You are on page 1of 1

ULISES EN LA ISLA

Polifemo en la cueva

DE LOS CÍCLOPES Pellegrino Tibaldi (1527-1596)

Montes et valles Siciliae sunt antiqua sedes Cyclopum. Caelum Siciliae raro nubes et imbres

foedant. Laetae messes campos ornant, sed mons Aetna eructat aeternos ignes, causam cladis

vicinarum urbium. Cyclopes horrendi pastores erant qui unum oculum in media fronte habebant.

Cyclopes habebant multos ovium greges atque pellibus vulpium corpora ornabant. Cyclopibus erat

saeva indoles: famem sedabant lacte ovium et carne non solum piscium, sed etiam hostium.

Polyphemus, princeps cyclopum, magnum antrum habitabat in Sicilia. Ibi capellas ovesque suas

custodiebat. Filius erat Neptuni, maris dei, atque in litore magnis retibus sine lintribus pisces

captabat. Tamen monstrum ferocem erat et homines quoque, beluarum more, edebat. Cyclopes

neque deos colebant neque sacras leges hospitalitatis observabant.

Post bellum Troianum ad terram Cyclopum Ulixes cum sociis adveniet. Dum monstrum in campos

gregem ducebat, in Polyphemi cavernam intrabunt. Postea is Graecos videbit et sine mora tres

viros vorabit. Sed Ulixes et ceteri comites celeriter sub ovibus ex antro fugient et in navibus suis

insulam deserent.

* frons-ntis: frente / sacer-sacra-um: sagrado / hospitalitas-tatis: hospitalidad /vicinus-a-um:vecino.

You might also like