Professional Documents
Culture Documents
PHILOSOPHIC
OUVRAGES DU MÊME AUTEUR.
PHILOSOPHIE
COMPLECTENS
ACCEDIT
COMPENDIOSA HEL1G10NIS DEMONST K AT 1 0
ET HISÏORIA PHILOSOPHIE
../ AUCTORF
MARINO DE BOYLESVE
Soeietalis Jesu
PHILOSOPHIE PROFESSORL
cLCTETMS PARISIORUM
SUMPT1BUS JULIEN , LANIER ET SOCIORUM
4, VIA DICTA DE BUCI , 4
M DCCC LV
1536.
cO.
PHILOSOPHLE CURSUS.
§ 2. PHILOSOPHIE DIVISIO.
Tria sunt philosopho praestanda : 1°. Inquirendum est utrum
et quomodo ratio humana certo possit veritatem cognoscere , et
hoc fit in logica.
i
2 PHILOSOPHIE CURSUS.
H°. Veritas ipsa inquirenda venit ac demonstranda. Ibi vero
1° universalia ac prima omnis veritatis demonstrandae principia
evolvenda sunt; cum vero illud quod primum intellectui occur-
rit, sitens, de ente agitur in ontologia, quae etiam metaphysica uni-
versalis appellari potest. Metaphysica autem res considerat sub eo
respectu, quo, supra sensus quidem, non vero supra rationem
sese objiciunt , et ita a physica simul et a theologia supernatu-
rali distinguitur , cum luec veritates ex revelatione divina ac
ceptas, illa autem res ex sensuum experientia perceptas tractet;
unde theologice objectum est veritas supematuralis; physicae,
natura mere sensibilis; metaphysicae vero, eus mere intelligi
ble quidem , sed naturaliter tamen cognoscibile.
2°. Res autem quas humana ratio , praesupposita sensuum
experientia, et traditione humana confirmante, per se ipsam
potest cognoscere , sunt: 1°. mundus sensibilis quaintelligibilis;
2°. anima ipsa humana; 3°. Deus. Atque inde tres partes quibus
specialis metaphysica dividitur : 1°. cosmologia , quae de mundo
sensibili; 2*. psychologia, quae de anima humana; 3°. theologia,
quae de Deo rationem exhibet.
III*. His porro demonstratis , inquirenda superest ac determi-
nanda ratio qua cum primo omnium principio ac fine ultimo,
nempe Deo, cuncta ordinantur. Cum enim in eo sit sapientia ut
res in altissima causa considerentur , ille est philosophiae scopus
ut determinetur relatio qua ad Deum homo et mundus , more et
jure quodam naturali et essentiali, religantur. Quod praestat ea
philosophiae pars quae dicitur ideo ethica seu moralis , sine qua
reliqua omnis philosophia, non nisi otiosa fere ac sterilis specu-
latio dicenda esset.
Unde haec est philosophiae totius divisio : I°.Logica; II°. Meta
physica : 1°. uni versal is seu Ontologia; 2°. specialis seu (a) Cosmo-
logia (adquamolim pertinebat physica), (b) Psychologia , (c)
Theologia naturalis; III°. Ethica seu Moralis.
LOGICA.
§ 3. LOGICS DEFINITIO.
§ 4. DE IDEA.
IDEa ( siSew , scio , unde EtSw , tSw , video , unde eiSe°t , eSsa ,
visus, species) duplici sensu sumi solet; vel 1°. pro ipsa rei
forma, quatenus ab ipsa re quasi abstrahitur; vel 2". pro ipsa
repraesentatione intellectiva quam mens sibi de re aliqua facit.
Priori sensu, idea est exemplar rei cujus est forma; posteriori
vero, idea est repraesentatio seu perceptio rei a mente habita.
Nos ergo ideae nomine hic significa mu s I°. actum ipsum quo
mens rem sibi in se intellective apprcbendit, percipit ac reprae
sentat; 2". repraesentationem vero rei mere intelligibilom , non
vero sensibilem. TJnde apud nos 1°. idea idem sonat ac appre-
hensio , perceptio aut repraesentatio ; 2\ sensibilis vero rerum
repraesentatio, quae ab aliquibus sensibilis idea dicitur; nunquam
a nobis idea vocabitur, sed imago. S. Thomae de caetero videmur
consonare, cum ita habest ille : « Idea enim graece, latine forma
dicitur. Unde per ideas intelliguntur formae aliquarum rerum
praeter ipsas res existentes. Forma autem alicujus rei praeter
ipsam existens , ad duo esse potest, vel ut sit exemplar ejus,
4 PHILOSOPHIjE CURSUS.
cujus dicitur forma; vel ut sit principium cognitionis ipsius,
secundum quod formae cognoscibilium dicuntur esse in cognos
cente. » S.Tom. Sum. t. q. 15. a. \. Merito igitur S. Augustinus
( in libro 83 q. 46 ) : « Tanta vis in ideis constituitur ut nisi his
intellectis sapiens esse nemo possit. » Et vero absque ideis nihil
cognoscere possumus, atqueadeo nihil velle, neque ergoagere.
Omnis enim actio ex volitione , omnis autem volitio ex cogni-
tione , omnisque cognitio ex ideis procedit : summi ergo mo-
menti est doctrina de ideis. « La doctrine des idées, dicit Euler,
est de la dernière importance pour approfondir la source de
nos connaissances. » Lettre 30".
§ 5. DE IDEjE dotibus.
§ 7. DE IDEARUM SIGNIS.
Signum est id quod, praeter se, aliquid aliud menti indicat aut
revocat. Sic fumus ignem significat. Laboris quasi indefiniti
esset, si quoties objecti alicujus idea est revocanda, singula rei
proprietates ac partes menti iterum essent repraesentandae. Quin
et multa sunt valde quidem intelligibilia, quales suntnotiones
omnes abstractae et universales , etc., quae sensut prorsus sunt
impervia , nec ulla proin sensibili imagine possunt informari.
Atqui tamen , in statu praesenti quo anima corpori unitur, mens
sensibili quodam signo indiget ut rerum ideas in sensibus ipsis
veluti imprimat atque retineat. Facultate porro mira homo
gaudet, qua ideas rerum mere intelligibiles quasi sensibiles tum
sibi ipsi reddere, tum et aliis exprimere valet. Quod fitsignis
quibusdum sensibilibus, quae dicuntur verba.
Verbum igitur est signum quoddam sensibile quo mens rei
alicujus ideam quasi sensibiliter sibi aliisque repraesentat , expri-
mit et revocat. Buplicis sunt generis : gestus et voces. Gestus est
motus vel situs quidem visibilis quo mens exterius sese expri-
mit. Alii sunt mere naturales, sic risus gaudium, lacrymae
dolorem produnt ; alii mere conventionales , quales sunt hi
quos surdi muti edocentur; alii naturales simul et artificiales,
ut sunt ii quibus uti solemus cum aliquid, nulla ante facta con-
ventione, alicui sine voce volumus indicare , sicut et familiares
illi aut etiam oratorii gestus qui sermonem fere omnem ac
maxime orationem solent comitari.
Voces sunt soni quidam articulati ex ore prolati quibus mens
ideas sensibiliter exprimit. Ex. : Sint v. g. tres lineae ita junctae
uttres angulos efficiant, loco figurae qua haec omnia mihi aliisve
repraesentem , unico signo possum ea indicare voce hac : trian-
gulus. Esto relatio quae inter objecti cognitiouem et ipsum ob-.
iO phiLosophic cüftsus.
jectum adest, sensibiliter quasi repraesentanda , illud unicn voce
exprimo : veritas.
Voces dicuntur etiam termini, eo quod ipsis mens ad ideam
cujus sunt signum determinetur, vel etiam quod ideam quasi
sensibilibus quibusdam Hmitibus terminent. Voces illae, seu
Boni, linearum etiam ope visibiliter possunt figurari ac reprae-
sentari. Signa haec vocum visibilia dicuntur litterae , scriptura.
Verbo igitur mediante, sive gestu, sive sono seu voce, sive
scripture, sive tandem quovis alio sensibili signo illud efforme-
tur, mens ideas quae in ipsa mere intelligibiles sunt, sensibiles
potest reddere. Atque iiide verba dicuntur habere sensum, eo
quod idea, quae in mente mere spiiitualis est, sui sensum, verbi
ope , ipsis in sensibus faciat. Pariterque idea omnis sensum ha
bere et ipsa dicitur, eo quod verbo sensibiliter traduci et exprimi
possit. Summa ergo est verborum vis, tum ut sibi ipsi mens
ideas quasi sensas faciat, atque ita sensibus ipsis adreflexionem
juvetur; tum ut ideas suas ac sensa aliis, loquendo nempe,
communicet , et alionun vicissim ideas ac sensa , videlicet au-
diendo , participet. Res igitur ideis intelligibiliter in intellectu
repraesentantur ; ideae verbis sensibiliter in sensu redduntur, et
iterum , sensu mediante , exprimuntur. Sicut autem rei idea
non ipsa res est, sed ejus similitudo tantum; ita et verbum non
ipsa idea, sed ejus signum modo est et expressio ; unde verba
nec rei ideam, nec ipsam rem in seipsis continent. Nullam ergo
ullius rei ideam in intellectu possunt efficere aut producere ,
nisi jam in ipso prius rei ipsius adsit idea, quae, verbi occasione,
in mente excitetur ac revocetur. Suppone ex. gr. me nescire
quid significet vox illa: circulus, frustra ore ingeminae: circu
lts; sonum equidem audio , nulla vero in mente idea oritur.
Duplex porro via est qua ideam quam sono hoc circulus exprimís,
ipsamque rem mihi notam facias. Prior, ut visibilem rei, quae
hac voce significatur, figuram coram oculis subjicias : posterior,
ut vocis ignotae sensum per alias mihi jam notas explices. Esto
v. g. quod sciam quid sit linea et rotunditas, dicas ergo lineam
rotundam esse id quod circulum vocas, statim ac deinceps
sonum hunc emittes : circulus , rei ipsius idea mihi in mente
orietur.
Termini diversimode inter se distinguuntur , et sicut ideae
quarum sunt signa, dicuntur relativi aut absoluti, concreti aut
abstracti , universales , particulares , aut singulares , etc.
Regula autem loquendi haec una sit : Termini adhibeantur
LOGICA.
quorum sensus sit notus iis ad quos fit sermo. Qui ergo vult in-
telligi , caveat ne, tum in terminorum delectu , tum in eorum
connexione seu phrasi, eo utatur dicendi modo qui iis ad quos
sermonem habet sit obscurus , barbarus , peregrinus aut aequi-
vocus. Quod si verbo debeat uti in sensu non communi autaequi-
voco , declaret quonam ipse sensu tale verbum usurpet.
Grammaticorum porro est terminorum sensus, valorem ac
syntaxim, juxta proprium uniuscujusque linguae seu gentis
usum docere. Sed jam de ideis hactenus.
Primus ergo actus , quo mens in cognoscendo procedit , est idea,
qua rem sibi objectam quasi apprehendit , percipit, acinseipsa,
repraesentatlone intima, concipit cognoscitque, ac tandem signo
aliquo sensibili seu verbo terminove signat. Si vero rem ita notam
velit penitius intelligere, plures simul ideae sunt comparandae,
ut inde exsurgat certum ea de re judicium.
§ 8. DE JUDICIO.
Judicium est actus quo mens res aut objecta sibi per ideam
nota, vel potius , ideas ipsas inter se comparat, ut harum inter
se convenientiam affirmet aut neget; seu brevius : affirmatio con-
venientiae aut disconvenientiae idearum inter se.
Judicium quatenus in ipsa mente spectatur, dicitur sententia ;
quatenus vero extra mentem verbis profertur, vocatur propositio.
Propositio omnis , sive uno tantum , sive duobus modo, sive
tribus, sive etiam pluribus terminis exprimatur, tribus constat
elementis : subjecto, attributo, copula.
Subjectum est illud cui aliquid convenire aut disconvenire
affirmo : id nempe quod mentis judicio examinandum quasi
mbjicitur.
Attributum, seu etiam prcedicatum, est illud quod subjecto con
venire aut disconvenire affirmo : id scilicet quod subjecto veluti
attribuitur, seu quod de ipso praedicatUr.
Copula seu conjunctio est vinculum quo subjectum et attribu-
tum uniuntur. Exprimitur verbo est.
SUBJECTUM. COPULA. ATTRIBUTUM.
Ex. : Sum = Ego sum ens.
Deus est = Deus est ens.
Deus est sanctus.
Non scribo Ego sum non scribens.
Bonitas Dei est infinite perfecta.
12 PHILOSOPHIE CURSUS.
§ M. DE RA.TIOCINIO.
Sicut ex ideis judicium, ita ex j udiciis ratiocinium procedit.
Judicium omne fundatur in hoc axiomate, quod dicitur prin-
fiipium contradictionis : Idem non potest simul esse et non esse.
Ex. : Circulus est rotundus. Semel ac per ideam mihi represento
et circulum et rotundum , affirmo seu judico rotunditatem
circulo attribui debere ; nec aliam judicii hujus rationem pos-
sum reddere, nisi hanc : circulus non potest simul esse rotundus
et non esse rotundus. Ratiocinium vero omne fundatur in hoc
axiomate, quod ex praecedenti sequitur, et quod dicitur princi-
pium identitatis : quae sunt eadem uni tertio , sunt eadem inter
se. Ex. : 2 -f S — A; 3+ i — * ". ergo 2+2= 3 -j— 1-
Ratiocinium igitur est actus, quo mens comparans duo cum
uno tertio, affirmat duo illa inter se convenire, eo quod conve-
niant cum illo tertio. Ex. : Virtus est bona; atquijustifia est virtus;
ergo justitia est bona.
Ratiocinium verbis expressum dicitur argumentatio.
Argumentutn proprie vocatur illud tertium seu medium , quo-
cum comparantur duo, ut eorum inter se convenientia demons-
tretur. Ex. : In ratiocinio supra dicto, argumentum est virtus.
Diverses sunt species quibus exhiberi potest ratiocinium; quae
cumque autem sit argumentandi forma, necesse est ut ad syllo-
gismi normam possit revocari. De syllogismo ergo primum
agemus, tum reliquas argumentationum species breviter indicare
satis erit.
16 PHILOSOPHIE tiURSUS.
§ 12. DE SYLLOGISMO.
§ 16. DE SOPHISMATIBUS.
§ 17. DE METHODO.
Methodus ( (ASTa oSoç ) veluti via est qua ex una veritate proce-
ditur ad veritatem aliam, quae ex priori consequitur. Processus
autem ille fit , sive ascendendo ex singularibus ad universalia , ex
conclusionibusadprincipia, ex attributis ad essentiam, ex effec-
tibus ad causam; sive contra, descendendo ab universalibus ad
singularia , ex principiis ad conclusiones, ex essentia ad attributa,
ex causa ad effectus. Nihiljergo aliud est methodus quam ordo qui
dam , quo mens ita veritates sibi notas disponit , ut una ab altera
consequatur. Necessaria est methodus tum intellectui , tum me
moriae. Intellectui quidem, ut veritatum inter se nexum ac rela-
tionem perspiciat; memoriae vero , ut propositionum seriem
retinere possit : quod facillimum fit , cum ideae ita se invicem
sequuntur , ut recordatio unius alterius memoriam revocet. Ex
methodo exsurgit systema.
Systema ( <ruv «TT7]f/.i , cum sisto ) nihil aliud est quam series
quaedam veritatum, quae ita ordine sunt dispositae, ut omnes ab
uno procedant principio, sibique invicem çonnexae totum aliquod
26 phiLosoph1e ctmscs.
constituant et unum. Inde Oritur scientia, quœ, ut recte alt
S. Thomas, quanto estperfectior tanto est magis unita. (Sum. 3.
q. H.a. в.)
lllud porro in systemate componendo cavendum est : <"ne
ideae alicui seu principio nimiam tribuentes extensionem , cas
Veritates ab ipso consequi et cum ipso connectera contendamus
quae non ab ipso dependent, Пec in ipso concluduntur; 2* ne in
'principio aliquo particulari et secundario omnes scientiae alicujus
veritates velimus connectera.
Atque ita , si falsa quaelibet systemata perpendas , facile
deprehendeS errores omnes philosophicos inde natos, quod
hujusmodi Systematum auctores aut defensores voluerint om
nes veritates explicare, demonstrare ac invicem connectera,
mediante uno aliquo principio vel nimis exclusivo, vel nimis
extenso. Ille in sensuum externorum relatione et experientia
Vult omnem fnndari certitudinem i vi sui principli spirituum
existentiam negare cogitur. Hic , idea sola, exclusis Sensibus,
omnia vult cognoscere : vi suae ideae in seipso cogitur remanere
solus. Quod si nimio systematis, hoc est, unitatis studio allecti,
ttmlti in errores haud sane leves abiere , non ideo systema omne,
periculi metu, explodendum. Certum est enim nexu aliquo
eoque necessario omnes omnino cujusvis scientiae veritates inter
se in unum convenire, nexumque hunc ex principio aliquo uni-
versali ac uno procedere ac pendere. Nec ulla potest stare scien-
tia, nisi certo online, hoc est, systemate, omnes ejus conclu
siones componantur.
Duplex dicitur via seu methodus qua veritates omnes ad ordi-
nis unitatem in uno systemate redigantur , synthetica nempe et
anal ytica.
Synthesis (<ïuv-t£6y)[ai , compono ) ea est methodus qua miens ex
principio aliquo universali ad particulares conclusiones des
cendit.
AnaLysis (áva-Xúw resolto) ea est methodus qua mens ex
conclusione aliqua particulari ad principia universalia ascendit.
Synthesi mens intuetur totum simul ut unum ; analysi singula
successive et unum post aliud considerat. Synthesis opus est
intellectus ; analysis autem, rationis. Sublimior est synthesis,
profundior analysis. Illud de utraque methodo dici potest quod
de ingenio et studio Horatius : « Alterius sic altera poscit opem
res et conjurat amice » ut, alterutra deficiente , nulla possit esse
scientia. Nec enim scientia est, nisi certa sit et una. Nulla autem
LOGICA. 97
imitas absque synthesi , qua scilicet, uno conspectu, et uno ex
principio, veluti quodam e culmine , tota simul veritatum menti
patet series. Nulla certitudo absque analysi, qua sola mens singu-
las principiorum conclusiones reflexe percipit, earumque inter se
et cum suo principio convenientiam examinat et quasi recognos-
cit. Analysis enim resolvit ac dividit in partes ea quae syntbesis
in totum aliquod componit. Rem autem non cognosce, nisi simul
et partes singulas perspexerim, et totum quod ex partium conve-
nientia resultat conspiciam. Exemplum methodi utriusque : esto
animae humanae immortalitas demonstranda. Si synthesi, a prin-
cipio generali procedam : quod non est divisibile non potest perire ;
inde per principium minds generale : quod cogitat est indivisibile ;
ad iactum particulare descendam : mens humana cogitat; ex quibus
concludo : ergo mens humana est immortalis.
Si analysi, a facto particulari procedam : mens humana cogitat;
inde per principium generale: quod cogitat nequit dividi ; ad
principium magis universale ascendam : quod non est divisibile
nequit perire; unde concludam : ergo mens humana perire non po-
test , seu est immortalis.
Methodus autem quaelibet triplici operatione constat : certi
tudo enim de veritate haberi nequit , nisi res 1°. definiantur;
2°. dividantur; 3°. demonstreutur.
§ 18. № DEFINITION!!.
Definitio ( a fine, eo quodrei fines veluti indicet) est declaratio
proprietatum quae rei essentiam constituunt. Dicit ergo quid
sit res.
Regula? definitions : I". Definitio, soli, omniettoti definite
conveniat.
1". conveniet , si genus proximum declaretcum differen
tia specifica. Ex. : Homo est ens. Cum genus supremum tantum
indicetur, definitio haec convenit omni prorsus rei. Homo est
animal. Cum non nisi genus inferius proximum indicetur, defi
nitio se extendit ad omnia animalia. Homo est ens intelligens.
Intelligens indicat equidem speciem sub qua continetur homo,
sed cum aliunde non nisi genus superius proximum dicat, non
soli homini , sed et angelis ista convenit definitio. In idem re-
cideret ista : Homo est substantia intellectiva. Genus proximum,
in quo includitur homo, est, vel animal, et tum rationale indi-
cabit in quanam specie generis animalis existat; vel spiritus , et
28 PHILOSOPHIE CURSUS.
tune : corpori sensibili unitus , indicabit differentiam specificam
hominem inter et angelum.
2°. Omni conveniet, si, specie semel declarata, nihil addat quod
non omnibus speciei hujus individuis sit commune , vel quod
non sit rei omnino essentiale. Ex. : Homo est ens ratione utens;
non omni homini convenit : infans, amens, ratione non utuntur,
et hommes sunt. Homo est animal rationale, videndi facultate prae-
ditum. Caecus facultate hac privatur , et homo est.
3°. Toti conveniet, si omnes proprietates rei essentiales dicat :
Ex. : Homo est animal. Non totum declaras hominem, sedpartem
tantum. Homo est animal immortale. Iterum pars essentialis omit-
titur, nempe rationalitas. Homo est animal liberum seu volens.
Necdum totum hominem dicis ; praesupponitur utique ratio, sed
nonindicatur; porro non debes supponere rem illi esse notam cui
est definienda. — Ex his altera sequitur regula quae fere in prio-
rem recidit :
II*. Definitio nec plus nec minus dicat quam necesse est ut rei
essentia intelligatur.
1°. Nonplus. Quidquid enim additur confusionem in intellectu
parit. Ex. : Homo est animal vivens , rationale ac liberum ; sed
vivens in animali, liberum in rationali includitur. Vitam ab
animalitate, et libertatem a rationalitate , eodem modo ac ani-
malitatem a rationalitate distinguis, inde confusio enascitur et
falsitas. Homo est animal intelligentia , memoria ac voluntate prae-
ditum. Iterum indicare videris eodem 1ere gradu facultates has
inter se distinguiquo ab animalitate.
2°. Non minus. Quod fit non modo cum non tota declaratur
essentia, sed et a) cum definitur idem per idem. Ex. : Homo est
humanitas, vel natura humana. Sed quid est humanitas? quid
natura humana? b) cum res explicatur terminis ambiguis , vel
ignotis ei cui definienda est. Ex. : L'homme est une intelligence
servie par des organes. — Sed et angelus potest assumere corpus
organicum , eoque uti ceu instrumento. Praeterea quaenam dicis
Organa? Et plantis etiam sua sunt organa.
Definitionis vitium facile patebit ope conversionis. Peccat
nempe definitio omnis quae non est reciproca , seu quae cum defi
nito converti non potest. Ex. : Homo est animal ; converte :
animal est homo. — Homo est animal rationale; converte : anintal
rationale est homo.
LOGICA. 29
§ 19. DE DIVISIONE.
§ 20. DE DEMONSTRATIONE.
§ 21. DE CERTITUD1NE.
§ 26. dE SENSU.
Sensu vero mens non proprie cognoscit, sed simpliciter rei
actu ipsi praesentis impressione afficitur. Res vero illae quai actu
menti praesentes sunt aut esse possunt, vel sunt mens ipsa, qase
sibi perpetuo actu praesens est, variaeque ipsius ad intra modi-
ficationes , vel sunt entia a mente distincta et ipsi hic et nunc
praesentia. Sensus igitur apprehendit particularia , existentia ,
praesentia, seu id quod fit hic et nunc; intellectus vero, ex his
quae sensus ut hic et nunc existentia attingit , ad ea quae sine
ullo loci ac temporis limite sunt ac esse possunt , ad universalia
scilicet , ad possibilia , ad entia seu ad essentias assurgit. Sensus
ille dicitur intimus , prout per ipsum mens se ipsam sibi et qui-
dem, talem qualis hie et nunc ad intra est, repraesentat. Unde
sensu intimo operationes quae intra me actu fiunt, v. g. cogita-
tiones, volitiones, nolitiones, hie et nunc percipio. Sed jam
duplicis sunt generis mutationes quae in anima fiunt : aliae
immediate ex mente ipsa procedunt , ut sunt cognitio et volitio ;
aliae in mente fiunt quas ipsa non agit et quas tamen in ipsa fieri
sensus intimus testatur. Sic , vides domum , auchs cantum ,
tangis lignum ; testatur sensus intimus in mente impressioneira
quamdam seu modificationem hie et nunc fieri et adesse. Ration©
autem intellectus judi cat nec domum , nec cantum, nec lignum
in ipsa mente realiter existere. Sensus ille ergo, mediante quo,
mens res ad extra ipsi praesentes percipit, non intimus est :
siquidem non ea tantum, quae in ipsa mente fiunt, attingit,
sed usque ad ea quae extra mentem ipsi fiunt actu praesentia sese
extendit. Unde sensus dicitur externus in quantum ipsius ope
mens impresiones ab extra accipit.
Illud porro quod primum ab extra menti sistitur, ipsi
exhibetur ut extensum , compositum, iners, Mens illud a se
38 PHILOSOPHIC CURSUS.
ipsa distinguit, etsi cum ipso ita se sentiat unitam , ut nun-
quam , in hoc statu praesenti , sit sine ipso , ut nunquam
extra et ultra ipsum sese sentiat, ut ipsum ipsiusque partes
moveat, ut cum ipso gaudeat aut doleat, prout ipsi bene aut
male est; ita tandem ut nihil liat 1ere aut mutetur in ipso , quin
istud statim quasi experiatur in ipsa : illud ens , quod adeo a
mente distinctum simulque ipsi est unitum , nostrum vocamus
corpus.
Sensus autem ille animae externus, qui ipsi cum ipso corpore
communis videtur , res modis adeo diversis représentat, ut in
quinque par ticulares sensus facile distinguatur , quibus singulis
proprium in ipso corpore Organum corresponded Sensus illi sunt :
visus, quo colores; auditue, quo sonos; olfactus, quo odores;
gustus, quo sapores; et tactus, quo figuras mens extra se attingit.
Exhis impressionibus oriuntur imagines quarum ope tandem cor-
poralium essentiarum ideae deducuntur. Visus autem in mente
fit, mediante corporis oculo ; auditus, mediante aure; olfactus,
mediante nare; gustus, mediante ore ; tactus, mediante toto
corpore. Quin et sensus omnes reduci possunt ad factum , qui ,
prout subtilior ac perfectior est, dicitur gustus , olfactus, audi
tus , visus. Tactu proprie dicto , nonnisi solidiores aut vehe-
mentiores corporum impressiones sentimus. Eo praestantior est
sensus quo subtiliora, quo magis distantia, quo plura simul ac
ea simpliciori organo percipit. Tactus porro toto corpore diffun-
ditur, nec nisi densiora et proxima et pauca simul sentit ac
palpat. Gustus, toto ore diffusus, nonnisi ea quae divisione
corrumpuntur ac dissolvuntur , et quidem in ipsomet ore ,
sentit ac gustat. Olfactus, gustui affinis, nonnisi quae pariter
dissolvuntur et particulas emittunt, sentit et olfacit. Gustus jam
subtilior corpora ex odoreetiam in distans percipit. Auditus vero,
et organo quidem tenuissimo, puros et incorruptos eos motus,
qui soni dicuntur , eorumque gradus vel tenuissimos percipit ;
quin et ad omnia fere corpora se extendit. Nullum enim est cor
pus, ne electrico quidem fluido excepto, quod suam praesentiam
ac motum non sono aliquo aut fragore prodat. Illud vero sum-
mum , quod ex auditu fides , ea nempe scientia quae maxime
authentico et immediato hominum nititur testimonio, nempe
verbo. Auditu igitur humanae mentes inter se communicant, et
intellectuali quadam ac voluntaria unione consociantur. Sed
jam quid devisione, quae in exiguo, non oculi, sed pupillae
tantum speculo, non hoc aut illud modo corpus, sed mundum
LOGICA. 39
fere universum uno intuitu unicaque imagine conspicit. Quot
vero diversa , in uno hoc conspectu , eodem simul intuitu , sta-
tim distinguuntur ? Quis vero sensus alter mundi ordinem
motumque menti denunciat ? Velociores sunt subtilioresque
luminis radii quam ut vel ab aure , etsi tam acuta, percipiantur.
Quis vero dimensus est distantiam eam, quam , mediante oculo,
mens Stellas considerando pertransit? Labuntur saecula. Silent
jam avi proavique et omnes anteactarum generationum sapien
tes viri ac heroes , nec eorum ullus auditu percipi valet. Periit
memoria eorum cumsonitu; at si periere verborum soni, rema
nent litterae; aurisque vices excipiens oculus nullum nec loco-
rum, nec temporum novit intervallum. Jure ergo quinque inter
sensus primas tenet visus.
Et haec de sensuuim distinctione : quod si inter se comparentur,
illud primo accurrit nurandum quanto ordine inter se servent
unusquisque proprium sibi munus et officium. Nihil de cor-
poribus praeter colorem oculus visu refert; nihil auris praeter
sonum auditu tradit ; nihil nares prater odorem olfactu transmit-
tunt; nihil praeter saporem os gustu renunciat; nihil praeter figu-
ram seu partium elementorumve dispositionem ac extensionem
librae corporis tactu accusant. Ex bisvero omnibus sensationibus,
sive simul, sive successive, nervorum seu potius spirituum
motu subtilissimo eoque quam celerrimo, in unum idemque com
mune punctum concurrentibus , intimo sensu statim admonita
mens, sine ulla confusione, colores, sonos, odores, sapores, fi
guras recipit; atque inde oritur vis illa imaginandi, seu phan-
tasia , qua mens rerum species sensibiles in seipsa efformat , ut
ex hac specie tandem quidquid sub hic et nunc cadit , rationis
ope abstrahens , ideam sibi mere intelligibilem intellectu reprae-
sentet : tune adest cognitio.
Et haec sunt duo media quibus homo , pro sua quasi duplici
natura, ad res noscendas instrui tur : Intellectus nempe ac Sensus.
Quidquid sit de idearum origine, in statu praesenti , quamdiu
scilicet anima corpori unitur , nihil sine intellectu , sine sensu
nihil actu refiexo cognoscit. Tertius vero ille sciendi modus quem
supra diximus, nempe Verbum seu testimonium quo eas res
accipimus, quas nec intellectu nec sensu nostro individuali pos-
sumus apprehendere , cum nonnisi sensu exteriori mediante
recipi a nobis valeat , nec nisi intellectu ipso probari queat ac
percipi, nullam prorsus veri notionem, neque adeo certitudinem
in mente parere potest, quin prius intellectus ipsius ac sensus
40 PmLOSOPHIC CURSUS.
constet certitudo. Sit ergo jam sequens propositionum series,
quibus non tam demonstretur, quam explicetur singulorum
certitudinis principiorum vis, et necessaria cum veritate con-
nexio.
§ 28.
Propositio 2". Mens verum certo cognoscit.
Probo. Cognoscendo mens cognoscit aliquid , vel nihil : si
nihil : sed nihil cognoscere idem est ac non cognoscere ; ergo
cognoscit simul et non cognoscit, quod in ipsis terminis
repugnat; ergo cognoscendo mens aliquid cognoscit. Sed jam si
aliquid , vel aliquid cognoscit quod est , vel aliquid quod non est :
si alkjuid quod non est, iterum cognoscendo nihil cognoscit ,
quod repugnat. Ergo aliquid cognoscit quod est ; sed id quod est,
verum est : siquidem verum est id quod est; ergo mens verum
certo cognoscit.
§ 29.
SchoLium. Objectiones contra certitudinem in genere.
Objectio 1". Nihil pro certo admitti debet nisi id quod demons-
trari potest; atqui nec ipsius cognitionis nec rei cognitae realitas
demonstran potest; ergo nulla certitudo.
Respondeo. Distinguo majorem. Nihil debet admitti nisi id quod
demonstran potest, directe aut indirecte, concedo; directe tan-
tum, nego. Ad minorem : Nec ipsius cognitionis, nec rei cognitae
realitas potest demonstran , distinguo : directe et a priori ,
concedo : siquidem prius certus sum me cognoscere et aliquid
LOGICA. 41
cognoscere quam illud possim affirmareaut negare; indirecte et
a posteriori, nego, scilicet ex absurdis, quae ex absoluta certitu-
dinis negatione aut ex absoluto dubio sequerentur, negationis
illius aut dubii impossibilitas patet.
Obj. 2". Qui nullum admittit principium refelli nequit; atqui
existunt homines qui nullum admittunt principium, nempe
sceptici qui de omnibus dubitant ; ergo.
Resp. Qui nullum admittit principium refelli nequit, dist. : di
recte et ex his quae ipse admittit , cone. ; indirecte et ex absurdis
quae ex omni s verilatis ac principii negatione sequuntur, nego;
Vel iterum subdistinguo : ita ut ipse convincatur atque converta-
tur, transeat; potest enim, obstinata fronte, victum se ac convic-
tum ore tenus negare , etsi mente ac serio nequeat suam sibi
stultitiam dissimulare; — ita ut alii saltem de ipsius amentia,
seu potius mala fide convincantur , nego.
