You are on page 1of 6

πρῶτον εἶδος περιγραφῆς = prima species circunscriptionis

προεπινοεῖται τὸ “ποῦ = intelligitur ubi = intelligitur in loco

εἰ δὲ τοῦ “ποῦ” τὸ “πότε,” ᾧ συνεπινοεῖσθαι πέφυκεν, οὐδαμῶς διώρισται κατὰ στέρησιν, ὑπὸ τὸ “ποῦ” δὲ πάντα ὡς
ἐν τόπῳ ὄντα δείκνυται = Si autem nullo modo diffinitur quando per priuationem ubi, cui cointelligi consueuit, omnia
uero sub ubi ut in loco existentia ostenduntur = Omnium itaque existentium essentia localis atque temporalis est, atque
ideo nisi in loco et tempore et sub loco et sub tempore nullo modo cognoscitur

Οὐ γὰρ τοῦ “πότε” διωρισμένον κατὰ στέρησιν δυνατόν ἐστιν ἐπινοῆσαι τὸ “ποῦ” = Non enim possibile est intelligere
diffinitum ubi per priuationem quando = Non enim possibile est locum subtracto tempore intelligi

τῶν γὰρ ἅμα ταῦτά ἐστιν ἐπειδὴ καὶ τῶν οὐκ ἄνευ τυγχάνουσιν = his enim quae simul fiunt haec sunt, quoniam et sine
quibus constituuntur = Haec enim inter ea quae simul et semper sunt inseparabiliter ponuntur, ac sine his nulla essentia
quae per generationem accepit esse ullo modo ualet consistere uel cognosci

ἀλλ’ ὑφ’ ἑαυτοῦ ἐν ἑαυτῷ τὴν περιγραφὴν ἔχον = sed sub seipsa in seipsa circunscriptionem habens = sub se ipsa in
se ipsa circumscriptionem habeat

μετὰ τὴν πάντα περιγράφουσαν τοῦ παναιτίου ἄπειρον δύναμιν = post omnia circunscribentem causalissimam
infinitam uirtutem = post omnia circumscribentem omnia causalissimam uirtutem = after the infinite power of the
cause of all, which circumscribes everything

αὐτὸ τὸ πέρας ἑαυτοῦ τὸ ἐξώτερον. Ὅπερ καὶ “τόπος” ἐστὶ τοῦ παντός = ipse finis ipsius exterior. Ipse etiam locus
est uniuersitatis = Ipse itaque finis exterior locus uniuersitatis est = namely the external limit of itself and this is
precisely the place of the universe

καθὼς καὶ ὁρίζονταί τινες τὸν τόπον λέγοντες = sicut quidam diffiniunt locum dicentes = sicut quidam definiunt locum
dicentes = as also certain people define place

“τόπος ἐστιν ἡ ἔξω τοῦ παντὸς περιφέρεια = Locus est ipse extra uniuersitatem ambitus = Locus est ipse extra
uniuersitatem ambitus = place is ‘the outside circuit of the universe

ἡ ἔξω τοῦ παντὸς θέσις = ipsa extra uniuersitatem positio = ipsa extra uniuersitatem positio = the outside position of
the universe’

τὸ πέρας τοῦ περιέχοντος, ἐν ᾧ περιέχεται τὸ περιεχόμενον = finis comprehendentis in quo comprehenditur


comprehensum = finis comprehendens, in quo comprehenditur comprehensum = the limit of the container in which
what is contained is contained

ὑπὸ τὸ “ποῦ” εἶναι = sub ubi esse = sub loco esse

διὰ τὴν θέσιν καὶ τὸ πέρας τῶν ἐπ’ αὐτοῖς κατὰ φύσιν λόγων = per positionem et finem rationum in quibus secundum
naturam sunt = per positionem et finem rationum in quibus secundum naturam sunt

