You are on page 1of 2

HOMILIA QUARTAE DOMINICAE TEMPORIS ORDINARII

Hodie in lectione quam Ecclesia nobis proposuit, légimus quomodo


Iesus intráverit in Nazareth in synagogam. Et in synagoga Iesus fecit
quod nos modo fécimus, id est: légere Sacras Scripturas. Lectione finita
dixit Dominus: «Hódie impléta est hæc Scriptúra in áuribus vestris».

Videte, fratres, Iesum in synagoga. Iesus homo Iudaeus est, mores


Iudaeos gerit et, ut légimus, ínterest cum populo suo in coetibus
religiosis. Deum colit sicut ceteri Iudaei faciunt.

Omnes qui in synagoga cum eo erant nihil aliud videbam nisi


hominem simplicem.

Iesus homo est verus​. Iesus tam humanus est ut difficíllimum Iudaeis
coaetaneis Deum in eum agnoscere esset. Per quasi triginta annos,
Iesus vitam quotidianam in Nazareth egit. Vicini et familiares eius nihil
insólitum in eo viderunt: Iesus erat filius Ioseph et Mariae. Sic légimus
quomodo Iudaei dícerent: «​Nonne hic filius est Ioseph?​». Iesus a
pueritia cum patre eius opus faciebat. Et ille iam a iuventute sine dubio
erat optimus faber in Nazareth, et non illic tantum, sed in Nazareth et in
locis vicinis… et in mundo universo.

Attamen Iudaei qui in synagoga hodie adsunt, e Capharnaum de


quibusdam miraculis a Iesu factis voces audíverant. Erant enim
praeterea qui Iesum Agnum Dei et Christum esse iudicabant. Sed
propinqui eius vix crédere póterant Iesum Christum esse. Eis scándalo
erat ut Deus partes habuisset cum homínibus. Hoc idem nobis scándalo
fieri potest.

Papa Franciscus nuper dixit Die Mundiali Iuventutis Panamae (quem


nos Hispanice vocare solemus: JMJ): «​Diffícille nobis est crédere Deum
tam definitum, tam cotidianum, tam proximum, tam verum esse​». Nobis
tam facile non est bona in proximis agnoscere. Multo difficilius est Deum
per proximos agentem agnoscere.
Bene nota est illa fabula de sancto Alexio a quarto saeculo. (Ille qui
Hispanice vocatur “San Alejo”). Cum unicus filius divitis patricii esset, in
aliam patriam ad mendicandum exiit. Post nonnullos annos domum
redívit sed patres eum non cognoverunt et inter servos annumeravérunt.
Septédecim annos sub scala in domo sua vixit et ad finem, cum mortuus
est, mater sua corpus abluens, filium suum agnovit. Et dicitur illam
matrem clamavisse dum lacrimabat: «O fili mi, sero te agnovi!!».

Quis est vere Iesus Nazarenus? Haec praecipua quaestio in


Evangeliis responsum obtinet: ​Iesus est Deus verus​: «​et Verbum caro
factum est»​ . Iesus est Filius Dei, factus homo ut homines salvos fáceret
et nobis exemplum vitae praebéret.

Aemulemur enim Iesum. Aemulemur, sicut Paulus in secunda lectione


dicit, «​charismáta maióra​»... Et «​maior autem est cáritas​». In amicorum
nostrum nuptiis saepe haec verba audivimus, sed fortasse ea tantum
audivimus sicut bona et pulchra verba… Et certe bona et pulchra verba
sunt. Sed etiam verba dura et verba quae óbligant: «​Si caritátem autem
non habúero nihil sum​». Et Dominus vocavit nos ad maiora. Hodie etiam
Deus nobis dicit verba quae in prima lectione Ieremía audivit:
«​Priusquam te formarem in útero, novi te, ántequam exires de vulva,
sanctificavi te et prophetam géntibus dedi te​». «​Dóminus elegit nos ut
essemus sancti in conspectu eius​». Et si sancti esse volumus, opus est
ut Christum aemulemur atque Deum et omnes homines diligamus.

«Concede nobis, Dómine Deus noster, ut te tota mente venerémur, et


omnes hómines rationábili diligamus affectu» in oratione collecta nuper
exorávimus.

Maria, Mater nostra, ádiuva nos ut in alios Christum Filium tuum


agnoscamus et testimonium perhibeamus, sicut papa Franciscus
Pánamae desiderabat, non multis verbis, actis autem sinceris et
cotidianis.

You might also like