Ad min. Scepticus nullum admittit principium , distinguo : ore
ac verbo, cone. seu transeat. Siquidem ore asserit se de omnibus
dubitare. Ore tenus ergo illud saltem admittit principium : de
omnibus esse dubitandum ; — mente ac serio, nego , vel subdist. :
vi phantasiae, ad breve tempus et quoad aliqua , transeat; vi ratio-
nis, perpetuo et quoad omnia, qualia essent fames, frigus, ver
bera, nego.
§ 30. DE INTELLECTUS CERTITUDINE.
§ 32.
SchoLium. Objectiones contra certitudinem intellectus et rationis.
Obj. 1". Ex eo quod intellectus divinus sit infinitus, concludis
ipsum necessario infallibilem ; ergo ex eo quod intellectus hu-
manus sit linitus, concludas oportet ipsum necessario fallibilem.
liesp. Retorqueo : Ex eo quod D'eus sit infinitus , concludis ip
sum esse ens simpliciter absolutum ; ergo ex eo quod ens crea-
tum sitfinitum, concludas necesse est ipsum esse ens nullum;
ergo ex eo quod tu sis finitus, concludam oportet te non esse.
Illud porro sophisma eo supposito nititur quod non detur me
dium inter esse infinitum et nihil esse. Datur autem medium
scilicet, esse nec totum ens, nec nullum ens, sed aliquod ens.
Unde ex intellectus humani finitudine concludo ipsum \\ non
posse omnia cognoseere : siquidem est finitus ; 2°. posse tamen
tOMCA. 43
aliqua cognoscere : siquidem est aliquis intellectus. Qnod si nihil
omnino posset cognoscere, nulla esset cognoscendi potentia, ac
inde non finitus, sed nullus intellectus.
Insto. 1°. Mens finita omnia nequit cognoscere ; ergo nec om-
nes vel unius entis proprietates ac relationes : quippe quae tot
sunt possibiles , quot sunt entia possibilia; atqui non cognitis
omnibus objecti proprietatibus ac relationibus , illud non co-
gnosco quale est ; ergo nullum objectum potest cognosci quale
est.
Resp. Maj. Cone. Ad minorem : non cognitis omnibus objecti
proprietatibus, etc., illud non cognosco quale est, dist. : Adaer
quate, sub omni respectu, cone. ; Inadequate et sub aliquo, imo
et sub aliquibus respectibus, qui satis sintut certus sim de ipsius
possibilitate , nego.
Insto 2°. Inter proprietates mihi ignotas subesse aliqua potest
quae excludat eas quas mihi videor cognoscere; sed hoc posito
objectum est impossible; ergo.
Resp. Nego majorem. Cum enim idem simul non possit esse et
non esse, hoc ipso quod proprietatem talem objecto certo conve-
nire scio, certus sum eidem objecto sub eodem respectu non posse
convenire proprietatem quamvis aliam, quae nequiret cum his
quas novi convenire. Sic v. g. hoc ipso quod circulum rotun-
dum esse novi , certus sum ipsum quadratum simul esse non
posse.
Obj. 2", Nulla cognitionem inter et objectum necessaria inter-
cedit connexio : ea enim necessario sunt connexa, quorum
unum non potest esse sine alio; atqui altera ex parte, objectum
potest esse sine cognitione, seu quin cognoscatur ; altera vero ex
parte, cognitio potest esse sine objecto, seu quin objectum sit;
ergo ex eo quod cognoscam , non possum objecti realitatem con-
cludere; seu ex certitudine ac realitate subjectiva non potest
objectiva realitas et certitudo inierri.
Resp. Inter cognitionem et objectum nulla intercedit neces
saria connexio, distinguo: antecedens, concedo; consequen s,
nego. Dixi connexionem non dari antecedentem : siquidem,
antequam objectum cognoscam , non datur connexio inter
objectum et cognitionem , cum nulla adsit cognitio. Dixi con
nexionem dari consequentem ; siquidem non potest esse co
gnitio alieujus objecti, nisi sit illud saltem possibile ac proinde
intelligibile.
Ad prob. : majorem concedo. Ad minoris priorem partem : obj eе
Ai vaxiosomïM cursus.
tum potest esse sine cognitione, dist. : actuali , cowc./possibili,
nego. Ex hoc enim quod objectum sit , sive mere possibile , sive
actu existens , non sequitur quod sit actu cognitum ab entibus
finitis, sed sequitur ipsum posse cognosci , seu esse intelligibile.
Unde jam inter objectum cognoscibile etsubjectum cognoscens,
necessaria adest haec connexio: ex parte objecti, cognoscibilitas;
ex parte subjecti, cognoscendi potentia. Nam objectum omne ,
hoc ipso quod potest esse, cognosci potest; subjectum omne
intelligens, hoc ipso quod est intelligendi capax, potest objectum
possibile cognoscere.
Ad minoris posteriorem partent : cognitio potest esse sine ob
jecto , dist. : actu existenti , concedo; possibili , nego. Seu , quin
objectum sit, distinguo : necessario existens, concedo; necessario
possibile, nego. Siquidem nihil est nec fit sine ratione suffi-
cienti ; atqui cognitionis ratio sufficiens non datur nisi duplex
adsit principium : subjectivum nempe et objectivum. Impossi-
bilis est enim cognitio : 1*. sine subjecto cognoscente, a quo
videlicet 'procedat cognitio; 2°. sine objecto cognito, ad quod
scilicet terminetur cognitio. Siquidem aeque repugnat nihil esse
cognoscens et nihil esse cognitum, seu eum qui non existit
cognoscere, et id cognosci quod non est. Neque ergo intellectus
humanus, neque objectum cognitum, seorsim sumpta, sed utra-
que simul, cognitionis sunt sufficiens ac totalis ratio. Unde ex
hoc ipso quod intellectus cognitione sua non sit ratio sufficiens
tum possibilitatis ac veritatis objecti cogniti, tum ipsiusmet suae
cognitionis, necesse est ut ipsamet objecti possibilitas sit.
Obj. 3*. Sapientissimi saepe in his falluntur quae sibi evidenter
nota esse asserunt.
Resp. Nego assertum. Sapientes sint quoad caetera, per me licet ;
sed in his non sapiunt quae ut evidentia affirmant, cum reipsa
non certi sint. Ulud autem notandum, saepissime ea quae philoso-
phi et doctores opinando tantum ac dubitando enuntiarunt, ipsis
tribui quasi ut certo demonstrata affirmaverint.
Insto i°. Nulla datur propositio tam evidens, quae non a mul-
tis negetur ut evidenter falsa.
Resp. Negatur assertum. Nullum enim est hominem reperire
qui sui ipsius, mundi, corporum , Dei existentiam, aut eas quaa
exinde fluunt relationes serio neget.
Insto 2°. Illud ut evidens profertur : Quae sunt eadem uni tertio
sunt eadem inter se; atqui si revelationi fidas, hoc invenitur
esse falsum : siquidem in Trinitate , Persona unaquasque est
LOGICA. 45
unum et idem ac Deus, seu Deus est; atqui tamen non sunt unum
et idem inter se.
Resp. Personae Divinae non simt unum et idem inter se, dis
tinguo: sub eo respectu quo sunt ab invicem distinctae, nempe
ratione relationis ac oppositionis, concedo: siquidem generareet
generari, spirare et spiratum esse, nedum sint idem, opponuntur
inter se. — Sub eo respectu quo idem et unum sunt, nempe
ratione entis et naturae, nego. Siquidem Pater ideo Deus est, quia
totum esse ac naturam divinam in se habet; Filius ideo Deus,
quia ab aeterno totum esse ac naturam divinam a Patre habet;
Spiritus Sanctus ideo Deus, quia et ipse ab aeterno totum esse ac
naturam divinam a Patre simul et a Filio habet. Unde non docet
fides tres aequare unum , sed tres Personas in uno Deo subsistere ;
neque unum aequare tria, sed Deum natura unum in tribus Per-
sonis subsistere ; neque Deum esse triplum et unum , sed natura
unum , Personis trinum. Non triplum : triplum enim aequivalet
uni multiplicato per tria; trinum autem dicit tantum tria in uno
esse. Sicut v. g. tres anguli sunt in uno triangulo , tres proposi
tions in uno syllogismo, tres ideae in uno judicio , tres facultates
in una anima. Neque enim dicas triangulum esse triplum et
unum, vel animam esse triplam et unam. Triangulus enim
triplus indicaret vel tres triangulos seu triplicem triangulum,
vel triangulum altero triplum, id est, triplo majorem. Anima
tripla indicaret pari ter, vel tres animas, triplicem nempe ani
mam, vel animam triplo v. g. capaciorem altera. Consule
S. Thomam \. q. 28. art. 2 et 3.
lnsto 3°. IHud etiam ut evidens datur : Totum est majus sua
parte ; atqui ex Geometria et hoc falsum est : siquidem demon-
stratur lineam et singulas lineae partes in infinitum esse dividuas ;
unde sic : Infinitum aequat infinitum ; atqui linea tota aequat
infinitum numerum punctorum ; pars quaevis linea aequat infini
tum numerum punctorum; ergo pars lineae quaelibet toti lineae
est aequalis.
Resp. Omissa responsione de numero infinito qui repugnat, ut
infra demonstrabitur, eo quod de essentia numeri sit, ut , quan-
tuscumque sit, usque possit, addita unitate, augeri, illud modo
sufficiat : pars quaevis lineae aequat infinitum numerum punc
torum, distinguo: ejusdem quantitatis, nego; diversae, id est,
minoris quantitatis, transeat. Transeat dico, eo quod admitti
nequit possibilitas divisionis quae det numerum actu infinitum.
Esto enim quod per totam aeternitatem punctum idem debeas
46 PHILOSOPHIjE CURSUS.
usque dividere, quin unquam possis eo perveuire ut ultra im-
possibilis sit divisio, quantuscumque sit numerus punctorum
ita divisorum ao subdivisorum , actu linitus ac determinatus
erit ille numerus, ac proin non infinitus. Data enim linea
t " д. quicumque sit numerus punctorum partis am,
et partis мв, evidenter numerus punctorum partis utriusque
am -f- мв major est numero partis am.
Obj. 4". Omnis homo natura inclinatur ad malum; atqui non
potest inclinan ad malum nisi ex inclinatione ad falsum; ergo
omnis homo ad falsum inclinatur.
Resp.V. Suppositum argumenti nego; nempe quaecumque
de voluntate possunt asseri.haec eadem de intellectu dicenda.
Voluntas enim libera est, intellectus vero non. Sicut enim oculo
sano utens , eoque aperto , non possum objectum coram me suf-
ficienter praesens non videre ; ita si mihi , rationis usu gaudenti,
veritas quaedam proponatur evidens , non possum ipsam non
inteliigere aut non admittere. Sicut autem objectum quod oculis
praesens nequeo non videre, possum manu nec tangete neс
accipere ; ita et quae cognosco possum non velle : quae intellectu
negare non possum , haec eadem voluntate possum negare.
Unde merito poeta : Video meliora proboque , deteriora
sequor.
2°. Ad majorem. Omnis homo natura ad malum inclinatur,
distinguo: vincibiliter , concedo; invincibiliter, nego.
Ad minorem. Non potest ad malum inclinan nisi ex inclina-
tione ad falsum , dist. : Nisi ex inclinatione ad falsum ex parte
intellectus, nego. ; ex parte voluntatis , quae cogit intellectum ad
errorem seu ad praejudicium , concedo. Ideo enim aliquis vult
malum, quod, voluntatis imperio, mentem a consideratione
mali quod est in objecto avertit , ut attentionem ad eum respec-
tum applicet sub quo objectum illud boni speciem prae se fert , et
inde error et peccatum.
§ 34.
SchoLium. Objectiones contra certitudinem sensus intimi.
Obj. \". Duo contradictoria nequeunt simul esse in eodem;
atqui sensus intimus testatur duo simul contradictoria, seu
idem simul esse et non esse in mente, v. g. frigus et calo-
rem, amorem et odium; ergo impossibilia testatur ac proin
falsa, et fallit.
Resp. Duo contradictoria nequeunt simul esse in eodem, dist. :
Sub eodem respectu, concedo; sub diverso , nego : tunc enim non
adest contradictio. Ad min. Sensus intimus testatur duo simul
contradictoria, seu idem simul in mente esse et non esse, v. g.
frigus et calorem. Primum quidem, frigus et calor in mente
ipsa non sunt, sed in corpore; unde mens calorem ac frigus non
intimo sensu experitur, sed externo, quo nempe admonetur
frigus et calorem, non in ipsa, sed in corpore, et quidem in
diversis corporis partibus , eodem momento adesse. Porro non
magis repugnat mentem sensu externo ac deinde intimo admo-
neri de diversa in diversis corporis partibus modificatione, quam
de visione simultanea, v. g. circuli et trianguli, luminis et
umbrœ , in diversis locis eodem intuitu conspectis.
48 PHILOSOPHIE CURSUS.
Quoad amorem et odium , quae utique in ipsa mente iiunt ,
respondeo : Sensus intimus testatur me amare simul et odisse,
dist. : objecta diversa, concedo: objectum unum et idem, subdis
tinguo: et sub eodem respectu, nego; sub diverso, concedo. Sic
impium odi simul ut Deo et hominibus adversarium, et amo ut
hominemad imaginemDei creatum et mihi natura similem.
Obj. 2\ Sensus intimus testatur v. g. somnianti vigiliam ,
ambulationem , etc., deliranti, ebrio, amenti, ipsum esse v. g.
regem, etc.; atqui haecnon sunt; ergo falsa testatur.
Resp. Sensus intimus testatur somnianti vigiliam , ambu
lationem, etc.; deliranti, amenti, etc., ipsum esse regem , etc.,
dist. : ipsis testatur ipsos cogitare et imaginari se vigiles esse ,
ambulare, regnare, etc., conc. ; ipsos actu vigilare, ambulare,
regnare, etc., neg. Unde ad min. haec non sunt, dist. : id est,
somnians , etc., non cogitat se vigilem esse , ambulare , regnare
et non afficitur quasi haec aliquo modo essent , neg. ; vigilia ,
ambulatio, regia potestas, etc., actu in dormiente, amente, etc.,
non sunt , conc. Realitas porro eorum quae extra mentem sunt
sensus intimi objectum non est. Sensus enim ille nihil aliud
refert quam eos actus et affectiones quae hic et nunc in mente
iiunt. Ubi ergo mens afficitur quasi vigilaret, regnaret, affectio-
nem hanc testatur sensus intimus.
Insto i°. Ergo saltem cum dormit, cum amens, ebrius aut
delirus est homo , invincibiliter fallitur.
Resp. Conceditur dormientem non posse, quamdiu dormit,
certo scire utrum dormiat an vigilet ; amentem, in his circa quaa
amens est, et in amentiae momento, non posse scire certo
utrum sub hoc respectu amens sit nec ne , et ita de deliro ac
ebrio.
Insto 2°. Qui vero me non in perpetuo somno, delirio, aut
amentia versari certo possum scire ?
Resp. Certitudo haec nec a sensu intimo , nec a ratione , nec
ab intellectu, seclusis aliis cognoscendi mediis , pendet; mens
enim ipsa nec dormire , nec inebriari , nec delirare potest, nec
esse amens (quod esset extra se aut sine se fieri); sed, in statu
praesenti, reflexioneindiget, ut certo sciat sibi rationis et sensus
intimi expeditum adesse usum et exercitium. Accidit autem ut
organorum corporeorum immutatione, v. g. somno, laesione,
aut inordinata spirituum, sanguinis, aut nervorum commo-
tione, impediatur reflexio ea quae mediante cerebro fit; unde
sic : dormis vel non; amens es vel non. Si dormis, si amens es,
LOGIGA. 49
tibi hic et nunc deficit certitudinis medium ; si non dormis , si
amens non es , reflexione et comparatione , sive idearum , sive
sensationum, certum te facillime facies te vigilare, et mente
sensibusque esse sanum.
Quisquis enim tu es, qui nobis tua somnia stultitiamque objicis,
vel dormis et stultus es vel non : si prius , nihil nobis tecum de
logica; quippe quae liberum requirit rationis usum : siposte-
rius, vel stultum te non esse dubitas vel non ; si certus non es te
non esse stultum , hoc ipso de tua stultitia certi nos su mus; non
logico tibi opus est, sed medico. Si te non esse stultum certus es,
ut quid ergo dicis te non posse certo scire utrum stultus sis an
non ? Nec ullo alio prorsus argumento talis objectio solvi potest.
Nullo enim principio, nulla ratione, nullo medio, somnians,
ebrius, delirus, amensve edoceri potest aut convinci, nisi
prius e somno, ebrietate, delirio aut amentia revocetur. Mirum
sane est serio a nescio quibus summi, ut dicunt, ingenii viris,
talem objectionem agitatam fuisse, quae nonnisi risu utique
solvenda est. Quid enim , si tibi occurrens quidam te his com-
pellaret verbis : Carissime et honestissime, possisne mihi aut
tibi probare te non hic et nunc dormire aut insanire ? Quid ad
haec tu : non te, sed hune stultum pronuntiares.
Obj. 3°. Sensus intimus scrupuloso assensum tentationi prae-
stitum testatur; atqui tamen non assensus est : peccatori ali-
quaudo dolorem de peccato, quem tamen non habet, refert; ergo
testatur falsum.
Resp. 1° Sensus intimus scrupuloso testatur judicium anceps,
et aliquando etiam voluntarie falsum, in mente adesse, et revera
ita est; sed nihil de assensu, quippe qui jam non est; fuit autem
vel non fuit; at propter anxietatis turbas a scrupuloso rite adverti
non potuit.
2° Peccatori sensus intimus testatur de peccato dolorem, distin
guo: naturalem, subdist. : si adest, concedo; sinon adest, nego:
supernaturalem vero, nego: siquidem supernaturalis gratiae
motio sub mentis apprehensione noncadit; nescit enim homo
utrum amore dignus sit an odio.
§ 36.
SchoLium. Objectiones contra certitudinem sensuum externorum.
Obj. 1". Sensus externi objecta referunt quae aut qualia non
sunt. Probo : Somnians videt, audit, etc., varia; ebrius videt
duplicia aut gyrantia; oculus baculum media sui parte in aquis
immersum quasi fractum refert; atqui ea quae somnians videt
LOGICA. 51
nihil sunt reale; quae ebrius duplicia cernit aut gyrantia, Sim
plicia sunt et non gyrant; baculus in aquis mersus rectus est.
Ergo, etc.
Resp. Nego assertum. Ad prob. : majorem concedo. Ad min. :
1°. Ea quae somnians videt, audit, etc., nihil sunt, seu realiter
non existunt praesentia , disting. : extra meutem et cerebrum ,
concedo; in cerebro, nempe in iis cerebri nervis qui externis or-
ganis correspondent, aut saltem in phantasia seu imaginatione
dormientis , nego. Et explico : Somniorum duplex polest causa
assignari : alia enim ex mentis in corpus , alia ex corporis in
mentem influxu enascuntur. Fit quandoque ut, somni tempore,
ea in mente versentur, quae vigiliae horis fuerunt ipsi obvia; ex
hac autem recordatione, rerum similitudines seu imagines, si ve
in imaginatione sola, sive etiam in ipsis cerebri nervis qui exte-
rioribus organis correspondent, oriuntnr; unde eodem modo
commoventur et afficiuntur nervi illi sensitivi, ac si objecta ipsa
praesentia coram oculis, auribus, etc., adessent. Aliquando con
tra, sensitivi uervi, vi impressionis realiter per diem aut etiam
olim acceptae, iterum eodem fere modo somni tempore commo
ventur, ac si etiamnum praesens in ipsos ageret objectum; ex
hac porro reali nervorum commotione enascitur in imaginatione
imago, cujus, sensus intimi ope, conscia fit mens; et ecce som-
nium. Nihil ergo referunt sive sensus externi, sive imaginatio,
praeter id quod realiter actu in ipsis fit : sensationem nempe
talem, talemve in phantasia imaginem. Super his a sensu
intimo fideliter transmissis , judicia nescio quae profert ratio ,
quin ulla in his certa adsit cognitio. Quid vero inde? Numquid
ex eo quod somnians nullam sibi, sensuum ope, certitudinem
habere possit, vigilantem pariter non posse concludas?
2° Ea quae duplicia aut gyrantia videt ebrius , neque duplicia
sunt neque gyrantia, dist. pariter : extra ipsius mentem, con
cedo; in ipsius cerebro, quin et in ipso oculo, nego. Siquidem, ob
spirituum commotionem , eo afficiantur modo ebrii organa, quo
reipsa ex duplicis aut gyrantis objecti praesentia agerentur. Nulla
ergo ipsius in sensibus falsitas; sed nec in mente certitudo ulla.
Neque enim ab ebrio magis quam a dormiente, certo quiequam
pronuntiari contendimus. Cum vigili utique et sano homine,
qui recte intellectu ac sensibus possit uti, nobis de certitudine
quaestio est.
3°. Baculus in aquis'mersus rectus est, díst.: baculus ipse,
concedo; baculi imago, nego. Oculus porro nonnisi imaginem
52 PHILOSOPHIjE CURSUS.
eam, quae ex diversa luminis radiorum combinatione resultat ,
menti refert. Neque unquam contendimus unico sensui esse
fidendum , maxime ubi agitur de iis quae ipsius objectum non
sunt. Oculus autem seu visus non magis extensionis figuram ,
sine tactus immediati experimento, referre potest, quam corpo
ris v. g. instrumenti sonos, sine auris concordia. Mentis est, nihil
de diversis corporum accidentibus, nisi juxta propriam singulo-
rum sensuum relationem, pronuntiare.
Obj. 2". Deus, aut spiritus aliquis, quin ullum praesens adsit
corpus, tales, sive in sensuum organis, sive in ipsa mente, mo-
dificationes immediate potest efficere , quales corpore praesente
fierent; atqui , hoc dato , nunquam certo scire possum utrum
ea quae mihi videre , audire, etc., videor, realiter sint corpora
actu praesentia, an imagines ab ente spirituali productae; ergo
nulla sensibus fides est habenda.
Resp. 1°. Transeat major. Dato enim nulla existere corpora,
ea autem quae menti per sensus exhibentur sub specie coloris,
soni , odoris , saporis , figurae , nihil esse aliud quam meram ac
perpetuam illusionem, non ideo minus mihi procedendum est
et agendum eodem modo ac si realia se mihi objiciant corpora.
Occurrente enim specie famis , recurrendum mihi est ad cibi
speciem, ut speciem doloris, qui ex specie famis oritur, sedare
possim. Sed nec eo minus Dei summe intelligentis ac providi
existentiam, sapientiam, bonitatem atque gloriam enarrant mihi
illae astrorum, cceli, maris ac terrae species. Nec enim minus
mirandus est ille perpetuus et constans ordo, sive mere sit idea-
lis ac phaenomenalis, seu apparens, sive realis sit et extra men-
tem materialiter existens. Siquidem utrovis modo fiat ille ordo ,
illud saltem evidenter intellectu scio , non a me illum tam stu-
pendum tot inter diversas species ordinem excogitari potuisse.
Et haec sunt satis destultailla illusionis perpetuae hypothesi, qua
etiam data, nihilominus requiritur ut ultimate existat Deus, qui
primum sit phaenomenalis illius ordinis principium.
Sed jam si apparens ille mundus Dei existentiam et provi-
dentiam aeque probat et suppomt ac si realis esset ille ordo
qui constanter menti obversatur, absurdum utique est ac ridi-
culum Deo illi, qui aliunde probatur necessario esse sapientis-
simus ac veracissimus, inutile illud imputare mendacium.
Unde sic concludo : Deo admisso , existunt utique corpora, et
quidem qualia mihi objiciuntur ; Deo autem non admisso,
nulla ex parte Dei fieri potest objectio. Unde jam :
LOGICA. 53
2°. Majorem resumo et distinguo per partes : a) guoad Deum. Deus
potest, etiam absente corpore , sensationes producere , distinguo :
perpetuo, nego ; aliquando et ad tempus, subdist. : et additu ali-
quo signo , quo , modo rite attendam , sensationes apparentes a
realibus possim secernere, concedo; nullo hujus modi signo
addito , nego , propter summam Dei sapientiam ac veracitatem.
b) Quoad spiritum finitum et creatum. Spiritus nobis illudere
potest , dist. : perpetuo, nego. Secus enim Deus se omni circa nos
abdicasset providentia. — Aliquando et ad tempus , subdist. : et
hoc ex Dei permissu, ac proin addito signo, quo apparentiam a
realitate valeam discernere, concedo; sine speciali Dei licentia, et
sine ullo signo , nego. Deus enim non magis illusionem perpe
tuam et invincibilem nobis per alium fieri potest permittere ,
quam ipse per se nobis illudere.
Solutio igitur in Dei veracitate ac providentia nititur. Qui
porro hanc ingerunt objectionem, Deum , et quidem omnipo-
tentem ac proinde sapientissimum , a se admitti supponunt ac
fatentur. Unde contra ipsos valet solutio, quin vitiosus fiat
circulus.
Distincta autem majore, mit hoc ipso minor et simpliciter ne-
ganda est.
Ex dictis porro facile explicari possunt illusiones sive appari-
tiones quas refert S. Scriptura. Si quis enim error inde potuit
enasci, vincibilis ille fuit et reipsa victus. Apparitiones enim
illae fiunt subito, et ita ex improviso, ut nisi mens auditorisaut
spectatoris fuisset, Deoutique permittente, quasi attonita, vel
aliunde distracta, praeoccupata ac turbata, ipsomet apparitionis
facto fuisset ad altius inquirendumprovocata. Quis v. g. non mire-
tur Tobiam juvenem altiora non suspicari de suo comite ac duce
Raphaele, qui tam subito et opportune primum occurrit, qui
ipsum tam evidenti miraculo ab immani pisce expedit, qui
Saram a daemone tam facile liberat, etc.? Nonne et miraris,
sicut et ipsi paulo post de se mirati sunt , discipulos illos Em-
maus euntes non citius agnovisse Eum , qui Scripturarum altio-
res sensus ita solvebat ut cor ipsorum simul arderet, non adeo
esse peregrinum : sed utique oculi eorum tenebantur. Quidquid
sit vero de sufficientia signorum quae apparitiones illas usque
concomitabantur, at saltem signo semper evidenti soluta est illu-
sio. Quoties ergo nobis, modo sana mente ac vigili, sanisque sen-
sibus utamur,sensatio constans,uniformis,repetitisque experien-
tiis semper confirmata, corporum praesentiam eorumque statum
!U PHILOSOPHIE CURSUS.
externum accusat , nec ullo aliunde monemur signo , sine ullo
errandi periculo, sensunm relationi utique fidamus necesse est.
Insto i°. In Eucharistia panis consecratus, si sensibus fidas,
verus est panis; atqui, si catholicae fidei credas, non est panis;
ergo , etc.
Resp. In Eucharistia panis consecratus , si sensibus lidas, verus
est panis , dist . : quoad speciem et apparentiam sensibilem ,
concedo; quoad substantiam , nego. Siquidem sensus nihil aliud
de corporibus menti referunt, nisi externas species seu appa-
rentias. Solius autem mentis est, ex speciebus seu apparentiis
sensibilibus ad substantialem corporum existentiam et naturam
concludere. Porro in casu Eucharistiae a Deo admonemur de panis
transubstantiatione. Si quis ergo panis substantiam speciebus
consecratis subesse judicet, ipse se ipsum decipit, eo quod Deo
monenti credere noluerit. Quoties ergo vides in altari catholico
exponi hostiam , illud debes efformare judicium : Si panis ille
rite a sacerdote fuit consecratus, jam hoc quod panis speciem
prae se fert , non est substantia panis , sed Christi corpus.
Unde jam ad minorem : Si, catholicae lidei credas, non adest
panis, dist. : quoad substantiam, conceda ; quoad speciem, nego.
Insto 2°. Circulus fit vitiosus : Ex Dei veracitate et sapientia, ac
proin ex ipsius existentia , corporum existentia confirmatur. —
h. Dist.: Contra eos qui Dei admittentes existentiam, ac proinde
ejus sapientiam et veracitatem, sine quibus Deus non esset Deus,
difficultatem nobis faciunt ex ipsius Dei omnipotentia, concedo;
contra eos qui Deum non admitterent, nego. Sed hi nullam nobis
ex parte Dei objectionem possunt creare. — Atqui Dei existentia
deinde ex corporum existentia probabitur. — Dist. : Contra eos
qui Deum admittunt et non admittunt corpora, nego; contra eos
qui corpora admittentes, Deum negant, concedo. Sed iterum
nequeunt hi sensationes immediatae Dei actioni imputare.
Quod si spiritui alicui finito sensationes nostras velint impu
tare, Deo interim negato ; esto, non ex corporibus, sed ex illo
spiritu fmito, Deum existere comprobabimus. Tum vero, ex asei-
tate Dei omnia ipsius attributa usque ad providentiam demon-
strantes, ex hac Dei providentia illusionis hujus perpetuae absur-
ditas patebit.
LOGICA.
§ 38.
SchoLium. Objectiones contra testimonii humani auctoritatem.
Obj. 1". Constare nequit de scientia ac veracitate testium.
Siquidem homo quilibet necessario et essentialiter , 1°. utpote
finitus, falli potest, et 2°. utpote liber, fallere; atqui quod neces
sario et essentialiter alicui convenit, hoc ipsi in omni casu , ac
proin etiam in collectione cum aliis , convenit ; ergo nulli
unquam testi, sive unus sit, sive multi simul adsint, creden-
dum est.
l1esp. I°. Quoad obj. ex fmitudine. Mens, utpote finita, neces
sario et essentialiter falli potest, distinguo : aliquando et in aliqui-
bus, comedo; semper et in omnibus, nego. Siquidem in hoc est
intellectusfiniti essentia, seu ipsamet ipsius finitudo,ut 1°. omnia
cognoscere nequeat, quia finitus; sed ut 2°. aliqua certo cognos
cere valeat, quia intellectus. Siquidem inter omnia et nihil
posse certo cognoscere, medium utique aliquod datur : nec omnia,
nec nihil, sed aliquid saltem posse certo cognoscere. Sicut et
infinitum inter et nihil esse, illud datur medium : nec omnia
esse, nec nihil, sed aliquid.
Ad minorem. Quod necessario et essentialiter alicui convenit ,
hoc ipsi in omni casu convenit, dist. : si totam ejus essentiam cons
tituat, concedo; si non totam, nego. Fallibilitas porro non totam
intellectus finiti essentiam constituit , sicut nec finitudo totam
entis finiti constituit essentiam; siquidem finitudo ut sic nonnisi
entis negationem dicit, unde ens quod nonnisi finitudine con-
staret, sola entis negatione, solo proinde nihilo, seu nullo ente
gauderet, seu simpliciter esset nihil. Ita porro fallibilitas non
totam intellectus finiti essentiam constituit; siquidem fallibilitas
LOGICA. m
ut sic non nisi certitudinis, ac proinde cognitionis negationem
dicii; unde intellectus ex omni parte fallibilis, seu, quod idem
est, nulla ex parte certo cognoscens , nulla prorsus cognoscendi
potentia gauderet, seu nullus foret intellectus. Atque inde retor-
queo : sicut homo quilibet, utpote finito intellectu gaudens,
necessario et essentialiter aliquando et in aliquibus, imo in mul-
tis, falli potest et fallere; ita pariter, utpote intellectu quodam
tandem, etsi fmito, gaudens, necessario et essentialiter aliquando
saltem et in aliquibus, quin et in multis, nec falli potest nec
fallere.
11°. Quoad obj. ex libertate. Mens, utpote libera, necessario et
essentialiter potest fallere, dist. .ubi bonum aliquod apparens seu
commodum ex mendacio referendum exhibetur, conc. ; ubi nul-
lum prorsus, ne apparens quidem, ex falsa affirmatione objicitur
commodum, neg. Quamvis enim liber sit homo, nihil velle
potest, nisi aliqua saltem boni ratio ac spes appareat, uti in
psychologia ubi de libertate demonstrabitur. Unde
Ad minorent. Quod necessario et essentialiter alicui convenit,
hoc ipsi in omni casu convenit, dist. : si totam essentiam consti
tuat, conc; si non totam, neg. Malum porro volendi, seu, ut in
casu praesenti , mentiendi potentia , libertatis essentiam nequa-
quam constituit. Si enim in hoc solo esset libertas quod mens
malum velle possit, non jam libertas, sed necessitas male
volendi nobis superesset. Nedum vero male volendi necessitas ,
vi essentiae, menti adsit, contra malum ut sic velle nobis prorsus
est impossibile. Cum enim malum nihil in se sit (siquidem nil
aliud est quam boni negatio); velle malum idem estao nihil velle,
seu simpliciter non velle. Mens ergo malum velle non potest,
nisi sub aliqua boni specie ipsi obj iciatur; atque adeo nec mentiri
potest , ubi nulla prorsus ex mendacio boni species exhibetur.