----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------- --------------
CCSG 18, VI, 1462-1467, p. 95
“Si autem circunscriptione nil existentium est liberum, omnia profecto quae sunt corrationabiliter sibi et quando esse
et ubi esse acceperunt. Sine his enim omnino nihil esse potest, non essentia, non quantitas, non qualitas, non copulatio,
non facere, non pati, non motus, non habitus, non aliud quid eorum quibus uniuersitatem concludunt qui circa haec
sapientes sunt.”
Maximus the Confessor. On difficulties in the Church Fathers: The Ambigua, Vol. I. p. 294, 296.
“Εἰ δὲ περιγραφῆς οὐδὲν τῶν ὄντων ἐλεύθερον, πάντα τὰ ὄντα δηλονότι ἀναλόγως ἑαυτοῖς καὶ τὸ “πότε εἶναι” καὶ τὸ
“ποῦ εἶναι” εἴληφε. Τούτων γὰρ ἄνευ τὸ παράπαν οὐδὲν εἶναι δυνήσεται, οὐκ οὐσία, ού ποσότης, οὐ ποιότης, οὐ
σχέσις, οὐ ποίησις, οὐ πάθος, οὐ κίνησις, οὐχ ἕξις, οὐχ ἕτερόν τι τῶν οἷς τὸ πᾶν περικλείουσιν οί περὶ ταῦτα δεινοί.”

ἈἄἂἁάἅἆᾶἀὰἘἑἐέὲἔἕἦἢἥἤἣἡᾗἧῇῄῃῂῆὴἷ ὶ ἶ ῖ ἵ Ἵ ἰ ἴ ί ἱ ἲ ἳόὁὃὅὸὄῳῷώῶὡὧᾧῦὖὐὑὓὕύὺὗ

CCSG 18, XIII, 121-122, p. 127 (p. 106 pdf) [Ambigua 17 en el griego]
“[…] ac per hoc ostendatur nullum omnino eorum quae post Deum sunt circunscriptione subsistens liberum?”

Maximus the Confessor. On difficulties in the Church Fathers: The Ambigua, Vol. I. Edited and translated by Nicholas
Constas. Dumbarton Oaks Medieval Library. Harvard University Press: Cambridge, 2014. p. 390.:
“καὶ μηδὲν τὸ παράπαν κατὰ τοῦτο δειχθῇ τῶν μετὰ Θεὸν περιγραφῆς ὑπάρχον ἐλεύθερον”

CCSG 18, XIII, 134-152, pp. 127-128 (pp. 106-107 pdf) [Ambigua 17 en el griego]
“[…] Hoc uero ‘sed multo ante haec, ipsa super haec et ex qua haec natura, inacceptibilis et incomprehensibilis’,
communiter ponendum et de creatura et de ipsa super haec et ex qua haec (uidelicet creata sunt) natura ‘inacceptibilis
et incomprehensibilis’. Quod autem ‘non quia est, sed quae est’ introductum est, ΠΡΟΚΑΤΑΛΗΨΙC est (id est
anticipatio) pro ΥΠΟΦΟΡΑC (id est pro aduersae partis intentione). Vt enim non occurreret ei ipse ad quem sermo
est dicens: ‘Non ergo, si inacceptibilis est cultus noster, uana utique Christianorum [p. 128] praedicatio, uana etiam
fides, in nullo firmata?', haec dicit anticipans temptantem sermonem aut hominem: Non dixi inacceptibilem esse hanc
naturam, de qua sermo est, quia subsistit, sed quid subsistit. Et adiicit ad sermonis firmationem hoc: ‘Multum enim
differt esse quid credere et quid est ipsum nosse’, hoc est, multa adest distantia inter credere de aliquo quia subsistit
et scire diligentem essentiae ipsius comprehensionem. Non ergo, ait, fideliter nobis dicentibus inacceptibilem esse
diuinam essentiam, maligne sermonem transferas in id quod longe distat, introducere nos ipsam inacceptibilem in
ipsam subsistentiam, et ex hoc colligas ΑΘΕΙΑΝ (hoc est impietatem) nos omnino honorare.”

