Professional Documents
Culture Documents
Testi Per 'I Bagni Pubblici e Privati' - 2
Testi Per 'I Bagni Pubblici e Privati' - 2
201213
Testi in latino e italiano per il corso:
'I bagni pubblici e privati nella letteratura latina: fra realtà e poetica'
SENECA
Lettera 56.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Peream si est tam necessarium quam videtur silentium in studia
seposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat: supra ipsum
balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum quae in odium
possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo graves
iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio,
quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas
respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum
incidi, audio crepitum illisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut
concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare
coepit pilas, actum est. [2] Adice nunc scordalum et furem deprensum et
illum cui vox sua in balineo placet, adice nunc eos qui in piscinam cum
ingenti impulsae aquae sono saliunt. Praeter istos quorum, si nihil aliud,
rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem quo sit
notabilior subinde exprimentem nec umquam tacentem nisi dum vellit
alas et alium pro se clamare cogit; iam biberari varias exclamationes et
botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua
quadam et insignita modulatione vendentis.
1
[3] 'O te' inquis 'ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam
varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum assidua salutatio
perducat ad mortem.' At mehercules ego istum fremitum non magis curo
quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc
unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili
cadentis ferre non potuit. [4] Magis mihi videtur vox avocare quam
crepitus; illa enim animum adducit, hic tantum aures implet ac verberat.
In his quae me sine avocatione circumstrepunt essedas transcurrentes
pono et fabrum inquilinum et serrarium vicinum, aut hunc qui ad Metam
Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat sed exclamat: [5] etiam
nunc molestior est mihi sonus qui intermittitur subinde quam qui
continuatur. Sed iam me sic ad omnia ista duravi ut audire vel pausarium
possim voce acerbissima remigibus modos dantem. Animum enim cogo
sibi intentum esse nec avocari ad externa; omnia licet foris resonent, dum
intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum
avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet. Nam quid
prodest totius regionis silentium, si affectus fremunt?
[6] Omnia noctis erant placida composta quiete.
Falsum est: nulla placida est quies nisi quam ratio composuit; nox exhibet
molestiam, non tollit, et sollicitudines muta. Nam dormientium quoque
insomnia tam turbulenta sunt quam dies: illa tranquillitas vera est in quam
bona mens explicatur. [7] Aspice illum cui somnus laxae domus silentio
quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba
conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur: huc
2
nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines levem captans;
quae non audit audisse se queritur. [8] Quid in causa putas esse? Animus
illi obstrepit. Hic placandus est, huius compescenda seditio est, quem non
est quod existimes placidum, si iacet corpus: interdum quies inquieta est;
et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi
sumus, quotiens nos male habet inertia sui impatiens. [9] Magni
imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore compescunt
et expeditionibus detinent: numquam vacat lascivire districtis, nihilque
tam certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepe videmur taedio
rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse;
tamen in illa latebra in quam nos timor ac lassitudo coniecit interdum
recrudescit ambitio. Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata
rebus parum sibi cedentibus. [10] Idem de luxuria dico, quae videtur
aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media
parsimonia voluptates non damnatas sed relictas petit, et quidem eo
vehementius quo occultius. Omnia enim vitia in aperto leniora sunt;
morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant cum ex abdito erumpunt ac vim
sui proferunt. Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis
humanae tunc perniciosissima scias esse cum simulata sanitate subsidunt.
[11] Otiosi videmur, et non sumus. Nam si bona fide sumus, si receptui
cecinimus, si speciosa contempsimus, ut paulo ante dicebam, nulla res
nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet
cogitationes bonas, solidasque iam et certas. [12] Leve illud ingenium est
nec sese adhuc reduxit introsus quod ad vocem et accidentia erigitur;
3
habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris quod
illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati e agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
[13] Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter <se>
arma agminis densi, non urbis impulsae fragor territat: hic alter imperitus
est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una
quaelibet vox pro fremitu accepta deiecit, quem motus levissimi
exanimant; timidum illum sarcinae faciunt. [14] Quemcumque ex istis
felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum
'comitique onerique timentem'. Tunc ergo te scito esse compositum cum
ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si
blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet. [15]
'Quid ergo? non aliquando commodius est et carere convicio?' Fateor;
itaque ego ex hoc loco migrabo. Experiri et exercere me volui: quid
necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Ulixes sociis etiam
adversus Sirenas invenerit Vale.
Lettera 77
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti
solent et nuntiare secuturae classis adventum: tabellarias vocant. Gratus
4
illarum Campaniae aspectus est: omnis in pilis Puteolorum turba consistit
et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium
intellegit; solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent
naves. [2] Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli;
illinc maxime navis urgetur. Itaque quotiens ventus increbruit maiorque
est quam expedit, antemna summittitur: minus habet virium flatus ex
humili. Cum intravere Capreas et promunturium ex quo
alta procelloso speculatur vertice Pallas,
ceterae velo iubentur esse contentae: siparum
Alexandrinarum insigne [indicium] est.
[3] In hoc omnium discursu properantium ad litus magnam ex pigritia
mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi
scire quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent: olim iam nec
perit quicquam mihi nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat
sentiendum, nunc vero multo magis: quantulumcumque haberem, tamen
plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam
simus ingressi quam peragere non est necesse. [4] Iter inperfectum erit si
in media parte aut citra petitum locum steteris: vita non est inperfecta si
honesta est; ubicumque desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et
fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec eae maximae
sunt quae nos tenent.
[5] Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito
senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa
imperante, coepit deliberare de morte. Convocavit complures amicos.
5
Unusquisque aut, quia timidus erat, id illi suadebat quod sibi suasisset,
aut, quia adulator et blandus, id consilium dabat quod deliberanti gratius
fore suspicabatur. [6] Amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis
illum quibus laudari dignus est laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi
optime illum cohortatus. Sic enim coepit: 'noli, mi Marcelline, torqueri
tamquam de re magna deliberes. Non est res magna vivere: omnes servi
tui vivunt, omnia animalia: magnum est honeste mori, prudenter, fortiter.
Cogita quamdiu iam idem facias: cibus, somnus, libido per hunc
circulum curritur; mori velle non tantum prudens aut fortis aut miser,
etiam fastidiosus potest.' [7] Non opus erat suasore illi sed adiutore: servi
parere nolebant. Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam
periculum adire cum incertum esset an mors domini voluntaria fuisset;
alioqui tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere. [8]
Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum,
quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic
peracta vita aliquid porrigi iis qui totius vitae ministri fuissent. Erat
Marcellinus facilis animi et liberalis etiam cum de suo fieret; minutas
itaque summulas distribuit flentibus servis et illos ultro consolatus est. [9]
Non fuit illi opus ferro, non sanguine: triduo abstinuit et in ipso cubiculo
poni tabernaculum iussit. Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et
calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam
voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos
aliquando liquit animus.