Cum autem aliquando saltem contingat ut nulla omnino ex
mendacio boni species occurrat, cumque ex circumstantiis illud
possit nobis certo innotescere, aliquando saltem hominem fallere
velle seu mentiri non posse, certo scire possumus.
Quod si jam testi vel unico error ac mendacium quandoque
impossibilia sunt, a fortiori ubi multi simul sunt idem communi
consensu affirmantes, ratione ac sensibus sani, praejudiciis, cu-
piditatibus, commodorumque propriorum vinculis liberi,aut
saltem ingenio, indole et commodis diversi, errare ipsos ac men
tiri non posse affirmandum est.
Obj. 2*. Probabilitates, quamtumvis multae, nullam unquam
60 PHILOSOPHIE CURSUS.
certitudinem conficiunt ; atqui testis quilibet seorsim sumptus ,
nonnisi probabilitatem praebet; ergo testes, quotquot esse pos-
sint, nullam unquam praebent certitudinem.
Resp. Majorera concedo. Ad minorera : i°. Retorqueo : gutta
aquae quaelibet seorsim sumpta mare nequit constituere ; ergo
guttae quotquot esse possint, nullum unquam mare possunt
efficere.
2°. Testis non nisi probabilitatem praebet, dist. : seorsim
sumptus, id est, a collectione separatus, transeat : dico transeat ,
eo quod etiam seorsim sumptus, testis aliquando vel unus fidem
omnem mereatur. — Cum aliis sumptus, nego. Unde esto quod,
uno tantum teste audito , de ipsius scientia ac veracitate certus
esse non valeam, si jam non hune modo , sed cum ipso multos
audiam, qui, etsi ingenio, moribus ac commodis diversi, sint in
affirmatione coacordes, quilibet jam testis absolutam praebet
certitudinem. Sicut et singulae maris guttae simul sumptae occa-
num constituunt , quamvis nulla ex his seorsim sumpta possit
vel unum fluctum efficere.
Obj. 3*. Certitudo factorum praeteritorum, lapsu temporum et
locorum intervallo minuitur.
Resp. Dist. : Quoad facta levis momenti, aut quoad circumstan-
tias leves facti gravis, concedo; quoad facta gravis momenti, aut
quoad praecipuas eorumdem circumstantias, nego. Crescit contra
cum tempore certitudo. Quo enim antiquior traditio , eo pluries
et a pluribus examine fuit confirmata.
Insto \ °. Testis auritus minus certus est de facto quam ocula-
tus; atqui; ergo.
Resp. Testis auritus, id est, qui factum narrari audivit, minus
certus est quam ille qui suis ipse oculis vidit, dist. : si ab uno
tantum aut altero oculato teste audivit, transeat. Dixi transeat,
eo quod testis aliquando vel unus sufficientia scientiae ac veraci-
tatis suae signa possit proferre. — Si vero a pluribus oculatistes-
tibus audiverit, nego.
Insto 2°. Quo debilior impressio, eo levior attentio, aeproinde
et memoria ; atqui minus afficimur auditis quam visis ; ergo qui
audivit tantum , minus certus est quam qui vidit.
Resp. Majorent concedo. Ad minorera, dist. : Quae semel autite-
rum modo audiuntur, et nulla retinendi sollicitudine habita,
concedo. Quae pluries et a pluribus audiuntur , vel quae semel
audita memoriae mandantur, aut scripto aliove modo signantur,
nego. Impressio enim vel levissima, si pluries et variis modis
LOGICA. 61
repetatur, aequivalere potest fortiori , quin et ipsa vehementior
evadere ac firmior.
Obj. 4*. Quo plures intercedunt testes ac testium series, 'eo
difficilior fît de singulis inquisitio; ergo quo autiquior,eo minus
certa traditio.
Resp. 1°. Retorqueo. Quo plures milites ac militum turmae, eo
difficilior singulorum in acie dispositio; ergo exercitus eopejor,
quo major. Quod utique accidit, cum vel imperiti milites sunt,
vel dux ipse imperitus. Unde sic
2°. Dist. : Si dubii sint testes aut sibi invicem contradicant ,
concedo; si certi sint et concordes, ita ut v. g. hodierna testium
series unanimiter admittat id, quod ab ultima proxime praece-
denti, simili concordia, fuerat traditum, et ita usque constet tra-
ditionisuniformitas, dum tandem ad primarios, immediatosque
facti testes recurratur , nego. Quin et eo facilior est inquisitio,
quo plures intercedunt testium series. Ubi enim de gravi facto
agitur, eo pluries et a pluribus ipsius veritas examinata fuit ac
confirmata , quo plures sibi testes successerunt.
Obj, 5*. Fama crescit eundo; atqui famae non fidendum; ergo
quo plura labuntur temporis saecula aut loci intervalla , eo minus
fidendum.
Resp. Majorera concedo et minorera, quin et consequentiara
cum consequenti, modo huic addatur : fantae eo minus fiden
dum. Quid enim fama, nisi opinio, incertus nempe rumor et
vulgi commentum ? « Opinionum porro commenta delet dies. »
Quis vero unquam contendit testimonii humani vim famae , seu
mene opinioni esse tribuendam ? Cum vero non ita semper pro
opinione assumatur fama, majore concessa, minorem distinguo:
atqui famae non fidendum, sine discussione, concedo; discussione
facta, nego.
Obj. 6*. Sicut et eo minus clara ac proin certa est visio, quo
remotius est objectum, et quo plura sunt media, per quae refrin-
gitur imago, priusquam ad oculum deveniat; ita et quo remo
tius, loci ac temporis ratione , a nobis distat factum, eo minus
certa fit ipsius cognitio.
Resp. Paritatem negare , ob transitum a genere materiali ac
sensibili ad intellectuale genus, jure possemus, sed esto : per-
missa paritate, retorqueo : sicut quo plura media, quoque majora
intervalla transmeat imago, eo certior sum objectum aliquod
existere quod imaginis hujus sit causa ; ita et quo plura tempo-
rum locorumve intervalla superavit facti alicujus aut nominis
62 PHILOSOPHIE CURSUS.
memoria, eo certius pronuntio de facti hujus aut nominis reali-
tate et gravitate. Jamdin enim diluvii v. g. et Moysis evanuisset
olim memoria, nisi et diluvium fuisset, et quidem quale usque
ad nos describitur, et Moyses vixisset et quidem qualis fuisse
etiamnum dicitur. Neque quicquam de fabulis reponatur. Ideo
enim fabulae non admittendae : 1". quia non concordes sunt inter
se ncc uniformes ; 2°. quia ut fabulae plerumque et a plerisque
sapientibus habitae sunt. Caeteroquin, sicut et lucis, etiam tre
mulae etincertae, radii realem alicuj us causae inüuxum requirunt
ac supponunt, ita et fabularum incertus ac dubius ille tractus
fundamentum aliquod reale supponit.
Obj. 7". Sicut monumenta, vel maxime firma, labentibus pau-
latim lapidibus quibus constant, ita penitus tandem pereunt, ut
nullum ex his remaneat vestigium; sic et facta,. vel maxime
certa, variis constant adjunetis, quae, vel quotidiana oblivione
unum post aliud ita delentur, vel humana traditione ita tandem
mutantur, ut vel nullum, vel aliud jam prorsus factum habeatur.
Resp. I°. Paritatem nego. a) Monumenta enim partibus con
stant divisibilibus, quae continua elementorum, v. g. aquae, aeris,
ignis actione , paulatim possunt dissolvi. Factum vero quod-
libet , praeter adj unetas quasdam circumstantias , ad aliquid
simplex et unum reducitur : v. g. Cain occidit Abel, primus
omnium parens peceavit, Abraham filium immolavit, Moyses
Haebraeos a Servitute Pharaonis liberavit, etc. Unde, etsi circum-
stantiae quaedam accessoriae oblivione delerentur, aut traditione
mutarentur , salva tamen facti substantia posset remanere.
b) Nullum reperire est monumentum, cujus destruetio ac ruina
societatis alicujus integrae, religionis, legum, salutis ac felicita-
tis sive temporalis sive aeternae exitium secum trahat. Non ita
vero de facti? plerisque historicis, in quorum certitudine, tum
uniuscuj usque populi jura legesque, tum innumerarum gen
tium, imo generis humani totius religio fundatur. Tolle revela-
tionis Mosaicae et Christianae factum, ruit religio quam tertia
hominum pars profitetur.
2°. Paritate permissa, retorquée. Si enim existunt monumenta
adeo firma, ut, 40 elapsis licet saeculis, etiamnum consistant,
aegyptiacas dico pyramides ; a fortiori dantur facta ita certa, ut
nulla nec oblivione aboleri, nec traditione mutari possint. Sicut
praeterea aedificia continua reparatione possunt servari, et reipsa,
quamdiu necessaria videntur aut commoda, diligenti cura sur-
vautur; similiter facta quorum certitudo multorum summi
LOGICA. 63
interest, ita integra, traditionisope, servari possunt et servantur,
ut ne iota unum, nec unus apex perire possit aut etiam mutari.
Obj. 8". Facta dantur quae olim ut certa habebantur ; atqui nunc
aut falsa, aut prorsus alia fuisse comprobantur ; ergo et ea quae
nunc ut certa habentur, aliquando forte detegentur esse falsa.
Resp. 1°. Retorqueo : Datur moneta falsa, ergo nulla vera.
2°. Dist. : Facta haec ut certa olim habita fuerunt — ab aliqui-
bus, concedo; ab omnibus, nego. Siquidem hoc ipso quod
hodie factum aliquod demonstratur non extitisse , aut exti-
tisse aliud quam a quibusdam referebatur , patet ipsum etiam
olim ut incertum aut mutilatum fuisse reputatum. Hodierni
enim critici falsitatem facti aut alterationem nequeunt probare,
nisi ex ipsa oppositione quae olim fuit priscos inter narratores.
Quandiu porro ea fuit oppositio quae attentionem mereretur, non
ut certum , sed ut dubium debuit factum referri. Unde sic jure
potius concludendum : fuere facta quae olim a quibusdam habita
sunt ut certa, quorum postmodum falsitas aut alteratio com-
probataest; ergo media dantur certa quibus verum a falso di-
gnoscatur. Ut quid enim certo scis facta haec pristina fuisse falsa
aut mutilata, nisi certum ex ipsamet traditione medium haberes
anteactorum veritatem detegendi ?
Insto : Nullum est factum cujus veritas non a multis negetur.
Resp.Dist. : Jure merito, nego; immerito, concedo. Multienim
semper et ubique sunt, qui, ex ignorantia, praejudicio, cupidi-
tatibus, mala fide, objectiones usque recoquerc non desinunt
quae millies et funditus eversae sunt.
Obj. 9". Quaedam saltem narrantur facta, quae, etsi omnibus
legitimae traditionis conditionibus confirmentur, admitti non
possunt , scilicet miracula : siquidem duae ecrtitudines contra-
dictoriae sese mutuo saltem elidunt; atqui circa miraculi existen-
tiam duplex exhibetur certitudo contradictoria; ergo,
Resp. ad prob. : Nego majorem. 1°. Quia falso nititur supposito,
nempe certitudinem certitudini posse opponi. Certum enim illud
est quod nullo modo potest esse falsum. Dentur ergo propositio-
nes duae, quarum neutra possit esse falsa, conveniant nccesse est,
repugnent vero impossibile.
2° Quia duo contradictoria sese nequeunt mutuo elidere. Ubi
enim propositio una non plus negat quam necesse est ut altera
sit falsa, non datur medium , necesse est ut alterutia sit vera
hoc ipso quod altera sit falsa.
64 PHILOSOPHIE CURSUS.
Negataautem majore, ruit et minor quae non est nisi quaedam
majoris applicatio ad particularem miraculi casum.
Insto, argumentum nempe corrigendo. Duo contradictoria ne-
queunt esse siimd vera ; atqui ille qui miraculum affirmat, duo
simul contradictoria admittit, et probo: miraculum non acci-
disse physice certum est; accidisse autem, moraliter tantum est
certum; atqui accidisse et non accidisse contradictoria sunt;
ergo qui miraculum affirmat aut credit, idem simul accidisse et
non accidisse admittit.
Resp. Concedo majorem: nego minorent. Ad singulas probationis
partes: i°. Miraculum non accidisse certum est physice, dist. :
posito quod Deus legibus naturae derogare nec potuerit , nec
voluerit, concedo ; posita derogatione , nego. Alibi porro Deum
legibus naturae physicis derogare posse probabitur. 2°. Miracu
lum vero accidisse certum est, tantum moraliter, dist. : ei qui suis
ipse oculis miraculum vidit, nego. Siquidem cum Judaei Lazarum
mortuum, et dein redivivum, oculis propriis viderunt, cadaveris
dissolutionem primum, ac subinde sensibilia vitae signa, juxta
utique physicas visionis leges, ac physica proin certitudine, affir-
mare potuerunt : — ei vero qui a testibus oculatis tantum mi-
raculi factum audit, concedo. Nulla vero tum intercedit certitu-
dinem inter et certitudinem oppositio ; siquidem ex morali certi
tudine auditori constat physica certitudo miraculi seu deroga-
tionis legibus naturae physicis. Moralis porro certitudo physicae
certitudini prorsus aequivalet. Haec enim in physicae seu sensibilis
naturae, illa autem in moralis seu humanae naturae legibus fun-
datur. Sicut vero certum est ignem, in conditionibus ad combus-
tionem requisitis, comburere, nisi vi quadam superiori impedia-
tur etfectus ; ita pariter certum est, conditionibus iis quas expo-
suimus praehabitis , testes aliquando nec falli posse nec fallere.
§ 43.
Corollarich 1um. Ergo evidentia minus recte primum subjectivae
certitndinis principium esse dicitur.
Et vero, si evidentia sumatur pro ratione ipsa clare et certo
percipiente, vel etiam pro ipsomet actu quo ratio clare ac certo
aliquid percipit ac judicat, non est cur primum subjectivae cer-
titudinis principium non dicatur. Sed enim cum evidentia etiam
sumatur pro ipsamet principiorum claritate et inteUigibilitate ,
sub hoc posteriori respectu, nec primum nec subjectivum certitu-
dinis principium dici potest. Esto v. g. propositio haec : totum est
majus sua parte : Quaeroate unde et cur verum illud esse certo
scias? — Quia evidens. — Sed unde iterum et cur evidens? An
quia illud vides et intelligis, et quidem ita ut id non possis
negare? Non. Sed evidens illud est 1°. in se, quia aliter esse non
potest , et 2° tibi . quia illud ratione tua intelligis aliter esse non
posse. Haec enim propositio : totum est majus sua parte , ideo
est in.se evidens , quia pars non potest toto suo esse major, et
ideo tibi evidens , quia ratione tua intelligis partem toto suo ma-
jorem esse non posse. Evidentia ergo aequivoce tum de cogni-
tione , tum de veritate praedicatur. ( jEque enim dicitur evidens
et cognitio et veritas ipsa. ) Si vero subjective spectetur, non
magisab ipsa cognitione differt, quam claritas visionis ab ipsa
visione; si autem objective sumatur, non magis ab ipsa veritate
distinguitur , quam luminis claritas ab ipso lumine ; unde rec-
tius dicenda est: qualitas quaedam, sive cognitionis, cum in sub-
jecto cognoscente spectatur , sive veritatis, cum nempe in objecto
cognito consideratur ; ideoque , stricte loquéndo , neque cogni
tionis seu certitudinis subjectivae , neque veritatis objectivae
principium dici potest : Siquidem ipsamet cognitionis ac certi
tudinis subjectivae evidentia a ratione tandem , quae est subjec-
tum cognoscens , procedit ; ipsius vero veritatis objectivae
evidentia ab ipsamet necessaria rerum inter se convenientia
consequitur. Unde, 1°. evidenter cognoscis, non quia res est,
sed quia tu rem cognoscis , sed cur eognoscis? Quia ratione tua
judicas et intellectu tuo intelligis ; 2°. evidens est veritas propo-
sita seu objectum , non quia tu illud intelligis , sed quia aliter
esse non potest quam est, seu simpliciter, quia, dato quod sit ,
necessario est, seu quia est. Superest ergo ut, una ex parte,
subjectivae cognitionis seu evidentiae ipsiusmet primum ac
LOG1CA. 73
ultimum principium sit sola ratio cognoscens ; altera vero ex
parte, objectivae veritatis seu iterum evidentiae primum ac
ultimum principium sit quod est seu ens , ut fusius infra decla-
rabitur.
§ 4*.
Coroixarium 2um. Ergo sensus intimus non est primum certitu-
dinis subjectivae principium.
Et vero, sensu intimo mens nihil aliud quam se ipsam statum-
que et actus suos praesentes ac singulares attingit; eorum autem,
quae sensus ille testatur, veritas, quin et ipsiusmet sensus intimi
existentia et infallibilitas, sola ratione apprehendi potest et judi-
cari. Etenim non ideo certus sum me existere , hoc aut illud
hicetnunc cogitare, velle, nolle, sentire, a gere , pati, etc.,
quia ea sensus intimus testatur; sed ideo de reali et actuali sive
mei ipsius, sive ejus quae nunc in me fît operationis, existentia
certus sum , quia intellectu scio nihil posse esse aut fîeri absque
ratione sufficienti, ac proinde non posse me mei ipsius mearum-
que operationum esse conscium, nisi actu existam, et quidem
in eo statu seu operatione quam hic et nunc in me conscio. .
Praeterea, de ipsa cogitionis aut judicii veritate nihil omnino
sensus ille dicit. Siquidem cum judico totum esse majus sua
parte, illud modo sensus intimus testatur, me scilicet hic et
nunc judicare totum esse majus sua parte ; sed non ideo certus
sum de veritate judicii quo affirmo totum esse majus sua parte ,
seu non ideo certus sum totum esse majus sua parte, quia
conscio me ita judicare , sed ideo quia scio rem aliter esse non
posse.
Insuper, sensus intimus, et intellectus seu ratio objecto pror-
sus differunt. Siquidem sensus intimi objectum est, illud omne
et solum quod actu fit in mente, ut puta cognitio, volitio ,
sensatiove actualis et singularis ; intellectus vero seu rationis
objectum est, quidquid est intelligible seu veritas omnis, et
ipsemet sensus intimus ipsiusque relatio. Quo patet sensum inti-
mum nonnisi particularia attingere , intellectum vero seu ratio-
nem universalia percipere , atque adeo primum ac ultimum
subjectivae omnis certitudinis principium sola in ratione seu
intellectu esse reponendum.
Objectio. Illud est primum certitudinis subjectivae principium
sine quo ne ulla quidem cognitio menti innotesceret ; atqui sine
sensu intimo nulla menti cognitio innotescit; ergo.
7-4 philosophie cunsus.
Resp. llludsine quo ne ulla quidem cognitio menti innotesce-
ret, est primnm subjectivae certitudinis principium , dist.:à
sit simul id a quo procedit cognitio ipsa , conc. ; si sit duntaxat
medium quo mens de actuali cognitione sua admonetur, neg. —
Unie ad min.; sine sensu intimo nulla menti cognitio innote-
scit , concedo. Cum vero cognitio , quin et cognitionis cognitio
non ex ipso sensu intimo procedat, sed ex solo intellectu , illud
modo sequitur, sensum intimum esse universale conscientiae ac
reflexionis medium ; unde sine sensu intimo nulla equidem in
mente cognitio fit reflexa , sed utique adsunt, et sane non adeo
paucae, notiones directae,et quidem certissimae, quin de his
habeatur sensus intimus. Atque iterum patet ideas , atque adeo
certitudinem non in sensu intimo, sed in intellectu ceu subjecto
reponi debere.
§ 45.
Corollarium 3um. Ergo sensus externi non sunt primum et ulti-
mum certitudinis subjectivae principium.
Et vero, sensus exteriores spectari possuntvel in anima ipsa,
vel in corpore. Si in corpore , nihil aliud sunt quam organa
mere passiva ac materialia, quae commotionem quidem ac mc-
dificationem ex aliena impressione possunt subire, sed nulla in
ipsis neque ex ipsis cognitio potest adesse. Si in anima , nihil
aliud sunt quam potentia illa , etiam passiva , qua mens in se
impressiones ac modificationes in corpore sibi unito factas acci-
pit; ex hac porro modificatione nihil oritur aliud quam sensatio.
Quae sensatio rursus vel in corpore vel in anima spectari valet. Si
in corpore, iterum non est aliud quam modificatio, mutatio
aliqua in corpore humano facta ; si in anima , quid tandem est
nisi quaedam pariter modificatio seu impressio in mente, ex cor-
poris ipsius mutatione, accepta ac procedens, qua anima admo
netur de praesentia et existentia corporis alicujus, quo hic et
nunc, mediate aut immediate, corpus ipsi unitum afficitur. Sed
vero, sensatione illa mens nonnisi singularia entia attingit,
quin et nihil ex his singularibus entibus praeter eorum speciem
seu apparentiam seu accidentia , sensationis ac sensuum ope ,
percipit, sola autem ratione ex his accidentibus apparentiis
eorum esse , essentiam ac substantiam concludere potest et affir-
mare; nedum ergo certitudinis, ne ullius quidem intellectivae
cognitionis, seuideaR subjectum sunt externi sensus.
LOGICA.
Praeterea , sensu externo , nonnisi corpora hic et nunc prae-
gentia ac singularia possent cognosci : siquidem nihil spirituale,
nihil abstractum et universale sensu attingi valet ; sed non cor
pora modo mens cognoscit; ergo sensus extend non sunt primum
et ultimum omnis cognitionis, nec proinde omnis certitudinis
subjectivae principium.
Objectio. Aristotele primum, ac deinde S. Thoma auctore, pe-
ripatetici omnes ac scholastici illud admiserunt , sensum nempe
esse primum omnis cognitionis principium. Celebre enim illud
est eorum axioma : Nihil est in intellectu quod non fuerit prius
in sensu. Haec insuper ex Aristotele desumpta admittit S. Tho
mas : « Philosophus probat 1 metaphys. et in fine poster. quod
principium nostrae cognitionis est a sensu. » (1. q. 84. art. 6.)
— « Philosophus dicit in 3° de anima, quod nihil sine phantas-
mate intelligit anima. » -( I . q. 84. art. 7.)
Resp. Quod quidem peripateticos ac scholasticos attinet , lon-
gius foret sane quid ea de re omnes ac singuli senserint recen-
sere. Esto nonnullos multa docuisse, quae utique, quamvis
absurda, Aristotelis et S. Thomae auctoritate conati sint fulcire ,
sicut et Platoni ac S. Augustino multa haud minus absurda ab
ipsorum discipulis fuerunt adscripta, non est cur inde moveamur.
Sed nec Aristotelem adeo necesse est vindicare : summus ille sane
Philosophus, sicut et divinus Plato ; sed de priori illud , quod de
posteriori Augustinus, licet usurpare : Amicus Plato, magis
amica veritas. S. Thomae sententiam satis erit expendere. Cum
enim nullus certe unquam exstiterit doctor, qui Aristotelem
plenius quam ille Angelicus intellexerit, si nunc nobis favere
ostenderimus , forte et illum nobiscum non pugnare licebit asse-
rere. Porro juxta S. Thomam. (1. q. 86. art. 6.) Aristoteles po-
suit « intellectum habere operationem absque communicatione
corporis. Nihil autem corporeum potest imprimere in rem
incorpoream. » Unde : « Non potest dici quod sensibilis cognitio
sit totalis et perfecta causa intellectualis cognitionis, sed magis
quodammodo est materia causae. » — Causa autem , subjectiva
nempe, est intellectus. Mirum utique est Aristotelem sensualis-
tarum patronum dici potuisse , cum expressis verbis dixerit :
«Nec per sensum fit ut sciamus... Evidens per sensum non esse
ut sciamus... Evidens ergo est impossibile esse ut sentiendo scia-
tur aliquid eorum quae sunt demonstrabilia. » Anal. post. 1. \ .
c. 31. Deinde quidem in libro 3° de anima, c. 8. ait : « Iutellecti-
vum (id est, intellectus) intelligit species in phantasmatibus. »
76 PHILOSOPHIE CTTRSUS. R
Sed hic loquitur de specie seu idea rerum sensibilium, de qui-
bus tamen addit : « Omnino vero intellectus est qui actu res
intelligit. » Sequenti capiteait equidem : « In speciebus sensibi-
libus sunt intelligibilia ; » ac subinde : « et propter hoc qui
nihil sentit, nihil potest discere , neque intelligere. » Sed iterum
ibi non de primis scientiae principiis, at de rebus sensibilibus
sermo est. Unde, si ex his Aristotelis verbis enatum est illud,
quod non ipsius est, sed peripateticorum , axioma : nihil est in
intellectu, quod prius in sensu non fuerit, nonnisi de his quae ad
sensibilia pertinent, nequaquam vero de his quae universalia ac
prima principia respiciunt, ab Aristotele ipso fuisset illud ad-
missum, sed cum Leibnitzio utique dixisset : Nihil est in intel
lectu, quod prius in sensu non fuerit, excipe : nisi ipse inteLLectus.
(Nouv. essais sur l'entendement. 1. 2. c. 1.) Porro cum, ex ipso
Aristotele , intellectus sit potentia a sensu separata et ipsum
transcendens, cumque universalia sint quodammodo in ipsa
anima (de anim. 1. 2. c. 5.), sequitur prima principia esse in
intellectu, quin sint in sensu. — Quoad phantasmata, quae nil
aliud sunt quam sensibiles illae imagines , sine quibus , ne
maxime quidem intelligibilia, uti experientia constat, retlexe
in statu praesenti conscimus, haec habet S. Thomas, quae om
nino Aristoteli consonant : « Connaturale est homini ut species
intelligi biles in phantasmatibus videat... Sed tamen intellec-
tualis cognitio non consistit in ipsis phantasmatibus ; sed in eis
contemplatur puritatem intelligibilis veritatis. » (2" 2" q. 180
art. 5. ad 2.)
Ex quibus ita ad objecta respondeo : Principium nostrae cogni-
tionis est a sensu, dist. : id est, initium cognitionis nostrae
humanae est a sensu , ut medio seu occasione ac conditione
reflexae cognitionis , in hac vita et statu praesenti, cone. ; id est ,
sensus est principium subjectivum seu subjectum illud quod
in homine est cognoscens ac intelligens, cum Aristotele ac
S. Thoma, nego.
Nihil sine phantasmate intelligit, dist. : reflexe, in statu ac vita
praesenti, et eo quidem sensu quod phantasma seu imago sensi-
bilis , non tamen materialis , reflexae cognitionis sit medium et
occasio, cone.; ita ut mens nihil ultra phantasma, mediante ipso,
intelligat, cum iisdem nego.
LOGICA. 77
§ «.
CoroLLariüm <4um. Ergo verbum exterius , nedum primum ac ulti
mum , ne ullum quidem subjectivae certitudinis est principium.
Et vero, verbum illud, quod exterius ore a dicente profertur,
et aure ab audiente accipitur, nihil aliud in se est, quam sonus
aliquis seu modificatio quaedam, primum quidem in dicentis
ore, tum in aere, ac demum in audientis aure facta; sed in
modificatione mere corporea nulla prorsus adest cogaitio, nulla
ullius rei idea , sed ne imago quidem sensibilis; ergo verbum
exterius nullum est cognitionis , neque adeo certitudinis prin
cipium.
Neque enim ideo certus sum aliquid, v. g. Deum, aut mun-
dum, aut me ipsum existere, quia sono aliquo afficior qualis est
iste : Deus , mundus, ego ; sed ideo de eorum quae novi existen-
tia aut possibilitate sum certus, quia, intellectu ac ratione, ea
aclu existere aut existere posse, ex variis mediis, intellexi.
Sic v. g. meipsum, mediante sensu intimo; mundum corpo-
reum, mediantibus externis sensibus; Deum vero , facili ac ne-
cessario, ut postea videbitur , ratiocinio, ex entis alicujus primi
a se existentis necessitate, sine ullo exteriori vocis strepitu,
certissime conclude
Dicunt autem : Nullius rei idea potest haberi sine verbo; ergo
verbum est primum certitudinis subjectivae principium.
Resp. Majorem dist. : sine verbo nulla ullius rei idea potest
haberi, directe, nego; reflexe, transeat. 1°. Directe, nego. Nisi
enim rei idea prius in mente adsit directe saltem , impossibile
est, ut, ope verbi, idea ulla in intellectu imprimatur. Siquidem
esto quod nulla sit in mente idea v. g. Dei, causae, effectus :
frustra auribus meis insonas illa verba : Deus est causa hujus
mundi. Verba enim nounisi sonus tandem sunt , si ore enun-
tientur; figura, si scripto exarentur; motus aliquis oculorum
aut manus , si gestu exprimantur ; sed jam , nec in sono , nec in
figura , nec in motu seu gestu quolibet includi potest aut reprae-
sentari Dei aut causae idea seu notio. Unde, si non adsit in mente
principium aliquod , vi cujus, verbi seu signi cujuslibet occa-
sione, ad ideam efformandam mens excitetur , nullum omnino
ex verbis sensumeruereunquamvalebit. Principium autem illud
est quod vocatur intellectus.
2°. Reflexe, dixi: transeat, vel subdistinguo: in statu separate,
78 PHILOSOPHI/E CURSUS.
nego; in statu conjuncto, iterum transeat. a ) In statu separato,
id est, cum anima humana existet separata a corpore , nulla ipsi
erit idea reflexa sine verbo , aut aliquo signo sensibili , nego. Quis
enim animam jam ab omni cognitione et quidem reflexa desti-
tui , nec quicquam cognoscere , nec quid cognoscat scire , statim
ac morte a corpore separatur, affirmare audeat? Sed animae
essentia aon mutatur, non alia, inquam , est, cum corpori
conjungitur, aliavero, cumab ipso separatur. Mentem porro a
- corpore separatam cognoscere et quidem reflexe , negari non
potest; ut quid ergo etiamnum in corpore conjuncta existens
cognoscere et quidem reflexe absque signo sensibili non valeret?
Et ideo dixi b) in statu conjuncto , transeat : illud nempe fatemur,
nos , qui verborum sensum et usum edocti sumus , nunquam
reflexe posse cogitare, quin statim, etiam interne, utamur
signisquibusdam sensibilibus, quae sunt, ut plurimum , voces,
sed non modo voces, ast etiam gestus, imagines, seu phantas-
mata , ut aiebant veteres. Verum enim vero ecquis enumerare
possit et explicare quot et quol simul ideas aliquando , et quidem
reflexe ac explicite, in uno verbo, in una imagine, in uno
phantasmate contemplemur et clarissime cognoscamus. Esto
v. g. quod diu de Deo attente cogitaverim, nec jam alia in mente
vox versetur praeter magnum illud nomen : Deus. Quot vero
in illa simplici utique voce et idea distinctae simul ac reflexae,
sine ullo tamen signo sensibili, menti obversantur de Deo
ideae ! Quid porro fiat in eorum mente , qui surdi , muti ac
simul caeci nati sunt, omnino nescimus; sed ex eo quod nescia-
mus utrum et quonam modo et quid valeant scire , non ideo
sequitur eos nihil omnino cognoscere.
§ 47.
Corollarium 5um. Ergo nec testimonium nec traditio humana est
primum subjectivae certitudinis principium.
Et vero, primum subjectivae certitudinis principium est ipsum-
met subjectum cognoscens; atqui, si nec sensus externi, nec
verbum , subjectivum certitudinis principium dici valent, eo
quod nequaquam sint illud quod in homine cognoscit , multo
minus hominis alterius et a me distincti verbum , testimonium
ac traditio, illud esse potest quod in me cognoscit , vel quo ego
cognosco, velpropler quod primo ac ultimato certus sum. Siqui-'
dem testimonium illud mihi prorsus extrinsecum est.
LOGICA. 79
Praeterea , testimonium ac traditio humana menti innotescere
nequit, nisi mediante verbo, gestu, aliove quolibet signo sen-
sibili; signum porro illud sensibile mentem nequit afficere, nisi
item m mediante corporeo primum organo, aure, v. g. aut
oculo, ac deinde sensatione, quae ipsa demum nonnisi sensu
intimo mediante in anima ipsa percipitur; atqui jam nec sen-
sum intimum, nec sensus externos, nec verba sensibilia, cogni-
tionis ac certitudinis subjectivae primum esse principium , de-
monstravimus; multo ergo minus testimonium sive traditio
humana, cui nempe tot media sunt permeanda, ut cognitionem
tandem in mente excitet.