Maximus the Confessor. On difficulties in the Church Fathers: The Ambigua, Vol. I. Edited and translated by Nicholas
Constas. Dumbarton Oaks Medieval Library. Harvard University Press: Cambridge, 2014. pp. 392 y 394.:
“[…] Τὸ δέ· “ἀλλὰ πολὺ πρὸ τούτων ἡ ὑπὲρ ταῦτα καὶ ἐξ ἧς ταῦτα φύσις, ἄληπτός τε καὶ ἀπερίληπτος,” κατὰ κοινοῦ
θετέον τῆς κτίσεως καὶ τῆς ὑπὲρ ταῦτα καὶ ἀφ’ ἧστινος ταῦτα, δηλαδὴ τὰ κτίσματα, φύσεως τό· “ἄληπτός τε καὶ
ἀπερίληπτος.” Τὸ δέ· “οὐχ ὅτι ἔστιν, ἀλλ’ ἥτις ἐστίν,” ἐπενεχθὲν προκατάληλβίς ἐστιν ἀνθυποφορᾶς. Ἵνα γὰρ μὴ
καταδράμη αὐτοῦ πρὸς ὃν ὁ λόγος, φάσκων, “Οὐκοῦν εἰ ἄληπτον πάντη τὸ σέβας ἡμῶν, κενὸν ἄρα τὸ Χριστιανῶν
κήρυγμα, κενὴ δὲ καὶ ἡ πίστις [I Cor 15:14], κατ’ οὐδενὸς στηριζομένη,” ταῦτά φησι προλαμβάνων τὸν ἐπηρεαστὴν
λόγον ἢ ἄνθρωπον. Οὐκ ἔφην ἄληπτον εἶναι [p. 394] ταύτην τὴν φύσιν, περὶ ἧς ὁ λόγος, ὅτιπερ ὑπάρχει, ἀλλὰ τί
ὑπάρχει, καὶ προσεπάγει πρὸς τὴν τοῦ λόγου βεβαίωσιν τὸ “Πολὺ γὰρ διαφέρει τοῦ εἶναί τι πεπεῖσθαι τὸ τί ποτέἐστι
τοῦτο εἰδέναι,” τουτέστι, πολλὴ πρόσεστιν ἧ διαφορὰ τοῦ πεπεῖσθαι περί τινος ὅτιπερ ὑπάρχει πρὸς τὸ εἰδέναι τὴν
ἀκριβῆ τῆς οὐσίας τούτου κατάληψιν. Μὴ οὖν, φησίν, εὐγνωμόνως ἡμῶν εἰπόντων άληπτον εἶναι τὴν θείαν οὐσίαν,
κακούργως τὸν λόγον μεταβιβάσῃς, εἰς τὸ δῆθεν εἰσάγειν ἡμᾶς ἄληπτον αὐτήν, εἰς αὐτὴν τὴν ὕπαρξιν, κἆκ τούτου
συνάξης ἀθεῖαν ἡμᾶς πάντη πρεσβεύειν.”

CCSG 18, XIII, 157-158, p. 128 (p. 107 pdf) [Ambigua 17 en el griego]
“[…] ut manifestum intelligatur, sic cum communes notitiae teneant, indeterminatum esse diuinum, hoc est terminum
non habere.”

Maximus the Confessor. On difficulties in the Church Fathers: The Ambigua, Vol. I. Edited and translated by Nicholas
Constas. Dumbarton Oaks Medieval Library. Harvard University Press: Cambridge, 2014. p. 394.:
“[…] ἴνα σαφηνιζόμενον νοηθῇ, οὕτως τῶν κοινῶν ἐννοιῶν κεκρατηκυιῶν, ἄπειρον εἶναι τὸ θεῖον, ὅπερ ἐστὶ πέρας
μὴ ἔχειν.”
CCSG 18, XIII, 164-171, p. 128 (p. 107 pdf) [Ambigua 17 en el griego]
“[…] Et iterum, eisdem communibus notionibus introducentibus infinitum Deum, hoc est non recipientem spatiosam
reserationem ex quibus constituitur subiectum, neque in loco positionem, aut in tempore principium aut finem, adhuc
etiam infiguratum, quippe quia non rotundum aut tetragonum aut erectum aut deorsum respiciens, intactum etiam et
inuisibilem, quippe sensui non subiacentem (haec enim corporum propria sunt)”