6
[10] In fabellam excessi non ingratam tibi; exitum enim amici tui
cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim mortem sibi
consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est. Sed ne inutilis
quidem haec fabella fuerit; saepe enim talia exempla necessitas exigit.
Saepe debemus mori nec volumus, morimur nec volumus. [11] Nemo tam
inperitus est ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit,
tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videtur stultissimus omnium qui
flevit quod ante annos mille non vixerat? aeque stultus est qui flet quod
post annos mille non vivet. Haec paria sunt: non eris nec fuisti; utrumque
tempus alienum est. [12] In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas,
quousque extendes? Quid fles? quid optas? perdis operam.
Desine fata deum flecti sperare precando.
Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur: eo ibis quo
omnia eunt. Quid tibi novi est? Ad hanc legem natus es; hoc patri tuo
accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post
te. Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta. [13]
Quantus te populus moriturorum sequetur, quantus comitabitur! Fortior,
ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia et
hominum et animalium hoc ipso momento quo tu mori dubitas animam
variis generibus emittunt. Tu autem non putabas te aliquando ad id
perventurum ad quod semper ibas? Nullum sine exitu iter est.
[14] Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum?
puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur, inpubis adhuc, qui
captus clamabat 'non serviam' sua illa Dorica lingua, et verbis fidem
7
inposuit: ut primum iussus est fungi servili et contumelioso ministerio
(adferre enim vas obscenum iubebatur), inlisum parieti caput rupit. [15]
Tam prope libertas est: et servit aliquis? Ita non sic perire filium tuum
malles quam per inertiam senem fieri? Quid ergo est cur perturberis, si
mori fortiter etiam puerile est? Puta nolle te sequi: duceris. Fac tui iuris
quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas 'non servio'? Infelix,
servis hominibus, servis rebus, servis vitae; nam vita, si moriendi virtus
abest, servitus est. [16] Ecquid habes propter quod expectes? voluptates
ipsas quae te morantur ac retinent consumpsisti: nulla tibi nova est, nulla
non iam odiosa ipsa satietate. Quis sit vini, quis mulsi sapor scis: nihil
interest centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant: saccus es.
Quid sapiat ostreum, quid mullus optime nosti: nihil tibi luxuria tua in
futuros annos intactum reservavit. Atqui haec sunt a quibus invitus
divelleris. [17] Quid est aliud quod tibi eripi doleas? Amicos? Scis enim
amicus esse? Patriam? tanti enim illam putas ut tardius cenes? Solem?
quem, si posses, extingueres: quid enim umquam fecisti luce dignum?
Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio
tardiorem ad moriendum fieri: invitus relinquis macellum, in quo nihil
reliquisti. [18] Mortem times: at quomodo illam media boletatione
contemnis! Vivere vis: scis enim? Mori times: quid porro? ista vita non
mors est? C. Caesar, cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex
custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret
mortem, 'nunc enim' inquit 'vivis?' Hoc istis respondendum est quibus
succursura mors est: 'mori times: nunc enim vivis?' [19] 'Sed ego' inquit
8
'vivere volo, qui multa honeste facio; invitus relinquo officia vitae, quibus
fideliter et industrie fungor.' Quid? tu nescis unum esse ex vitae officiis et
mori? Nullum officium relinquis; non enim certus numerus quem debeas
explere finitur. [20] Nulla vita est non brevis; nam si ad naturam rerum
respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento
suo iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari
senectute longa: quis illam ferre potuisset si contigisset centesimum
implere? Quomodo fabula, sic vita: non quam diu, sed quam bene acta sit,
refert. Nihil ad rem pertinet quo loco desinas. Quocumque voles desine:
tantum bonam clausulam inpone. Vale.
Lettera 86
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo, adoratis
manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor. Animum
quidem eius in caelum ex quo erat redisse persuadeo mihi, non quia
magnos exercitus duxit (hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter
usus habuit), sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in
illo admirabilem iudico cum reliquit patriam quam cum defendit. Aut
Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. [2] 'Nihil' inquit 'volo
derogare legibus, nihil institutis; aequum inter omnes cives ius sit. Utere
sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et
argumentum: exeo, si plus quam tibi expedit crevi.' [3] Quidni ego
admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et
9
civitatem exoneravit? Eo perducta res erat ut aut libertas Scipioni aut
Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas erat; itaque locum dedit
legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus
quam Hannibalis.
[4] Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatum silvae,
turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam
aedificiis ac viridibus subditam quae sufficere in usum vel exercitus
posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua: non
videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. [5] Magna ergo me
voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc angulo
ille 'Carthaginis horror', cui Roma debet quod tantum semel capta est,
abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se
terramque (ut mos fuit priscis) ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam
sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit: at nunc quis est
qui sic lavari sustineat? [6] Pauper sibi videtur ac sordidus nisi parietes
magnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina marmora
Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae
modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi
Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas
nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exsaniata
demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt. [7] Et adhuc plebeias
fistulas loquor: quid cum ad balnea libertinorum pervenero? Quantum
statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium sed in
ornamentum positarum impensae causa! quantum aquarum per gradus
10
cum fragore labentium! Eo deliciarum pervenimus ut nisi gemmas calcare
nolimus.
