingua Gallica se
Prophetam ultos esse. Id est, ultio causa esse videtur ictus terroristici, quia
hoc modo divulgationem ridiculariae imaginis Prophetae Mahumeti ante
duos annos in septimanali Charlie Hebdo actam punire voluerunt.
Simul alio urbis Lutetiae loco alius tromocrata, qui plurimos cives
religionem Iudaicam colentes cepit, quoque ex iis aliquos trucidavit.
Quamquam omnes terroristae citissime a custodibus publicis reperti necati
sunt, postquam illi imprudenter et modo suicidario se gesserunt, apud cives
Francogallos post impetum acriter disputantur utrum novis immigrantibus
fines proprios aperiri debeant an claudi.
Haec autem res difficilis ab aliis civitatibus Europaeis agitatur, ubi maxima
est pars incolarum fidem Musulmanam profitentium, ante omnes in
Germania. Illic ortae sunt quaedam factiones politicae apud quas
peregrinae gentes et imprimis immigrantes fidem islamicam colentes in
odio sunt et quae vitare volunt ne fides Islamica omnibus civitatibus
Europaeis potiri possit.
Post nonnullos dies, quando homines mortui propter impetum
tromocraticum nondum sepulti erant, Lutetiae et in plurimis
Francogallorum urbibus oppidisque plurima centena milia hominum fora et
vias occupaverunt ad victimas colendas et impetus reiciendos et libertatem
defendendam.
In primis ordinibus manifestationis Lutetiae habitae simul praesides
multarum civitatum Occidentalium procedebant apud superstites impetuum
tromocratarum et victimarum propinquos. Illic quoque apparuerunt praeses
Auctoritatis Palaestinensis et minister primarius Israëlis, quamquam affuit
praeses Americanus Obama, ut dicitur, securitatis causa. Hos primos
ordines sequebatur magna hominum congregatio chartulas ostendens, ubi
inscriptum erat lingua Gallica “Je suis Charlie”. Ante talem conventum, qui
Francogallicum nationis carmen concinuit, praeses Hollande, moventem
orationem habuit, ubi memoravit custodes publicos pro patria et pro
libertate vitam perdidisse et se adversus terroristas bellum suscepturum
esse nuntiavit.
LATINAE LOCUTIONES
Antoni, hic nos quoque omnia genera libertatum civilium defendemus, id est, nobis
necesse est cogitandi et scribendi et eloquendi et pingendi libertates defendere et
servare. Por eso en esta sección de expresiones latinas por un día vamos a permitir
que sea la libertad la protagonista:

 Cicero censebat solum sapientem esse liberum.


 LIBERTAS EST POTESTAS FACIENDI ID QUOD IURE LICET, "La
libertad es la posibilidad de hacer lo que permite la ley".
 LIBERTAS EST POTESTAS VIVENDI UT VRLIS, "Libertad es poder vivir
como quieras".
 LIBERTAS FULVO PRETIOSIOR AURO, "La libertad es más preciosa que
el oro amarillo".
 LIBERTAS INAESTIMABILIS RES EST, "La libertad es cosa inestimable".
 LIBERTAS PECUNIA LUI NON POTEST, "No hay dinero que pueda pagar
la libertad".
 LIBERA TRANSGRESSIO LEGIS DEI, "Libre transgresión de la ley de
Dios", eso es el pecado.
 LIBERA LINGUA LOQUEMUR LUDIS LIBERALIBUS, "Hablemos con
lengua libre en las fiestas de Líber".
 LICENTIAM DES LINGUAE CUM VERUM PETAS, "da rienda suelta a la
lengua cuando busques la verdad".

You might also like