Maximus the Confessor. On difficulties in the Church Fathers: The Ambigua, Vol. I. Edited and translated by Nicholas
Constas. Dumbarton Oaks Medieval Library. Harvard University Press: Cambridge, 2014. pp. 394 y 396.:
“[…] Καὶ πάλιν, τῶν αὐτῶν κοινῶν ἐννοιῶν ἀόριστον τὸν Θεὸν εἰσαγουσῶν, τουτέστι μὴ ἐπιδεχόμενον
διεξοδεύουσαν ἀνάπτυξιν, ἐκ τίνων συνέστηκε τὸ ὑποκείμενον, μήτε μὴν τὴν ἐν τόπῳ θέσιν, ἢ τὴν ἐν χρόνῳ ἀρχὴν ἢ
τέλος, προσέτι καὶ ἀσχημάτιστον, οἷον ὅτι οὐ σφαιροειδὲς ἢ τετράγωνον ἢ ὄρθιον ἢ κάτω νενευκός, ναὶ μὴν καὶ
ἀναφὲς καὶ ἀόρατον, ὡς αἰσθήσει μὴ ὑποπίπτον (ταῦτα γὰρ σωμάτων ἴδια)”

CCSG 18, XIV, 12-25, pp. 129-130 (pp. 107-108 pdf) [Ambigua 18 en el griego]
“[…] Aut enim eos dicentes scire Deum sicut ipse seipsum, hoc etiam necessarium addere ubi oportet cognitum esse
ad perfectam significati comprehensionem, et nullum existentium prorsus si sic superat secundum eos Deus, loco
etiam ipse circunscriptus, quo quid forsan fiet inconsequentius? Aut non dicentes ubi sit, neque esse omnino dicere,
secundum eorum rationis subsequentiam, quo quid forsan fiet indiuinius? Quomodo enim et quid esse possit quod non
omnino ubi esse habet? Aut omnino esse ex necessitate eos ipsa rationis consequentia compellit, et nusquam esse, ac
per hoc esse quidem et subsistere diuinum, quid autem esse et subsistere ignorare. Si enim hoc ubi diuinum esse iuxta
eos incognitum, multo magis ipsum diuinum quid secundum essentiam est incognitum erit. Propterea neque ubi esse
quod incognitum ese pie colentes, nos necesse est omnino confiteri.”

Maximus the Confessor. On difficulties in the Church Fathers: The Ambigua, Vol. I. Edited and translated by Nicholas
Constas. Dumbarton Oaks Medieval Library. Harvard University Press: Cambridge, 2014. pp. 398 y 400.:
“Ἢ γὰρ λέγοντας εἰδέναι τὸν Θεὸν ὡς αὐτὸς ἑαυτόν, καὶ τὸ ποῦ χρὴ τὸν γινωσκόμενον εἶναι προσεπάγειν αὐτοὺς
πάντως ἀνάγκη, πρὸς τελείαν τοῦ σημαινομένου κατάληψιν, καὶ οὐδέν οὐδενός τῶν ὄντων τὸ παράπαν οὕτω γε
διενήνοχε κατ’ αὐτοὺς ό Θεός, τόπῳ καὶ αὐτὸς περιγραφόμενος, οὗ τί γένοιτ’ ἂν ἀτοπώτερον; Ἢ μὴ λέγοντας ποῦ, ἢ
μηδὲ τὸ εἶναι σύνολον λέγειν, κατὰ τὴν αὐτῶν τοῦ λόγου ὑπόθεσιν, οὗ τί γένοιτ’ ἂν ἀθεώτερον; (Πῶς γὰρ καὶ τί ἂν
εἴη τὸ μὴ πάντως ποῦ τὸ εἶναι ἔχον;) Ἢ πάντως εἶναι ἐξ ἀνάγκης αὐτοὺς ἡ ἀκολουθία τοῦ λόγου λέγειν βιάζεται καὶ
“μηδαμοῦ εἶναι, καὶ διὰ τοῦτο εἶναι μὲν καὶ ὑπάρχειν τὸ θεῖον,” τί δὲ εἶναι καὶ ὑπάρχειν μὴ εἰδέναι. Εἰ γὰρ τὸ ποῦ τὸ
θεῖον εἶναι κατ’ αὐτοὺς ἄγνωστον, πολλῷ μᾶλλον αὐτὸ τὸ θεῖον, ὅ τί ποτε κατ’ οὐσίαν ἐστίν, ἀγνωστότερον ἔσται.
Διὸ μηδέ που εἶναι τὸ μὴ γινωσκόμενον εὐσεβοῦντας αὐτοὺς ἀνάγκη πάντως ὁμολογεῖν.”