[8] In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae
muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent; at
nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt ut totius diei solem
fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex
solio agros ac maria prospiciunt. Itaque quae concursum et admirationem
habuerant cum dedicarentur, ea in antiquorum numerum reiciuntur cum
aliquid novi luxuria commenta est quo ipsa se obrueret. [9] At olim et
pauca erant balnea nec ullo cultu exornata: cur enim exornaretur res
quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta? Non
suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec
referre credebant in quam perlucida sordes deponerent. [10] Sed, di boni,
quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae
scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis
aliquem manu sua temperasse! Nam hoc quoque nobilissimi aediles
fungebantur officio intrandi ea loca quae populum receptabant
exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc
quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem ut convictum in
aliquo scelere servum vivum lavari oporteat. Nihil mihi videtur iam
interesse, ardeat balineum an caleat. [11] Quantae nunc aliqui rusticitatis
damnant Scipionem quod non in caldarium suum latis specularibus diem
admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et expectabat ut in
balneo concoqueret! O hominem calamitosum! nesciit vivere. Non
11
saccata aqua lavabatur sed saepe turbida et, cum plueret vehementius,
paene lutulenta. Nec multum eius intererat an sic lavaretur; veniebat enim
ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum. [12] Quas nunc quorundam
voces futuras credis? 'Non invideo Scipioni: vere in exilio vixit qui sic
lavabatur.' Immo, si scias, non cotidie lavabatur; nam, ut aiunt qui priscos
mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet
sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur. Hoc loco dicet
aliquis: 'liquet mihi inmundissimos fuisse'. Quid putas illos oluisse?
militiam, laborem, virum. Postquam munda balnea inventa sunt,
spurciores sunt. [13] Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis
Horatius Flaccus quid ait?
Pastillos Buccillus olet.
Dares nunc Buccillum: proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco
esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. Parum est sumere
unguentum nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore. Quid
quod hoc odore tamquam suo gloriantur?
[14] Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici
ab Aegialo, diligentissimo patre familiae (is enim nunc huius agri
possessor est) quamvis vetus arbustum posse transferri. Hoc nobis
senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit,
~quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut
deponere.~ [15] Te quoque proteget illa quae
tarda venit seris factura nepotibus umbram,
12
ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime sed quid decentissime
diceretur aspexit, nec agricolas docere voluit sed legentes delectare. [16]
Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit
deprehendere, adscribam:
vere fabis satio est; tunc te quoque, Medica, putres
accipiunt sulci, et milio venit annua cura.
An uno tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc
aestimes licet: Iunius mensis est quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium:
eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
[17] Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis positum: magnarum
arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo
suo transtulit, amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso ex quo illae
pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non
adgessit tantum, sed calcavit et pressit. [18] Negat quicquam esse hac, ut
ait, pisatione efficacius. Videlicet frigus excludit et ventum; minus
praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum
adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis
quoque revellat agitatio. Rapum autem arboris antequam obruat radit; ex
omni enim materia quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non
plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor
pedes; statim enim ab imo vestietur nec magna pars eius quemadmodum
in olivetis veteribus arida et retorrida erit. [19] Alter ponendi modus hic
fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum
solent, eodem genere deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum
13
tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste.
[20] Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri; huius
capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius
sternenda vitis, ut etiam ex corpore radicescat. Et vidi non tantum mense
Februario positas sed etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non
suas ulmos. [21] Omnes autem istas arbores quae, ut ita dicam,
grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina; quae si prodest,
habemus pluviam in nostra potestate.
Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi
adversarium paravit, sic ego parem te mihi. Vale.
VITRUVIO
de Architectura 5.10
[1] Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab
septentrione et aquilone. Ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant
ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie,
quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum.
Et item est animadvertendum, uti caldaria muliebria et virilia coniuncta et
in isdem regionibus sint conlocata; sic enim efficietur, ut in vasaria et
hypocausis communis sit eorum utrisque. Aenea supra hypocausim tria
sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium
frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum
aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem
14
modum, testudinesque alveolorum ex communi hypocausi
calfaciantur. [2] Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum
sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti
pila cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad
praefurnium ipsa per se; ita flamma facilius pervagabitur sub
suspensione. Supraque laterculis besalibus pilae struantur ita dispositae,
uti bipedales tegulae possint supra esse conlocatae; altitudinem autem
pilae habeant pedes duo. Eaeque struantur argilla cum capillo subacta,
supraque conlocentur tegulae bipedales quae sustineant pavimentum. [3]
Concamarationes vero si ex structura factae fuerint, erunt utiliores; sin
autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur. Sed hoc ita erit
faciendum. Regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad
contignationem suspendantur quam creberrimis; eaeque regulae sive
arcus ita disponantur, uti tegulae sine marginibus sedere in duabus
invehique possint, et ita totae concamerationes in ferro nintentes sint
perfectae. Earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum
capillo subacta liniantur; inferior autem pars, quae ad pavimentum
spectat, primum testa cum calce trullizetur, deinde opere albario sive
tectorio poliatur. Eaeque camarae in caldariis si duplices factae fuerint,
meliorem habebunt usum; non enim a vapore umor corrumpere poterit
materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur. [4]
Magnitudines autem balneorum videntur fieri pro copia hominum; sint ita
conpositae. Quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit, praeter
scholam labri et alvei. Labrum utique sub lumine faciundum videtur, ne
15
stantes circum suis umbris obscurent lucem. Scholas autem labrorum ita
fuerit oportet spatiosas, uti, cum priores occupaverint loca circum,
spectantes reliqui recte stare possint. Alvei autem latitudo inter parietem
et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et
pulvinus duos pedes. [5] Laconicum sudationesque sunt coniungendae
tepidario; eaeque quam latae fuerint, tantam altitudinem habeant ad imam
curvaturam hemisphaerii. Mediumque lumen in hemisphaerio relinquatur,
ex eoque clypeom aeneum catenis pendeat, per cuius reductiones et
dimissiones perficietur sudationis temperatura. Ipsumque ad circinum
fieri oportere videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque vis per
curvaturae rutundationes pervagetur.
PLINIO
Lettera 5.6
C. PLINIUS DOMITIO APOLLINARI SUO S.
1 Amavi curam et sollicitudinem tuam, quod cum audisses me aestate
Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres. 2 Est
sane gravis et pestilens ora Tuscorum, quae per litus extenditur; sed hi
procul a mari recesserunt, quin etiam Appennino saluberrimo montium
subiacent. 3 Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe
16
temperiem caeli regionis situm villae amoenitatem, quae et tibi auditu et
mihi relatu iucunda erunt.
