You are on page 1of 2

Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia,

applicatione magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res
utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam
animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita
amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius,
primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi
detestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si
aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen
aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.

Hae duae provinciae bello quondam piratico catervis mixtae praedonum a Servilio pro
consule missae sub iugum factae sunt vectigales. et hae quidem regiones velut in
prominenti terrarum lingua positae ob orbe eoo monte Amano disparantur.

Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem cum se inpares
nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus
deviis petivere Pamphyliam diu quidem intactam sed timore populationum et caedium,
milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis conmunitam.

Hinc ille commotus ut iniusta perferens et indigna praefecti custodiam


protectoribus mandaverat fidis. quo conperto Montius tunc quaestor acer quidem sed
ad lenitatem propensior, consulens in commune advocatos palatinarum primos
scholarum adlocutus est mollius docens nec decere haec fieri nec prodesse addensque
vocis obiurgatorio sonu quod si id placeret, post statuas Constantii deiectas super
adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.

Hanc regionem praestitutis celebritati diebus invadere parans dux ante edictus per
solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi
flagitii metu exagitati ad praesidia descivere Romana. absque ullo egressus effectu
deinde tabescebat immobilis.

Homines enim eruditos et sobrios ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque


accedente quod et nomenclatores adsueti haec et talia venditare, mercede accepta
lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscuros.

Alii nullo quaerente vultus severitate adsimulata patrimonia sua in inmensum


extollunt, cultorum ut puta feracium multiplicantes annuos fructus, quae a primo ad
ultimum solem se abunde iactitant possidere, ignorantes profecto maiores suos, per
quos ita magnitudo Romana porrigitur, non divitiis eluxisse sed per bella
saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate gregariis militibus
discrepantes opposita cuncta superasse virtute.

Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem cum se inpares
nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus
deviis petivere Pamphyliam diu quidem intactam sed timore populationum et caedium,
milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis conmunitam.

Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto nullo citerioris vitae


ministro praesente paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao
referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator.
ideoque etiam parietes arcanorum soli conscii timebantur.

Hinc ille commotus ut iniusta perferens et indigna praefecti custodiam


protectoribus mandaverat fidis. quo conperto Montius tunc quaestor acer quidem sed
ad lenitatem propensior, consulens in commune advocatos palatinarum primos
scholarum adlocutus est mollius docens nec decere haec fieri nec prodesse addensque
vocis obiurgatorio sonu quod si id placeret, post statuas Constantii deiectas super
adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.

Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi,
digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere
solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum
rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt, esse debet
suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos
esse, ut amicitiae munus expletum sit.

Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto,
exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per
aetatem firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, ut sperabatur, patris
inpulsu provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum duci, de fumo, ut
aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae consulari cecidit funesti carnificis
manu.

Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua; opima varietate
conmerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium
vicinarum excursus sollicitudo pervigil veterum per oportunos saltus erexit et
cautos. haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes Bostram et
Gerasam atque Philadelphiam murorum firmitate cautissimas. hanc provinciae inposito
nomine rectoreque adtributo obtemperare legibus nostris Traianus conpulit imperator
incolarum tumore saepe contunso cum glorioso marte Mediam urgeret et Parthos.

Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem
Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio Marci
filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias memoriae
mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentes,
ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, atque ut tamquam a praesentibus
coram haberi sermo videretur.

Coactique aliquotiens nostri pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes


etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos ad vertices venerint
summos, inter arta tamen et invia nullas acies explicare permissi nec firmare nisu
valido gressus: hoste discursatore rupium abscisa volvente, ruinis ponderum
inmanium consternuntur, aut ex necessitate ultima fortiter dimicante, superati
periculose per prona discedunt.

You might also like