Ideoque, nedum primum, nonnisi ordine ultimum certitu
dinis principium ac motivum traditio dicenda est. Siquidem
non possum certo scire vera esse ea quae mihi humano testi
monio seu verbo traduntur, nisi prius certus sim : 1°. me existere,
2". me certo aliquid cognoscere posse , et reipsa cognoscere ,
3°. sensu intimo me non decipi circa sensationum, quae actu ab
extrinseco in anima mea fiunt, realitatem etnaturam; 4°.sensi-
bus externis iterum me non illudi. Qui enim certus esse possim
me haec aut illa audiisse verba, nisi prius certus sim de corporis
mei existentia et de organorum lidelitate ? 5°. dein certus sim
oportet de aliorum existentia, tum 6°. de facto ipso ac realitate
soni seu signi illius sensibilis, quo mihi aliquid intendunt
significare, tum 7°. de sensu ac significatione vocum , autsigno-
rum quorumcumque , quibus utuntur, tum 8°. de eorum qui
loquuntur scientia ac veracitate , quae non iterum adeo exiguum
rationismeae individualis usum ex parte mea praesupponunt , ut
videre est ex omnibus conditionibus iis, quibus testimonii
humani auctoritas fuit superius demonstranda.
Adde innumera esse, quae, sine humana traditione, certo
mihi innotescunt , innumera quae hac traditione mihi nequeunt
nota ac certa fieri, ut sunt v. g. existentiae meae factum , mundi
hujus existentia, primaque omnia principia. Neque enim ideo
certus sum v. g. totum esse majus sua parte , quia illud mihi
affirmatur, sed quia ratione mea intelligo rem ahter esse non
posse. Unde, si facta sensibilia et contingentia, quae procul a
me evenerunt, excipias, nulla est veritas, nulla propositio, quae
mihi certa ideo fiat quod testimonio humano fuerit affirmata ,
nulla , inquam , quae mihi sit certa, nisi, ratione utique mea,
rem ita esse et aliter esse non posse intellexerim.
80 PHILOSOPHIjE CURSUS.
§ 48.
CoroLLarium 6um. Ergo пec testimonium aut verbum ipsum divi
num seu revelado est primum et ultimum subjectivae certitudinis
principium.
Deus enim duplici modo potest hominem revelatione in-
struere; vefl0. interius , cum mentem nempe immediate, ac
sine ullo sensibili verbo aut signo , illuminat; vel 2° exterius,
cum scilicet signo aliquo aut verbo sensibili veritatem manife
stat. Posterior vero haec revelatio iterum duplici modo fieri potest,
vel a) immediate , si nempe Deus ipse, verbo aut signo sensibili,
meipsum aliquid doceat, ut olim Abraham, Moysem et prophe
tes; vel b) mediate, si non mihi ipsi expressis verbis revelet, sed
mediante testimonio eorum , qui ipsi immediate a Deo revela-
tionem acceperunt. Quicumque porro sit revelationis divinae
modus , primum subjectivae certitudinis principium dici nequit.
Etenim primum subjectivae certitudinis principium est illud
ipsum subjectum a quo procedit certitudo; atquinec immediata,
nec mediata Dei revelatio est illud subjectum.
1°. Non immediata , sive sit interior, id est, sive immediate, ac
sine ullo medio sensibili, intellectum illuminet; sive sit exte
rior, id est, sive meipsum, mediante signo seu verbo aliquo
sensibili, Deus alloquatur. Siquidem actus ille, quo Deo interius
illuminanti , vel exterius loquenti credo , ab intellectu meo ac
ratione individuali elicitur ac procedit, vel non : — si non ab
intellectu meo , non ego jam sum qui credo, qui certus sum, qui
revelanti Deo assentior , qui ipsum sese mihi affirmantem, et ea
quae mihi affirmat, cognosco; nulla fit in mente mea cognitio,
nulla proinde fides , nec ulla ergo certitude — Si ab intellectu
meo elicitur ac procedit ille actus quo Deo revelanti credo , jam
ergo intellectus utique meus est subjectum primum a quo pro
cedit actus ipse fidei; cum autem certitudo subjectiva nihil aliud
sit quam subjectum ipsum certo cognoscens , superest ut intel
lectus ipse , certo cognoscens vera esse ea quae Deus ipse revela
tione affirmat, primum sil subjectivae certitudinis principium.
Non utique ideo certus sum de veritate eorum quae Deus mihi
revelat , quia ea, vi solius rationis, intelligo; atque inde ratio
mea individualis non est motivum illud propter quod certus
sum de revelatae propositionis veritate : ideo enim de proposi
tione revelata certus sum , quia Deus ipse hanc affirmat ; sola
LOGICA. 81
ergo Dei affirmatio est motivum certitudinis, quoad ipsam pro-
positionis revelatae veritatem. Sed enim qui tandem certus sum
ea quae Deus revelat necessario esse vera , nisi prius certo sciam
1°. Deum nec falli posse nec fallere , et 2°. ipsum esse qui mihi
hoc aut illud affirmat; qui vero certus esse possum, tum de
infallibilitate Dei , tum de ipsius revelationis divinae facto , nisi
prius, et simul ac Deus revelat, certo sciam Deum existere,
ipsum esse infallibilem , ipsumque esse et non alium qui mihi
aliquid revelat ; sed haec tria omnino non possum cognoscere ,
nec certo scire, nisi intellectu ac ratione u tique mea ; ergo fidei
praerequiritur ratio , et actui fidei praerequiritur aliquis rationis
actus et quidem certus , nempe ille saltem quo tria haec certo
apprehendam : Deum existere , Deum esse infallibilem, Deum
mihi aliquid affirmare; ergo non revelatio, non iides, sed ratio
iterum est primum subjectivae certitudinis principium.
2. Non mediata. Si enim Deus non mihi revelat, sed alteri,
v. g. Adamo, aut Moysi, vel Apostolis, mandans simul ipsis ut
commissas sibi veritates posteris tradant , redeunt quaecumque
de traditionis humanae testimonio supra modo diximus. Neque
enim possum traditionem hanc cognoscere , neque ipsi fidere ,
nisi gaudeam prius : 1°. sensibus externis, quibus eam auditu aut
visu excipiam, 2°. sensu intimo, quo sensuum externorum
relationem recipiam, 3°. ratione tandem , qua, tum sensus
intimi, tum sensuum externorum, tum testimonii humani
significationemfidelilatemque dijudicem. Nulla igitur de revela-
tione tradita seu mediata haberi potest certitudo , quae non in
ratione individuali primo ac ultimato nitatur.
§ 49.
Corollarihm 7Mm. Ergo fides non est primum certitudinis subje-
ctivae principium.
Multiplici sensu voces illae, fides et credo solent usurpari.
1°. Fides dicitur assensus ille, quo mens, quae ab altero propo-
nuntur,etsi intrinsecam propositionis convenientiam ratione non
intelligat, ea tamen, propter dicentis veracitatem sibi certo
notam, ut vera admittit. Alia est divina , qua Deo, alia humana,
qua homini affirmanti creditur. Atqui fides, hoc sensu accepta,
non est primum certitudinis subjectivae principium. Duplicis
enim generis sunt res ac veritates quas certas esse scimus. Aliud
genus est earum quas non per nos ipsos possmnus cognoscere
82 PHII.OSOPllIjE cursus.
ac intelligere, qualia sunt in ordine naturali : fac1a sensibilia quae
procal a nobis, ratione loci aut temporis, evenerunt, et facta
insensibilia, ut sunt v. g. intimae aliorum cogitationes ac sensa,
quae nonnisi ex ipsius, cujus haec sunt, testimonio possumus
accipere; qualia etiam sunt in ordine supernaturali, quaecumque
rationis humanae. , mediis licet omnibus naturalibus instructae ,
captum superant. Haec ergo et illa nonnisi testimonio, ac proinde
fide, certo scire possumus. Atqueadeo, quoad haec, fides est pri-
mum certitudinis principium , sed , cum fides ipsa rationem ac
rationis usumpraerequirat, uti supra fusiusexplicavimus, super-
est ut, quoad ipsam fidem, ratio ipsa sit primum certitudinis sub
jectiva? principium. Nisi aliquid intelligat, nemo potest credere in
Deum. (S. Augustinus. Inps. cxvm. Serm. 18. n°3.)—Noncrederet,
nisi videret ea esse credenda. (S. Thomas. 2". 2*. q. 1. art. 4. ad 2.)
Aliud genus est rerum earum ac veritatum, quas per nos
ipsos, sive solo intellectu, sive mediante sensu intimo, aut sen-
suum externorum ope , certo possumus cognoscere. Cujusmodi
sunt, tum judicia haec et similia: totum est majus sua parte;
2 + 2 = 4; tum existentia ac status mentis praesens ; tummundi
hujussensibilis existentia et variae corporum modificationes,etc;
atqui, cum certus sum totum esse majus sua parte , non quia
mihi dicitur , illud scio ac pro certo habeo, sed quia hoc aliter
esse non posse ego ipse ratione mea intelligo; cum de mei ipsius
existentia ac praesenti statu intimo , non quia illud mihi asse-
ritur, sed quia illud sensu intimo conscio; cum de mundi sensi-
bilis existentia, non quia mihihaec affirmatur, sed quia sensuum
exteriorum ope de his admoneor, certus sum. Neque ea omnia
et his similia fide credo, sed ratione scio.
2°. Fides , vel potius vox credo sumitur etiam quandoque pro
opinione, seu pro judicio mere probabili, at neutiquam certo,
cum nempe mens inclinat ad assensum, nec propter dicentis
veracitatem certo cognitam , nec propter veritatis evidentiam per
se notam , sed propter propositionis verosimilitudinem seu pro-
babilitatem. Hujuscemodi porro inclinatio, seu etiam assensus,
si nempe imprudenter concedatur, non fides est, sed opinio.
Sed enim patet opinionem non esse certitudinis principium, cum
ne ipsa quidem sit certa. Cum autem judico totum esse majus
sua parte, mundum existere, etc., non ita pronuntio, quia
verosimile modo illud est ac probabile , sed ideo quod necessario
illud verum esse intelligo. Neque enim totum majus sua parte ,
aut mundum existere credo, vel opinor, sed certo scio.
LOGICA. 83
3°. Fides tandem sumitur et pro inclinatione quadam ac pro-
pensione, quaalicui confidimus, seu pro vi quadam seu instinctu
aliquo rationali, sed caeco et nativo, qùo iiitellectus veritates seu
propositiones quasdam evidentes, ut certas admittere impellitur
et cogitur. Ita nempe D. Cousin : « La logique naturelle procède
par des affirmations empreintes d'une foi naïve, que l'instinct
seul produit et soutient. » (Du vrai, du beau et du bien. 1851.
3e leçon, p. 63.) — « Avant la science et la réflexion sont l'in
nocence et la foi. » (Ibid. p. H2.) — « Nous ne débutons pas par
la science, mais par la foi, par la foi dans la raison, car il n'y en
a pas d'autre. » (îd. Introd. à l'Hist. delà philos. 1828. leç. 5°.) —
Et paulo post : « C'est parce que dans toute pensée est la foi au
principe de la pensée que , selon moi, toute parole prononcée avec
confiance n'est pas moins qu'une profession de foi à la pensée, à
la raison en soi, c'est-à-dire à Dieu. Toute parole est un acte de
foi. » (Id. ibid.) Unde, juxta D. Cousin, fides nihil aliud esset quam
instinctus, propensio, sensus aliquis naturae rationali communis
et invincibilis, cujus vi, impulsu quodam spontaneo et irreflexo,
ut certo vera ea affirmamus, quae necdum reflexione ac ratioci-
nio comprobavimus, ac praeterea, juxta eumdem, instinctus ille
seu fides esset primum certitudinis Atqui duo hic
falsa asseruntur : prlmo quidem , falsum est fidem esse instin-
ctum quemdam ac propensionem invincibilem; stricte enim
loquendo, nihil aliud est fides quam assensus rationis ad ea quae
ab alio affirmantur, propter dicentis veracitatem ; — secundo
vero, falsum est scientiae ac reflexioni fidem anteire , nosque,
non scientia, sed fide, in cognoscendo incipere. Quod si fidei
nomine propensionem autinstinctum aliquem invincibilem liceat
significare , rursus falsum est etiam fidem , hoc sensu intelle-
ctam, primum subjectivae certitudinis esse principium, ut ex
sequenti corollario declarabitur.
§ 50.
Corollahium 8um. Ergo propensio seu instinctus naturalis et
invincibilis non est primum subjectivae certitudinis principium.
Etenim piopensione seu instinctu illo naturali, spontaneo, et
invincibili, vel significatur ratio ipsa certo et evidenter, primo
quodam intuitu, rei aut propositionis alicujus veritatem statim
idea intelligens et judicio affirmans; et tune nihil aliud asseri-
tur quam id quod nos ipsi, mutato tantum nomine ; nec est cur
84 PHILOSOPHIE CURSUS.
de vocibus, quoad rem concordes, disputemus; — vel intelligitur
caecus quidam motus et impulsus, omnem rationis usum et actum
praecedens, et ab ipso primo ac certo et reflexo rationis actu dis-
tinctus. Atqui , nedum ullius certitudinis principium aut moti-
vum esse possit hujusmodi instinctus aut spontanea et invincibi-
lis propensio, ne ulla quidem talis datur in mente inclinatio, quae
caeca sit simul et invincibilis. Siquidem, cum v. g. totum majus
esse sua parte, me, mundumque a me distinctum existera
cognosco, non caeco u tique motu instinctuve aut propensione, haec
scio et afïirmo , neque ideo quia ad haec affirmanda propendeo
vel inclinor, sed intellectu ac ratione, et, expresso ac certo ratio
nis actu, ea cognosco et affirmo, et quidem ideo quia vera haec
esse, et aliter esse non posse intelligo.
Et vero, propensio illa vel est aliqua veri cognitio et quidem
certa, vel non : si posterius, nulla ex ipsa oriri potest veri cogni
tio , atque adeo certitudo nulla. — Si prius , ab intellectu ac
ratione procedit; unde iterum ratio seu intellectus est primum
subjectivae certitudinis principium.
§ M.
CoroLLarium 9um. Ergo sensus naturae communis non est subjectivae
certitudinis principium.
Sensus enim naturae communis nihil aliud est , quam vis illa
omni naturam rationalem habenti , id est homini cuilibet com
munis, qua prima quaedam principia seu veritates quasdam pri
marias et universales statim primo intuitu, ut certo veras omnis
et unusquisque intelligit; atqui vis illa iterum, vel est propensio
seu instinctus aliquis spontaneus , caecus et invincibilis : — tum
vero redeunt quae modo dicta sunt ; vel nihil aliud est quam ipsa
vis intelligendi, seu intellectus ac ratio facile et evidenter perci-
piens ea quae sunt primo intuitu intelligibilia. Neque est cur
negemus sensum hunc naturae rationali communem, primum
esse certitudinis principium, siquidem non sit aliud quam ratio
ipsa unicuique homini individualis simul et communis.
Sed vero,ultimis hisce temporibus, fuerunt alii quidam, qui,
duce Lamennais, sensum naturae communem cum communi ho-
minum consensu unum et idem esse voluerunt, atque ex utroque
rationem aliquam generalem contlaverunt ; dum alii interea,
duce Cousin, fidem, instinctum ac sensum, quin et ipsam ratio
nem humanam, impèrsonalem quamdam et universalem quoque
LOG1CA. 85
rationem esse conclamarent. « On ne peut s'empêcher de sourire
quand, de nos jours, on entend parler contre la raison indivi
duelle. En vérite', c'est un grand luxe de déclamation, car la rai
son n'est point individuelle... (Cousin , du Vrai , etc., leç. 4e. 1854,
p. 102. note. ) « Nous n'avons loi qu'à ce qui n'est pas nous,
et toute autorité qui doit régner sur nous doit être imperson
nelle... Rien n'est moins personnel que la raison; elle ne nous
appartient pas en propre... Ce qu'on appelle notre raison est
véritablement distinct de nous-même. La raison n'est pas subjec
tive... » (Id. Introd. à l'Hist. de la philos. leç. 6°.) — « 1l n'y a
rien de moins individuel que la raison... La raison n'est pas
individuelle; donc elle n'est pas nôtre, elle n'est pas humaine. »
(Id. ib. leç. 5°.) Contra utrumque ideo sint sequentia.
§ 82.
Corollarium 10um. Ergo consensus communis non est primum cer-
titudinis subjectivae principium.
Et quidem primo, consensus communis a communi sensu dil-
fert : Sensus enim naturae communis uihil aliud est , quam vis
quaedam, in unoquoque individuo rationali existens, qua unus-
quisque cogitur ea ut certo vera admittere , quae evidenter intel-
ligit. Haec autem vis est ipsamet ratio veritati evidenter notae
necessario assentiens. Consensus vero, ex sensu illo communi,
ut effectus a causa, procedens, in eo est, quod omnis homo ratione
utens , eadem ac caeteri homines sentiat ac judicet. Porro prius-
quam, mecliante hoc universali consensu, aliquid certo ego
cognoscam , duo mihi per meipsum certo sunt noscenda : 1°. fa-
ctum, et 2°. jus seu vis istius consensus. Et quidem, I. quoad
factum, duo iterum sunt quaerenda : 1°. utrum existat genus
humanum? 2°. utrum et in quo consentiat? Iterumque, IL quoad
jus, illud est quaerendum : utrum nempe consensus ille univer-
salis sit certum veritatis testimonium ac motivum? — Sed haec
tria nonnisi sola ratione mea possum certo cognoscere , et qui
dem praesupposita sensuum exteriorum certitudine; ergo con
sensus communis non est primum certitudinis motivum ac
principium.
Praeterea, juxta adversariorum sententiam, nullus homo sola
ratione individuali de ulla re certus esse potest; atqui multi,
quin et omnes homines de omni re incerti , non magis possunt
simul omnes certi lieri , quam multi absolute cajci simul fieri
86 philosophie cnnsus.
omnes videntes; ergo universalis consensus , in adversariorum
sententia, ne ullum quidem ullius certitudinis motivum ac prin-
cipinm potest esse.
Nobis equidem consensum communem contra hanc objectio-
nem facile fuit vindicare. Ideo enim testium plurimorùm aut
homiuum omnium consensus veritatem invicte probat, quia
unusquisque testis seu homo, etiam individualiter sumptus,
certo verum potest cognoscere. Concordia autem nihil aliud est
quam circumstantia quœdam, qua, tum erroris, tu m mendacii
impossibilitas patet. Ubi vero singuli testes seu hommes essent
absolut* ac necessario per se certae cognitionis incapaces, nulla
prorsus ex ipsorum consensu posset inferri certitudo.
Insuper, ut de consensus facto inihi constet , vel omnes sunt
interrogandi, vel pars tantum: si omnes, sedillud est impossi-
bile, — si pars, sed quot sunt interrogandi ? Quis me requisitum
numerum doceat? Ratio mea individualis, an consensus com-
munis? Si ratio mea? haec ergo est primum principium quo
dignoscatur consensus communis legitimitas. — Si consensus ?
consensus ergo vis ipsomet consensu demonstratur , quod est
circulus vitiosus.
Jam vero esto nihil esse certo admittendum, nisi id quod con
sensu universali constat ; sed de hoc asserto omnes non consen-
tiunt, quin potius fere omnes contradicunt ; ergo ex universali
consensu vel ipso, falsum est nihil pro certo esse habendum ,
quod non consensu universali constet.
Obj. 1*. Rationi meae nequeo fidere, nisi certus sim me non
esse stultum; atqui de rationis rectitudine nonnisi ex ipsius
•cum aliorum ratione consensu potest constare; ergo non in.
ratione individuali, sed in hominum consensu, ultimato nititur
certitudo.
Resp. 1°. Retorqueo. Communi hominum consensui nequeo
fidere, nisi certus sim ipsos, aut saltem eos quos audio, non esse
stultos; atqui de rationis alienée rectitudine nonnisi ratione mea
mihi potest constare; ergo non in consensu iterum ultimato
nititur certitudo, sed in individuali ratione.
2°. Concedo majorent; minorem nego. Siquidem neque hune
ipsum rationis meae cum aliorum ratione consensum aliter quam
ratione hac ipsa mea individuali possum dijudicare. Tria enim
praerequiruntur, ut de hac conformitate mihi constet: 1°. Scire
debeo, et certo quidem, quid ego judicem;2°. quid alii; 3°. judi-
ciameacum alienisjudiciis comparare necesse est. Sed haee tria
LOGICA. 87
solus ego, et quidem ratione sola, possum praestare. Insuper duo
ibi praesupponuutur, scilicet : t°. Cortitudo de necessaria con-
sensum inter et veritatem connexione ; 2°. cognitio pariter certa
realitatis et universalitatis communis illius consensus; porroet
haeci sola ratione mihi possunt innotescere.
Obj. 2*. Admissa hac rationis individuae infallibilitate , seque-
retur hominem quemlibet individuum universali omnium con
sensus auctoritati solum jure refragari posse; atqui hoc videtur
inconveniens; ergo.
Resp. Nego supposition , contradictionem nempe inter unum
et omnes , si modo recte ratione sua omnes ac singuli utantur ,
intercedere unquam posse. Neque enim fieri potest ut verum
vero, rationi ratio opponatur. Et ideo expresse repugnat contra-
dictio illa , quia rationi unicuique individuae circa veritatem
evidenter notam infallibilitas competit. Siquidem, ideo rationum
omnium individuarum infàllibilis est consensus , quod ratio
uniuscujusque individua aliquando infallibilis. Esto igitur quod
nec ego fallar , nec caeteri fallantur , consentiamur necesse est,
dissentiamur vero impossibile.
§ 53.
Corollahium i l°m. Ergo auctoritas non est primum sithjectivae
certitudinis principium.
Auctoritas vel divina est, vel humana. Sihumana, vel unius
tantum aut paucorum , vel totius humani generis, sed quaecum-
qne sit tandem , non alia est ac ea quae ex testimonio vel con-
sensu oritur. Testimonii vero , sicut et universalis consensus
vis unice pendet a singulorum veracitate ac scientia , atque adeo
ab ipsamet rationis individualis certitudine. — Si divinam aucto-
ritatem appellant ; sed hax nonnisi revelatione nobis innotescit;
revelationem vero primum subjectivae certitudinis principium
non esse supra demonstravimus.
Cum vero quidam , auctoritatis nomine , tum generis humani
consensum , tum Dei ipsius revelationem , mediante Christi
Ecclesia, definitam , quandoque simul confundere soleant, juve-
rit breviter annotasse quantum generis humani seu consensus
auctoritas a divina Ecclesiae auctoritate differat.
1°. Ecclesiae auctoritas est supernaturalis : a )quoad principium,
cum in revelatione divina lundetur; 6 ) quoad modum, cum
speciali Spiritus Sancti assistentia servetur ; c ) quoad objectum ,
88 PHILOSOPHIE CURSUS.
enfin cirea mysteria, quae sunt veritates supra captum rationis ,
versetur; d) quoad finem, quippe qui est homines ad Deum,
prout in se est , possidendum perducere. — Generis vero seu con
sensus humani anctoritas sub omni respectu est naturalis, et
quidem : a ) quoad principium , cum ex individuorum intelle-
ctuum consensione oriatur ; 6 ) quoad modum, cum singulorum
consensu fiat ; c ) quoad objectum , cum eas modo veritates
confirmet , quae sola ratione naturali possunt cognosci et actu
ab omnibus ac singulis cognoscuntur ; d) quoad finem , quippe
qui nihil aliud est quam hominum inter se consociationem in
hac vita fovere.
2°. Ecclesiae auctoritas in uno residet, nempe in Romano Ponti-
fice, Christi vicario, cui soli videlicet dictum est : « Tu es Petrus,
et super hane petram aedificabo Ecclesiam meam; » generis
humani auctoritas in omnibus simul hominibus dispertitur. Unde
qui communis hominum consensus auctoritatem ut primum
certitudinis principium posuerunt, si sibi constent, eo deve-
nire debent, ut auctoritatem pariter 1°. quoad ea quidem quae ad
societatem religiosam spectant, in communi Ecclesiae consensu;
2°. quoad ea vero quae civilem societatem attinent , in communi
populi consensu reponant.
§ 54.
Corollarium 12um. Ergo ratio sive generalis, sive universalis ,
sive impersonalis, non est primum subjectivae certitudinis principium.
Etenim nulla existit ratio generalis , universalisve aut imper-
sonalis, sed omnis ratio , quaecumque aut cujuscumcme aut in
quoeumque sit, singularis est individualis ac personalis. Et vero,
ratio non existit nisi vel in Deo, vel in spiritu creato; atqui tum
in Deo , tum in spiritu quolibet creato , sive humanus ille sit sive
angelicus, ratio est subjective singularis, individualis ac per
sonalis.
1°. In Deo quidem ratio dici nequit a) impersonalis. Quidquid
enim in Deo est, Deus est; ratio ergo seu intellectus in Deo non
est aliud quam ipse Deus , ipsummet nempe esse Dei ; Deus porro
non ens tantum, autnatura, substantiaque actu existens, sed et
persona est ( vide S. Thom. Sum. pars 3*. q. 3. art. 3. c. et ad i );
ergo divinus intellectus seu ratio non impersonalis est, sed per
sonalis. Sed necé) universalis aut generalis dici potest divina
ratio. Esto dicatur objective universalis , eo videlicet sensu quod
LOGICA. 89
Deus, intellectu suo infinito, omnia actu, adaequate seipsum
intelligendo, cognoscat atque comprehendat; verumenimvero
ne subjective universalis esse aflirmetur , eo scilicet sensu quod
divina ratio sit omnibus communis ; et ita ut sit illud quo onmis
homo cognoscit. Cum enim ego cognosco, non Deus est in me
cognoscens, sed ego solus, vi nempe facultatif illius, quam
Deus ipse mibi, sicut et tibi, et caeteris individuis cognoscendi
capacibus , creatione ipsa indidit , continuaque conservatione
actuat. Ratio ergo divina seu intellectus non generalis est aut
universalis, sed summo illi individuo, quod vocatur Deus , pror-
sus singularis et individualis, sicut et personalis.
2°. In spiritu creato. Ratio dici nequit a ) impersonalis :
siquidem ratio nihil aliud est quam facultas cognoscendi ; porro
facuitas qua ego cognoscere possum et qua actu cognosco , mea
utique est, non vero tua, nec alterius cujuslibet, sed ne ipsius
quidem Dei, nisi eo sensu quo icl omne quod sum, Dei est, qua-
tenus ab ipso creatione procedit; ergo mihi seu personae meae
individuali ac singulari est ratio ea, qua ego utor et cognosco.
Personalis ergo est, neutiquam vero impersonalis. — Sed
neque b) universalis est aut generalis. Esto quod dicatur objective
universalis , eo scilicet sensu quod percipiat universale ; at ne
subjective dicatur universalis, quasi ratio haec mea, non mea
solum, sed et tua, et omnibus communis sit. Siquidem cum ego
ratione cognosco, non tua, aut alterius ratione utor, non magis
quam tu, cum cognoscis, mea ratione uteris alteriusve cujusli
bet. Singularis ergo est ac individualis uniuscujusque spiritus
creati ratio, sicut et personalis.
Ubinam ergo, in quonam ente subsistit ratio illa generalis,
universalis, et impersonalis, quae quasi inter Deum ipsumratio-
nemque humanam individualem media intercedit?
Ne autem chimaeras ipsi , veluti pugnandi amore , finxisse
videamur, andiantur quae in recenti opere a clarissimis gallicanœ
universitatis professoribus recitantur : « La raison est imperson
nelle de sa nature; ce n'est pas nous qui la faisons. » (Vere qui
dem, neque enim magis rationem in nobis efficimus, quam
voluntatem aut aliam quamlibet animae facultatem, sed nec per-
sonam ipsam quae nostra est , nec ens illud quod nostrum uti
que dicimus et quod sumus, nos ipsi efficimus. ) « Elle est si peu
individuelle , que son caractère est précisément le contraire de
l'individualité, savoir l'universalité et la nécessité. » ( Distinguo :
objective universalis est ac necessaria, eo scilicet sensu quod
90 PHILOSOPHIE CUBSUS.
universale et neeessarium intelligat, cone. ; subjective vero, ita
nempc ut sit suhjectum seu ens quoddam universale ac neces-
Barium , prorsua nego. ) « Elle descend de Dieu » ( Bist. : qua-
tenus a Deo cum anima ipsa, cujus est facultas, creata est,
cone; quatenus sit veluti substantia ipsa divina, quae in nobis
appareat, ac sese usque ad nos veluti inclinet, ita ut, a Dei
substantia non sit distincta, nego. ) « et s'incline vers l'homme ,
comme un hôte qui apporte des nouvelles d'un monde
inconnu dont il donne à la fois l'idée et le besoin. » ( Unde
jam ratio nec nostra est : siquidem in homine divertit sicut
hospes; nec Deus ipse lamen, uti superius innuebatur, sed
hospes quasi a Deo missus, — nisi iterum hospes ille sit ipse
Deus. ) « Si la raison était personnelle , elle serait de nulle
valeur et sans autorité hors du sujet et du moi individuel. »
( Demonstretur assertum , simulque explicetur quid intelli-
gatur. Ratio personalis nullius esset vis et auctoritatis extra
subjectum individuale seu extra me , — Bist. : si de ipsius Dei
ratione seu intellectu individuali ac personali agatur , nego.
Quidquid enim Deus affirmat , hoc ipso quod neo falli possit
ille nec fallere , summae est auctoritatis; — si de ratione mea
individuali ac personali sit sermo, subsdist.: nullius est aucto
ritatis extra me ratio mea, ubi non constat de veritate eorum
quae affirmo , conc.; — ubi de veritate eorum quae affirmo
audienti constat, nego. Caeteroquin verissimum illudest, ratio-
nem unius hominis nullius esse auctoritatis in alterius rationem.
Cum enim ratione mea tuae rationi assentior, non ideo tibi aut
rationi tuae individuae, sed veritati ipsi, cedo. Veritas porro ac
ratio unum et idem non sunt. Veritas enim est conibrmitas
ideae cum re cognita, ratio autem est facultas qua rem cognosco
ac veritatem. Equidem ratio sumitur etiam abstractive , quate
nus est id propter quod aliquid est. Tum vero vox illa : ratio,
objective sumitur, neutiquam vero subjective. Quo sensu Augu
stinus dicit rationes aeternas rerum esse in Deo. Ratio ibi idem
sonat ac idea seu exemplar rerum primarium.) « Il faut donc
que la substance intelligente se manifeste; » (Quamnam porro
substantiam dicis, divinamne, an humanam ? siquidem et Deus
est substantia intelligens , et anima humana vere est substantia
et quidem intelligens. Si divinam dicis; ergo, juxtate, ratio seu
intellectus in homine nihil aliud est, quam ipsa Dei substantia
seu Deus in homine intelligens, et jam unica est, in mundo sub
stantia intelligens, unica ratio, scilicet divina; ergo Deussumus
LOGICA. 91
omnes nos qui cognoscimus. — Si humanam dicis; ergo ratio
mea mihi utique personalis est; substantia enim mea non est
universalis; non tua, inquam, nec divina, nec singulorum
hominum qui a me distincti subsistunt, sed mea utique est.
Communismus ille substantiarum et individuorum longe plus
repugnat quam divitiarum. ) « et cette manifestation est l'appa
rition de la raison dans la conscience. » ( Iterum substantia illa
intelligens, qn33 se manifestat , vel divina est seu Deus , vel mea
est anima seu ego. Si Deus est, ergo iterum ratio nihil aliud est,
quam Deus ipse apparens in conscientia mea, et in me intelli-
gens, ex quo fit ut non ego intelligam, sed Deus in me et in te
et in omni intelligenti ; unde omnes, quotquot sumus intelligen
tes, Deus sumus. — Si ego, ergo ratio mea mihi est personalis. )
«La raison est donc à la lettre une révélation nécessaire et uni
verselle qui n'a manqué à aucun homme et qui éclaire tout
homme à sa venue en ce monde. » ( Unde ratio nihil aliud est
quam Deus ipse revelans, seu Veibum ipsum divinum, quod
Deus est , de quo nempe solo dicta sunt ea quae a S. Joanne hic
usurpantur : «Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem ve-
nientem in hune mundum. » (Joann. i. 9.) Unde iterum, intel
lects seu ratio quaelibet humana nihil aliud est quam Verbum
ipsum Dei seu Deus. Et tamen lux illa, juxta auctorem, modo
Deus est, et modo nec Deus nec tamen aliquid humanum. Ita
enim statim ille : ) « La raison est le médiateur nécessaire entre
Dieu et l'homme, ce Xoyo; de Pythagore et de Platon, ce Verbe
fait chair qui sert d'interprète à Dieu et de précepteur à l'homme,
homme a la fois et Dieu tout ensemble. » ( Dictionnaire des
sciences philosophiques. Raison. )
Haec equ-idem ab auctore ipso , qui ibi citatur, jam in recen-
tiori opere repudiata sunt aut saltem neglecta. Sedenim satis
superque s>unt, ut pateat eos , qui ea probant , nec philosophos
esse nec christianos. — Non christianos, siquidem Christus,
qui solus est Verbum caro factum, hic negatur esse persona,
quin et exstitisse. Negatur esse persona : eteni m ratio, juxta
praedicta, nihil aliud est quam Verbum caro factum, acproinde
Christus; sed ratio, juxta eadem , est impersonalis et univer
sahe ; ergo Verbum caro factum non est ens personale, ac multo
minus persona , sed aliquid universale est , quod simul est
omnis homo et Deus. Unde nulla persona exstitit , quae fuerit
Verbum caro factum seu Christus. — Non philosophos. Siqui
dem , rationis individualis ac personalis realitatem negantes,
92 PHILOSOPHIE CURSUS.
asserentesque rationem in quolibet individuo hominem simul
et Deum esse , ea docent quae rationi prorsus repugnant , uti
demonstravimus.