4 Caelum est hieme frigidum et gelidum; myrtos oleas quaeque alia
assiduo tepore laetantur, aspernatur ac respuit; laurum tamen patitur atque
etiam nitidissimam profert, interdum sed non saepius quam sub urbe
nostra necat. 5 Aestatis mira clementia: semper aer spiritu aliquo
movetur, frequentius tamen auras quam ventos habet. 6 Hinc senes multi:
videas avos proavosque iam iuvenum, audias fabulas veteres
sermonesque maiorum, cumque veneris illo putes alio te saeculo natum. 7
Regionis forma pulcherrima. Imaginare amphitheatrum aliquod
immensum, et quale sola rerum natura possit effingere. Lata et diffusa
planities montibus cingitur, montes summa sui parte procera nemora et
antiqua habent. 8 Frequens ibi et varia venatio. Inde caeduae silvae cum
ipso monte descendunt. Has inter pingues terrenique colles — neque
enim facile usquam saxum etiam si quaeratur occurrit — planissimis
campis fertilitate non cedunt, opimamque messem serius tantum, sed non
minus percoquunt. 9 Sub his per latus omne vineae porriguntur, unamque
faciem longe lateque contexunt; quarum a fine imoque quasi margine
arbusta nascuntur. 10 Prata inde campique, campi quos non nisi, ingentes
boves et fortissima aratra perfringunt: tantis glaebis tenacissimum solum
cum primum prosecatur assurgit, ut nono demum sulco perdometur. 11
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et
molles et quasi novas alunt. Cuncta enim perennibus rivis nutriuntur; sed
ubi aquae plurimum, palus nulla, quia devexa terra, quidquid liquoris
17
accepit nec absorbuit, effundit in Tiberim. 12 Medios ille agros secat
navium patiens omnesque fruges devehit in urbem, hieme dumtaxat et
vere; aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alveo
deserit, autumno resumit. 13 Magnam capies voluptatem, si hunc regionis
situm ex monte prospexeris. Neque enim terras tibi sed formam aliquam
ad eximiam pulchritudinem pictam videberis cernere: ea varietate, ea
descriptione, quocumque inciderint oculi, reficientur.
14 Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo: ita leviter et sensim
clivo fallente consurgit, ut cum ascendere te non putes, sentias
ascendisse. A tergo Appenninum, sed longius habet; accipit ab hoc auras
quamlibet sereno et placido die, non tamen acres et immodicas, sed spatio
ipso lassas et infractas. 15 Magna sui parte meridiem spectat aestivumque
solem ab hora sexta, hibernum aliquanto maturius quasi invitat, in
porticum latam et pro modo longam. Multa in hae membra, atrium etiam
ex more veterum. 16 Ante porticum xystus in plurimas species distinctus
concisusque buxo; demissus inde pronusque pulvinus, cui bestiarum
effigies invicem adversas buxus inscripsit; acanthus in plano, mollis et
paene dixerim liquidus. 17 Ambit hunc ambulatio pressis varieque tonsis
viridibus inclusa; ab his gestatio in modum circi, quae buxum
multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit. Omnia
maceria muniuntur: hanc gradata buxus operit et subtrahit. 18 Pratum
inde non minus natura quam superiora illa arte visendum; campi deinde
porro multaque alia prata et arbusta. 19 A capite porticus triclinium
excurrit; valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris
18
videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis
hippodromi nemus comasque prospectat. 20 Contra mediam fere
porticum diaeta paulum recedit, cingit areolam, quae quattuor platanis
inumbratur. Inter has marmoreo labro aqua exundat circumiectasque
platanos et subiecta platanis leni aspergine fovet. 21 Est in hac diaeta
dormitorium cubiculum quod diem clamorem sonum excludit, iunctaque
ei cotidiana amicorumque cenatio: areolam illam, porticus alam
eademque omnia quae porticus adspicit. 22 Est et aliud cubiculum a
proxima platano viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus, nec
cedit gratiae marmoris ramos insidentesque ramis aves imitata pictura. 23
Fonticulus in hoc, in fonte crater; circa sipunculi plures miscent
iucundissimum murmur. In cornu porticus amplissimum cubiculum
triclinio occurrit; aliis fenestris xystum, aliis despicit pratum, sed ante
piscinam, quae fenestris servit ac subiacet, strepitu visuque iucunda; 24
nam ex edito desiliens aqua suscepta marmore albescit. Idem cubiculum
hieme tepidissimum, quia plurimo sole perfunditur. 25 Cohaeret
hypocauston et, si dies nubilus, immisso vapore solis vicem supplet. Inde
apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, in qua
baptisterium amplum atque opacum. Si natare latius aut tepidius velis, in
area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus astringi, si
paeniteat teporis. 26 Frigidariae cellae conectitur media, cui sol
benignissime praesto est; caldariae magis, prominet enim. In hac tres
descensiones, duae in sole, tertia a sole longius, a luce non longius. 27
Apodyterio superpositum est sphaeristerium, quod plura genera
19
exercitationis pluresque circulos capit. Non procul a balineo scalae, quae
in cryptoporticum ferunt prius ad diaetas tres. Harum alia arcolae illi, in
qua platani quattuor, alia prato, alia vineis imminet diversasque caeli
partes ut prospectus habet. 28 In summa cryptoporticu cubiculum ex ipsa
cryptoporticu excisum, quod hippodromum vineas montes intuetur.
Iungitur cubiculum obvium soli, maxime hiberno. Hinc oritur diaeta, quae
villae hippodromum adnectit. Haec facies, hic usus a fronte.
29 A latere aestiva cryptoporticus in edito posita, quae non adspicere
vineas sed tangere videtur. In media triclinium saluberrimum afflatum ex
Appenninis vallibus recipit; post latissimis fenestris vineas, valvis aeque
vineas sed per cryptoporticum quasi admittit. 30 A latere triclinii quod
fenestris caret, scalae convivio utilia secretiore ambitu suggerunt. In fine
cubiculum, cui non minus iucundum prospectum cryptoporticus ipsa
quam vineae praebent. Subest cryptoporticus subterraneae similis; aestate
incluso frigore riget contentaque acre suo nec desiderat auras nec
admittit. 31 Post utramque cryptoporticum, unde triclinium desinit, incipit
porticus ante medium diem hiberna, inclinato die aestiva. Hac adeuntur
diaetae duae, quarum in altera cubicula quattuor, altera tria ut circumit sol
aut sole utuntur aut umbra.