CCSG 18, XIV, 28-34, p. 130 (p. 108 pdf) [Ambigua 18 en el griego]
“[…] Deum nanque nos esse dicimus et nusquam constituimus, eo quod ueluti in loco essentialiter secundum
subsistentiam non circunscribitur, et omnino esse, eo quod non indiget profecto uniuersitatis existentium ut sit, sine
quibus et erat et est et semper esse poterit, magis autem semper est. Non enim positionem habet in his quae sunt, qui,
etiam priusquam essent ea quae sunt, subsistit.”

Nosotros decimos que Dios es (existe) y en ningún lugar lo determinamos/fijamos/definimos, porque no es circunscrito
esencialmente como en un lugar según su existencia, y sin duda es (existe), porque no necesita ciertamente de la
totalidad de las cosas que existen para ser (existir), sin las cuales era, es, y siempre podrá ser, más aún siempre es
(existe). Pues no tiene ubicación/posición entre las cosas que son el que también existe antes de que sean (existan) las
cosas que son.

Maximus the Confessor. On difficulties in the Church Fathers: The Ambigua, Vol. I. Edited and translated by Nicholas
Constas. Dumbarton Oaks Medieval Library. Harvard University Press: Cambridge, 2014. p. 400.:
“Θεὸν γὰρ ἡμεῖς εἶναί φαμεν, καὶ μηδαμοῦ τυγχάνειν, τῷ μὴ ὡς ἐν τόπῳ οὐσιωδῶς κατὰ τὴν ὕπαρξιν περιγράφεσθαι,
καὶ πάντως εἶναι, τῷ μὴ δεῖσθαι παντελῶς τοῦ παντὸς τῶν ὄντων πρὸς τὸ εἶναι, ὧν χωρὶς καὶ ἦν καὶ ἔστι καὶ ἀεὶ εἶναι
δυνήσεται, μᾶλλον δὲ ἔστιν ἀεί. Οὐ γὰρ “θέσιν” ἔχει τὰ ὄντα ὁ καὶ πρὶν εἶναι τὰ ὄντα ὑπάρχων.”

----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------- -------------
PE I 443BD, 65-83, pp. 5-6 :
Nam sicut ipse deus in se ipso ultra omnem creaturam nullo DE Eo Qvon intellectu comprehenclitur, ita etiam in
secretissimis sinibus creatur·ae ab er) factae et in eo existentis consideratus incornprehensibilis est. Quicquid autem
in omni creatura uel sensu corporeo POTEST percipitur seu intellectu consideratur nihil aliud est nisi quoddarn
accidens incomprehensibili, ut dictum est, unicuique essentiae. JAJC Nam aut per qualitatem aut quantitatem aut
formam aut mate·- riem aut differentiam quandam aut locum aut tempus cognoscitur non quid est, sed quia est. lste
igitur modus primus ac summus est diuisionis eorum quae dicuntur esse et non esse, quia ille qui uidetur quodam
modo esse, qui in priuationibus et substantiarum et accidentium constituitur, nullo modo recipiendus, ut arbitror. Nam
quod penitus non est nec esse potest nec prae eminentia suae existentiae intellectum exsuperat, quomodo in rerum
diuisionibus recipi ualeat non uideo, nisi forte quis dixerit rerum quae sunt absentias et priuationes non omnino nihil
esse, earum quarum priuationes seu absentiae seu oppositionessunt mirabili quadam naturali uirtute contineri, ut
quodam modo sint.