§ 55.
CoROi.LARiiîM Ergoex subjectiva rationis humanae certitu-
dine , nec superbia , nec licentia , nec protestantismus , nec deismus ,
nec rationalismus possunt oriri.
Haec enim fere sunt quae contra philosophiam objiciunt qui
dam recentiores : principium illud : ratione sola individuali ,
homo guilibet veritatem certo potest cognoscere , superbiae nec non
licentiae omnimodae aperit viam , eoque magis catholico viro est
abominandum, quod inde logice ac necessario fluunt : 1°. Prote
stantismus, sibi ex eo examinis liberi jus omne vindicans;
2°. Deismus, mysteria fidemque omnem ideo jure rejiciens;
3°. Rationalismus demum,qui, jugo tandem penitus excusso,
soli jam rationi jus omne concedens, nullam sive humanae tra-
ditionis, sive revelationis etiam divinae , auctoritatem agnoscere
se profitetur. « L'élément philosophique est supérieur à tous
les autres; supérieur en ce que, sous son obscurité apparente,
il cache toute vraie lumiere, s'étend à tous les autres; en ce
qu'enfin, en les embrassant, il les domine, et les domine parce
qu'il les explique, sans pouvoir être expliqué par aucun d'eux,
Sans pouvoir être expliqué par autre chose que par lui-même. »
(Cousin. Introd. à l'Hist. de la phil. 1828. leç. 2°.) « La foi ne peut
être autre chose que le consentement de la raison à ce que la
raison comprend comme vrai.» (Ibid. leç. 5°.) « Le droit comme
le devoir de la philosophie est, sous la réserve du plus profond
respect pour les formes religieuses , de ne rien comprendre , de
ne rien admettre qu'en tant que vrai en soi et sous la forme de
l'idée. » (Ibid.)
Resp. Principium , quo certitudo in sola ratione individuali
subjective fundatur , viam aperit : 1°. Superbice; dut. : si rationi
soli vis omnem veritatem inveoiendi et adaequate comprehen-
dendi tribuatur, concedo; si ipsi ea tantum vis concedatur, quae
ad veritatem in ordine naturali , certo quidem , sed inadaequate
tamen cognoscendam satis sit, nego. In hoc est enim superbia,
quod aliquis se supra id quod est ac potest aestimet, non vero in
eo quod id quod est ac valet, agnoscat ac velit.
2°. Licentiae, dist. : Si ex eo quod ratione sola aliqua certo
veritas possit cognosci, milla jam auctoritas agnosci debeat,
LOGICA. 93
concedo; si contra , ratione ipsa duce , testimonii sive humani
sive maxime divini infallibilis auctoritas proclametur, nego.
3°. Protestantismo, nego. Nulla enim protestantes inter et
philosophos affinitas. Ita enim protestans : Individuus homo
quilibet verbi a Deo revelati , seu S. Scripturae sensum , sive
supernaturali Spiritus Sancti inspiratione, sive naturalis rationis
examine, potest ac debet per se interpretarí. Ita vero philoso-
phus : Individuus homo quilibet, ratione sola, aliquam certo,
sed non omnem, veritatem potest cognoscere. Si qua ergo
veritas est, quae rationis limites excedat, ea sane est quae super
naturali Dei revelatione fuit tradita. Porro, ex ipsamet S. Scri
ptum aperte constat, textus sacri interpretationem non penes
unumquemque esse, sed iis solis competere quibus dictum est :
« Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Qui
autem me spernit, spernit eum, qui misit me. » (Luc. x. 16.)
.4°. Deismo, nego. Ingens enim Deistam inter et Philosophum
discrimen. Ita nempe Deista : Nulla propositio admittenda , nisi
sola ratione possit intelligi ac demonstran ; atqui mysteria ratione
sola nequeunt intelligi nec demonstran; ergo non admit
tenda. Ita vero Philosophus : Ratione sola veritas aliqua certo
cognosci potest ac demonstran. Unde sic contra Deistam perse-
quitur : Atqui sola ratione intelligo ac demonstro Deum, utpote
natura infinitum, intellectu gaudere infinito eoque infallibili, ac
inde, una ex parte , Deum qua infinitum, a me finito non posse
comprehendi; altera ex parte, ipsum multa mihi posse revelare,
quae rationis meae finitae captum superent; ergo Deo, mysteria
quamvis revelanti, certo credendum.
3°. Rationalismo, nego. Summa enim rursus Rationalistam
inter et Philosophum disparitas. Haec quippe Rationalista Deismo
superaddit, non modo nihil esse admittendum nisi intelligatur,
sed nisi etiam comprehendatur; atque insuper nullam dari veri
tatem , quae non ab humana ratione possit non modo intelligi ,
sed et demonstran; non demonstran tantum, sed etexplicari;
non modo explicari, sed et comprehendi. Uti patet ex textibus
supra citatis. Haec vero Philosophus : Ratione sola, veritas ali
qua, sed non omnis, cognosci certo potest ac demonstran; nulla
vero veritas ab intellectu finito adaequate , id est sub omni respe-
ctu potest intelligi , adeoque nec comprehendi. Quod vel ratione
sola utique demonsti atur, ex ipsa nempe intellectus ipsius fini-
tudine cum Dei infinitate comparata.
Liceat ergo Philosophis naturalem certitudinem in intellectu
94 PHILOSOPHIE CURSUS.
ac ratione individuell , sine ulla superbiae aut licentiae praesum-
ptione, fundare, nec ideo Protestantibus, Deistis, Rationalistisve
dicamur consonare, quippe qui cum Theologorum omnium prin
cipe, Doctore angelico, adversus Rationalistas haud minus quam
contra Supernaturalistas, incedimus. Ita enim S. Thomas : a Di-
cendum quod dupliciter aliquid cognosci potest : uno modo in
seipso , alio modo in suo effectu in quo aliqua similitudo ejus
invenitur; sicut aliquis non videns solem in sua substantia,
cognoscit ipsum in suairradiatione.
« Sic igitur dicendum est quod legem aeternam nullus potest
Cognoscere, secundum quod in seipsa est, nisi solus Deus, et
beati qui Deum per essentiam vident, sed omnis creatura ratio-
nalis ipsam cognoscit secundum aliquam ejus irradiationem vel
majorem , vel minorem. Omnis enim cognitio veritatis est quae-
dam irradiatio et participatio legis aeternae, quae est veritas
incommutabilis, ut Augustinus dicit in libr. de vera Religione,
c. xxxi; veritatem autem omnes aliqualiter cognoscunt, ad
minus quantum ad principia communia legis naturalis ; in aliis
vero quidam plus et quidam minus participant de cognitione
veritatis; et secundum hoc etiam plus vel minus cognoscunt
legem aeternam... Ea quae sunt Dei in se ipsis quidem cognosci a
nobis non possunt, sed tamen in effectibus suis manifestantur
secundum illud {Rom. i. 20) : Invisibilia Dei per ea quae facta sunt,
intellecta, conspiciuntur... Legem aeternam etsi unusquisque
cognoscat pro sua capacitate secundum modum praedictum,
nullus tarnen eam comprehendere potest ; non enim totaliter
manifesten potest per suos effectue. Et ideo non oportet qüod
quicumque cognoscit legem aeternam secundum modum praedi
ctum , cognoscat totum ordinem rerum quo omnia sunt ordina-
tissima. » (Sum. 1". 2Ж. q. 93. art. 2.)
«Fides dirigit intentionem respectu finis ultimí supernatu-
ralis : sed lumen etiam naturalis rationis potest dirigere inten
tionem respectu alicujus boni connaturalls.
« Per infidelitatem non corrumpitur totaliter in infidelibus
ratio naturalis, quin remaneat in eis aliqua veri cognitio per
quam facere possunt aliquod opus de genere bonorum. » (2". 2*.
q. 10. art. 4.)
LOGICA. 95
§ 56.
CoroLLariüm 14um. Ergo ratio humana, etsi primum ac ulti
mum subjectiva? certitudinis principium , non ideo tamen certitudinis
hujusce medium est unicum et adaequatum.
Intellectu quidem ac ratione sola homo cognoscit, sed 1°. sino
sensu intimo , nulla conscientia cognitionis, imo ne propriae
quidem existent; 2°. sine sensibus externis^ nulla, in statu
praesenti, corporum cognitio; 3°. sine testimonio humano,
nulla factorum contingentium , quae procul a me , loci aut tem-
poris relatione, distant, notitia ; 4°. sine testimonio divino seu
revelatione , nulla ordinis supernaturalis cognitio. Sed iterum
Ьжc omnia ac singula nullum prorsus ne Cognitionem quidem ,
nedum certitudinem . in mente valent efficere , nisi primum
ac ultimate , ratione ac intellectu , ea , quae mediis hisce referun-
tur, vera ac certa esse cognoscam.
§ 57.
CoiiOLLARiUM 15um. Ergo consensu hominum communi , ea omnia ,
quae de subjectiva cerlitudine hactenus dicta sunt , nedum inprmcn-
tur, valide contra confirmantur ; ex absurdis nempe quae ex
scepticismo consequi necesse est. Etenim , teste communi
omnium consensu, existit in homine individuo ratio, inter ho
mines societas, inter homines et Deum religio; atqui nisi detur
certitudo, quin et , si vel liceat, non negare modo, sed etiam in
dubium aut in quiestionem vocare certitudinem eam , quae sive
ab intellectu ac ratione, sive a sensu intimo, sive ab externis
sensibus, sive a testimonio ac traditione humana procedit, de
ratione, de societate, de religione actum est.
I. De ratione. Ratio onim est cognoscendi facultas ; atqui scep
ticismo admisso : In omnibus videlicet esse dubitandum, ac
perpetuo inquirendum, quin unquam ad certam veri notitiam
possit perveniri, — nulla homini cognoscendi facultas. Ideoenim
cngnitio remaneret semper dubia, quia nunquam posset haberi
vera et clara; sed jam cognitio non vera aut non clara, defacto
nulla est; ergo pariter nulla est , quamdiu nonnisi dubia. Unde
nulla cognitio nisi detur certa. Jam vero, juxta scepticos, nulla
unquam certa datur cognitio; nulla ergo in me potentia , nulla
vis , nulla facultas cognoscendi ; nulla igitur ratio , intellectus
96 PHILOSOPHIE CURSUS.
nullus : Sed homo nonnisi ratione a bruto distinguitur. Quid
ergo scepticus ?
Eadem vero prorsus ex negata sensus intimi, sensuum exterio-
rum , testimonii , traditionis aut consensus humani certitudine
sequuntur. 1°. Quoad sensum intimum. Negata enim aut in
dubium revocata sensus intimi certitudine, jam non possum
certus esse me cognoscere , cogitare , velle , quin et existere.
2°. Quoad sensus externos. Negata aut in dubium revocata sen
suum exteriorum certitudine, jam non possum me ab entibus a
me diversis distinguere , perpetuoque tallor , tum sensu intimo ,
cum sensationes ab extrinseco, sensuum exteriorum ope, in
mente receptas testatur; tum ratione, cum continuoac necessario
ex sensuum relatione ad corporum existentiam , praesentiam ac
slatum concludit. 3°. Quoad testimonium. Negata aut in dubium
missa auctoritate relationis , quae ex hominum testimonio , tra-
ditione ac consensu oritur, sequitur vel hominem omnem neces
sario ac semper l'allere aut falli, vel me nunquam posse dignoscere
utrum decipiar necne. Unde iterum, vel omnibus hominibus ,
vel mihi ipsi , vel utrisque simul , omnis cognoscendi facultas,
seu ratio , negatur.
II. De societate. Societas nulla esse potest inter homines, nisi
se invicem mutuo certoque cognoscant. Sed de omnibus est dubi-
tandum ! Nescio ergo, nec unquam possum scire utrum sim ego
et quis sim ; utrum existant praeter me homines. Sensibus enim
externisnon lidendum. Ut quid ergo alios videre, audire mihi
videor? Umbrammeam forte aut vocis meae sonum , aut potius
phantasma nescio quod in ipsamet mea mente video ac audio.
Ferias licet, occidas aut fureris: quidquid enim agere videaris ,
nihil aliud facis, quam mentis propriae simulacra alio et alio
ordine disponere. Nec testimonio ulli , nec traditioni , nec
consensui etiam communi credendum ! Bene se habet. Quid tu te
menm jactas esse patrem aut matrem? Quid vos conclamatis
hunc esse mihi superiorem, judicem aut regem? Qul possum
haec certo scire? Hominum testimonio! Sed enim nonnisi falli
homines possunt et fallere. Quid mihi de Babylone, de Jerusa
lem aut de Roma , quid de Moyse , de Caesare , de Christo, de
divina revelatione enarras? Coram me siste omnes quotquot
intercessere successivi testes ; quod etsi omnes uno ore , unani-
mique consensu, in eodem afllrmando conclament, fallere utique
volunt , falli saltem possunt. Quid quod non sum certus ego me
recte quid dicaut audire? Sed nec scio utrum illos videam; utrum
LOGICA. 97
adsint, utrum existant dubito; sed neque utrum ipse sim probe
novi. Quid jam de legibus, de juribus, de officiis, de testamen
ts, de omnibus his tandem relationibus, sine quibus nulla pror-
sus inter homines potest fingi socielas?
III. De religione. Quid enim religio , si ne quidem cognosci
possit Deus? Quanam autem via se notum faciat? Creatione ? Sed
sensibus externis non fidendum; ergo forte non existit mundus.
Nec sensui intimo standum ; ergo neque ego forte existo. Sed
etsi existerem ego et mundus , rationis ope, nihil certo possum
concludere. Revelatione igitur se aflirmabitDeus? Sed qui certo
possum scire ipsum nec falli nec fallere? Revelatione iterum an
ratione? Si revelatione , vitiosus fit circulus; si ratione, de omni
bus dubitandum dicit. AtDeum revelasse cognoscam ex humani
testimonii et consensus traditione ? Sed rursus qui certo sciam
uec falli homines nec fallere? Traditione iterum ac hominum
testimonio et consensu , an ratione? Si priori via, redit circulus
vitiosus; si posteriori , redit perpetui illius ac universalis dubii
necessitas. Ut quid ergo Deus adorarise , amari et coli velit, nisi
mihi facultatem ac media dederit certo cognoscendi utrum et
quid sit, et quid a me tandem velit et exigat?
§ 58.
CoroLLarium \ 6um. Ergo a subjectivo ad objectivum conclusio ,
non modo legitima, sed et necessaria est; seu ex eo quod subjectiva
detur certitudo , necessario sequitur certitudinem dari objecti-
vam, seu ex eo quod certa adsit in mente cognitio , necesse est
objectum extra mentem existere reale. Aliis iterum verbis,
datur certitudo subjectiva , ergo datur et objectiva ; ego certo
cognosco , ergo existit certo aliquod ens cognoscibile. Secus
enim simul essem cognoscens et non cognoscens : Cognoscens ,
siquidem certo cognosco, uti probatum est; non cognoscens,
siquidem dato quod nullum sit ens extra me, cognoscendo ea
quae cognosco ut a me prorsus distincta, nihil prorsus cognosce-
rem , seu non cognoscerem. Sed ego cognosco , ergo existit
aliquod praeter me ens. — Existit in me primum aliquod sub
jectivae certitudinis principium, videlicet ratio mea individualis;
ergo extra me existit primum aliquod objectivae certitudinis prin
cipium , quod realiter actu est ens.
7
98 PHILOSOPHIE CURSUS.
§ 72. NOTANDUM.
Sed nec adeo insistendum esse censeremus, ni verendum foret,
ne , dum nimia pietate abduci sese quídam sinunt , in ea incur-
rant quae vix cum fide catholica valeant constare.
1°. Qui enim volunt ens ipsum divinum, seu Deum esse, illud
quod primum ratione immediate percipitur, omnem distin-
ctionem tollunt inter notionem Dei naturalem et visionem Dei
PHILOSOPHIE CURSUS.
intuitivam ac supematuralem. Nam esse seu ens Dei est ipsius
essentia ac substantia. Juxta ipsos , mens in statu praesenti imme
diate cognoscit ens divinum, seu, ut dicunt, ens simpliciter, quod
reipsa Deus est ; ergo jam mens Dei essentiam ac substantiam
intellectu ac ratione videt; ergo visio divinae essentiae intuitiva
homini non est supernaturalis; ergo visio haec nihil aliud est
quam clarior quaedam divinae essentiae perceptk) ac idea. Haec
porto doctrina catholicae fidei prorsus contradicit , teste inter
alios S. Bonaventura , quem patronum hi solent maxime invocare.
lia enim ille in lib. IV. Sent. (dist. 23. art. 2. quaest. 3. conclusio) :
« In solo statu gloriae videbitur Deus immediate et in sua
substantia, ita quod nulla erit ibi obscuritas; in statu vero
innocentiae et naturae lapsae videbitur Deus mediante speculo. »
Dixerat enim S. Paulus : « Videbimus nunc per speculum in
aenigmate : tune autem facie ad faciem. (l. Cor. xm.) Quaero ab
ipsis utrum duplicem in Deo essentiam admittant , alteram qui-
dem qua sit ens simpliciter, alteram vero qua sit aliquid aliud?
Quasi vero duplex in Deo possit esse essentia ac substantia,
naturalis una, alia autem supernaturalis? Nos autem , ratione
ac fide pariter edocti , dicimus et credtmus Deum esse essentia,
substantia ac natura omnino ac necessario unum.
2°. Qui autem volunt omnem cognitionem aut saltem certitu-
dinem a Deo ita repetere , ut nulla veritas homini certo inno-
tescere potuerit, sine revelatione ab ipso Deo primo parenti
facta , quae usque ad nos, verbo et traditione humana, pervene-
rit , omnem pariter distinctionem perimmrî inter cognitionem
Dei naturalem , et supematuralem Dei revelationem. Si enim
homo nullam de Deo cognitionem habere potest , nisi Deus ipse
suam existentiam expressis verbis primo parenti revelaverit ,
necessaria est ex parte Dei revelatio. Qui enim necessario finem
vult, necessario media ea debet exhibere, sine quibus finis
nequit obtineri ; sed Deus necessario se ab homine agnosci vult
et coli; homo autem Deum colere et agnoscere nequit nisi
ipsum cognoscat; jam vero, juxta hos, homo Deum nequit
cognoscere , nisi Deus ipse suam existentiam revelet; suam ergo
existentiam Deus necessario debuit revelare; non gratuita ergo,
sed necessaria est revelatio; naturalis est , seu îiaturae humanae
debita , non vero supernaturalis. Sed nova haec doctrina catho
licae doctrinae prorsus contradicit, necnon et ipsi revelationi ,
teste iterum iterumque Sopientiae libro ( xm. 1,5):« Vani
autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei...
tOGICA. 123
a magnitudine enim speciei et creaturae , cognoscibiliter poterit
creator horum videri; » et D. Paulo. (Rom. i. 20) : « Invisi-
bilia enim ipsius (Dei), a creatura mundi, per ea quae facta sunt,
intellecta, conspiciuntur, Sempiterna quoque ejus virtus, et
divinitas. . . >>
Numquid et hi forte duplicem invenerunt revelationem, aliam
quidem naturalem , aliam vero supernaturalem ? Sed revela-
tionis hujusce naturalis gratuita suppositio , non minus revela-
tione supernaturali , quam ratione ipsa confutatur , uti ex
textibus modo allatis liquet, et ex corollario sexto superius
demonstratum est.
§ 1. DE ENTE.
Ens est id quod est, seu quidquid existit aut existere potest.
Enti opponitur nihil, seu id quod non est. Nihil dicitur absolu-
tum aut relativum. 1°. Absolution : quod non est nec existit nec
existere potest; v. g. circulus quadratus. 2°. Relativum : quod
equidem non existit , sed posset existere ; v. g. mons aureus.
Omne ens dicitur etiam res. Res nihil aliud indicat quam ens
qua cognoscibile. Unde res est id omne quod potest cognosci.
Inde realitas quae dicit : id quod in ente est et cognosci potest.
Cui opponitur defECtus qui dicit : id quod in ente non est , quod-
que proinde in ipso negatur.
Ens ergo vel possibile est vel existens. Possibile est quod potest
existere ; existens , quod actu existit. Omne existens est possibile ,
sed non e converso omne possibile est existens. Unde axioma :
ab actu ad posse valet consequentia ; non autem , a posse ad
actum. Possibili opponitur impossibile : id nempe quod non potest
existere. Impossibile absolute dicitur aut relative, prout nulla vi
existens fieri potest, ut v. g. circulus quadratus, aut vim tantum
finitam superat.
Possibilitas est convenientia, in abstracto seu inidea, eorum
quae ens aliquod constituunt : v. g. possibilitas circuli , in eo est
quod singula alicujus lineae puncta aequaliter ab eodem puncto
distare concipiantur. Entis autem seu rei possibilitas pendet ab
ejus essentia.
Essentia (esse entis), est id quo res est id quod est et non
aliud; seu, illudomne et solumsine quo res aliqua nec esse nec
concipi potest. Ex. : Circuli essentia estlinea cujus puncta omnia
aequaliter a puncto quodam medio distent.
ONTOLOGIA. 129
Ens dicitur existens, cum non possibile tantum sed et actuale
est. Unde existentia (ex stare) est realis extra mentem conve-
nientia eorum quae requiruntur , ut , ens aliquod sit actu ; seu
brevius : existentia est essentia actuata. Actúale dicitur id quod
non tantum in potentia, sed quod et actu est.
Natura, graece tpusi; (a nascendo, natus) , idem fere est ac rei
essentia; praeterea tamen natura? nomine venit quidquid sive in
essentia includitur, sive ex essentia sequitur. Unde entisalicujus
natura comprehendit id omne quod ipsi convenit : 1". in essentia,
seu , ut sit id quod est et non aliud , et insuper ut sit integrum,
nempe id omne quod natum est esse; 2°. ex essentia, seu ut sit
perfectum , nempe id omne quod debet ac potest esse. Sed de his
infra ubi de toto et parte.
NaturaLe inde dicitur id omne quod res est, habet, potest ac
debet esse et habere , vi essentia suae , seu , hoc ipso quod sit
talis. SupernaturaLe vero, id omne quod entis alicujus essentiam
ac potentiam excedit ac superat. Supernaturale dicitur relative
aut absolute , prout alicujus tantum , aut omnis entis creati essen
tiam ac naturam superat. V. g. sentiendi potentia, relate ad lapi-
dem aut arborem, supernaturalis est, non vero relate ad animal ;
intelligendi potentia supernaturalis est relate ad animal, non
vero relate ad hominem. Potentia videndi Deum ut in se est ,
absolute supernaturalis est.
§ 2. DE primo ente.
Ens dicitur id omne quod existit , aut existere potest. Hinc
duplex entis gradus : 1. Existens; 2. possibile. Et quidem primo
gradu venit existens; eo quod nullum ens sit possibile , nisi prius
ens aliquod sit actu existens. Siquidem ens mere possibile non est
in se actu, cum non existat ; ergo non potest esse nec concipi ,
nisi in mente et potentia entis alicujus realiter actu existentis ;
ergo ens actu existens prius est et concipitur, quam ens mere
possibile ; ergo ens mere possibile praesupponit ens actu existens.
Jam vero ens actu existens , vel a se vel ab alio existit : si ab
alio , ergo aliquando fuit non actu existens, seu mere possibile :
si enim semper fuisset existens , nunquam ab alio existens fieri
potuisset; ergo ens ab alio existens non est possibile, seu non
potest esse ab alio existens , nisi prius ens aliquod actu a se exi
stat; ergo vel nullum ens est possibile, vel ens aliquod a se actu
existit.
9
130 PHILOSOPHIC CURSUS.
Praeterea, ens a se existons vel potest non existere , vel non
potest non existere. Siprius, potest supponi non existere. Sup-
ponamus ergo nullum ens existere a se. Sed hoe supposito, nul
lum ens potest existere ab alio : siquidem non existit ens a quo
existens fiat; ergo jam nullum ens est possibile : I°. non ens ab
alio existens: siquidem nullum existit ens a quo existens fiat;
2°. non ens a se, siquidem non existit. Sed nequit supponi nul
lum ens esse possibile , seu nullum omnino ens posse existere ;
ergo non potest supponi ens a se existens non existere ; ergo ens
existens a se non potest non existere , nec supponi non existens;
ergo existit necessario.
Unde existit ens aliquod primum , quod a se necessario exi
stens, est primum omnium possibilium principium, et sufficiens
omnis possibilitatis ratio.
§ 3. DE SUBSTANTIA ET MODO.
Substantia definitur ens in se ac per se existens, seu ens quod
altero non indiget, in quo tanquam subjecto existat et inhaereat.
Modus est id quod non in se nec per se, sed in alio et per aliud
existit, cui tanquam subjecto inhaeret. Sic anima, corpus, sunt
substantia, eo quod non in alio nec per aliud, sed in se ac per
se subsistant : siquidem possunt concipi sine subjecto cui inhae-
reant. Cogitatio, figura, sunt modi, eo quod non in se nee per se,
sed in alio ac per aliud subsistant : siquidem cogitatio sine
anima, figura sine corpore, nec existere possunt nec concipi.
Substantia autem non dicitur per se, quasi о se existat; nee in
se, quasi, independenter ab actione creatoris, in se subsistere
permaneat. Soli enim enti primo ita convenit per se ac in se
existere ac subsistere , ut a se ac in se solo stet et existat. Sub
stantia igitur est veluti fundus rei , seu id quod res est, id nempo
quod stat sub modis quibus res determinatur talis. Modus inde
dici etiam potest : substantiae seu rei determinado. Complexus
modorum constituit rei formam. Forma ergo definiri potest :
completa rei determinatio, seu id omne quo res est talis.
Modi alii sunt essentiales , alii accidentales. Essentielles ii sunt
sine quibus res nec esse nec concipi potest; accidentales , seu
simpliciter accidentia ( eo quod rei jam stanti et quoad essen tiam
constitutae veluti accidant) ea sunt sine quibus res esse potest et
concipi. v. g. Modi essentiales corporis sunt : inertia , extensio ;
spiritus vero, simplicitaset aclivitas. Corpus enim (non materiam
ONTOLOGIA. 1 31
dico) sine inertia et extensione nec esse nec concipi potest;
nec spiritus, sine simplicitate, et activitate. Modi accidentes
corporis sunt : figura talis, motus aut quies, etc. Spiritus
vero, cognitio aut volitio talis. Etsi enim corpus nec esse possit
neccoucipi sine aliqua figura , concipi tamen potest et esse sine
tali aut tali figura, et nulla est figura talis sine qua corpus non
possit esse. Pariter de motu aut quiete ; etsi enim corpus non
possit esse, nisi sit vel in motu vel in quiete , potest non esse in
quiete , modo sit in motu; potest non esse in motu , modo sit in
quiete : unde ipsi modus alteruter equidem , neuter vero est
essentialis; uterque igitur est ipsi accidens. Idem de cognitione
ac volitione quoad spiritus dicendum : dato enim spiritum non
posse esse nec concipi sine aliqua cognitione ac volitione ( quod
non perpendimus), non magis haec quam illa ipsi essentialis est.
Forma autem , cum ex omnibus sive essentialibus , sive acci-
dentibus modis resultet, nec essentialis nec accidentalis ipsa pro
prie dici potest , nisi tamen ea dicatur essentialis forma , quae
essentiales modos complectitur , accidentalis vero ea, quae acci-
dentia omnia comprehendit.
§ 4.
Scholium. Quaeritur nunc utrtim substantia, forma, modus, acci
dens, sint singula aliquod ensl Respondeo cum Aristotele ac
S. Thoma , simulque sensu coittmuni duce : « Fieri ordinatur
ad esse rei : unde illis proprie convenit fieri et creari quibus
convenit esse. Quod quidem convenit proprie subsistentibus ,
sive sint simplicia , sicut substantiae separatae ; sive sint com-
posita, sicut substantiae materiales : illi enim proprie convenit
esse, quod habet esse et est subsistens in suo esse. Forma autem et
accidentia , et alia hujusmodi, non dicuntur entia quasi ipsa
sint, sed quia eis aliquid est; ut albedo ea ratione dicitur ens,
quia ea subjectum est album. Unde secundum philosophum, acci
dens magis proprie dicitur entis quam ens. Sicut igitur accidentia
et formae et hujusmodi quae non subsistunt, magis sunt coexi-
stentia quam entia, ita magis debent dici concreata quam creata.
Proprie vero creata sunt subsistentia. » ( S. Theim. Sum. i. q. 45.
art. 4. cf. \. q- 104. art. 4. ad 3.) « Forma non dicitur ens,
quasi ipsa sit, sed sicut quo aliquid est, et sicper consequens,
nec forma proprie fit. » (t. q. 1 10. art. 2. ) « In quolibet novem
generum accidentis est duo considerare ; quorum unum est esse,
132 PHILOSOPHIE CURSUS.
quod competit unicuique ipsorum, secundum quod estaccidens,
et hoc communiter in omnibus est inesse subjecto. Accidentis
enim esse est inesse. » (1. q. 28. art 2. )
Sic ergo substantia a forma, modo et accidenti distinguitur,
quod substantia sit id quod in se ac per se est et stat sub forma,
modis et accidentibus; forma vero est id quod in alio ac per
aliud est et stat , nempe in substantia ; modi autem in forma ,
cujus sunt velutipars aliqua, seu respectus, concipiuntur; acci
dentes autem modi, seu accidentia, modis ipsis essentialibus , seu
essentiali formae, quasi superveniunt, non creatione quadam,
sed mera mutatione ac modifica tione. linde substantia, forma,
modi et accidentia, nee re ipsa, nec tamen mente sola, ab
invicem distinguuntur, sed extra mentem, licet in eadem re seu
in eodem ente simul coexistant, realiter ita discreta sunt, ut
unum non sit aliud. Sic v. g. digitus inflexus realiter, et inde-
pendenter a mente , ab eodem digito recto distinguitur. Quis vero
unquam adeo fuit mente captus ut cogitaret то inflexum esse
aliquod ens, seu entitatem quae, cum digitus ex recto fit inflexus,
Tw rectum quasi substitueretur.
Quod si quando de formis substantialibus, seu separatis, apud
veteres sermo fiat, illud , ut ex ipsis patet, intelligendum est de
substantiisspiritualibus, inquibus cum nulla sit materia, forma
ipsa a substantia distingui nequit. Unde spiritus aeque vocant
substantias separatas, et formas separatas. Et sic intelligitur
quonam sensu anima humana ab ipsis vocetur forma corporis ,
non quod anima in corpore ceu in subjecto subsistat , sed quod
simul ac in se ac per se est existens ac substans , corpus ipsum
humana vita ac sensu informat , ut fusius in psychologia decla-
rabitur. — De formis autem seu ideis platonicis superius in
logica actum est.
§ b. DE SUBSTANTIARUM DIvERS1TATE.
Substantiâ ergo ac formà simul , entia finita realiter invicem
distinguuntur. Nam hoc ipso quod ens aliquod sub suis finibus
nec ulteriusstat, omnia alia a se excludit, sicutet ipsum a quo-
vis alio excluditur. Unde substantiae singulae ita separantur ut
una non sit alia. Separatio vero haec et distinctio substantiarum
inter se fit per ipsarum fines seu modos. Unde, etsi mentali
abstractione , substantiam a modis seu forma possimus distin
guere, in re ipsa ens non potest in se subsistere, et ab alio
ONTOLOGIA. 133
distingui nisi simul per suos modos ac proin et per formam.