32 Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe longeque
praecedit hippodromus. Medius patescit statimque intrantium oculis totus
offertur, platanis circumitur; illae hedera vestiuntur utque summae suis ita
imae alienis frondibus virent. Hedera truncum et ramos pererrat
vicinasque platanos transitu suo copulat. Has buxus interiacet; exteriores
20
buxos circumvenit laurus, umbraeque platanorum suam confert. 33
Rectus hic hippodromi limes in extrema parte hemicyclio frangitur
mutatque faciem: cupressis ambitur et tegitur, densiore umbra opacior
nigriorque; interioribus circulis — sunt enim plures — purissimum diem
recipit. 34 Inde etiam rosas effert, umbrarumque frigus non ingrato sole
distinguit. Finito vario illo multiplicique curvamine recto limiti redditur
nec huic uni, nam viae plures intercedentibus buxis dividuntur. 35 Alibi
pratulum, alibi ipsa buxus intervenit in formas mille descripta, litteras
interdum, quae modo nomen domini dicunt modo artificis: alternis
metulae surgunt, alternis inserta sunt poma, et in opere urbanissimo
subita velut illati ruris imitatio. Medium spatium brevioribus utrimque
platanis adornatur. 36 Post has acanthus hinc inde lubricus et flexuosus,
deinde plures figurae pluraque nomina. In capite stibadium candido
marmore vite protegitur; vitem quattuor columellae Carystiae subeunt. Ex
stibadio aqua velut expressa cubantium pondere sipunculis effluit, cavato
lapide suscipitur, gracili marmore continetur atque ita occulte temperatur,
ut impleat nec redundet. 37 Gustatorium graviorque cena margini
imponitur, levior naucularum et avium figuris innatans circumit. Contra
fons egerit aquam et recipit; nam expulsa in altum in se cadit iunctisque
hiatibus et absorbetur et tollitur. E regione stibadii adversum cubiculum
tantum stibadio reddit ornatus, quantum accipit ab illo. 38 Marmore
splendet, valvis in viridia prominet et exit, alia viridia superioribus
inferioribusque fenestris suspicit despicitque. Mox zothecula refugit quasi
in cubiculum idem atque aliud. Lectus hic et undique fenestrae, et tamen
21
lumen obscurum umbra premente. 39 Nam laetissima vitis per omne
tectum in culmen nititur et ascendit. Non secus ibi quam in nemore
iaceas, imbrem tantum tamquam in nemore non sentias. 40 Hic quoque
fons nascitur simulque subducitur. Sunt locis pluribus disposita sedilia e
marmore, quae ambulatione fessos ut cubiculum ipsum iuvant. Fonticuli
sedilibus adiacent; per totum hippodromum inducti strepunt rivi, et qua
manus duxit sequuntur: his nunc illa viridia, nunc haec, interdum simul
omnia lavantur.
41 Vitassem iam dudum ne viderer argutior, nisi proposuissem omnes
angulos tecum epistula circumire. Neque enim verebar ne laboriosum
esset legenti tibi, quod visenti non fuisset, praesertim cum interquiescere,
si liberet, depositaque epistula quasi residere saepius posses. Praeterea
indulsi amori meo; amo enim, quae maxima ex parte ipse incohavi aut
incohata percolui. 42 In summa — cur enim non aperiam tibi vel
iudicium meum vel errorem? — primum ego officium scriptoris existimo,
titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere,
sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid
accersit atque attrahit. 43 Vides quot versibus Homerus, quot Vergilius
arma hic Aeneae Achillis ille describat; brevis tamen uterque est quia
facit quod instituit. Vides ut Aratus minutissima etiam sidera consectetur
et colligat; modum tamen servat. Non enim excursus hic eius, sed opus
ipsum est. 44 Similiter nos ut 'parva magnis', cum totam villam oculis tuis
subicere conamur, si nihil inductum et quasi devium loquimur, non
epistula quae describit sed villa quae describitur magna est.
22
Verum illuc unde coepi, ne secundum legem meam iure reprendar, si
longior fuero in hoc in quod excessi. 45 Habes causas cur ego Tuscos
meos Tusculanis Tiburtinis Praenestinisque praeponam. Nam super illa
quae rettuli, altius ibi otium et pinguius eoque securius: nulla necessitas
togae, nemo accersitor ex proximo, placida omnia et quiescentia, quod
ipsum salubritati regionis ut purius caelum, ut aer liquidior accedit. 46 Ibi
animo, ibi corpore maxime valeo. Nam studiis animum, venatu corpus
exerceo. Mei quoque nusquam salubrius degunt; usque adhuc certe
neminem ex iis quos eduxeram mecum, — venia sit dicto — ibi amisi. Di
modo in posterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco servent! Vale.
STAZIO
Silvae 1.5
BALNEVM CLAVDII ETRVSCI
Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro,
nec lassata voco totiens mihi numina, Musas;
et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan;
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. 5
Naidas, undarum dominas, regemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,
23
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
iunge, puer, cyathos et ne numerare labora 10
cunctantemque incende chelyn; discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
fronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco.
ite, deae virides, liquidosque advertite vultus 15
et vitreum teneris crinem redimite corymbis,
veste nihil tectae, quales emergitis altis
fontibus et visu Satyros torquetis amantes.
non vos quae culpa decus infamastis aquarum,
sollicitare iuvat; procul hinc et fonte doloso 20
Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.
vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae,
incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
quas praeceps Anien atque exceptura natatus 25
Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendens transmittitur arcu:
vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli
pando domus. non umquam aliis habitastis in antris 30
ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes; neu vilis flamma caminos
24
ureret, ipsa faces volucrum succendit amorum.
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos;
maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites: 35
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipse cruentavit maculis lucentibus Attis
quaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes.
vix locus Eurotae, viridis cum regula longo 40
Synnada distinctu variat. non limina cessant,
effulgent camerae, vario fastigia vitro
in species animoque nitent. stupet ipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
multus ubique dies, radiis ubi culmina totis 45
perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis
aera, sed argento felix propellitur unda
argentoque cadit, labrisque nitentibus instat
delicias mirata suas et abire recusat. 50
Extra autem niveo qui margine caerulus amnis
vivit et in summum fundo patet omnis ab imo
cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo,
hic te perspicuum melius, Narcisse, videres, 55
hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
25
Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
nec si Baianis veniat novus hospes ab oris, 60
talia despiciet (fas sit componere magnis
parva), Neronea nec qui modo lotus in unda,
hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant,
et tua iam melius discat fortuna renasci!
MARZIALE
Epigrammi
6.42
Etrusci nisi thermulis lauaris,
inlotus morieris, Oppiane.
Nullae sic tibi blandientur undae,
non fontes Aponi rudes puellis,
non mollis Sinuessa feruidique 5
fluctus Passeris aut superbus Anxur,
non Phoebi uada principesque Baiae.
Nusquam tam nitidum uacat serenum:
lux ipsa est ibi longior, diesque
26
nullo tardius a loco recedit. 10
Illic Taygeti uirent metalla
et certant uario decore saxa,
quae Phryx et Libys altius cecidit.
