You are on page 1of 3

VITA

auctore anonymo antiquo,


ex V MSS. & Mombritio.

Valentinus I Episc. Martyr Interamnae in Vmbria (S.)

BHL Number: 8460

EX MSS.

[1] Propheta loquitur ad Deum: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. In
ipsa ergo multiplicatione illi specialiter ad Deum pertinent, qui vitam suam vouerunt Creatori,
ita ut corpus & animam intentissime Christo faciant adhaerere. Unde beatus vir Interamnensis
Episcopus, S. Valentinus, bene viuendo meruit virtutibus adhaerere, quae virtutes latentem
hominem omnimodo credentium animis perspicuum tradiderunt.

[2] Igitur cum Athenienses quidam, nobilies nati, Proculus, Ephebus & Apollonius,
scholastici viri apud Graecos, Latina studia desiderassent, apud Cratonem ciuem suum,
oratorem utriusque linguae, in vrbe Roma hospitabantur, cuius & magisterio & hospitio
fouebantur. Factum est autem, ut vnicus Cratonis filius, Chaeremon nomine, iuuenis
scholasticus, sic incurreret aegritudinem, ut incuruatus dorso, caput habens inter genua,
remaneret. Cumque omnes pene medici, qui in vrbe Roma erant, nulla ei possent ratione
succurrere, extitit quidam Fonteius Tribunitius, qui diceret, istam passionem acrius suo
euenisse germano, & curatum esse a quodam Sancto, Valentino Episcopo, qui est Interamnis
vrbis ciuis, & hortabatur transmittere ad eum. Denique & ipse puer, ex quo curatus est, non
illum deseruit, dicens, se nimio eius bonitatis affectu constrictum. Audiens haec Craton, mittit
ad illum nobiles viros, amicos suos, qui illum rogarent, ut ad vrbem Romam dignaretur
venire. Quem cum venientem Craton hospitio recepisset, ostendit ei filium suum
Chaeremonem, & coepit petere eum, ut, sicut curauit germanum Fonteij, ita & huic
succurreret.

[3] Cui S. Valentinus Episcopus dixit: Tu si vis, curabitur. Et Craton ad eum, Dimidiam, ait,
partem substantiae meae tibi dare disposui, si tu eum ab hac infirmitate liberare potueris. Cui
S. Valentinus respondit: Miror te magistrum prudentem non aduertisse quod dixi: Tu si vis
curabitur. Nam si credideris Christo meo, fides tua pretiosa est Deo magis, quam tu, qui in
rebus vilissimis & vanis spem collocas tuam, credens effigies malignorum hominum, in ligno
aut in quocumque metallo expressas, aliquam diuinitatem habere: qui suo merito hoc
obtinuerunt. Nunc autem, ut non possint dij credi, cum sordidissimis actibus & crudelissimis
occupati, nullum tempus immune ab sceleribus habuerunt. Sed si fidem, quam insinuo, ab hac
defendas iniuria, & Deo illam inuisibili & omnipotenti committas, dabitur salus filio tuo,
quam postulas: censum vero tuum, cuius mihi medietatem polliceri voluisti, offer pauperibus,
qui orent pro filio tuo: mihi autem nulla ratione persuadere poteris, ut pro salute eius aliquid
aliud abs te quam fidem quaeram. Crede ergo filium Dei, verum Deum esse, Iesum Christum,
& omnibus renuncia simulacris, & videbis saluum filium tuum. Dicit ei Craton: Licet
ignorem, quo ordine religio vestra teneatur, audiui tamen, quod vnusquisque per fidem suam
saluetur, nec prosit alteri alterius fides, nec obesse poterit alteri alterius infidelitas.