Sed jam ex formarum diversitate, altera inter entia oritur distin
ct», qua alia ab aliis non tantum separata, sed et insuper diversa
fuint. Sint v. g. nummi duo ejusdem 1°. substantiae, v. g. ex
auro , et 2*. formae , nempe figurae , ponderis , coloris , etc. : unus
equidem non est alius ; singuli enim in et sub sua forma sub-
sistunt, et tamen non sunt diversi. Duae sunt equidem substantiae
ac formae, sed simul ejusdem, hoc est, similis sunt substantiae
ac formae. Mutetur autem forma v. g. nummi, remanente auri
forma, jam non nummum, sed aliud, v. g. annulum habes;
ulterius auri ipsius elementorum forma mutetur, jam ens aliud
subsistit. Sicut autem ipsamet prima materiae elementa, formae
diversitate, substantias inter se distinctas constituunt, itaaltiori
adhuc ac simpliciori formarum diversitate , diversae prorsus
constituuntur substantiae.
§ 7. DE INDIvIDUO.
Substantiae nunc, she suppositum sit, sive persona, sive
etiam suppositi tantumaut personae pars, sen partialis et incom
pleta, substantiae , inquam, adde formam cum omnibus modis,
non iis tantum qui generi et speciei universales sunt, sed iis qui
huic tali substantiae, supposito aut personae sunt particulares,
babes Individuum : ens nempe indivisum in se et a quolibet alio
divisum; 1°. indivisum seu individuum dico: non quod non possit
dividi, sed quod non possit dividi in entia sibi similia; 2° a
quolibet alio divisum seu diversum, eo quod per modos suos omnes
particulares fiat tale, ut jam nullum sit aliud quocum possit
confundi. Sic v. g. manus talis est individuum : 1°. quia si eam
dividas, jam partes manus habes, non vero totidem manus quot
partes; 2°. quia manus talis cum suis omnibus modis particular
ribus distinguitur a qualibet alia manu non tali. Homo contra
non est individuum : quia idea тои homo extenditur ad omnes
homines give existentes sive possibiles indeterminate sumptos.
Collectio autem modorum quibus ens aliquod individuum con-
stituitur, dicitur ipsius individualitas ; sicut et collectio proprie-
tatum quae pluribus individuis communes sunt , quibusque in
eadem specie constituuntur, dicitur specialitas ; sicut et collectio
proprietatum quae pluribus speciebus sunt communes, quibus
que in eodem genere constitimntur, dicitur generalitas.
13f> PHILOSOPH!.*: CURSUS.
§ 8. DE TOTO ET PARTE.
Quaerendum nunc quid sit totum et quid pars. Totum dicitur
id omne quo aliquid constituitur ; pars vero id in quo dividi
potest aliquod totum. Triplex distinguitur totum : integrale, uni
versale , potentiale : unde triplici pariter sensu dicuntur partes :
integrales, subjectivae, potentiales.
Totum integrale comprehendit id omne quo ens aliquod consti
tuitur individuum tale, v. g. talis arbor, tale animal , talis
homo. Pars integralis est aliquid eorum quae ad totius integri-
tatem requiruntur, v. g. folium in arbore, pes in animali,
anima et corpus in homine, et in humano corpore , singula ejus
membra, ut manus, pes, oculus, etc. — Pars vero sumi etiam
potest pro individuo et quidem toto, si nempe, abstractione
facta ab eo cujus pars est, seorsim spectetur, v. g. haec manus,
hoc folium.
Totum universale , seu potius : omne , se extendit ad omnia indi
vidua ejusdem speciei,vel ad omnes species ejusdem generis, vel
ad omnia genera universalitatis entium : v. g. totalitas universalis
arborum, animalium, hominum, se extendit ad omnes arbores,
animalia, homines; totalitas universalis corporum se extendit ad
omnes corporum species; totalitas universalis entium se extendit
ad omnia omnino entium genera. Homo talis habet naturam
humanam totam integre , sed non universaliter. Pars subjectiva est
quodlibet subjectum seu individuum totius alicujus universalis :
v. g. arbor, animal, homo quilibet in individuo, est pars subjectiva
totalitatis universalis speciei arborum, animalium, hominum.
Anima non est pars subjectiva hominis , sed integralis tantum.
Totum potentiale comprehendit id omne quod requiritur ut ens
aliquod sit non integrum modo, sed et perfectum : unde dicit
id omne quod res aliqua potest esse : v. g. infans habet totali-
tatem naturae humanae integram , non vero potentialem. Pars
potentialis est id quod requiritur ad totius perfectionem. Unde
partes potentiales non existunt divisae aut divisibiles actu a toto;
totum enim potentiale ratione sola in partes suas potentiales dis-
tinctum concipitur. V. g. intellectus, memoria et voluntas sunt
partes animae potentiales , non vero 1°. integrales, sicut manus ,
pes , oculus in corpore : totum enim corpus non est oculus, nec
pes, nec manus; tota vero anima est intellectiva, memorativa,
volitiva; ñeque etiam 2°. subjectivae, sicut homo talis relate ad
ONTÔLOOIA. Ш
totalitatem hominum. Homo enim talis habet humanitatem non
tmiversaliter quidem , sed integre totam ; intellectus vero non
est tota anima , sed tantum potentia subjecti illius quod dicitur
anima.
Hinc patet quid sit integritas , quid perfectio. Integrum est
illud ens quod iis omnibus gaudet quae natum est habere , etsi
non secundum omnem virtutem singulis possibilem. Perfectum
vero ens illud est quod actu habet quidquid potest esse. V. g.
homo manu carens non est integer ; homo nullo membro sen-
suve carens integer est quidem , sed non ideo perfectus : ad hoc
enim requiritur ut, non omnibus modo corporis organis animae-
que potentiis gaudeat , sed insuper ut haec omnia in ipso sint
quanta et qualia esse debent ac possunt.
§ 9. DE SPIRITD ET MATERIA.
Hactenus de substantia in genere, nunc in specie. Duas in
species distinguuntur substantiae omnes; aliae enim materiales,
spirituales aliae sunt.
Distinctionis porro ratio ex ipsis substantiarum elementis
repetenda est. Elementum est id ex quo aliquid constituitur.
V. g. cognitionis elementa sunt, ex parte subjecti, cognoscendi
potentia; ex parte objecti, res cognoscibilis ; elementa judicii
sunt duae ideae cum verbo ; corporis elementa , v. g. auri , sunt
atomi quibus componitur. Unde elementa sunt quasi rei semina,
seu initia aut principia.
Elementa omnia ad duo genera reduci possunt : elementa iner
tia, elementa activa. Haec autem rectius principia appellantur.
Activum dicitur id quod se ex se ipso, vi nempe sibi propria et
intrinseca , movet, modificat ac determinat, seu id quod est
principium sui motus; seu etiam, ens quod ex potentia ad
actum , vi sibi propria, transire potest.
Iners vero dicitur id quod ex se ad motum aut ad quietem
est indifterens, seu quod se ipsum movere , modificare ac deter
minare, vi sibi propria et intrinseca, non valet; sive tandem,
ens quod non est sibi motus principium, sed quod indiget alio,
ut, sive a quiete ad motum transeat, sive a motu ad quietem
redeat. Haec ergo essentialis est activitatem inter et inertiam
distinctio, quod activa agere, inertia vero agi tantum possunt.
Activa nullatenus sunt inertia; inertia nullatenus activa.
Medium inter activum, et iners tenet passivum.
138 PHILOSOPMIjE CURSUS.
Passivum enim illud est quod modificationem ab alio potest
recipere. Unde ens idem potest esse et activum et passivum. Sic
v. g. anima humana ex se ipsa agit , cum cognoscit ac vult ; ab
alio agitur , seu patitur , cum verum seu bonum ipsi ab intrin-
seco objicitur. Tune autem statim ex passiva fit activa; etsi
enim impressionem seu modificationem ab extrinseco venientem
non possit aliquando non accipere, eam tamen active, nempe vi
et actu sibi proprio, accipit.
Ens vero iners non potest esse nisi passivum. Quidquid enim
actushabere videtur, illud ab alio, nempe vi et actu entis ab ipso
distincti,recipitmagis quam accipit, seu simpliciter patitur. Ens
jners nunquam ex se agit, sed agitur, quin unquam expassivo
statu possit exire , suamque inertiam excutere. Quod si quando
entia ha?c agere dicantur et agant, hoc, nonnisi praesupposita
activi cujusdam entis vi ac motione, estintelligendum.
Inde jam liquet quid sit agere, quid et pati. Agere est se
jpsum vi sibi propria et intrinseca movere, modificare, deter-
minare. Pati est agi , seu ab alio moveri , modificari , deter-
minari.
Ens activum potest relate ad se ipsum dici passivum. Neque
enim se ipsum modificari posset, nisi sub aliquo respectu
novum aliquem modum posset accipere.
Soli enti a se et necessario existenti ea competit activitas , quae
sine ulla passivi admixtione sit; vi enim necessitatis suie, totum
necessario ac semper in actu est; unde divine ab Aristotele appel-
latur : actus purus.
Sed jam quid potentia , quid vis? Potentia est id quo ens
potest aliquid esse, agere, fieri, aut pati; vis est id quo ens
potest agere. Ex vi sequitur aacultas , seu potentia qua aliquis
utitur prout vult.
Primum ergo in ter substantias gradum tenent eae quae activi
tale gaudent, nempe spirituales. Spiritus enim nihil aliud est
quam ens activum. Activitas duplicem comprehendit potentiam :
intellectum et voluntatem. Neque enim aliae sunt potentiae,
quibus substantia aliqua proprie agat, seu quibus se ipsam in se
ipsa moveat, modificet ac determinet. Spiritus ergo -1°. intel-
lectu , vi et actu sibi proprio et intimo , res in se ipso repra>
sentat; voluntate vero se ipsum in se ipso ad rem intellectam,
id est ad rei ideam, applicat. Mens ergo seu spiritus, tum
intellectu, tum voluntate, vi sibi propria et adeo intima agit, ut,
independenter ab omni extrinseco, intra se actu suo maneat.
ONTOL0GIA. 139
Secundum vero gradum tenent substantiae illae, quae sentire
dicuntur, ut sunt animalia. Animal nulla activitate gaudet, nulla
proin facuitate, sed ne quidem vi proprie ac stricte dicta. Duplici
autem potentia instruitur, quae utraque mere passiva est, sensu
nempe et appetitu. Neque enim sensus agit, sed , impressione
facta a sensibili extrinseco, agitur seu patitur; neque magis
agit appetitus, sed ex impressione in sensu ab extrinseco facta
ac permanente , ad objectum extrinsecum inclinatur atque fer-
tur. Ex sensu equidem et appetitu aliqua oritur potentia , qua
seipsum ad objectum sensum et appetitum movet. Unde animal
in se motus sui principium habet; talis vero ille est motus ut,
tum ab extrinseco alliciente, tum ad extrinsecum alliciens, totus
omnino sit. Animalis ergo sive appetitus, sive sensus, nullum
producit actum seumotum, qui in aliquo principio , indepen-
denter ab omni extrinseco , fundetur ac maneat.
Tertio loco veniunt substantiae quae vivere dicuntur, ut sunt
plantae. Vivens est omne id quod se ipsum movet. Motus ergo
est de essentia omnis substantiae viventis. Vita enim in motu.
Motus vero ille multo adhuc magis passivus est quam sensus et
appetitus animalis. Quod ita verum est ut prorsus sit insensi-
bilis. Neque enim planta sentire dicitur aut appetere ; nec ullo
sensu motus in ipsis apprehendi potest. Crevisse equidem plan
tain, visu dimensionis augmentum referente, judicamus; sed
neque tactu, neque aure, neque oculo, plantas crescentes senti-
mus, audimus, aut videmus.
Quarto tandem et ultimo loco succedunt substantiae illae , quae
eo tanlum entis gradu participant quod subsistant, seu quod in
se , non in alio, existant.
Omnes vero illae, de quibus postremo diximus, substantiae,
sive mere subsistentes , sive viventes , sive etiam animales sint ,
in hoc a spiritualibus essentialiter distinguuntur, quod supe-
rioribus his activitas , illis vero inferioribus propria sit inertia.
Ecquis enim unquam entibus sive solidis, sive liquidis, sive
fluidis, sive aethereis, quis et plantis , quis vero et ipsis anima-
libus (quicquid tandem sit de belluinis animabus) quis, inquam,
ipsis vim se ipsa determinandi tribuere soleat? Quis non bestias
agi dicat aut ferri , miro equidem instinctu , sed mere tamen
passivo? Licet ergo sese utique et animalia, et plantae ipsae
moveant, has nihilominus et ilïa ad motum aut quietem, seclusa
omni ab extrinseco impressione, prorsus indifferentia videmus
esse. Esto v. g. bestiam fame ac siti ad motum agi. Faines porro
140 PHILOSOPHIE CURSUS.
ac sitis non actus est , sed ne actio quidem , mera autem passio ,
quae ex impressione mere corporea oritur, et ad objectum extrin-
secum tendit ac terminatur.
Нaec caeteroquin doctrina non nostra est , sed olim jam a Scho-
lasticorum principe tradita, ut facile ex variis Summae locis
deprehendere est. Sic enim ille :
1°. De corparibus generatim : « Nullum corpus movet non
motum,» id est nisi ab alio motum merit ac moveatur, utex
contextu liquet. (1. q. 3. art. 1.) a Corpus vivum non vivit in
quantum corpus... Oportet igitur quod vivat per aliquid aliud. »
(Id.) « Res corporales habent determinatas actiones; sed has actio-
nes non exercent, nisi secundum quod moventur ; quia proprium
corporis est quod non agat nisi per motum . Et ideo oportet quod
creatura corporalis a spirituali moveatur. » (1. q. HO. art. 1.
ad 1 .) « Quod maxime distat a Deo, est materia prima, quae nullo
modo est agens, cum sit in potentia tantum. » (1. q. 115. art. 1.)
2°. De animalibus vero in specie : Animalia bruta « secundum
naturalem instinctum , ad ea quae apprehendunt , moventur. »
(1. 2. q. 11. art. 2. c.) « Sic natura dicitur intendere fmem,
quasi mota ad suum finem a Deo , sicut sagitta a sagittante ; et
hoc modo etiam bruta animalia intendunt finem , in quantum
moventur ab instinctu naturali ad aliquod. » (1. 2. q. 12. art. 5. c.)
Et infra ad 3, dicit : « Bruta animalia... quasi concupiscentia
flnem naturali instinctu moventur ad finem, quasi ab alio mota,
sicut et caetera quae moventur naturaliter. » — « Brutum animal
accipit unum prae alio, quia appetitusejus est naturaliter deter
minatus ad ipsum ; unde statim quando per sensum vel per ima-
ginationem repraesentatur ei aliquid ad quod naturaliter incli-
natur ejus appetitus, absque electione movetur ad ipsum, sicut
etiam absque electione ignis movetur sursum et non deorsum. »
(1. 2. q. 13. art. 2. ad 2. — Vide etiam ibidem , ad 3.) « Bruta
animalia non habent in sua potestate appetitivum motum; sed
talis motus in eis est ex instinctu naturae : unde brutum animal
appetit quidem , sed non applicat appetitivum motum ad ali
quid. » (1.2. q. 15. art. 2. c.) Et ad 1, dicit : « Quod in brutis ani
malibus invenitur determinatio appetitus in aliquid passive tan
tum. » — « In brutis fit impetus ad opus per instinctum naturae,
quia scilicet appetitus eorum, statim apprehenso convenienti vel
incon venienti , naturaliter movetur ad prosecutionem vel fugam ;
unde ordinantur ab alio ad agendum , non autem ipsa seipsa
ordinant ad actionem. » (1.2. q. 17. art. 2. ad 3.)
ONTOLOeiA. 141
Ex his et aliis bene muitis S. Thomae locis, patet ipsum non
corporibus tantum, sed et ipsis animalibus, activitatem pro
prie dictam denegare. Neque inde sequitur corpora, brutave
animalia non agere ; agunt enim, non quidem itâ ut seipsa, vi
sibi propria, determinent, quod est active agere; sed agunt, vi
qua aguntur, quaque ad agendum determinantur, unde vere
actionis sunt causa, sed secundaria et instrumentalis , nec tantum
occasionalis , prout fusius alibi declarabitur.
S. Thomae caeteroquin consonat Bossuet in § 13. cap. v. de la
connaissance de Dieu, etc. : « On a raison de dire que les animaux
agissent par impulsion plutôt que par choix. » — Cartesium
porro nec Cartesianos invocabimus, quippe qui adeo non mate
riae , corporibus , animalibusque activitatem concedunt , ut
omnem ipsorum actionem ipsi Deo immediate tribuant. Consuli
etiam potest La Luzerne. {Exist. de Dieu, c. i. art. 7. § 24, 27, 34.)
Recentiores vero sive philosophi sive physici inter se non
consentiunt. Alii enim volunt substantiam omnem esse vim,
vimque omnem esse substantiam. « Toute force est donc sub
stance, et toute substance est force. » (Diet. des sc. philos. art.
Force.) Haec autem ex Leibnitzio desumpta , ab ipso declaranda
sunt. Sic porro ille : « La dernière raison de tout mouvement est
la force primitivement communiquée à la création, force qui est
partout, mais qui, par là-même qu'elle est présente dans tous
les corps, est diversement limitée et contenue; cette force, cette
vertu d'action est inhérente à toute substance corporelle ou spi
rituelle. Les substances créées ont reçu de la substance créatrice,
non-seulement la faculté d'agir, mais encore celle d'exercer leur
activité chacune à leur manière. » ( De primae philosophiae emen-
datione et de notione substantia?.) — Alii vero de animabus
brutorum itahabent : « La psychologie actuelle, exclusivement
préoccupée de l'homme, dont la connaissance est pour elle le
point de départ de toute philosophie, n'a pas encore eu le temps
d'arriver à cette question. » (Diet. des se. philos. art. Ame. p. 92.)
Et vero in his quae de activitate, de vita , de materia dicunt, vel
potius in his quae a caeteris dicta referunt, difficile est quid ipsi
censeant deprehendere. Nobis ergo liceat S. Thomae et Bossuetii
sententiam ac loquendi morem sequi. Quod si qui velint activi
tatem sive brutis, sive plantis, sive etiam ipsis materiae elementis
concedere , per nos non obstat, modo metaphorice vox illa, uti
solet, quoad haec usurpetur. Nos autem corpora, plantas, anima-
liaque ipsa, activitate proprie et stricte dicta gaudere etiamnum
PHILOSOPHIE. CURSUS.
negandum esse censemus. Vires equidem dici possunt sub-
stantiae, eo videlicet sensu quod vim et actionem, non a se nec in
se nec per se, sed vi et actione continua primi omnium principii,
primitus acceperint continuoque accipiant, prout ubi de divino
concursu declarabitur. Cum vero vis illa corporibus sive mere
subsistentibus, sive viventibus, sive sentientibus, non ita sitpro-
pria , essentialis et intima , ut se ipsa possint determinare , et
operari ac agere, absque vi et actione ipsis extrinseca, vires illae
nonnisi passivae sunt, nequaquam vero proprie activae.
Duplex igitur substantiarum est genus, unum spirituale,
alterum materiale. Spiritum definivimus : ens activum ; mate-
riam dicimus : ens iners. Materia namque est id de quo aliquid
fieri potest. Jam vero nisi ens inertia sit praeditum, de ipso quic-
quam fleri non est. Neque enim de spiritu aliquid fieri potest.
Activitate quippe gaudet, cujus vi se ipsum agere ac deter
minare, intellectu nempe ac voluntate, valet; agi vero nequa
quam potest , nisi ipse simul agat.
Materia duplici modo, seu in duplici statu existere ac subsistere
potest : in elementis nempe aut in corporibus. Quovis modo
spectetur et existat , sive nempe ultimo in primigenis elementis
divisa, sive in elementorum aggregato composita, substantia
est : siquidem non in alio, sed in se , ut subjecto, existit, et hoc
ipso est materia. Quis enim dicat materiae elementum , eo quod
solum sit , materiale quidem esse , non vero materia. Quid ergo
est, si non materia? Corpus, an spiritus, an accidens? Non acci-
dens: siquidem realiter existit, et quidem sine ullo accidenti:
accidens porro nunquamperse nec in se est, sed ipsius esse est
inesse, scilicet subjecto. Non spiritus : mirum enim esset ele
mentum materiale in spiritualem substantiam transmutari, hoc
solo quod ab omni alio separatum existit. Quasi sufficiat esse
simplex, ut activum ex inerti fiat; remanet ergo ut materiae ele-
mentasint utique materia, sed materia in elementis suis divisa
et subsistens. Corpus enim est id quod tres dimensiones habet,
longitudinem videlicet , latitudinem et altitudinem. Unde dato
elementa materiae esse simplicia, quatuor saltem requiruntur
ut adsit corpus. Ex duobus enim nonnisi linea , ex tribus non
nisi superficies seu extensio habetur. Quartum extra superficiem
adde, triangulus adest, triplici dimensione compositus : en cor
pus. Omne igitur corpus est materia; omnis vero materia non
est corpus. Haec enim in elementis, sive aggregatis , sive sepa-
ratis, potest existere. Atque inde sequitur nec divisibilitatem ,
ONTOL0GIA. 143
neque proin compositionem, neque igitur extensionem, materiae
esse essentialem ; illud ergo solum superest, quo ultima matericB
elementaaspiritibusessentialiter distinguantur, scilicet inertia.
§ 10. DE ACCIDENTIBUS.
Accidentis nomine ea omnia veniunt, quaeenti jam in se stanti
veluti accidunt, seu superaddi possunt. Quaecumque autem de
substantia, juxtaessentiam suam constituta et actuata , adjectivo
nomine possunt praedicari, ad sequentia novem, Aristotele
auctore, reducuntur : Quantitas, qualitas, relatio , actio , passio ,
locus, tempus , situs, habitus. Novem haec, cum substantia, cujus
sunt accidentia, celebres illas Philosophi categorias decem seu
praedicamenta constituunt. Et reipsa, quidquid de ente creato
pradir.ari potest, sub aliqua ex his categoriis revocari necesse
est. Solum ens summum , Deus nempe , extra ac supra omnem
categoriam remanet. Substantia equidem Deus est, sed cum
nibil sit ipsi et substantiis creatis commune , supra et extra omne
genus ipse solus est. « Quicquid autem in rebus creatis habet
esse accidentale, secundum quod transfertur in Deum, habet
esse substantiale ; nihil enim est in Deo ut accidens insubjecto :
sed quicquid in Deo est, est ejus essentia. » ( S. Thomas. Sum. 1.
q. 28. art. 2. ) Solisergo creatis entibus competit accidens. Juvat
iterum accidentis notionem ex S. Thoma repetere. « Conside-
randum est , ait , quod in quolibet novem generum accidentis
est duo considerare. Quorum unum est esse , quod competit
unicuique ipsorum, secundum quod est accidens, ethoccom-
muniter in omnibus est inesse subjecto. Accidentis enim esse
est inesse. Aliud quod potest considerari in unoquoque , est
propria ratio uniuscujusque illorum generum. » ( 1. q. 28.
art- 2.) Igitur nunc de variis accidentium speciebus.
§ U. DE QUANTITATE.
Illud quod primum substantiae acoidit, est quantitas , atque
inde qualitas. Quantitas dicitur mensura substantiae; qualitas
vero dispositio, seu etiam determinatio substantiae. Quantitas
pertinet ad materiam seu ad fundum , qualitas ad formam.
Quantitas est magna aut parva. Sive autem magna sit, sive
parva, duplici ratione distinguitur. Alia est quantitas molis vel
dimensiva, quae in solis rebus corporalibus est; altera est
144 philosophie cursus.
quantitas virtutis , quae attenditur secundum perfectionem ali-
cujus naturae vel formae : quae quidem quantitas designatur
secundum quoddicitur aliquid magis vel minus, v. g. calidum;
in quantum est perfectius , vel minus perfectum in tali calidi-
tate. Et sic dicitur magnitudo spiritualis, sicutdicitur magnus
calor, propter suam intensionem et perfectionem. « In his enim
quae non mole magna sunt, hoc estmajus, quod est melius
esse; ut ait August. (VI. de Trin. c. xvm.) Attenditur igitur quan
titas virtualis, et secundum esse et secundum operationem.
Secundum esse quidem in quantum ea quae sunt perfections
naturae, sunt majoris durationis : secundum operationem vero
in quantum ea quae sunt perfections naturae , sunt magis poten-
tia ad agendum. » (S. Thom. 1. q. 42. art. 1. passim. ) Unde
palet spiritum vel unicum , materiali mundo vel toto esse majo-
rem , tum duratione , tum potentia. Dein , in ipsis etiam corpo-
ribus , quantitas , non a dimensione seu mole tantum aestimanda.
Dimensionis seu molis magnitudo pendet a volumine et a
pondere. Volumen eo majus est quo majorem in spatio locum
occupat. Pondus eo majus, quo major elementorum numerus.
Sint vero corpora duo, quae volumine et massa seu pondere sint
aequalia, unum adhuc alteri praestare valet, scilicet quantitate
virtuali , id est , perfectione naturae , si sit nempe majoris dura
tionis aut majoris potentiae non quidem activae , siquidem omne
corpus est iners , sed hujusmodi ut ad plura possit usu haberi.
Ex quantitate molis seu dimensionis , quae in compositione
fundatur, sequitur corporeae substantiae extensio. Compositum
est id quod partibus constat ; simplex vero , quod nullis parti-
bus constat. Si elementa prima materiae sunt simplicia, non
sunt extensa. Omne autem compositum est hoc ipso exten-
sum. Extensum dicitur id cujus partes extra partes succedunt.
Extensio est vel continua vel contigua : continua , si extensi
partes sibi invicem adhaerent tenaciter, ut in metallis maxime,
v. g. auro, ferro; contigua, si extensi partes quasi juxta invicem
positae sese solummodo tangunt , ut v. g. in pavimento ex asse-
ribus aut ex lapidibus diversis composito.
Extensio ex serie punctorum resultans constituit lineam , quae
est curva aut recta, prout breviori via ex uno puncto ad aliud
tendit vel non. Extensio ratione lineae dicitur longitudo. Si plures
concurrant simul lineae, ex dilatatione extensionis sequitur
latitudo. Ex longitudine ducta cum latitudine sequitur superfi
cies. Si ex singujis superliciei punctis totidem lineae in altum
JNTOLOGIA. 143
ascendant, aut in profundum descendant, constituitur solidum
seu corpus. Strictius sumptum tamen , solidum conlradividitur
cum liquido, fluido, etaethere, ut videre est apud Physicos.
§ 12. DE QUALITATE.
QuaLitas est aliqua substantiae, seu ipsiusmet quantitatis deter-
minatio ac dispositio , qua substantia fit talis. Unde qualitas ,
utpote quantitatis forma, est principium individuationis. [n
corporibus, qualitas nihil aliud est quam elementoium dispositio,
qua substantia constituitur talis. Si enim elementa supponuntur
Simplicia , vel homogenea sunt seu perfecte similia et aequalia, vel
heterogenea seu dissimilia. Si posterius, elementum ab elemento
non quantitate differt : siquidem aeque simplex utrumque est;
superest ergo ut intima forma, seu qualitate discrepent. Si
prius , si nempe sint homogenea , nec quantitate nec qualitate
differunt, unde remanet ut, diversa inter se dispositione ,
coalescant in corpora quae forma seu qualitate sint diversa.
Qualitates vero corporeae omnes ad figuram possunt referri.
Figura enim nihil aliud est quam haec ipsa elementorum tum
externa, tum interna dispositio. Ex figura porro resultant color,
sonus, et resistentia quae prout major est aut minor, tactu
mollis aut dura , lenis aut aspera est.
In spiritibus, qualitas nihil aliud est quam dispositio seu
determinatio potentiarum , quibus principaliter acti vitas consti
tuitur, intellectus nempe ac voluntatis. Spiritus enim, utpote
simplex, individuum constituitur tale, per intelligendiac volendi,
seu agendi potentiam talem.
Res vero nequeunt aliter disponi quam bene aut male : unde,
sicut quantitas, nonnisi ratione magni et parvi, ita qualitas, non-
nisi boni vel mali ratione , differt. Et vero , communi loquendi
more , quantitas omnis dicitur magna aut parva , qualitas vero
omnis nonnisi bona aut mala. Bona dicitur qualitas , si dispositio
ac determinatio, jux ta entis illiusfinem, sit conveniens; mala, si
non conveniens. Atque ita, mens ea dicitur qualitate bona, quae
1°. intellectu gaudet ita disposito, ut verum facile, cito, pleneac
certo intelligat, atque intellecta retineat, et simul 2°. voluntate
ita determinata , ut bonum libere, prompte , integre acfortiter
velit, volensque perduret; si contra, mala dicitur. Corporum
vero bonitas aestimatur ex eorum dispositione plus minusve apta
ad usus et fines unicuique proprios. Sicequus, arbor, lapis,
10
146 PHILOSOPHIE CURSUS.
gladius, boni aut mali dicuntur, juxta id quod ex singulis
requiritur.
Qualitas igitur aestimatur ex substantiae unius ad alteram rela-
tione. Unde ex qualitate sequuntur relationes.
§ 13. DE RELATIONIBUS.
Relatio inter ea existit, quae aliquid habent commune, quo
inter se sub aliquo respectu conveniunt.
Unicum existit ens, quod sine ulla ad extra relatione est,
nempe ens a se , cui soli nihil est cum caeteris commune ,
quodque, independenter ab omni alio, a se et in se et per se neces-
sario est , existit atque subsistit, unde dicitur et est proprie ens
absolutum. ( Cf. S. Thom. Sum. 1. q. 13. art. 7. ) Caetera vero
entia omnia, relativa sunt : tum quia 1°. hoc ipso quod nonnisi
ab alio possunt esse, necessario ad ens a se , ut principium , refe-
runtur; tum quia 2°. multiplici sub respectu inter se conveniunt.
Relatio alia est rei , seu realis; alia rationis, seu mentalis.
Relatio realis non potest esse nisi inter duo, quae actu extra men-
tem existentia sint et inter se distincta, v. g. inter causam et
effectum, inter patrem et filium, inter corpus et animam, vel
inter has et illas ejusdem rei partes. Relatio est mentalis , cum in
eodem ente simplici adesse concipitur ; sic v. g. in Deo nulla
existit realis relatio , quae non sit ipsius esse. Unde ea quae inter
ipsius attributa concipitur relatio, nonnisi in mente nostra
existit. Relationes vero, quibustresdistinguuntur in Deopersonae,
abipsomet ente divino non discrepant; sed haec ad Theologos. Sic
etiam relatio ea quae inter intellectum et voluntatem, inter
intellectum et rationem, inter voluntatem et libertatem, inter
intellectivam v. g. potentiam etactum, concipitur, non realis
est, sed mentalis.
Relatio triplex distingui potest : 1°. identitatis; 2°. distinctio-
nis ; 3°. connexionis.
§ 15. DE CONNEXIONE.
Connexio in eo est quod unum ab alio pendet. Unde ea sunt
connexa quorum unum nequit esse sine alio. Omnis ergo con-
nexio est relatio, at non vice versa. Aliqua enim inter duo potest
adesse relatio, v. g. similitudo, quin adsit connexio. Ex eo
enim quod circuli duo sint similes, non sequitur unum non
posse sine alio existera. Connexio vero inter duo esse nequit,
quin hoc ipso adsit unius ad alterum relatio.
Triplici ex vinculo oritur connexio : ex principio, ex ratione,
ex causa.
Principjum est id a quo aliquid procedit, eeu esse incipit; ratio
est id propter quod aliquid est aut esse potest ; causa est id per
quod aliquid actu fit existeos.
148 PHILOSOPHIE CURSUS.
Id quod a principio procedit, dicitur principiatum ; id quod
propler rationem est aut esse potest, rationatum; id quod per
causam fit , effectus dicitur.
Principium a principiato, non re, sed ratione tantum, distin-
guitur. Principium enim a principiato, actu ac re, non separatur,
nisi in quantum insuper fit causa. Sic v. g. Deus est omnium
possibilium principium ; possibilia porro nunquam a Deo , re et
ente , separantur. Mens est intellectus et voluntatis principium;
intellectus et voluntas suorum actuum sunt principia; re et
ente , mens ab intellectu ac voluntate , intellectus ac voluntas a
suis actibus , nunquam separantur. In logicis pariter, nec princi
pium a suis conclusionibus , nec conclusiones a suo principio ;
sic et in physicis, nec lineae principium a linea , nec ipsa linea
a suo principio , separari possunt. Si enim principium a princi
piato posset separari, alterum jam non esset principium, alterum
principiatum non foret. Idem dicatur de connexione rationis
cum rationato.
Causa vero et effectus, non mente ac ratione tantum, sed re et
ente, distinguuntur, ac, licet maneant connexa , separantur. Sic
Deus est causa mundi, mundus a Deo , re et ente, distinguitur et
separatur; scriptor est causa libri, liber a scriptore, re et ente,
separatur. Causa omnis est principium et ratio , sed nec omne
principium, nec omnis ratio est causa. Ens enim aliquod duplici
sub respectu alterius principium et ratio esse potest, prout
nempe ipsius essentiae seu possibilitatis, vel insuper existentiae
ratio est. Principium et ratio essentiae hanc rei essentiam semper
in se servat; principium et ratio existentiae, fit causa effectum
extra se producendo et actuando. Unde ens aliquod principium
et ratio esse potest quin sit causa. V. g. ens a se necessario exi
stens, sui ipsius est principium ac ratio sufficiens , quin sit sui
causa : nec enim se ipsum a se efficit, sed a se est atque existit.