Siccos pinguis onyx anhelat aestus
et flamma tenui calent ophitae: 15
ritus si placeant tibi Laconum,
contentus potes arido uapore
cruda Virgine Marciaue mergi;
quae tam candida, tam serena lucet
ut nullas ibi suspiceris undas 20
et credas uacuam nitere lygdon.
Non adtendis et aure me supina
iam dudum quasi neglegenter audis:
inlotus morieris, Oppiane.
6.43
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
canaque sulphureis nympha natatur aquis,
me Nomentani confirmant otia ruris
et casa iugeribus non onerosa suis.
Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus, 5
27
hoc uestrae mihi sunt, Castrice, diuitiae.
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
currere nec longas pertimuisse uias,
nunc urbis uicina iuuant facilesque recessus,
et satis est pigro si licet esse mihi. 10
6.68
Flete nefas uestrum sed toto flete Lucrino,
Naides, et luctus sentiat ipsa Thetis.
Inter Baianas raptus puer occidit undas
Eutychos ille, tuum, Castrice, dulce latus.
Hic tibi curarum socius blandumque leuamen, 5
hic amor, hic nostri uatis Alexis erat.
Numquid te uitreis nudum lasciua sub undis
uidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
An dea femineum iam neglegit Hermaphroditum
amplexu teneri sollicita uiri? 10
Quidquid id est, subitae quaecumque est causa rapinae,
sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.
6.81
28
Iratus tamquam populo, Charideme, lauaris:
inguina sic toto subluis in solio.
nec caput hic uellem sic te, Charideme, lauare.
Et caput ecce lauas: inguina malo laues.
6.93
Tam male Thais olet quam non fullonis auari
testa uetus media, sed modo fracta uia,
non ab amore recens hircus, non ora leonis,
non detracta cani transtiberina cutis,
pullus abortiuo nec cum putrescit in ouo, 5
amphora corrupto nec uitiata garo.
Virus ut hoc alio fallax permutet odore,
deposita quotiens balnea ueste petit,
psilothro uiret aut acida latet oblita creta
aut tegitur pingui terque quaterque faba. 10
Cum bene se tutam per fraudes mille putauit,
omnia cum fecit, Thaida Thais olet.
PETRONIO
Satyricon 73
Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,
quibus lavari iam coeperat votum esse? Vltro ergo rogavimus ut nos ad
29
balneum duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare
coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae
simile, in qua Trimalchio rectus stabat. Ac ne sic quidem putidissimam
eius iactationem licuit effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine
turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus
consedit, invitatus balnei sono diduxit usque ad cameram os ebrium et
coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam eius
intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant, et
gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem aut restrictis manibus
anulos de pavimento conabantur tollere, aut posito genu cervices post
terga flectere, et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi
ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni parabatur, descendimus.
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus ubi Fortunata
disposuerat lautitias ita ut supra lucernas <vidi . . .> aeneolosque
piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles
inauratos et vinum in conspectu sacco defluens. Tum Trimalchio: "Amici,
inquit, hodie servus meus barbatoriam fecit, homo praefiscini frugi et
micarius. Itaque tangomenas faciamus et usque in lucem cenemus".
Persio Satira 3 (in italiano)
30
Ancora le solite, vero? Già il chiaro mattino entra dalle finestre e con la
sua luce allarga gli stretti spiragli; e noi russiamo, quanto basti a far
svanire i fumi dell'indomito Falerno mentre già l'ombra tocca la quinta
linea della meridiana. Su, dunque, che fai? La canicola furibonda già da
un pezzo brucia e inaridisce le messi e tutto il gregge s'è riparato sotto le
ampie frondi dell'olmo.
Così dice uno degli amici.
"Ma davvero? Ma sul serio? Ehi, venga qualcuno, presto! Non c'è
nessuno? Mi si gonfia vitrea la bile; scoppio!"
Sembra che raglino insieme tutte le mandrie d'Arcadia.
Ecco già col libro, con la pergamena bicolore ben rasata, con le carte in
mano e la cannuccia nodosa. Ma ora ci lamentiamo perché l'inchiostro è
troppo denso e stenta a calare dalla penna; ma la nera seppia, a versarci
dell'acqua, svanisce; e allora ci lamentiamo perché la cannuccia lascia
cadere le gocce e due per volta. Povero infelice, più infelice ogni giorno
che passa: a questo siamo arrivati? Perché non riclami una pappina ben
tritata come tu fossi un tenero colombo o un figlio di re e non ti ribelli e
fai i capricci alla ninnananna della balia?
"Ma posso scrivere con una penna come questa?"
A chi vuoi darla ad intendere? Perché racconti codeste storie? Sei tu che
sei in gioco. Ti perdi scioccamente e finirai con l'essere disprezzato da
tutti: fa risuonare il suo difetto la pignatta quando è percossa, rende un
suono fesso quando è fatta di terra troppo fresca e mal cotta. Tu sei come
31
fango umido e morbido; ora è il momento che ti si modelli senza perder
tempo e con costanza sopra la ruota stridente. Ma dai poderi paterni ti
viene una discreta quantità di farro; hai una saliera pulita e senza
ammaccatture di che dovresti dunque aver paura? e una sicura padella
per i sacrifici sul focolare. Tutto ciò è sufficiente. Oppure reputi decoroso
gonfiarti di vento di polmoni fino a spezzarli perché nella tua genealogia
etrusca stai in cima al millesimo ramo, o perché saluti, andando a cavallo
e vestito della toga trabeata, il tuo censore? Lascia le decorazioni alla
plebaglia! Io so perfettamente come sei fatto dentro: non ti vergogni di
vivere come quel dissoluto di Natta. Ma egli è ormai instupidito nel vizio;
sulle su viscere è cresciuto ormai un grosso strato di lardo, non ha colpa,
non sa quel che butta via, e, immerso in acqua fonda, non fa più salire
bolle d'aria alla superficie. O gran padre dei numi, punisci, ti prego, i
crudeli tiranni, quando la feroce passione intrisa di bollente veleno li
sconvolge, non altrimenti che facendo loro conoscere la virtù e
straziandoli col rimorso d'averla tradita! Gemette forse di più il bronzo
del toro siciliano o di pù atterrì la sottostante cervice ornata di porpora la
spada pendente dal soffitto dorato, di quanto non si turbi nell'intimo
dolorosamente l'infelice che ripete a se stesso: " Andiamo, andiamo
precipitosamente a rovina!" mentre la moglie che gli dorme accanto non
s'accorge di nulla?