[4] S. Valentinus Episcopus dixit: Certae caussae sunt conuersationis humanae, quae alios pro
aliis nec liberari faciant, nec perire. Neque enim in fide dubius pater, filio potest obesse fideli.
In his ergo caussis, quas necessitas flagitat, sanitatem quaerunt, dum patitur, pater pro filio,
soror pro fratre, pro seruo dominus: & filium patri esse redditum, & fratrem sorori, & seruum
legimus domino restitutum. Igitur pro eorum interitu hi, qui cruciabantur, fidem integram
acceperunt ad hoc, ut efficerentur utrique fideles, & salus temporalis data corporibus, ut
acquirerent animabus aeternam salutem sicut & factum est, ut Centurio morientem seruum
suum reciperet, & filiam mortuam archisynagogus ad vitam reuersam adspiceret, & sorores
Lazarum, iam sepulturam quatriduanam habentem, quem lugebant& flebant, voce Domini
suscitatum esse gauderent. Sunt & multa alia, quae in nouis & veteribus sacris voluminibus
ista affirment, & fides alterius subuenisset aliis doceatur, & infidelitas alterius aliis nocuisset,
quae nunc memorare longum est. Nam & Pharaonis vnius hominis infidelitas totam
Aegyptum caedi fecit variis plagis, quoadusque cum suo interiret exercitu. Et fides Moysis
praesentibus victoriam, ex hostibus tribuit. Et Iesu Naue sanctitas populis in dispersione
positis plurimum triumphum attribuit. Quid memorem viduae credenti ab Elia mortuum
vnicum suscitatum, dolenti e feretro redditum a Christo vnicum viduae? Quid paralyticum a
credentibus cum lectulo suo funibus depositum ac curatum? Nonne fides alterius ita aliis
profuit, ut fides credentium Diuini oris laudem adquireret, & a non credentibus incredulitatem
eiiceret, & sanitatem languentibus restitueret, & vitam in mortuis repararet.

[5] Haec & his similia multa S. Valentino Episcopo prosequente, Craton orator cecidit ad
pedes eius, dicens: Credo, quod ille, quem praedicas, verus sit Deus, & praeter ipsum non sit
alius, qui imperet languori, ut abscedat; imperet morti, ut fugiat; imperet vitae, ut redeat. S.
Valentinus Episcopus dixit: Fides Christiana non tantum verbis, sed & operibus
demonstratur. Dicit ei Craton: Quae sunt opera, per quae fides possit ostendi? S. Valentinus
Episcopus dixit: Ut abrenuncietur idolis manufactis, quorum effigies adoratur in templis, &
ab omni peccato lotus fonte purissimo, Dei filius adopteris. Craton dixit. Aqua, quae sordes
corporis lauat, quomodo poterit peccata mundare? S. Valentinus Episcopus dixit: Aqua ipsa
per mysterium inuocatae Trinitatis, Spiritum sanctum in semetipsam recipit, & per ipsum
vniuersa peccata & crimina dimittentur. Dicit ei Craton: Dum disputatio nostra longius
tenditur, vita filij mei Chaeremonis breuiatur.

[6] Dicit ei S. Valentinus Episcopus: Nisi credideris ea, quae nec audire potuisti aliquando
nec videre, saluus esse non poterit filius tuus. Dicit ei Craton: Quid est, quod ego nec audire
potui, nec corde concipere? S. Valentinus Episcopus dixit: Numquid audisti aliquando
virginem concepisse, virginem peperisse, virginem post partum permansisse? Audisti
aliquando aut vidisti quempiam siccis pedibus vndarum pelagus pertransisse, imperasse
ventis, tempestatem iussu compescuisse, postremo crucifixum, mortuum & sepultum, die
tertia resurrexisse, atque multis videntibus in caelos ascendisse, Angelis testantibus, ita ut
ascendit, denuo venturum ad iudicium? Si ista facta credis, accede & baptizare, ut possis ad
salutem filij tui pertingere, & per ipsum ad vitam perpetuam peruenire. Dicit ei Craton:
Quantacumque dixeris, & verborum ampliata fuerit multitudo in vno hoc colligi poterit, si
saluetur hic, pro quo ista dicuntur.

