You are on page 1of 4

jarcius@gmail.

com

EPIGRAMMATA ALIQVOT
EX AVCTORIBVS RECENTIORIS RECENTISSIMÆQVE ÆTATIS
PETITA

Recentiorum litterarum latinarum ætate priore


–a s.XV ad vertens s. XVII-:

Sæculo XVI

Thomæ Mori (1478, Augustoriti sive Lemovici- 1535, Romæ) –cf. eius epigrammata-

DE REGE TVTO

Nōn timor invīsus, nōn alta palātia rēgem


nōn compīlātā plēbe tuentur opēs,
nōn rigidus vīlī mercābilis ære satelles,
quī sīc alterius fīet ut hūius erat.
Tūtus erit populum quī sīc regit ūtiliōrem
ut populus nūllum censeat esse sibī.

Jani Vitalis (1485, Panormi - 1560, Romæ)

DE THOMA MORO

Dum Morus immeritæ submittit colla securi


Et flent occasum pignora cara patris
Immo, ait, infandi vitam deflete tyranni
Non moritur facinus qui grave morte fugit.

DE ROMA

Qui Romam in media quæris novus advena Roma,


Et Romæ in Roma nil reperis media,
Aspice murorum moles, præruptaque saxa,
Obrutaque horrenti vasta theatra situ:
Hæc sunt Roma: viden’ velut ipsa cadavera tantæ
Urbis adhuc spirent imperiosa minas?
Vicit ut hæc mundum, nisa est se vincere: vicit,
A se non victum ne quid in orbe foret.
Nunc victa in Roma victrix Roma illa sepulta est?
Atque eadem victrix, victaque Roma fuit.
Albula Romani restat nunc nominis index,
Qui quoque nunc rapidis fertur in æquor aquis.
Disce hinc quid possit fortuna: immota labascunt,
Et quæ perpetuo sunt agitata manent.
Marci Antonii Mureti (1526, Augustoriti sive Lemovici- 1585, Romæ)

DE MORTE CICERONIS

Cum ferus adstaret stricto mucrone satelles,


Sumere supplicium de Cicerone parans;
Immoto vultu atque oculis constantibus ille,
præbens infanda colla secanda manu:
Publica Libertas vita mihi carior, inquit:
Me quoque, me fas est, te moriente, mori !

Sæculo XVII

Ioannis Audœni (vulgo, John Owen) ex Cambria (1564-1622). -cf. eius epigrammata-.

AMO, VOCIS PASSIVÆ, AMOR ACTIVÆ

Quisquis amat, servit. Dominatur quisquis amatur.


Quisquis amat patitur, quisquis amatur agit.

ORBIS
In mundo nil constat : in orbem vertitur orbis.
Quid mirum recti quod sit in orbe nihil ?

AD PONTICVM

Saepe rogas, "Quot habes annos ?" Respondeo, "Nullos".


Quomodo ? Quos habui, Pontice, non habeo.

MORS

Mors quid sit, rogitas ? Si scirem, mortuus essem.


Ad me, cum fuero mortuus, ergo veni.

Recentiorum litterarum latinarum ætate posteriore


–a mediante s. XVII ad exiens s. XIX-:

Sæculo XVIII

Raimundi Cunicii (1719, Ragusæ, 1794, Romæ) -cfr. eius epigrammata-

AD VARVM DE LINGVA LATINA

Vare, ais, et pugnas, linguam periisse Latinam.


Haud periit, doctis vivit at usque viris;
doctorum ut vixit, sic vivit in ore virorum,
et vivet sæclis innumerabilibus.
Nolo illam prorsum dicas periisse: popello
dic vili, si vis, dic, periisse tibi.

Sæculo XIX

Didaci Vitrioli (1818, Regii- 1898, ibidem) -cfr. eius epigrammata-

LEVCIPPE IAM ÆTATE PROVECTIOR

O quotiens similem cycnis te dixit amator!


Quod tibi, Leucippe, candida pellis erat.
Nunc album gestas crinem, volventibus annis:
Candidior cycnis dicier ecce potes...

Sæculo XX
(recentissima, qua vivimus, litterarum latinarum ætate)

Ioannis Pascoli (1855, Fani Sancti Mauri- 1912, Bononiæ)

AD I. I. HARTMAN

Hartman, non vinci, magis est vicisse pudori


cum victor victi carmina sæpe lego.

CONVIVIUM

Dum tibi flos redolet, lychni convivia lustrant,


tempore, nec siccus forte nec udus, abi.

Heriberti Hohensee (1907 Berolini – 1983 ?)

EPIGRAMMA
Amicae cuidam nuper denique proprium focum constituenti

Ut sapienter agas vitam vereque decoram


non opus est amplas regis habere domos.
Nam Musæ fugiunt aulas ædesque superbas,
sunt sine lætitia quos premit anxietas.
Quodsi tam modicos præfers habitare penates,
felix eris proprium constituisse focum.
Lætam, Vesta, mihi reddas dominam atque beatam,
semper tristitiam vos prohibite, Lares!
Volfgangi Schadewaldt (1900, Berolini- 1974, Tubingæ)

COLLEGIVM PHILOSOPHICVM
Epigramma in collegii pulpite inscriptum

Quid proferre iuvat præstantia verba, magister,


obscura? Stertit, vae tibi, tota cohors!

Arrii Nuri (1907, Berolini-1979, Hongkongii)


Epigramma

Hoc tumulo claudi claudi scito ossa poetae.


Claudius an nomen? Non ita: claudus erat.
Carmina qui panxit claudo pede, nunc requiescit
nec iam claudicat is: carmina clauda manent.

Ad Ovidium

Limatum lepido currit tibi distichon ictu


ast oneras nimia compede pentametrum.
exigis ut versus sit sola bisyllaba finis,
desinere et prohibes, Naso, trisyllabice.
dura satis res est Latios conscribere versus
et sine inutilibus sollicitudinibus!
quare ne pudeat nostrum concludere versum
neu monosyllabice neu polysyllabice.

You might also like