PE II 564D-565A, 1210-1221, pp. 52-53


“Et requiescent super eum dona quae diuidit spiritus dei, ‘spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit eum spiritus timoris domini’. Quos omnes spiritus (hoc est quas
omnes donationes spiritus) caput ecclesiae, quod est Christus, primo secundum humanitatem accipiens, ecclesiae suae
per spiritum suum partitur. ‘Ipse autem spiritus sanctus, sicut natura secundum essentiam subsistit dei et patris, sic et
filii natura est secundum essentiam, quia ex patre essentialiter per filium natum ineffabiliter procedens.’ Ac per hoc
dona quae distribuit non sua solummodo sunt, sed et patris ex quo procedit, et filii per quem procedit.” […]

PE II 565B, 1229-1236, pp. 53


“Sed et praeter haec dona gratiae, quibus et purgatur et aedificatur et illuminatur et perficitur ecclesia, bonorum
omnium quae et secundum essentiam sunt et secundum naturalia accidentia non aliunde uenire nemo fidelium dubitat,
nisi ex causa omnium bonorum, ex patre dico ex quo omnia, per filium in quo sunt omnia, nec eorum per alium nisi
per spiritum sanctum esse distributionem, qui diuidit omnia omnibus prout uult.”

PE II 565D-566A, 1248-1258, p. 54.


“Nulla enim natura est creata quae habeat quid, praeter quod a creatrice acceperit. Si enim est, inde accepit esse, si
uiuit inde uiuere, si sentit inde sentire, si ratione fruitur inde ratio, si intelligit inde intellectus caeteraque id genus
mille. Si igitur nil in natura rerum creatarum esse cognoscitur praeter quod a creatore donatur, sequitur nil aliud esse
creaturam siue essentialiter siue secundum accidens nisi creatoris dona. Donorum autem distributionem quasi
quandam proprietatem spiritui sancto theologia dedicat. Omnia igitur, quae pater in filio facit, spiritus sanctus
distribuit et unicuique propria prout uult diuidit.”

PE II 566AB, 1259-1275, pp. 54-55.


“Videsne igitur quomodo theologia singulis diuinae bonitatis substantiis seu personis suas ueluti proprietates dare
intelligitur? Patri enim dat omnia facere. Verbo dat omnes in ipso uniuersaliter, essentialiter, simpliciter primordiales
rerum causas aeternaliter fieri. Spiritui dat ipsas primordiales causas in uerbo factas in effectus suos foecundatas
distribuere, hoc est genera et species, numeros differentiasque siue caelestium essentiarum corporibus omnino
carentium, seu purissimis spiritualibusque corporibus ex elementorum simplicitate factis adhaerentium, seu
sensibilium huius mundi uisibilis uniuersalium uel particularium separatarum locis, temporibus mobilium, qualitate
et quantitate differentium, non quia operatio inseparabilis unitatis diuinarum substantiarum sit segregata – quod enim
pater facit, hoc et filius facit, hoc et spiritus sanctus facit – sed quia diuina theologia singulis earurn proprietates
quasdam uidetur distribuere.”

PE II 567AC, 1279-1312, pp. 55-57.