Principium et ratio veritatis alicujus particularis, non est conclu-
sionis suae causa. Mens intellectus ac voluntatis suae , intellectus
ipse ac voluntas suorum actuum, causa non sunt, sed tantum
ratio ac principium.
§ 16. DE CAUSA.
Causa igilur est id quod aliud efficit; effECtus vero est id quod
ab alio fit.
Causa omnis quadruplici sub respectu potest spectari, et
ONTOLOGIA. 149
quidem, sequenti hoc ordine, ad effectuai quadruplex Шe pro
cessus concurrit. Supposito enim ente a quo etfectus possit pro-
duci, requiritur ut adsit ipsi 1°. finis, sine quo agere velle
nequit; 2°. idea, seu exemplaris rei forma , sine qua quid agat
nesciret; 3°. materia, seu quasi materia, qua deficiente nihil
extra se potest producere (nisi Deus sit, ut postea videbitur);
4°. actio tandem, sine qua nihil efficitur. Unde causa dicitur :
1°. finalis; 2°. exemplaris seu formalis; 3°. materialis; 4°. agens
seu efficiens.
Causa finaLis seu finis est id propter quod agens aliquid effi-
cit. Alius est operis, alius operantis. Finis operis est id quod ex
ipso opere sequitur : v. g. eleemosynae finis est pauperis subleva-
tio. Finis operantis est id quod agens per opus intendit : v. g. finis
ejus qui eleemosynam dat , Dei aut sui ipsius gloria potest esse.
Finis operantis est ultimus, medius aut proximus. Finis ulti-
mus est id quod propter se intenditur et propter quod intendun-
tur caetera; medius, id quod non propter se intenditur, sed
propter aliud ; proximus seu immediatus , id quod immediate per
effectum intenditur : unde cum ipso operis fine confunditur.
Causa exempLaris seu formaLis est ipsa rei efficiendae idea
seu forma et exemplar, seu id ad cujus similitudiuem aliquid
efficitur.
Causa materiaLis seu materia est id ex quo aliquid efficitur.
Tria haec, finis , forma ac materia , realiter ad effectum con-
currunt, et, uti diximus, ipsimet rei producendae effectioni prae-
requiruntur ; sed nullam obtinent causalitatem sine ipso agente ;
unde quarto tandem loco veniat necesse est causa agens seu
efficiens , id nempe a quo aliquid fit. Sed jam causa agens mul-
timode potest distingui.
Principalis est, si vi sibi propria agat; et quidem absolute
principalis seu primaria , si vi a nullo accepta ; relative jtrincipalis
seu secundaria , si vi equidem propria, sed ab alio accepta, agat;
instrumentalis , si vi sibi propria nihil possit efficere.
Totalis est vel partialis, prout alterius ope ad effectum
indiget, vel non.
Physica, si ipsa per se rem efficiat ; moralis, si rem non per se
efficiat , sed per alium , ipsum nempe ad agendum determinando
aut movendo, v. g. jussione, consilio, exemplo, laude, aut
etiam aliquando silentio vel solo.
Tandem causa est efficiens per se vel per accidens : per se, si
agens actionis effectum praevidit ac voluit; pert accidens , si
150 PHILOSOPHIE CURSUS.
nesciens aut nolens effectui concurrit : si v. g. feram volens occi-
dere, hominem occidas. Causa per aocidens quandoque etiam
dicitur occasio ; etsi occasio non semper detur per accidens. Re-
ctius ergo occasio dicenda est id, quo posito vel accidente, aliquis
sese libere ad agendum determinat.
Exemplo varias illas causae definitiones juverit illustrare. Esto
v. g. S. Ludovicus cum Saracenis bellum in jEgypto gerens.
Finis operis , belli nempe , est Saracenorum clades ; tinis ope-
rantis, 1°. proximus, Saracenos ad arma deponenda cogere;
2°. medius, JSgyptiacas primo vires frangere, terram sanctam
ab infestis ipsorum armis defendere, urbem sanctam dein libe-
rare, Christi sepulchrum profanis eripere, christiani nominis
hostes infensissimos coercere, etc. ; 3". ultimus tandem finis, Dei
gloria. Causa exemplairs seu formalis est ipsamet totius belli
ordinatio in regis mente praehabita. Causa materialis, arma,
naves, exercitus, hostes ipsi et urbes expugnandae. Causa agens
seu efficiens a), principalis absolute seu primaria, Deus ipse qui
solus vi a nullo accepta potestagere; b) relative autem principalis
seu secundaria , rex ipse Ludovicus, et post ipsum, duces; et
post illos, milites; instrumentalis , arma, naves; totalis, Deo
utique concurrente, rex et singuli cum ipso duces ac milites et
nautae, etc.; partialis, singuli ex praedictis seorsim sumpti; phy-
sica, rex, duces, milites; moralis, summus pontifex , et qui-
cumque, sive verbo, sive exemplo, sanctum regem ad hoc opus
moverunt; causa efficiens per se fuerunt ea omnia ac singula
quaa mox diximus; causa autem per accidens ac belli occasio
fuere v. g. Saracenorum victoriae et audacia usque praevalens;
sanatio sancti regis ex lethali morbo , etc. Haec tandem omnia
simul sumpta S. Ludovico fuere belli hujus causa et ratio
suffi ciens.
Unica enim proprie effectus cujusque dicenda est causa et
ratio , ea nempe quae sufficit ut opus illud fiat. Nulla porro ex
supradictis, sed ne efficiens quidem, sufficiens est rei causa,
nisi per seipsam absolute sit totalis; cujusmodi solum est
ens a se existens. Siquidem ratio sufficiens est id , quo posito ,
necessario sequitur rationatum ; causa vero sufficiens est id , quo
posito, aliquid fit , modo nullum intercedat obstaculum. Unde
1". nihil est sine ratione sufficienti; nihil fit sine causa suffi-
cienti. 2'. Posita ratione sufficienti , est rationatum; posita vero
causa sufficienti , non ideo necessario fit effectus. Ex effectu
necessario conclude adcauiam et ad rationem sufficientem; ex
ONTOLOGIA. iM
ratione sufficienti , conclude necessario ad rationatum ; ex causa
autem sufficienti, non ideo ad efl'ectum necessario concludas.
3°. Nihil est in effectu quod non aliquo modo praeexistat in causa.
Si quid enim in effectu foret quod in causa non fuisset , illud
effectus non accepisset a causa. Hoc ergo kaberet , vel a nihilo,
quod est absurdum ; vel a se , et sub eo respectu non esset effe
ctus ; vel ab alio, et istud aliud partialiter saltem effectus ejus
causa esset. Unde illud remanet, causam primam ac totalem in
se continere quidquid realitatis est in effectu.
Triplici autem modo effectus in causa contineri potest : 1°. For-
maliter , cum nempe effectus juxta suam formam et naturam in
causa includitur. Sic materia statuae marmoreae formaliter in
marmorea massa continetur ; 2°. eminenter , cum scilicet effectus
realitas excellentius in causa continetur. Sic in nummi aurei
pretio, assis unius aerei pretium continetur eminenter; nummus
enim aureus omne aerei unius pretium continet et multo plus.
Sic in ente summo , eminenter continetur quidquid reale est in
omnibus creaturis possibilibus, et infmito plus; 3°. virtualiter,
quatenus videlicet causa vim habet effectum producendi. Sic in
mente artificis , formalis statuae perfectio virtualiter includitur.
Sic in ente summo virtualiter continetur omne ens possibile,
eo quod virtutem habeat omne ens possibile creandi.
Ex dictis jam patet duo ad causalitatem requiri, actionem
nempe et passionem. Relatio enim causae ad effectum actione
constituitur; relatio autem effectus ad causam, passione. De
utraque pauca ex S. Thoma.
§ 18. DE TEMPORE.
Tempus est existentiae mensura, seu successiva entis existentia.
Opponitur : 1°. JEternitati, quae soli infinito convenit, quod, sine
ullo existentiae principio ac fine, semper actu estsimul totumid
quod est et esse potest ; 2°. durationi, quae est id quod semper
idem in aliquo ente permanet. Huic autem durationi, seu ei
quod in ente durat, accidit esse unum post aliud. Id porro quod
unum post aliud existit , successio dicitur. Successio dividi potest
in instantia, et, juxta instantium numerum, mensuran: inde
tempus. Duratio non est accidens, sed substantiae ipsius est
essentia et quasi fundus. Tempus autem est substantiae quatenus
durantis accidens. Tria igitur rêquiruntur ad tempus : 1°. prin-
cipium et finis, saltem possibilis; 2°. prius et posterius seu suc
cessio; ac proinde 3°. transmutatio de uno in aliud, saltem
possibilis. Secus enim non daretur prius ac posterius, nec ulla
instantium divisibilitas, nec numerus proin, nec ulla igitur men-
surandi ratio. Quidquid ergo esse incipit, jam sub hoc respectu
tempori subditur. Si tamen idem prorsus, et sine ulla muta-
tione accidenti , duraret, tempore mensuran. non posset; si vero
totum esse suum simul non habeat, hoc ipso quod esse accipit
unum post aliud, fit in ipso prius ac posterius, instantiumque ac
temporis continua successio.
Quoad corporeas substantias , existentiae mensura seu tempus
sensibiliter aestimari potest, juxta motus sive totius corporis
relate ad alia corpora, sive partium ejusdem corporis, prout
relatione ad invicem mutantur, aut etiam prout aliae quidem
a toto separantur, aliae contra ad totum adduntur.
Si vero corpus aliquod nec moveatur, nec alteretur, quietis
hujus instantia dividi poterunt ac numerari, juxta numerum
motuum, qui sibi in alio corpore interea successerunt.
Quoad spirituales substantias, existentiae mensura non aestima-
tur ex motu aut ex alteratione substantiae, quippe quae, utpote
simplex, eadem usque permanet; sed ex operationum , cogita-
tionum nempe ac volitionum, successione. Si vero mens in una
eademque operatione, v. g. cogitatione, veluti defixa aliquandiu
persistat , operationis ac status illius duratio mensurari potest
ex comparatione motuum, qui interea in aliquo alio, v. g. in
horologio , sibi successerunt.
Homines porro , sui ipsorum aliorumque quorumvis existen-
tiam, ex siderum et solis maxime ac luna? motu, rnensurant,
154 pmLOSoPHi^ cousus.
utpole qui regularis est et constans, facileque sensibilis. Varia
insuper excogitaverunt instrumenta , quibus singula Solaris
motus instantia dividerentur ac numerarentur. Hujusmodi sunt
horologia.
Haec vero ex S. Thoma contirmari possunt. Juxta ipsum, tem-
pus est « fluxus ipsius nunc, secundum quod alternatur ratione ; »
unde « secundum quod aliquod esse recedit a permanentia essendi
et subditur transmutationi, secundum hoc recedit ab aeternitate
et subditur tempori. » « Esse ergo rerum corruptibilium , quia
esttransmutabile,non mensuratur aeternitate sed tempore. Tem
pus enim mensurat non solum quae transmutantur in actu, sed
etiam quae sunt transmutabilia ; unde non solum mensurat
motum, sed etiam quietem, quae est ejus quod natum est
moveri , et non movetur. »
« Tempus habet prius et posterius cum innovatione et vetera-
tione. » Quod si quae sunt quae nec innoventur, nec veterascant,
ut sunt spirituales substantiae, haec etiam tempore mensurari
possunt , non quatenus prius ac posterius in se habent , sed qua-
tenus prius et posterius eis conjungitur. Hinc « creaturae spiri
tuales, quantum ad elfectiones et intelligentias in quibus est
successio, mensurantur tempore. Unde 8. Augustinus dicit
(VIII. super Genes.) quod per tempus moveri est per affectiones
moveri. » (S. Тном. t. q. 10. art. 4 et 5 passim.)
§ 19. dE LOCO.
Sicut tempus est existentiae seu durationis mensura , ita locus
quantitatis, sive dimensivae , id est materialis, sive virtualis, hoc
est , spiritualis , mensura est. Seu brevius : Locus est mensura
spatii quod ens aliquod , sive quantitate, sive virtute , occupat.
Quemadmodum igitur duratio est permanentia entis in exi-
stentia , quae quidem permanentia , temporum et instantium
numero, ijivisibilis est et mensurabilis; ila spatium est extensio
materialis aut virtualis alicujus entis in subsistentia , quae qui
dem extensio, locorum dimensione , divisibilis est et mensura-
bilis. Dimensio vero est numerus punctorum, quae ens aliquod
occupat, sive partium materia, si corpus sit, sive actuum vir
tute, si sit spiritus.
Locus igitur ea est spatii pars, quae convenit enti tali in specie
determinate. Punctum est, relate ad locum et spatium, id quod
ONTÔLOGIA.
instans seu momentum, relate ad tempus et duratlonem. Deflni-
tur ab Aristotele : « Indivisibile habens situm. »
Spatium , sicut et locus , vacuum dicitur aut plenum : plenum
illud est in quo corpus actu praesens est ; vacuum , illud in quo
nullum actu praesens adest. Sed insuper juxta 8. Thomam :
a Ad rationem vacui non sufficit , in quo nihil est, sed requiri-
tur quod sit spatium capax corporis, in quo non sit corpus. Nos
autem dicimus non fuisse locum aut spatium ante mundum. »
(1. q. 46. art. 1. ad 4.) Frustra ergo quaeritur quid , priusquam
mundus existeret , in eo loco esset ac spatio quod nunc mundus
ille occupat ; vel etiam quid sit ultra fines spatii in quo hic et
nunc circumscribitur mundus. Sicut enim ante mundi existen-
tiam non erat tempus , ac proin nec prius nec quando : quas
adverbia temporis circumstantias exprimunt ; ita et ante mundi
creationem, nec spatium , nec locus, nec plenum, nec vacuum
erat; pariter nec ultra mundi actualis fines, vacuum estinvenire
autdefinire. Siquidem vacuum non est nec concipitur sine loco
aut spatio. Spatium vero sive locus non est, ubi nihil est quod
spatio locove possit mensurari. Undeubi desinit mundus, neque
ultra, neque extra datur, sed simpliciter nihil est. Locus enim
et spatium , sicut et tempus ac duratio, coexistunt et concrean-
turentibus, quorum existentiam et quantitatem mensurant ac
definiunt. Supposito igitur Deum omnia quae sunt hic et nunc
annihilare , nullusjam existeret locus , nec spatium, adeoque
nec vacuum ullum foret, sed nihil, praeter Deum, remaneret.
Deus vero, nec in loco seu spatio, nec in vacuo subsistens est, sed
in se ipso seu in suo ente simplicissimo et plenissimo. Vacuum
ergo nonnisi in determinato loco concipitur; v. g. quidquid exi-
stitintra cubiculi hujus parietes, aer etiam et fluidum omne,
annihilatum suppone, ibi erit vacuum , non modo quia in eo
spatio seu loco nihil est, sed quia vere ibi adest locus , seu spa
tium quod actu , corporum nempe ambientium limitibus , potest
mensurari.
Corpora jam et spiritus aliter et aliter loco adsunt. Corpus
locum occupat ac replet dimensionibus quantitatis suae materia-
lis, id est, elementorum ac partium, quibus componitur, exten-
sione ac continuatione. Unde corpus non est totum ubique :
l°. quia non est extra locum quem actu occupat : sic
extra locum , v. g. hujus mensae, alia sunt loca, in quibus hic
et nunc mensa haec non adest; 2°. quia ne in loco quidem,
quem actu occupat, corpus totum invenitur, sed in singulis loci
156 PHILOSOPHIE CURSUS.
punctis nonnisi singula corporis seu extensi adsunt puncta seu
elementa.
Spiritus vero locum non aliter quam virtutis suae applicatione
occupant. Indivisibile enim et simplex non habet elementarem
seu materialem quantitatem. Cum ergo spiritus, anima v. g.
aut angelus, alicubi esse dicitur : ut puta, anima in corpore
humano tali, et angelus in aliquo loco, hoc non intelligitur ,
quasi anima in corpore suo contineatur et circumscribatur, aut
quasi angelus , vel anima separata , loco alicui affigatur, sed hoc
tantum sensu quod anima suam movendi et sentiendi virtutem
in corpore suo applicet , ita ut v. g. in toto corpore sit tactu sen-
tiens et movens, in oculo videns,inaure audiens,etc. Angelus vero
in eo loco est, ubi virtutem suam aliquo modo applicat. Sicut
autem anima in singulis corporis sui partibus simul adest prae-
sens (et quidem in singulis tota, utpote simplex) : omnibus
enim ac singulis simul corporis sui partibus vim suam vivifican-
tem, motricem ac sensitivam applicat; ita et angelus, prout
minori aut majori virtute pollet, pluribus simul continuis adesse
locis potest , si nempe pluribus in locis simul , seu in pluribus
simul corporibus, vim suam applicet. Sed nec in omnibus simul,
nec in pluribus simul separatis locis , eodem instanti adest. Suc
cessive autem de loco in locum potest, aliter tamen ac corpora,
transire. In loca etiam distantia agere potest, mediantibus
corporibus quae intercedunt. Sicut enim homo , telegraphi v. g.
ope, in distans, etsi corpore et anima absit, potest agere , ita
a fortiori spiritus illi, qui anima humana longe perfectiores sunt.
Haec quae de anima et angelis dicimus, exempli ad instar
adducta sint,quo plenior de loco habeatur explicatio. Neque enim
nostrum est de angelis tractare, de anima autem in psychologia.
De his consulatur S. Thomas (Sum. 1. q. 8. art. 2. 3. 4. et
q. 52. art. 1 ) : « Corpus est in loco per hoc quod applicatur loco
secundum contactum dimensivae quantitatis, quae quidem in
angelis non est, sed est in eis quantitas virtualis. Per appli-
cationem igitur virtutis angelicae ad aliquem locum, quali-
tercumque dicitur angelus esse in loco corporeo. » — (Ibid.
art. 2) : « Corpus est in loco circumscriptive , quia commensura-
tur loco; angelus, non circumscriptive, quia noncommensuratur
loco ; sed definitive , quia ita est in uno loco quod non in alio :
Deus autem neque circumscriptive , neque delinitive , quia es
libique. »
OKTOLOGIA.
§ 21. DE SITU.
Situs nihil aliud est quam ordo partiumin loco. (S. Thom. 1*.^.
q. 49. art. i . ad 3.) Corpus vario in situ esse potest respective lum
ad seipsum, tum ad alia corpora. Situs varietas ad corpus ipsum
respectiva, pendet a diversis modis quibus variae corporis partes
sibi invicem correspondent. Sic alius est situs corporis humani ,
cum sedet , stat, jacet , ambulat. Respective ad alia corpora, situs
pendet, tum a diversis corporum inter se distantes, tum a diversis
impressionibus quas in se invicem exercent corpora. Sic alius est
158 PHILO30PHI/E CURSUS.
terne situs relate ad solem , hiemis et aestatis tempore. Sic alius
terrae iterum situs nocte ac die , scilicet prout solis radiis illumi-
natur et calefit aut non.
Situs etiam de spiritibus dici potest, sed metaphorice. Alius
enim dicitur animae situs in tali et tali cogitatione, in gaudio et
in tristitia , in actu et in non actu.
§ 22. DE HABITU.
Habere dicimur id quo possumus libere uti vel frui ut volu-
mus. (S. Thom. Sum. i. q. 38. art. i.) Sicutergo situs nonnisi
metaphorice de spiritibus dicitur, ita et habere figurative tantum
ad entia irrationalia extenditur.
Habttus inde est quo quis agit cum voluerit, Arist. ; seu
dispositio secundum quam bene vel male disponitur disposi-
tum , aut secundum se , id est secundum suam naturam , aut ad
aliud,id est inordineadfmem.(S.THOM.Sum. l*.2œ.q. 49. art. 3.)
Definitur etiam ab Aristotele et a S. Thoma : qualitas de difficui
mobilis. Tandem ab iisdem dicitur : forma permanens; quali
tas informans aliquam potentiam ; principium eliciens actum.
Unde habitus definiri potest : Dispositio seu inclinatio quaedam
sive animae sive corporis, actuum similium repetitione acqui-
sitaj qua fit ut aliquis facile aliqua animi potentia aut aliquo
corporis organo utatur et operetur ; verbo: facilitas quaedam sic
aut sic agendi. Sic v. g. scientia est habitus, cujus vi intellectua
principia habet praesentia et ex his facile conclusiones deducit;
sanitas est habitus, cujus vi anima corporeis organis facile uti
potest. Peritia armorum est habitus, quo quis armis uti facile
potest. Et sic de aliis. Habitus igitur est veluti consuetudo aliqua
sic aut sic operandi.
Habitus porro bonus est aut malus, prout est inclinatio ad bene
aut male agendum. Inde virtus et vitium. Nec est cur hio plura
dicantur. Habitibus enim mores informantur. Mores autem ad
philosophiam moralem pertinent.
§ 23. DE PROPRIETATIBUS.
Haee itaque sint de accidentibus, quae substantiae supervenire
possunt. Quaecumque de aliquo ente solent praedicari , ipsique ut
propria attribui, ad unam ex his decem categoriis referuntur.
Quidquid enim rei propriumest, vel in ipsamet ipsius substantia,
ONTOLOGIA. 159
vel in accidenti aliquo fundatur. Si prius , proprietas est rei
essentialis; si posterius, ipsi accidentalis est. Proprietas porro
dicitur id quod ad rem pertinet, unde etiam proprietas attributum
vocatur , eo quod rei tribuendum sit omne id quod est ipsi pro
prium. Latius tamen patet attributum , siquidem non modo id
quod rei proprium est, ipsi attribuitur, sed etiam id omne quod
potest de subjecto praedicari. Sed jam cum indefinite quasi multi
plican valeant ea quae substantiae cuilibet accidentia possunt
contingere , nulla est res cujus proprietates omnes ac attributa
adaequate valeamus cognoscere. Aliunde , nulla est proprietas in
ente ab alio possibilis , cujus ratio ac typus in ente a se non
praeexistat. Quidquid ergo in ente ab alio proprium deprehen-
ditur, illud ut excellentiori ac eminentiori, hoc est, infinito
modo , enti a se proprium est attribuendum. Unde, sicut in ente
ab alio, ita et in ente a se, innumeras usque est deprehendere
proprietates et attributa , quae licet omnia in ipso unum sint , eo
quod sit simplicissimum, pro nostra tamen finito concipiendi
modo , nonnisi unum post aliud apprehenduntur. Quotquot
autem sint, aut esse vel concipi possint in ente, sive finito sive
infinito, proprietates seu attributa, tria sunt quae usque perse-
quimur , quibusque apprehensis , indefessae nostrae activitati fit
satis. Haec autem sunt veritas , bonitas, pulchritudo.
COSMOLOGIA.
§ 1. DE MUNDI EXISTENTIA.
Propositio. Mundus existit.
Prob. Mundi nomine intelligimus universitatem rerum quas ,
sensuum externorum ope , a nobismetipsis distinctas , et miro
ordine inter se convenientes, percipimus ; atqui realiter extra
164 PHILOSOPHIE cursus.
mentem existit haec rerum universitas. Probo. Experientia
constanti et universali percipimus terram, solem et sidera
insuper innumera , regulari ac perpetuo inter se ordine conve-
nire; ignem, aerem , aquam, solidum, plantas, animalia,
caeteraque omnia supra faciem terrae sita, inter se invicem
connecti. Etenim ignis, mediante aere, omnia illuminat et
calefacit ; aer plantas et animalia spiratione vivificat ; aqua,
sive per nubes, mediante aere, sive per flumina, mediante
montium et vallium inaequalitate , sive per maria quae ferras
undique ambiunt , solum fecundat, plantasque et animalia
vivificat; solida globi superficies plantas et animalia, lapidea
firmitate, sustentat, simulque, terrea sua divisibilitate, semini-
bus accipiendis ac reddendis sese accommodat; plantae vero id
quod undequaque accipiunt, non sibi habent , sed animalibus,
quibus nutriendis sunt destinatae; plantae, sed maxime ani
malia, variis instructa sunt organis, quorum alia ad sensa-
tiones , videndi , audiendi , etc. , alia ad nutritionem , alia ad
motum constanter et uniformiter inserviunt. Animalia haec et
plantas percipimus varias in species distingui, et sibi similia
usque producere. Si singula jam , sive animalia, sive plantas,
sive etiam alia quaevis entia in terra aut in cœlis apparentia,
seorsim examinemus, miro ordine inter se singulorum partes
et elementa convenire observamus : inde scientia physica , quae
in plures partes dividitur, ut sunt : statica, mechanica, chimia,
astronomia, etc.; inde etiam artes sine numero, quibus vix
ullum est in universitate rerum genus quod non nostris usibus
et commodis applicemus.
Brevius simulque et plenius mundi ordinem ita describit
Augustinus : « Sicut corpora crassiora et inferiora per subtiliora
et potentiora quodam ordine reguntur : ita omnia corpora per
spiritum vitae ; et spiritus vitae irrationalis , per spiritum vitaî
rationalem ; et spiritus vitae rationalis desertor atque peccator
per spiritum vitae rationalem pium et justum.» ( Aug. in III. de
Trin. c. iv. )
Atqui jam ratio sufficiens experientiae illius adeo constantis,
uniformis et universalis, qua universum hune rerum ordinera
percipimus, non alia esse potest quam realis extra mentem
ordinis hujus et universitatis existentia : siquidem mens nostra,
teste sensu intimo, non est, teste autem ratione, non potest esse,
sensibilis hujus impressionis ac ordinis, nec necessario nec
libere, causa. Ergo existit mundus.
COSMOLOGIA.
§ 2. DE MUNDl NATURA.
Propositio. Mundus est conlingens.
Probo : \ °. Contingens illud est quod tam potest existere quam
non existera; seu quod potest supponi existere auf non; atqui
talis est mundus : Probo. 1°. Potest existetr, siquidem de facto
existit; 2°. Potest supponi non existens et non existere : Probo : Non
est ullum ens in mundo corporeo quod non possit supponi non
existens : siquidem, nullum est sive corpus sive corporis elemen-
tum, de quo non possit affirmari ipsum potuisse nunquam exi
stere, et posse nunc ab existendo cessare ; atqui si singula potuis-
sent non existere et possent nunc ab existendo cessare, mundus
totus potuisset non existere et posset nunc ab existendo cessare ;
ergo mundus potest supponi non existens et non existere ; aliunde
potest existere et supponi existens; ergo mundus aeque potest
existere et non existere; ergo est contingens.
§ 12.
SchoLium 2um. Qua?ritur utrum materia? elementa in infinitum sint
dividua , an actu timplicia ?
Resp. Simplicitas elementorum materiae ita probari potest :
Materia non est in infinitum divisibilis; atqui hoc dato , prima
ipsius elementa simplicia esse necesse est; ergo. — Probo majo
rem. Materia, actu in corpus composite existons, elementis
176 PHILOSOPHIjE CURSUS.
constat, quae sunt numero vel finito, л el infinito, vel indefinito;
atqui
1°. Non indefinito. Numerus enim ille esset indefinitus, qui
necdum esset definitus, seu , qui nee finitus foret, nec infinitus.
Repugnat porro elementa , quae corpus aliquod tale actu deter-
minatum existens constituunt , numero esse nondum definito.
Corpus enim hoc tale tot elementis constat quot actu habet , nec
pluribus , nec paucioribus. IUud ergo superest ut elementa haec
adsint numero finito vel infinito. Sed jam
2°. Non infinito. Tum quia a) repugnat numerus actu infinitus.
Siquidem de numeri essentia est, ut, quantuscumque sit,
major esse ac concipi, additione nempe ac multiplicatione , pos-
sit. Et vero, numerus actu infinitus, esset numerus sine numero,
quod in terminis pugnat; — tum quia 6) si materiae elementa
sunt numero actu infinito , et quidem ita ut , quantumvis actu
dividantur, usque remaneant in infinitum divisibilia, jam sequi-
tur non mundum totum modo, sed et quodvis corpus, sed et
quamlibet corporis partem , sed et quamlibet partis partem , et
sic semper, actu constare numero elementorum infinito; sed
infinitum infinito majus non est ; ergo neque mundus totus quo
libet corpore , neque corpus totum qualibet sui parte majus est;
ergo totum non est majus sua parte, sed unaquaeque corporis
cujusque et mundi totius pars toti mundo aequalis est : quod
absurdum est. Ergo materiae elementa numero non sunt infinito.
Superest igitur ut numero sint
3". Finito. Sed jam, etsi non humana, divina saltem potentia,
elementa haec ab invicem actu separari posse concedendum est.
Separatione autem facta , vel nihil remanet , vel aliquid ; atqui
prius est absurdum : repugnat enim ex elementis , quae nihil
sint , aliquid componi potuisse, seu ea quae non sunt uniri posse;
remanet ergo aliquid. Istud porro aliquid , vel iterum extensum,
continuum, compositum ac proin diyisibile est, vel non : si
prius, redit numerus actu infinitus, quod repugnat; si poste
rius, ergo nec divisibilia ulterius, nec composita, nec continua,
nec extensa sunt materiae elementa; superest ergo ut sint Sim
plicia.
Frustra vero in contrarium opponitur ex elementorum sim-
plicitate absurda consequi : Scilicet 1°. vacuum fore admitten-
dum ; nisi enim quodvis inter elementum intercedat distanlia,
sese invicem tangendo , unum aliud compenetraret ; vacuum
porro admitti non posse.
COSMOLOGIA. 177
Resp. Quare vero vacuum non intercedat , maxime cum expe-
rientia doceat corpora etiam densissima poros habere , seu inter-
stitia?
Inst. 1°. Quonam igitur modo elementa haec simplicia inter se
ita valeantcomponi, ut unita remaneant, quin se taimen mutuo
compenetrent?
Resp. i". Esto quod modum nesciamus, non ideo in aper-
tam divisibilitatis ac numeri infiniti absurditatem corruamus.
2°. Physicorum est experientia suas hypotheses confirmare. Inte-
rea non est cur admitti non possit a) attractio aliqua universalis
seu pondus , vi cujus elementa materiae ad se invicem agantur ;
et b) repulsio aliqua seu mensura ultra quam ad se mutuo acce
dere nequeant.Unde attractionis quidem seuponderis virtute, in
unum constarent, repulsionis vero seu mensurae ratione, a mutua
compenetratione impedirentur. Et haec illius omnipotentia, qui
omnia ordinavit in numero , pondere et mensura.
Inst. 2°. Absurdum est ex insensibilibus et invisibilibus oriri
totum sensibile et visibile.
fíesp. 1°. Non magis absurdum quam ex unitatibus nume-
rum, ex individuis collectionem constare. 2°. Experientia constat
quotidiana exiguas moles ex insensibilibus fieri sensibiles , ex
invisibilibus , visibiles ; tenuissimos sonos ex inaudibilibus ,
audibiles ; multaque uni quidem invisibilia, alteri visibilia
esse , vel etiam ab eodem , si nempe v. g. ex remotiori distantia
ad propiorem accesserit, vel instrumento usus fuerit, ea quae
videri non poterant jam videri , ea quae audiri non valebant,
jam audiri , etc.
Sed de his satis superque. Aggrediamur nunc praecipuos quos-
que circa mundi originem ac naturam errores : Fatalismum
dico, Casualismum, Dualismum et Pantheismum.
§ 13. DE FATALISMO.
FataLismus in eo esset quod omnia fato quodam, hoc est,
insuperahili necessitate existerent ac fierent. Quid porro fatum
illud sit , ne ipsi quidem fatalistae unquam noverunt. Nostrum
porro non est , sed ipsorum , concordiam inter se primum insti-
tuere. Alii enim materiam tantum seu elementa prima necessa-
rio existere voluerunt ; Deum autem concedunt materiae huic
praeexistenti , motum indidisse, et ordinem eum, quo mundus
ille, qualis nunc est , esse incepit , instituisse. Alii vero motum
178 PHILOSOPHIE CUHSUS.
insuper necessarium esse , non vero ordinem ; aliiordinem quo-
que ipsum hune , qui nunc est, necessario ex ipsa elementorum
essentia ortum docent. Ita physici recentiores non pauci. Alii
tandem necessitatem hanc, non ex ipsa materia, sed ex Deo
repetunt , dicentes Deum necessario creasse , necessarioque ordi
nem mundi, qualis est, instituisse, aut saltem jam immutare
non posse, quin et actiones omnes humanas, aut saltem huma-
nitatis, ut aiunt, evolutionem ac progression, juxta necessarias
leges fieri, quae sive in ipsa humanae naturae essentia, sive in
inflexibili providentiae gubernatione fundentur. Sed haec pos-
trema, ex iis quae de humana ac divina libertate ulterius sunt
dicenda, confutabuntur. Hic ea tantum, quae de necessaria sive
materiae, sive motus, sive ordinis existentia, a fatalistis objiciun-
tur, satis erit solvere. Neque enim est cur iterum mundi contin
genta demonstretur.