[7] S. Valentinus Episcopus dixit: Quoniam sapientia mundi, in qua tu magister esse videris,
stultitia est apud Deum, & non potes tam perfecte credere, quam fides ipsa deposcit, cui
credendum est; da mihi fidem tuam sub hac pollicitatione, ut si filius tuus per meam fidem
saluetur; tu per salutem filij tui cum omni domo tua conuertaris ad Christum. Tunc Craton
vocauit coniugem suam cum omni familia, & prostratus pedibus eius, coepit promittere,
quod, si ille saluus esset, omnes crederent Christo. Erant autem in hoc spectaculo Proculus &
Ephebus atque Apollonius, quos cognouimus in Graeco perfectos, ad Latina studia
peruenisse. Hi itaque simili modo oratoris sui filium Chaeremonem cupientes saluum fieri, se
credituros affirmant.
[8] Tunc S. Valentinus Episcopus iussit sibi cubiculum praeparari, & vnius diei atque noctis
silentium fieri:& clausit ostium super se & puerum Chaeremonem, qui tertio anno transacto
ita per totum corpus implicatus atque glomeratus iacebat, ut caput inter genua habens
remaneret, & nullam partem corporis posset liberam in membris habere. Erant enim eius
brachia simul& crura contorta, ut nullus medicorum passionis istius adsereret repertum esse
vocabulum. Tunc S. Valentinus Episcopus vir Dei, fide plenus, clauso, ut diximus, ostio,
stratoque humi cilicio, eleuauit puerum Chaeremonem de lecto, & proiecit eum seminecem in
eo cilicio, in quo ipse orare consueuerat, & per totam noctem in Dei laudibus & oratione
manenti, lumen circa mediam horam noctis tantum apparuit, ut hi, qui in spectaculis erant
circa cubiculum, putarent intus flammam accendi. Sed spatio vnius horae transacto, surgens
sanissimus puer, simul coepit voce clara in Dei laudibus incolumis concrepare. Audientes
autem illum parentes eius Domino canere, cuius per tres annos solum gemitum audierant,
mugitumque reddentem, omnes simul gaudentes, fores ut reseraret eis, S Valentinum
exorabant. At ille dixit: Nisi compleuero statutum orationis numerum & hymnorum, non
vobis aperiam.

[9] Sed cum iam aurora nocti finem imponeret, S. Valentinus referat claustra cubiculi, &
Chaeremonem iuuenem parentibus, ac si nihil perpessus fuisset, ab omni aegritudine
liberatum assignat. Tunc Craton cum coniuge & omni domo sua credidit, & baptizatus est.
Chaeremon autem vestigia S. Valentini relinquere, nulla potuit ratione suaderi. Proculus vero
& Ephebus atque Apollonius, abiicientes studia humanae sapientiae, ita se contulerunt ad
Dominum, ut vltra penitus nihil humanarum legerent litterarum: sed conuersi ad Dominum,
spiritalibus se studiis tradiderunt magistro, cuius non tantum verba, sed etiam facta
probarentur mirabilia.

[10] Interea per hos confluebat multitudo scholasticorum ad Christum, ita ut Abundius
Praefecti Vrbis filius animo duceretur, & tota fidei plenitudine Christi se famulum publica
voce clamaret. Tunc indignatio pene omnium Senatorum accensa est, & tentus S. Valentinus
Episcopus atque virgis caesus, compellebatur sacrificare daemoniis, & post diuturnam
caedem custodiae mancipatur. Videntes autem eum constantiorem fieri, & in ipsa caede &
custodia gloriari, & omniū, qui per ipsum Christo crediderant, animos confortantem, medio
noctis silentio eiectum de carcere decollauerunt iussu furiosi Placidi, Vrbis Praefecti. Tunc a
Proculo, Ephebo atque Apollonio ablatū corpus venerandi Christi Martyris, ad suam ecclesia
Interamnae vrbis nocturno itinere transtulerunt, ibique in suburbano empto terrae spatio non
longe ab eadem ciuitate sepulturae honestissimae tradiderunt: vbi cum quotidianis vigiliis in
Dei laudibus permanerent, tenti a Gentilibus, custodiae sunt traditi Consulari Leontio. Qui
Leontius agnoscens Proculum, Ephebum atque Apollonium, multos e populo, quos
cognouerant, amatores habere, timens ne violenter ei a populo tollerentur, noctis medio suis
eos iussit tribunalibus praesentari. Quos cum vidisset nec blandimentis decipi, nec terroribus
frangi posse, iussit eos capitalem subire sententiam. Ipse autem statim fugiens cum officio, &
quo porrexit, non se permisit sciri. Tunc omnis populus luctum quidem de nece eorum, sed
gaudium de martyrio habuerunt. Porro Martyres sancti a S. Abundio non longe a corpore S.
Valentini sunt sepulti, collaudantes Dominum Iesum Christum, qui viuit & regnat cum Deo
Patre & sancto Spiritu in secula seculorum, Amen.

You might also like