N. Trinitatem nostrae naturae te latere non facile crediderim.
A. Dic, quaeso, quae sit.
N. Recordarisne quid in prioris libri disputatione inter nos conuenerat? Num nobis uisum est nullam naturam esse,
quae non in his tribus terminis intelligatur subsistere qui a graecis, ut saepe diximus, ΟΥCΙΑ, ΔΥΝΑΜΙC, ΕΝΕΡΓΕΙΑ
appellantur (hoc est essential, uirtus, operatio)?
A. Recordor sane, firmissimeque teneo.
N. Nostra itaque natura, quae humana dicitur eo quod eam omnes homines participant, essentia, uirtute, operationeque
subsistit.
A. Neminem peritorum diuinae philosophiae de hoc dubitare aestimarim.
N. Quid tibi uidetur? Num nostra natura, teste sancta scriptura, ad imaginem et similitudinem dei condita est?
A. Liberaliter agis. Quid de hoc dubitat homo non est.
N. Putasne ipsum deum, qui ad imaginem suam nostrum creuit naturam, corpus esse an spiritum?
A. Hinc quoque haesitare ridiculum est. Deus enim spiritus est, et qui adorant eum in spiritu et ueritate adorant.
N. Non ergo secundum corpus sed secundum animam imago dei nostrae naturae impressa est.
A. Hoc quoque uerissimum est fateri.
N. Deus est trinitas et unitas, hoc est tres substantiae in una essentia et una essentia in tribus substantiis uel personis.
Sicut enim graeci ΜΙΑΝ ΟΥCΙΑΝ ΤΡΕΙC ΥΠΟCΤΑCΕΙC uel ΤΡΙΑ ΠΡΟCΩΠΑ dicunt (id est unam essentiam tres
substantias uel tres personas), ita romani unam essentiam tres substantias uel personas. In hoc uidentur differre quod
graecos ΜΟΝΗΝ ΥΠΟCΤΑCΙΝ (id est unam substantiam) dicere non repperimus, latini uero unam substantiam tres
personas frequentissime solent dicere. Graeci dicunt ΟΜΟΟΥCΙΟΝ, ΟΜΑΓΑΘΟΝ, ΟΜΟΘΕΟΝ (hoc est unius
essentiae, unius bonitatis, unius deitatis).

1303/1307 Augustinus, De trinitate, V, viii-ix, 10 (CCSL 50, pp. 216-217; PL 42, 917-918)

PE III 688D-689C, 2883-2918, pp. 99-100.


“N. Dum ergo de diuina natura pure percipimus quod omnium principium sit et causa – est enim ANAPXOC et
ANAITIOC (hoc est sine principio et sine causa); siquidem nil praecedit, quod ei principii uel causae proportionem
obtineat, ipsa uero omnium quorum causa et principium est naturam creat – non immerito eam dicimus creatricem
naturam et non creatam; creat nanque, et a nullo creari patitur. Eandem uero, diuinam scilicet naturam, finem omnium
esse, ultra quem nihil, et in quo omnia aeternaliter subsistunt et uniuersaliter deus sunt, cognoscentes, neque creatam
neque creatricem rite uocamus; non creatam quidem quia a nullo creatur, neque creatricem quia iam desinit creare,
omnibus in suas aeternas rationes in quibus aeternaliter manebunt et manent conuersis, appellatione quoque creaturae
significari desistentibus. Deus enim omnia in omnibus erit, et omnis creatura obumbrabitur, in deum uidelicet
conuersa, sicut astra sole oriente. Videsne ergo qua ratione unam eandemque naturam, diuinam uidelicet, iuxta
considerationem principii non creatam sed creatricem, iuxta uero finis speculationem nec creatam nec creatricem
possumus appellare?

Ambigua III 154-168, p. 26 CCSG 18.


[…]
N. Rationem medietatis restare solummodo arbitror, quae duplici modo contemplatoribus suis arridet. Primo quidem,
quando et creari et creare conspicitur diuina natura. Creatur enim a se ipsa in primordialibus causis, ac per hoc se
ipsam creat, hoc est, in suis theophaniis incipit apparere ex occultissimis naturae suae sinibus uolens emergere, in
quibus et sibi ipsi incognita, hoc est, in nullo se cognoscit, quia infinita est et supernaturalis et superessentialis et super
omne quod potest intelligi et non potest; descendens uero in principiis rerum, ac ueluti se ipsam creans, se ipsam in
aliquo inchoat nosse. Secundo uero, dum in extremis effectibus primordialium causarum perspicitur, in quibus creari
tantummodo, non autem creare recte praedicatur. Creatur enim descendens in extremos effectus, ultra quos nil creat;
ideoque dicitur creari solummodo et non creare. Non enim ultra extremos effectus descendit, quo et creari et creare
uideretur.
Creatur ergo et creat in primordialibus causis; in earum uero effectibus creatur et non creat. Nec immerito,
quoniam in ipsis finem descensionis suae (hoc est apparitionis suae) constituit. Atque ideo omnis creatura corporalis
atque uisibilis sensibusque succumbens extremum diuinae naturae uestigium non incongrue solet in scripturis
appellari.”