Riccordo che spesso, da bambino, mi ungevo gli occhi con l'olio d'oliva
quando non avevo voglia di indirizzare a Catone moridondo tante parole
eloquenti, per averne poi gran lodi di quello sciocco di maestro o per farle
32
udire a mio padre in sudore e ai suoi amici fatti venire apposta. Non
avevo torto allora, dal momento che ciò che davvero m'interessava era
sapere quanto avrei potuto guadagnare con un sei ben azzeccato o quanto
mi avrebbe fatto perdere il tiro disgraziato del cane, o come avrei potuto
infilare di precisione il collo stretto del vaso o batter tutti nel far correre a
frustate la trottola di bosso. Ma tu, che ormai dovresti saper distinguere il
male e conoscere gli insegnamenti del Portico sapiente, coi suoi affreschi
di Medi bracati, insegnamenti cui dedica le sue veglie una gioventù dal
capo rasato, che solo si ciba di legumi e di grossolana polenta; tu, a cui la
lettera biforcuta di Samo ha già mostrato a destra il sentiero che s'inerpica
in alto, ancora russi e la tua testa ciondoloni, come disarticolata, sbadiglia
la sbornia di ieri, con le mascelle che paiono scucite da ogni parte. Ma c'è
qualcosa che ti interessa al mondo e a cui tendi l'arco, oppure vai dietro ai
corvi tirando sassi e zolle come ti capita, senza chiederti dove vadano i
tuoi piedi, vivendo così alla giornata?
Puoi ben vedere che è inutile chiedere l'elleboro quando già la pelle si è
ammalata e gonfiata; la malattia va affrontata sul nascere, altrimenti a che
serve promettere mari e monti a Cratero? Istruitevi, o infelici, e rendetevi
conto dell'origine delle cose! Che cosa siamo, per quale ragione veniamo
generati alla vita, qual posto ci è dato nel mondo, come e da qual punto
possiamo più agevolmente girare attorno alla meta, quale misura
dobbiamo dare alla ricchezza, che cosa è bene desiderare, a che può
servire una ruvida moneta, quanto dobbiamo dare alla patria e ai cari
parenti, come volle la divinità che tu fossi con quale funzione sei stato
33
collocato fra gli uomini? Questo impara, e allora non proverai più invidia
per i molti orci che puzzano nella dispensa arricchita dalle cause
sostenute in difesa di grassi umbri, e per il pepe e i prosciutti regalati da
qualche cliente marsico, o per le sardelle salate che ancora empiono fino
all'orlo il barile!
A questo punto, qualcuno della razza caprina dei centurioni potrebbe dire:
" Quel che io so mi è più che sufficiente; non m'interessa affatto diventare
sapiente come Arcesilao o come quei poveri Soloni, che vanno sempre
con la testa bassa e gli occhi ficcati per terra, masticando fra sé e sé, in un
rabbioso silenzio, continui borbottii, mentre, sporgendo il labbro, vi
appendono le parole come se volessero pesarle a una bilancia, e meditano
le fantasie del famoso vecchio malato, che cioè nulla nasce dal nulla e
nulla puà ridursi a nulla. E' questo che ti rende così pallido? E' questo il
motivo per cui qualcuno salta addirittura il pasto?"
A sentir ciò la gente ride e i giovanotti nerboruti, arricciando il naso,
raddoppiano le loro tremule sghignazzate.
" Visitami, perché, non so, ho le palpitazioni nel petto e l'alito dalla gola
malata mi vien fuori così pesante....visitami, ti prego..." Questo dice al
medico e quello gli prescrive riposo; ma poi, quando, dopo tre notti,
s'accorge che il sangue ha ripreso a scorrere regolarmente, stai certo che
subito manderà a prendere da chi ne ha più d lui un fiaschetto di dolce
Sorrento da bere prima del bagno. "Mio caro, tu sei pallido." "Non è
nulla." "Stai comunque attento: tu non te ne accorgi, ma la pelle ti si sta
gonfiando e ti diventa gialla." "Ma se tu sei più pallido di me! Non farmi
34
da tutore: l'ho già sepellito da un pezzo il mio: ora rimani tu." "Continua
pure come ti pare; non dirò più di nulla."
E così, gonfio di crapula, cala in bagno il ventre biancastro, mentre dalla
gola esalano lentamente miasmi sulfurei; ma poi, quando riprova a bere,
lo assale un tremito e gli fa cadere dalle mani la coppa di vin caldo; i
denti scoperti sbattono insieme, e dalle labbra dischiuse rigurgitano unti i
cibi. Quindi le trombe, i ceri, e finalmente il nostro beato eror giace
composto sul cataletto, ben spalmato di grassi unguenti, e stende verso la
porta i rigidi calcagni. E così lo portano via, col loro berretto in testa, i
Quiriti fatti tali alla vigilia. Toccati il polso, o disgraziato, poni pure la
mano sul petto: non scotta, è vero; toccati le estremità dei piedi e delle
mani: non sono fredde. Ma se per caso vedi del denaro o se la candida
fanciulla del tuo vicino ti fa un dolce sorriso ti batte regolarmente il
cuore? Se ti si imbandisce su di un piatto freddo una legnosa inslata di
legumi o un panaccio di farina malamente setacciata, provati un po' a
mangiare: nella tua bocca delicata è nascosta un'ulcera putrida, che non
puoi sfiorare con bietola plebea. T'agghiacci, se la pallida paura t'ha
drizzato tutti i peli del corpo; ed ora invece il sangue ti ribolle come se tu
gli avessi posto sotto una fiamma, per il furore gli occhi ti scintillano, e
dici e fai cose che lo stesso Oreste, nella sua follia, giurerebbe essere di
un folle.
