You are on page 1of 1

[295a]

Teil I: Text

Incipit Prologus In

ITINERARIUM MENTIS IN DEUM

1. In principio primum principium, a quo cunctae illuminatio-


nes descendunt tanquam a Patre luminum, a quo est omne datum
optimum et omne donum perfectum,1 Patrem scilicet aeternum, invoco
per Filium eius, dominum nostrum Iesum Christum, ut interces-
sione sanctissimae Virginis Mariae, genitricis eiusdem Dei et
domini nostri Iesu Christi, et beati Francisci, ducis et patris nostri,
det illuminatos oculos2 mentis nostrae ad dirigendos pedes nostros in viam
pacis illius, quae exsuperat omnem sensum; quam pacem evangelizavit
et dedit dominus noster Iesus Christus; cuius praedicationis repe-
titor fuit pater noster Franciscus, in omni sua praedicatione pa-
cem in principio et in fine annuntians, in omni salutatione pacem
optans,3 in omni contemplatione ad ecstaticam pacem suspirans,
tanquam civis illius Ierusalem, de qua dicit vir ille pacis, qui cum
his qui oderunt pacem, erat pacificus: Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem.4
Sciebat enim, quod thronus Salomonis non erat nisi in pace, cum
scriptum sit: In pace factus est locus eius, et habitatio eius in Sion.

1
Iac. 1, 17. - Superius pro illuminationes C D E F illustrationes.
2
Eph. 1, 17. seq. - Seq. locus est Luc. 1, 79; tertius Phil. 4, 7. - Subinde
respicitur Ioan. 14, 27: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis etc.
3
Cfr. Vitae primae S. Franc. pars I, a Thoma de Celano, c. 10; Legenda
trium sociorum, c. 8. et Legenda S. Francisci a Bonav. scripta, c. 3.
4
Psalm. 119, 7. et Ps. 121, 6. - Seq. locus est Ps. 75, 3.

You might also like