----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------- -------------

ΑGUSTIN
1303/1307 Augustinus, De trinitate, V, viii-ix, 10 (CCSL 50, pp. 216-217; PL 42, 917-918)

Aliqua dicuntur in Deo secundum substantiam, aliqua secundum relationem, aliqua translate.
8. 9. Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et divina sublimitas
substantialiter dici; quod autem ad aliquid 18 non substantialiter, sed relative; tantamque vim esse eiusdem substantiae
in Patre et Filio et Spiritu Sancto, ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter
accipiatur. Quemadmodum enim Deus est Pater, et Filius Deus est, et Spiritus Sanctus Deus est, quod secundum
substantiam dici nemo dubitat, non tamen tres deos sed unum Deum dicimus eam ipsam praestantissimam Trinitatem.
Ita magnus Pater, magnus Filius, magnus et Spiritus Sanctus; nec tamen tres magni sed unus magnus. Non enim de
Patre solo sicut illi perverse sentiunt, sed de Patre et Filio et Spiritu Sancto scriptum est: Tu es solus Deus, magnus 19.
Et bonus Pater, bonus Filius, bonus et Spiritus Sanctus; nec tres boni, sed unus bonus, de quo dictum est: Nemo bonus,
nisi unus Deus 20. Etenim Dominus Iesus ne ab illo qui dixerat: Magister bone 21, tamquam hominem compellans
secundum hominem tantummodo intellegeretur, ideo non ait: "Nemo bonus nisi solus Pater", sed: Nemo bonus nisi
unus Deus. In Patris enim nomine ipse per se Pater pronuntiatur, in Dei vero et ipse et Filius et Spiritus Sanctus, quia
Trinitas unus Deus. Situs vero et habitus et loca et tempora non proprie sed translate ac per similitudines dicuntur in
Deo. Nam et sedere super cherubim 22 dicitur, quod ad situm dicitur; et: Abyssus tamquam vestimentum amictus
ipsius 23, quod ad habitum; et: Anni tui non deficient 24, quod ad tempus; et: Si ascendero in caelum, tu ibi es 25, quod
ad locum. Quod autem ad faciendum attinet fortassis de solo Deo verissime dicatur; solus enim Deus facit et ipse non
fit, neque patitur quantum ad eius substantiam pertinet qua Deus est. Itaque omnipotens Pater, omnipotens Filius,
omnipotens Spiritus Sanctus, nec tamen tres omnipotentes sed unus Omnipotens; ex quo omnia, per quem omnia, in
quo omnia; ipsi gloria 26. Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis Personis singulariter dicitur, Patre et
Filio et Spiritu Sancto, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur. Quoniam quippe non aliud est
Deo esse et aliud magnum esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse, propterea sicut non dicimus tres
essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem. Essentiam dico
quae οὐσία graece dicitur, quam usitatius, substantiam, vocamus.
Una essentia, tres Personae.
8. 10. Dicunt quidem et illi ὑπóστασις, sed nescio quid volunt interesse inter οὐσία et ὑπóστασις ita ut plerique nostri
qui haec graeco tractant eloquio dicere consuerint μίαν οὐσίαν, τρεῖς ὑποστάσεις, quod est latine: unam essentiam,
tres substantias.
9. 10. Sed quia nostra loquendi consuetudo iam obtinuit ut hoc intellegatur cum dicimus essentiam quod intellegitur
cum dicimus substantiam, non audemus dicere unam essentiam, tres substantias, sed unam essentiam, vel substantiam,
tres autem personas; multi Latini ista tractantes et digni auctoritate dixerunt, cum alium modum aptiorem non
invenirent quo enuntiarent verbis quod sine verbis intellegebant. Revera enim quod Pater non sit Filius, et Filius non
sit Pater, et Spiritus Sanctus ille qui etiam donum Dei 27 vocatur, nec Pater sit nec Filius, tres utique sunt. Ideoque
pluraliter dictum est: Ego et Pater unum sumus 28. Non enim dixit: "Unum est", quod Sabelliani dicunt 29, sed unum
sumus. Tamen cum quaeritur quid Tres, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen "tres
personae", non ut illud diceretur, sed ne taceretur.

You might also like