Plinio, Lettera 2.17 (SOLO PER I NONFREQUENTANTI)
35
C. PLINIUS GALLO SUO S.
1 Miraris cur me Laurentinum vel si ita mavis , Laurens meum tanto
opere delectet; desines mirari, cum cognoveris gratiam villae,
opportunitatem loci, litoris spatium. 2 Decem septem milibus passuum ab
urbe secessit, ut peractis quae agenda fuerint salvo iam et composito die
possis ibi manere. Aditur non una via; nam et Laurentina et Ostiensis
eodem ferunt, sed Laurentina a quarto decimo lapide, Ostiensis ab
undecimo relinquenda est. Utrimque excipit iter aliqua ex parte
harenosum, iunctis paulo gravius et longius, equo breve et molle. 3 Varia
hinc atque inde facies; nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo
latissimis pratis diffunditur et patescit; multi greges ovium, multa ibi
equorum boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et tepore
verno nitescunt. Villa usibus capax, non sumptuosa tutela. 4 Cuius in
prima parte atrium frugi, nec tamen sordidum; deinde porticus in D
litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area
includitur. Egregium hac adversus tempestates receptaculum; nam
specularibus ac multo magis imminentibus rectis muniuntur. 5 Est contra
medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus
excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis
fluctibus leviter alluitur. Undique valvas aut fenestras non minores valvis
habet atque ita a lateribus a fronte quasi tria maria prospectat; a tergo
cavaedium porticum aream porticum rursus, mox atrium silvas et
longinquos respicit montes. 6 Huius a laeva retractius paulo cubiculum
est amplum, deinde aliud minus quod altera fenestra admittit orientem,
36
occidentem altera retinet; hac et subiacens mare longius quidem sed
securius intuetur. 7 Huius cubiculi et triclinii illius obiectu includitur
angulus, qui purissimum solem continet et accendit. Hoc hibernaculum,
hoc etiam gymnasium meorum est; ibi omnes silent venti, exceptis qui
nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt. 8 Annectitur
angulo cubiculum in hapsida curvatum, quod ambitum solis fenestris
omnibus sequitur. Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum
est, quod non legendos libros sed lectitandos capit. 9 Adhaeret
dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus et tubulatus
conceptum vaporem salubri temperamento huc illuc digerit et ministrat.
Reliqua pars lateris huius servorum libertorumque usibus detinetur,
plerisque tam mundis, ut accipere hospites possint. 10 Ex alio latere
cubiculum est politissimum; deinde vel cubiculum grande vel modica
cenatio, quae plurimo sole, plurimo mari lucet; post hanc cubiculum cum
procoetone, altitudine aestivum, munimentis hibernum; est enim
subductum omnibus ventis. Huic cubiculo aliud et procoeton communi
pariete iunguntur. 11 Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius
in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde
capacia si mare in proximo cogites. Adiacet unctorium, hypocauston,
adiacet propnigeon balinei, mox duae cellae magis elegantes quam
sumptuosae; cohaeret calida piscina mirifica, ex qua natantes mare
aspiciunt, 12 nec procul sphaeristerium quod calidissimo soli inclinato
iam die occurrit. Hic turris erigitur, sub qua diaetae duae, totidem in ipsa,
praeterea Chianti quae latissimum mare longissimum litus villas
37
amoenissimas possidet. 13 Est et alia turris; in hac cubiculum, in quo sol
nascitur conditurque; lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium,
quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam
languidum ac desinentem; hortum et gestationem videt, qua hortus
includitur. 14 Gestatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur;
nam buxus, qua parte defenditur tectis, abunde viret; aperto caelo
apertoque vento et quamquam longinqua aspergine maris inarescit. 15
Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque
etiam pedibus mollis et cedens. Hortum morus et ficus frequens vestit,
quarum arborum illa vel maxime ferax terra est, malignior ceteris. Hac
non deteriore quam maris facie Chianti remota a mari fruitur, cingitur
diaetis duabus a tergo, quarum fenestris subiacet vestibulum villae et
hortus alius pinguis et rusticus. 16 Hinc cryptoporticus prope publici
operis extenditur. Utrimque fenestrae, a mari plures, ab horto singulae sed
alternis pauciores. Hae cum serenus dies et immotus, omnes, cum hinc
vel inde ventis inquietus, qua venti quiescunt sine iniuria patent. 17 Ante
cryptoporticum xystus violis odoratus. Teporem solis infusi repercussu
cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic aquilonem inhibet
summovetque, quantumque caloris ante tantum retro frigoris; similiter
africum sistit, atque ita diversissimos ventos alium alio latere frangit et
finit. Haec iucunditas eius hieme, maior aestate. 18 Nam ante meridiem
xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua
temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo longior hac
vel illa cadit. 19 Ipsa vero cryptoporticus tum maxime caret sole, cum
38
ardentissimus culmini eius insistit. Ad hoc patentibus fenestris favonios
accipit transmittitque nec umquam aere pigro et manente ingravescit. 20
In capite xysti, deinceps cryptoporticus horti, diaeta est amores mei, re
vera amores: ipse posui. In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia
mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra
prospicit mare. 21 Contra parietem medium zotheca perquam eleganter
recedit, quae specularibus et velis obductis reductisve modo adicitur
cubiculo modo aufertur. Lectum et duas cathedras capit; a pedibus mare,
a tergo villae, a capite silvae: tot facies locorum totidem fenestris et
distinguit et miscet. 22 Iunctum est cubiculum noctis et somni. Non illud
voces servolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non
fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis. Tam alti
abdicitque secreti illa ratio, quod interiacens andron parietem cubiculi
hortique distinguit atque ita omnem sonum media inanitate consumit. 23
Applicitum est cubiculo hypocauston perexiguum, quod angusta fenestra
suppositum calorem, ut ratio exigit, aut effundit aut retinet. Procoeton
inde et cubiculum porrigitur in solem, quem orientem statim exceptum
ultra meridiem oblicum quidem sed tamen servat. 24 In hanc ego diaetam
cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius
voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia
dierum festisque clamoribus personat; nam nec ipse meorum lusibus nec
illi studiis meis obstrepunt. 25 Haec utilitas haec amoenitas deficitur aqua
salienti, sed puteos ac potius fontes habet; sunt enim in summo. Et
omnino litoris illius mira natura: quacumque loco moveris humum,
39
obvius et paratus umor occurrit, isque sincerus ac ne leviter quidem tanta
maris vicinitate corruptus. 26 Suggerunt affatim ligna proximae silvae;
ceteras copias ostiensis colonia ministrat. Frugi quidem homini sufficit
etiam vicus, quem una villa discernit. In hoc balinea meritoria tria, magna
commoditas, si forte balineum domi vel subitus adventus vel brevior
mora calfacere dissuadeat. 27 Litus ornant varietate gratissima nunc
continua nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium
faciem, sive mari sive ipso litore utare; quod non numquam longa
tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus indurat. 28
Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas
optimas egerit. Villa vero nostra etiam mediterraneas copias praestat, lac
in primis; nam illuc e pascuis pecora conveniunt, si quando aquam
umbramve sectantur.
29 Iustisne de causis iam tibi videor incolere inhabitare diligere
secessum? quem tu nimis urbanus es nisi concupiscis. Atque utinam
concupiscas! ut tot tantisque dotibus villulae nostrae maxima
commendatio ex tuo contubernio accedat. Vale.
40