You are on page 1of 2

Ubi sunt obiecta directa in fabulā?

Sextus est puer molestus quī semper Cornēliam vexat. Cornēlia igitur Sextum
nōn amat.
Hodiē sub arbore dormit Cornēlia. Sextus puellam cōnspicit et fūrtim
appropinquat. Arborem ascendit et subitō magnā vōce clāmat. Vōcem Cornēlia
audit sed Sextum nōn videt. Magna vōx Cornēliam terret. Sollicita est.
Tum Marcus ad arborem currit. Marcus puerum molestum cōnspicit et clāmat,
“Dēscende, Sexte!”
Sextus clāmat, “Marce, cūr tū nōn arborem ascendis? Nihil mē terret. Quid tē
terret?”
“Cavē, Sexte!” clāmat Marcus. “Ramī sunt īnfirmī.”
Subitō Marcus et Cornēlia magnum fragōrem audiunt; Sextus ex arbore cadit.
Rīdent Marcus et Cornēlia, sed nōn rīdet Sextus.
1. Qualis puer est Sextus?
2. Quid facit Cornelia hodie?
3. Quid facit Sextus?
4. Quid audit Cornelia?
5. Quo Marcus currit?
6. Quid clamat Sextus?
7. Quid audiunt Marcus et Cornelia?.

Quid novi est? Obiectum Directum


Quis est subiectum? Cornelia est subiectum.
Quid facit Cornelia? Cornelia non amat.
Amat est verbum.
 Quem non amat Cornelia? Puerum non amat Cornelia.
Puerum est obiectum directum. Cornelia puerum non amat.
 Quid ascendit Sextus? Arborem Sextus ascendit.
 Quem vexat Sextus? Corneliam Sextus vexat.
 Quid audiunt pueri? Fragorem pueri audiunt.
Subiectum Obiectum Directum

Ramum conspicit Marcus. ramus ramum


Fragor terret feminam. Femina feminam
Corneliam vexant pueri. Cornelia Corneliam
Puellae fragorem non audiunt. fragor fragorem
Cornelia Flaviam amat. Flavia Flaviam
Puerum molestum magna vox non terret. Puer molestus Puerum molestum
Ramum infirmum non videt Sextus. Ramus infirmus Ramum infirmum
Femina arborem magnam non ascendit. arbor magna arborem magnam
Omnia Obiecta Directa desinent in –m.
Corneliam
Nomina quibus sunt –a et –ae ut subiecta habent –am ut obiecta
Sextum
directa.
puellam
Corneliam, puellam, villam, feminam
puerum
arborem
Nomina quibus sunt –us, -r et –i ut subiecta habent –um ut obiecta
servum
directa.
vocem
Sextum, puerum, servum, hortum, virum
fragorem
villam Alia nomina habent –em ut obiecta.
hortum fragor (s) fragorem
feminam arbor (s) arborem
virum vox (s) vocem

Obiectum Directum an Subiectum?


Subiectum Obiectum Directum
Ascendit arborem puer.
Fragorem puella audit.
Marcum amicus amat.
Conspicit Cornelia Marcum.
Amicam non videt Flavia.
Vexat Marcus Sextum.
Servum non terrent puellae.
Arborem pueri ascendunt.
Audiunt fragorem pueri.
Marcus et Sextus Davum amant.

Scribite Latine…
Subiecta Obiecta Verba
Marcus Marcum terret / terrent
Cornelia Corneliam videt / vident
puer puerum amat / amant
vox vocem audit / audiunt
fragor fragorem vexat / vexant

1.
2.
3.
4.
5.
Subiectum, obiectum, et verbum.
1. Sextus Davum saepe vexat; Sextus Davum saepe vexat;
2. Puellae Marcum et servum conspiciunt.
3. Magna vox puellam terret.
4. Magnam arborem Sextus ascendit.
5. Pueri fragorem audiunt et in hortum currunt.
6. Davus, qui fragorem audit, est iratus.

You might also like