Obj. 1*. Idea motus in idea materiae includitur; ergo motus est
materiae essentialis. Prob. ant. Idea materiae includit ideam divi-
sibilitatis; atqui idea divisibilitatis involvit ideam motus; ergo.
Resp. Dist. maj. Idea materiae, in statu composito , includit
ideam divisibilitatis, conc.; idea materiae, si spectetur ut actu
divisa in ultimis elementis, nego, in eorum hypothesi qui con-
tendunt ultima elementa esse simplicia. Ad min. Idea divisibili
tatis involvit ideam motus , dist. : motus possibilis , conc. ; motus
necessario actualis, nego. Motus enim non fit nisi in eo momento
quo et divisio, non autem ante nec post divisionem factam.
Potest autem concipi corpus vel non divisum vel jam actu divi-
sum, et in utroque casuquietum.
Insto i°. Materia concipi nequit sine qualitatibus sensibilibus;
atqui omnes qualitates sensibiles sunt effectus motus ; ergo.
Resp. Materia concipi nequit sine qualitatibus sensibilibus,
dist. : in potentia , conc. ; in actu , nego. Materia enim potest con
cipi et etiam actu existere , quin actu sentiatur , v. g. videatur,
audiatur, tangatur. Ad min. Qualitates sensibiles sunt effectus
motus, id est materia actu non potest sentiri, v. g. videri,
audiri, tangi, nisi mediante aliquo molu, conc.; sed materia
potest existere quin actu sentiatur.
Insto 2°. Ex eo quod nullam materiae partem inextensam nove-
rimus, recte inferimus extensionem materiae essentialem; ergo
ex eo quod omnis materia sit in motu , a pari concludendum
motum esse materiae essentialem.
Resp. i°. Neg. ant. Extensio materiae essentialis est, si ut in
uosiioLouu. 179
corpus coalescens spectetur, non vero si in primis dementis
dissoluta cousideretur. Dato elementa baec esse simplicia.
2°. Non ideo extensionem materiae compositae, seu elementis
materialibus in unum coadunatis , essentialem esse inferimus,
quia nullam materiae partem inextensam novimus, sed ex eo
quod plura elementa non possint iu unum corpus componi , et
simul ab invicem distincta remanere, nisi unum extra aliud sit,
et tamen alteri aliqua vi adhaereat ; inde extensio.
Sicut ergo concipi possunt materiae elementa , ita inter se
divisa, ut ab invicem omnino separata subsistant, ac proin inex-
tensa , ita et concipi possunt sine ullo motu , seu in eodem loci
puncto remanentia , quin ideo cessent subsistere.
Obj. 2*. Natura multa perpetuo producit, conservat, agit;
atqui nihil horum sine motu fieri potest ; ergo motus est materiae
essentialis.
Iiesp. Natura multa agit, dut. : necessario et essentialiter ,
seu ita ut nullum corpus, nec ullum materiae elementum possit
existere quin agat, producat, etc., nego; siquidem nullum est
corpus quod semper agat et producat. Sic ignis non semper ardet,
aer non semper lumine irradiatur , arbor non semper ger-
minat, etc. — Natura, i. e. entia materialia agunt, concursu
quarumdam circumstantiarum , quae ultimato tandem ac pri-
mario causam habent in intellectu , voluntate , et omnipotenti
actione alicujus primi agentis, concedu.
Obj. 3\ Motus particulares sunt tantum modificationes motus
generalis; ergo ex eo quod motus particularis non sit singulis
mundi corporibus aut corporis cujusque elementis essentialis,
non potest concludi motum generalem non esse toti materiae
essentialem.
Hesp. Neg. mit. Motus enim qui ab hominibus et ab animali-
bus fiunt, aut communicantur, ut merae motus generalis
modificationes haberi nequeunt. Sic v. g. cum lapidem projicio ,
cum equus rhedam trahit, cum agricola plantas colit, nec
lapidis , nec rhedae , nec etiam plantae motus, ita a motu gene-
rali pendet, nt lapidis aut rhcdae directio ac velocitas, plantae
vero major minorve evolutio, a generali astrorum et elemen-
torum gravitatione aut alIinitate determinetur. Quod si ita esset,
iiieda aeque et eodem modo sine equo moveretur, plantae eadem
fecunditate in agro inculto crescerent.
Neg.cons. Si enim motus singulis corporibus essentialis non est,
siiigula haec in eodem spatii loco immota possunt permanere.
180 PHILOSOPHIE CURSUS.
Hoc autem dato , jam el mundus totus erit immobilis. Conce-
ditur porro motus particulares eos, qui regulariter ex cau-
sarum mere materialium concursu , et sine ulla speciali anima-
lium , hominum , aut extraordinario Dei interventu liunt , ab
universali gravitatione , quam vim attractivam aut repulsivam
vocant, consequi. Sed negatur gravitationem illam esse vim
materiae essentialem , ita ut mundi motus sisti non possit. Quod
si a physicis tandem quaeratur quid sit vis illa? Quid dicant non
habent, nisi tandem cum Aristotele et Newtone , utroque
physicorum , altero quidem veterum , recentiorum vero altero
principe, respondere velint, primum materiae motorem non
alium esse quam Deum. Ita enim prior, Aristoteles nempe
(Metaphys. XII. 6.) : « Estque aliquid quod movet. Cum vero id
quod movetur et movet, medium sit, est etiam aliquid, quod
non motum movet , quod aeternum et substantia et actu est... »
Et 7 : « A tali ergo principio tum cœlum, tum natura dependet. »
Haec vero posterior, scilicet Newton ( Optica. lib. III. ) : « Dum
cometae moventur in orbibus valde excentricis , undique et
quoquoversum in omnes partes cœli , utique nullo modo fieri
potuit ut caeco fato tribuendum sit, quod planetae in orbibus
concentricis motu consimili ferantur eodem omnes. Tam miram
universitatem in planetarum systemate necessario fatendum est
intelligent] a et consilio fuisse effectam. » Idem asserit ( Philos.
nat. lib. III. ) : « Elegantissima haecce solis, planetarum etcome-
tarum compages nonnisi consilio et dominio entis intelligentis
oriri potuit. »
§ 14. DE CASUALISMO.
Casualismus , fatalismo affinis , admittit materiae prima
elementa seu atomos necessario existere , ac moveri , et quidem
ita ut fortuito casu tandem orta sit combinatio haec praesens seu
ordo quem mundum vocamus. Democrito , et Epicuro deinde ,
tribuitur haec inventio, quae ita se habet:Duo sunt rerum prin-
cipia : plenum, vacuum. Plenum, id est atomi, ab aeterno a se
ipsis existentes. Vacuum , id est spatium ab atomis actu non
occupatum. Atomi numero , vacuum extensione supponuntur
infinila. Tres ipsis essentiales sunt proprietates : figura, magni-
tudo , motus seu impetus. Figurae infinita sunt varietate :
triangulares aliae, aliae quadratae, aliae rotundae , etc.; haec
uncis, illae ansulis instructae. Magnitudo adeo exigua ut oculis
videri non possinl. Motus perpetuus. Ibi vero Democritum inter
COSMO1OGIA. 181
et Epicurum dissensio. Juxta priorem , atomi omnes ab aeterno
moventur una et eadem directione , nempe a summo deorsum ,
juxta lineas perpendiculares et sibi mutuo parallelas. Cum vero,
(ali directione admissa, necdum hodie, neque unquam in unum
coalescere potuissent, mirum quid et stupendum excogitavit,
pro summo suo ingenio, Epicurus. Juxta hunc ergo, atomi a
summo deorsum utique moventur , sed cum clinamine aliquo ,
seu motu quodam declinatorio ( utrum ad dextram an ad
sinistram , retrorsum vel in antecessum , hoc posteris divinan-
dum commisit ). Motus porro ille declinatorius duplex est , alter
invacuo, quo atomi in corpuscula coalescunt; alter vero in
corpore humano, unde mens et libertas humana oritur. Cum
ergo atomi illae, figura variae, magnitudine invisibiles, hae
uncis, illae ansulis munit*, aeterno motu in infmito vacuo a
summo deorsum descendant, casu fit, ut, suo clinamine, in se
invicem mutuoimpingant; tum aliae quidem, mediantibus uncis
et ansulis conjunguntur etcohaerent,aliae vero sese repercutiunt,
aliaB tandem , quae jam cohaeserant , resiliunt. Quis non statim
videat innumeras continuo fieri combinationes infinito numero
possibiles? Inter has porro combinationes, possibilis erat disposi-
tio ea quae nunc est , et quam vocamus mundum. Mundus ergo
ita casu productus est.
Jam vero quot ibi supposita, tot et absurda.
1°. Atomi a se existere nequeunt. Cum enim, uti in Theol.
demonstrabitur, unum duntaxat ens a se existat et quidem infi-
nitum et immutabile , una esset modo atomus , et ea infinita ,
necessaria, immutabilis. Supponuntur porro multipliees, finitae
et quidem valde exiguae , et continuo mutabiles.
2°. Numero infinito esse nequeunt. a) Numerus actu infinitus
in terminis repugnat. b ) Si infinito numero , non superest
yacuum, adeoque motus fit impossibilis.
3*. Vacuum infinite extensum esse nequit. a ) Saltem limitatur
ab atomis. b) Sed infinito numero sunt atomi, ergo non remanet
locus pro vacuo. Si vero remanent in spatio vacua, ibi possent
esse atomi praeter eas quae jam existunt; ergo atomorum nume
rus posset esse major ; ergo non infinitus.
4°. Figura atomi variae esse nequeunt. Haec enim figura sin-
gulis essentialis esset vel accidentalis. Si accidentalis : ergo atomi
mutari possunt ; ergo non sunt necessariae ; ergo non sunt a se.
— Si essentialis ; ergo necessaria ; sed necessarium est unicum ;
ergo una eademque omnibus figura.
182" PHILOSOPHIE CURSIfS.
Г)°. Moveri non póssunt. Cur enim moverentur potius quam
quiescerent? Motus esset essentialis? Ergo necessarius; ergo
atomi sine motu non possunt existere ; ergo motu feruntur sem
per eodem , tum directione , tum velocitate. Si enim directio aut
velocitas mutari potest, directio haee et velocitas non erat ipsis
essentialis, ergo non necessaria, ergo poterat non esse. Cur igitur
potius moventur quam non, cur directione ac velocitate tali
potius quam tali? Tu qui rationem mundi in atomorum motu
invenisti, redde mihi nunc motus hujus rationem.
6°. Repugnat ergo et omne clinamen, sine quo tamen non pos
sunt sese mutuo connectere. Siquidem motus est essentialis.
m Quae ergo nova causa in natura est, quae declinet atomum?
Aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non? Aut cur
minimo declinent intervallo , majore non ? Optare hoc quidem
est, non disputare. Nam neque extrinsecus impulsam atomum
loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani , per quod
feratur atomus , quidquam fuisse causae , cur ea non e regione
ferretur ; nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam-
obrem naturalem sui ponderis motum non teneret. Ita cum
attulisset (Epicurus) nullam causam quae istam declinationem
efficeret , tamen aliquid sibi dicere videtur, quum id dicat, quod
omnium mentes aspernentur ac respuant. » (Cicero, de Fato.)
Audent tamen sophistae et ita instant : Innumerae litterae casu
projectae dare possunt tandem aliquando v. g. Iliadem : siquidem
talis litterarum combinatio una est ex possibilibus; ergo pariter
innumerae atomi innumeris revolutionibus actae , ita sese casu
combinare potuerunt, ut tandem aliquando ordinem hune prae-
sentem seu mundum efficerent.
Âesp. 1°. Transeat antecedens. Nego cons. Supponuntur enim
absurda haec omnia, quae modo deridenda esse demonstravimu? :
atomos nempe a se existere ao moveri ab aeterno, et tamen clina-
mine aliquo sese conjungere potuisse.
2°. Nego ont. Ad prob. Talis litterarum combinatio una est ex
possibilibus , dist. : supposito ente intelligenti a quo litterae coor-
dinentur, cone; absque ordinatore intelligenti, nego, donee pro-
betur.
§ 15. DE DUALISMO.
DuaLismos, qui et Manichaeismus ab infami ipsius auctore aut
potius renovatore dictus est, docet duo esse rerum principia, a
se et aeterna, alterum summe bonum, alterum summe malum :
COSMOLOGIA. 183
prius quidem , omnis boni , posterius vero omnis mali auctor
esset.
1°. Repugnat porro ens summe malum. Malum enim nihil
aliud est quam boni seu entis negatio; ens ergo summe seu
absolute malum , esset ens absolute nullum , seu nihil abso-
lutum.
2°. Repugnat malum habere causam positivam. Entis enim
negatio seu defectus nulla actione producitur : siquidem non est
aliquid existens.
3°. Ideo duo haec principia excogitarunt , quia mala , quae in
mundo sunt, a Deo uno summe bono produci ac permitti non
posse contendunt. Infra, ubi nempe de Providentia, dificultas
haec solvetur. Illud interim satis sit notare , admissa etiam dua-
listarum hypothesi , ea omnia quae objiciunt remanere : Deus ,
inquiunt, mala permittere non potest. Ideo enim permitteret
quia ea impedire vel neschet, vel nollet, vel nequiret : si nescit,
non est sapiens ; ?i non vult , non bonus; si nequit, non omni-
potens , atque adeo non Deus.
Supposito autem malo principio, ita contra Manichaeos retor-
quemus : Principium bonum, seu Deus, mali principii actionem
impedire vel nescit, vel non vult, vel non potest : si nescit, non
sapiens; si non vult, non bonus; si non potest, non omnipotens;
ei go nec Deus est.
Verum enim vero, acute reponit sophisticae artis princeps
Baylius, fcedus inierunt, vi cujus se mutuo turbare nolint.
Retp. 1°. Ergo nec boni auctor summe est bonus; neque enim,
juxta Manichaeos, absolute bonus est, qui malum tolerat. Sed nec
mali auctor summe est malus; neque enim absolute malus est,
qui bonum aliquod permitti t. Neuter ergo essentialiter ac neces-
sario bonus aut malus est. Quod si tales sint , non possunt inter
se concordes convenue. Absolute enim repugnat concordia et
faederatio inter malum et bonum summum.
2°. Rursus redit Baylii ipsius objectio. Vel enim bonum prin
cipium, absque nefasto illo federe, malo principio resistera
potuit vel non. Si potuit et noluit, juxta Baylium, non est
bonus; si voluit, sed non scivit, non est summe sapiens; si
scivit et voluit, seil non potuit, non est omnipotens. Dualismi
ergo hypothesis aeque est inutilis et absurda.
PHILOSOPHIE CCRSCS.
§ 16. DE PANTHEISMO.
Pantheismus docet omnia esse Deum, Deumque esse omnia.
Unica ergo existit substantia, eatjue infinita, quae sese evolvit
per emanationem, juxta quosdam, transeuntem , juxta alios
immanentem realiter quidem, ut aliqui volunt, idealiter vero,
si audiantur caeteri.
Principia autem , quibus portentosum illud systema fulcitur,
haec sunt :
\ °. Quidquid existit, vel in se existit vel in alio. Nihil enim exi-
stere potest, quod non sit vel substantia, vel substantiae modus.
2\ Existit in natura substantia necessaria et aeterna, quae sicut
in se , ita et per se est.
3°. Substantia haec, eo quod nec a se nec ab alio limitait
possit, est omnimodo infinita; ergo omnes in se perfectiones,
realitates, et hinc omnes etiam earum modos , utpote qui extra
substantiam esse non possunt, complectitur. Unde duo habet
attributa essentialia , cogitationem et extensionem.
4°. Substantia haec necessaria et infinita est unica , quae dicitur
Deus.
5°. Quidquid est, in Deo est. Nam extra Deum nihil esse
potest , tum quia substantia infinita in se habet omnem realita-
tem : secus infinita non esset; tum quia substantia nequit pro-
duci : substantia enim est ens per se existens; ens vero quod
per aliud prodnceretur, hoc ipso, non esset per se existens, adeo-
que non substantia.
6U. Unde corpora non sunt nisi modificationes unicae illius et
infinitae substantiae, quatenus extensae; spiritus vero, nihil nisi
modificationes ejusdem , quatenus cogitantis.
7°. Deus ergo et universum sunt unum et idem ens.
Mundus inde nihil aliud est quam substantiae illius unicae et
infinitae evolutio seu emanatio. Juxta quosdam ergo, mundus
ita a divina substantia emanat , ut extra ipsam transeat , ac
proinde ens omne creatum, ejusdem est essentiae ac naturae
quam ipsum ens divinum. Haec est emanatio transiens.
Juxta alios vero, mundus ita ab infinita Dei substantia
emanat, ut in ipsa immanent. Unde spiritus et corpora , cogitatio
et extensio, nihil aliud sunt quam divinae substantiae modi et
attributa. Et haec est emanatio intntanent realiter.
Subtiliores autem quidam contendunt spiritus et corpora nihil
COSMOLOGIA. m
in se reale , sed meras illusiones esse. Quid ergo sunt mundi
hujus phaenomena? Nihil aliud quam suhstantia infinita seipsam
sibi sub variis aspectibus manifestans. Haec est emanatio imma
nens idealiter.
Similitudinibus possunt illustrari tres illae pantheismi formae :
i°. Emanatio transiens. Esto arbor sese evolvens et fructus
producens, qui ab ipsa separantur. ItaDeus sese evolvens mun-
dum ex se ipso producit. Sicut fructus transit extra arborem ,
cum ab ipsa separatur , et tamen ejusdem est naturae ac essen-
tiae; ita mundus extra Deum transit , et ab ipso separatur , sed
ejusdem naturae est et essentiae.
2°. Emanatio immanens realiter. Esto arbor sese evolvens in
gemmas, folia, flores, fructus; haec ita ab arbore emanant, ut
in ipsa immaneant realiter ; ita Deus sese evolvit in spiritus et
corpoi a ; haec ab ipso emanant ita ut in ipso realiter immaneant,
et unum omnino ens cum ipso componant, quod simul est cogi-
tans et extensum in diversis suis formis realibus.
3°. Emanatio immanens idealiter. Esto cera varias successive
induens figuras; vel etiam esto mens cogitans et varia sibi
repraesentans objecta v. g. spiritus, montem, vallem, circulum,
quin ulla extra ipsam realiter actu existant spiritus aut corpora.
Varia haec cogitationis objecta nihil aliud sunt, quam ipsa mens
tali aut tali modo se sibi objiciens, sese evolvens atque exercens;
nihil sunt nisi merae ipsius mentis ideae. Variae item quas cera
induit figurae nihil aliud sunt, quam diversi cerae ejusdem modi.
Sic ergo Deus sese evolvit, sibique in se ipso varia repraesentat,
variis modis se ipsum determinat , quin ulla praeter ipsum adsit
realitas. Mundus vero et varia entia quibus componitur , sicut
et variae entium illorum modificationes , nihil aliud sunt quam
variae repraesentatioues seu ideae sub quibus Deus seipsum sibi
manifestat. Ita fere clarissimi Germaniae sophistae , Fichte,
Schelling , Hegel , etsi inter se , ut sophistarum mos est , nulla-
tenus sint concordes. His etiam consonabat olim D. Cousin :
(Hist. de la philos. 1828. leç. 5°.) : « Créer est une chose très-peu
difficile à concevoir, car c'est une chose que nous faisons à
chaque minute : en effet nous créons toutes les fois que nous fai
sons un acte libre. Je veux, je prends une résolution, j'en prends
une autre, puis une autre encore; je la modifie , je la suspends,
je la poursuis. Qu'est-ce que je fais? je produis un effet que je
ne rapporte à aucun de vous , que je rapporte à moi comme
cause et comme cause unique , de manière que , relativement h.
18fi PHILOSOPHIE (ItmSUS.
l'existence de cet effet, je ne cherche rien au-dessus et au delà de
moi-même. Voilà ce que c'est que créer. » Hinc porro sequitur
entia creata non magis distingui ac separari ab ipsomet ente
divino , quam volitio ab ente volenti ; sed volitio immanet in
anima; ergo et entia creata in Deo immanent, nec magis ab
ipsius esse distincta sunt, quam volitio a volente.
§ 18.
COROLLAtttuM. Ergo pantheismus est summa et absoluta negatio .
summum proinde nihil , seu summi mali affirmatio. Unde si qui
hommes sunt, non contemnendi tantum, sed et abominandi,
ii procul dubio sunt, qui eo stultitiae simul ac blasphemiae se?e
COSMOLOGIA. 189
extulerunt , ut ea affirmeront , quibus positis , absoluta omnis
entis consequitur negatio. Negato enim omni ente, nihil super-
est; ubi autem nihil superest, ibi summum malum. Affirmato
porro pantheismo , negatur Deus , negatur homo , negatur socie
tas, negatur mundus.
I°. Pantheismus est Dei negatio. Haecenim propositio : Deus est
omnia, et omnia sunt Deus, aequivalet isti : Deus est necessario
simul existens et non necessario, infinitus et finitus, aeternus et
non aeternus, spiritus et materia, se ipsum necessario amore
volens, et simul odio, per peccatorem nempe, habens, sanctus
et peccator... Seu Deus non est Deus. Pantheismus ergo idem est
ac atheismus.
2°. Pantheismus est hominis negatio. Ratione enim homo a brute*
distinguitur et homo est ; rationem porro omnem tollit pan-
theismus : ratio enim absolute impotens cognoscendi , non est
ratio; porro impotens est cognoscendi , qui vel perpetuo fallitur,
vel impossibile et absurdum utpossibile et reale affirmat; atqui,
si omnia quae sunt, Deus sunt, ratio vel a) perpetuo fallitur ; siqui-
dem, et se ipsam ut a Deo et a caeteris mundi entibus distinctam
cognoscit, et caetera mundi entia, ut a Deo eta se ipsa distincta
percipit ; sed si omnia sunt Deus , nec ipsa sive a Deo , sive a
mundo, nec mundus sive a Deo, sive ab ipsa distinguitur,
omnia autem unum et idem sunt : ego sum et mundus et Deus ;
Deus est et mundus et ego; mundus est et ego et Deus; sed ratio
haec ut certo distincta percipit; fallitur ergo perpetuo; nec quic-
quam veri cognoscit , nisi omnia et se et mundum esse Deum
admittat. Sed jam si hoc admittit, b) absolutam contradictionem,
absolutum proinde nihil , admittit et cognoscit : siquidem abso
luta est contradicho , ens unum et idem necessario simul existere
et non necessario, infmitum esse ac finitum. Posito ergo pan
theismo, quoquoversus se mens conferat, in absolutum errorem
redit. Pantheismus ergo idem est ac absolutus scepticismus.
3°. Pantheismus est societatis omnis negatio. Societas duplex est :
prima, hominis cum Deo, quae religione; altera, hominum
inter se, quae justitiaconstituitur. Religione quidem, homo erga
Deum, justitia vero, homines inter se obligantur. Sublata autem
omni obligatione , tollitur hoc ipso omnis societas. Nulla porro
obligatio , ubi nullus alteri quicquam debet; nullus vero alteri
quicquam debet, ubi non est alter; non est alter, ubi non sunt
duo ; duo non sunt , ubi non existunt entia ab invicem distincta.
Pantheismo jam admisso, nonnisi unum et idem ens existit;
190 PHILOSOPHIE CUBSUS.
nulla ergo jam ullius ad alterum obligatio; religio nulla, ubi
Deus non est alter ac ego; justitia nulla, ubi non existit proxi-
mus alter ac ego ipse. Pantheismus ergo nihil aliud est quam
absolutus Egoismus.
4°. Pantheismus est mundi, quin et omnis entis , negatio. Illud
enim quod absolute est impossibile, omnino nihil est; sed abso
lute impossibile est, ens unum et idem esse simul a se et ab alio,
increatum et creatum, necoessarium et contingens, infînitum
et iinitum , etc. Mundus vero non potest existere nisi ab alio
producatur, nisi sit contingens, finitus, etc., ut in Cosmologia
demonstratum est; ergo, pantheismo supposito, mundus est
absolute impossibilis; unde affirmatio haec : Mundus est Deus,
et : Deus est mundus , aequivalet isti : Impossibile est possibile ,
seu : Ens est nihil , et : Nihil est ens; sed affirmatio haec absoluta
est negatio ; ergo pantheismus est summa negatio.
Et vero , hucusque venerunt sophistae Germani , quippe qui
identitatem identici et non identici proclamant. Identitiit des
Identischen und Nichtidentischen. Illud enim est Hegelianae theoriae
principium; unde Hegel affirmat : ens purum estpurum nihil,
das reine Nichts ist das reine Sein; et alibi : ens et nihil sunt idem;
Sein und Nichts ist dasselbe. [Encycl. log. § 88.)
Vix autem ea addere audeo, quae necessario tamen sequuntur
ex pantheismo, etiam eorum, qui ab absoluta horrendi hujus
monstri formula distare sibi videntur. Admissa enim Dei ,
hominis et mundi identitate, Deus esset ipse auctor omnium
omnino scelerum, quippe quae nihil aliud forent, quam divers*
ac necessariae divinae substantiae emanationes, evolutionesque ac
positiones. Quod adeo blasphemum Baylio ipsi visum est, ut in
haec verba contra Spinosam erumpat : « Voilà lme hypothèse qui
surpasse l'entassement de toutes les extravagances qui puissent
se dire. Ce que les poetes païens ont osé chanter de plus infâme
contre Jupiter et contre Vénus , n'approche point de l'idée
horrible que Spinosa (et cum ipso omnes alii pantheistae) nous
donne de Dieu , car au moins les portes n'attribuaient pas aux
dieux tous les crimes qui se commettent, et toutes les infamies
du monde ; mais, selon Spinosa , il n'y a point d'autre agent et
d'autre patient que Dieu , par rapport à tout ce qu'on nomme
mal de peine et mal de coulpe, mal physique et mal moral. »
( Dict. hist. et critiq. art. Spiiwsa.)
COSMOLOGIA. 1»!
§ 19.
SchoLium. Objectiones pantheistamm.
Obj. 1". Unica datur substantia ; nam a) substantia est ens per
seexistens; b) substantia est id quod in se est et per se couci-
pitur, id est illud cujus conceptus non indiget conceptu alterius
a quo formari debeat, ita fere Spinosa : atqui a) unicum datur
ens per se existens , b) unicum , cujus conceptus non involvat
conceptum alterius, nempe ens improductum ; conceptus enim
substantiae productae involveret conceptum alterius, tanquam
causae producentis; ergo.
Resp. Neg. assert. Ad prob. a) Substantia est ens per se existens,
dist. : per se, id est in se, sen ita existens ut non indigeat altero
tanquam subjecto cui inhaereat, cone; perse, id est a se seu ita
existens ut non indigeat altero qua causa efficienti , nego. Unde
ad min. unicum datur ens per se existens, dist. : a se, cone. ; in
se, nego.
b) Substantia est id cujus conceptus non indiget conceptu
alterius, dist. : quod sit subjectum cui inhaereat, cone ; quod sit
ipsius causa efficiens, nego. Unde ad min. Unicum est ens cujus
conceptus non involvat conceptum alterius, dist. : quod sit
ipsius causa efficiens, cone.; quod sit subjectum cui inhaereat,
nego.
Quoad rationem quae additur : Conceptus substantiae product*
involveret conceptual alterius , tanquam causae producentis.
Illud verissimum est, neque inJe sequitur substantiam finitam
et ab alio, non posse a substantia infinita et a se existenti pro-
duci.
Instat Spinosa. Si plures sint substantiae, haberent vel eadem
attributa vel diversa :
Resp. Possent habere eaJeim , aut diversa. 1°. Eadem. Sic v. g.
possibiles sunt duo lapides, qui omnino eadem habeant attri
buta, et qui nonnisi limitibus suis sint ab invicem distincti.
2°. Diversa. Sic v. g. spiritus et corpus, animal et planta , aunmi
et argentiim , pluribus iisque diversis gaudent attributis; unde
fît, ut non locali tantum circumscriptione et limitibus distinguan-
tur, sed et proprietatibus longe diversis.
Inst. Atqui substantiae nec eadem nec diversa attributa possunt
habere. l°. Non eadem. Nam attributa ex essentia fluunt, plures
ergo substantiae illae eamdem haberent essentiam ; quae autem
192 PHILOSOPHIE CURSUS.
ejusdem sunt essentiae, non plures, sed una sunt substantia;
ergo.
Resp. Plures illae substantiae essentiam haberent eamdem,
dist. : specificam . conc. ; individuam , nego. Unde ad min. : Quae
ejusdem sunt essentiae , una sunt substantia , dist. : si ejusdem
sint essentiae individualis , conc. ; specilicae , nego. Sic v. g. duo
homines,vel duo nummi aurei perfecte similes, eamdem essen
tiam habent specificam , seu ejusdem sunt speciei , non vero
eamdem individualem, seu non sunt una et eadem individualis
substantia; eorum enim unumquodque in se et in suis limitibus
existit.
Inst. 2°. Non diversa. Haec enim attributa diversa essent,
vel essentialiter vel accidentaliter.
Resp. Possunt esse diversa vel essentialiter, vel accidentaliter.
Inst. Atqui neutrum dici potest. a) Non essentialiter. Ubi enim
attributa essentialiter sunt diversa, ibi et essentia est diversa;
sed substantia omnis est ejusdem essentiae : nam substantiae
essentia in eo est quod per se existat ; ergo alia haberent essen
tiam substantiae , et haec essent eadem substantia; alia substan
tiae essentiam non haberent , et haec non essent substantia;
adeoque una superest substantia.
Resp. Conc. maj. Ad minorera vero, quae stolida utitur aequivo-
catione, distinguo : Substantia omnis ejusdem est essentiae, hoc
est, illud habent commune et essentiale omnes substantiae , quod
sint entia quae in se existant et non in alio ut subjecto, conc;
ejusdem vero essentiae sunt , hoc sensu quod habeant idem esse ,
eadem attributa , proprietates easdem , nego. Sic v. g. spiritus et
corpus, animal et planta, aurum et aqua illud habent commune,
quod sunt entia , quae in se existunt et non in alio ut subjecto;
non vero ideo ejusdem sunt essentiae , nec eadem habent attri
buta.
Inst. b) Non accidentaliter. Nam accidentia diversa substantiam
non multiplicant : si ergo accidentaliter tantum diversa sunt
attributa , non plures ideo sunt substantiae.
Resp. Accidentia diversa substantiam non multiplicant , dist. :
eo sensu quod non ipsam multiplicem ac diversam constituunt
seu efficiunt , conc. ; eo sensu quod substantias plures esse et diver-
sas aliquando non indicant, nego. Sic v. g. substantia hominis
talis non multiplicatur nec diversificatur, ex eo quod idem homo
quiescat aut ambulet, rideat aut gemat : idem homo succes
sive potest quiescere et ambulare , ridere ac gemere. Si vero
COSMOLOGIA. 193
hominem alium quiescere, alium vero incedere conspicio, si
cereas massas simul, unam quidem rotundam , aliam vero qua-
dratam video , cum idem non possit simul esse in motu et in
quiete, rotundum et quadratum, necessario concludo plures nie
adesse substantias seu plura entia, quae etsi ejusdem essentiae
sint , distineta tamen inter se sunt, ac limitibus accidentibusque
suis diversa.
Unde Spinosae fallaciae sub omni respectu sunt absurdae , et
serio philosopho prorsus indignae.
Obj. 2". Existit necessario substantia infinita; atqui infinita
substantia in se necessario omnem substantiae rationem absor-
bet : infinitum enim in se est et habet omne ens ; ergo praeter et
extra ens seu substantiam infinitam, nulla alia substantia, nul
lum ens potest existere.
Resp. Maj. cone. Ad min. Infinitum ens aut substantia in se
est, habet et absorbet omne ens, dist. : id est in se est et habet
omnem perfectionis gradum eminenter ac virtualiter, cone;
formaliter et materialiter, nego. Etenim infinitum continet
omnem perfectionis gradum : 1°. eminenter, eo sensu, quod Deo
inest quidquid perfectionis est in creaturis et infinito magis;
2°. virtualiter, eoquod Deus in omnipotentia sua habet virtutem
producendi extra se omne ens possibile; 3°. non vero formaliter,
neque materialiter; si enim Deus in se contineret omnia entia in
propria ipsorum forma ac materia , hoc ipso in se haberet fines
seu limites, quibus propria ipsorum forma constituitur, ac
proinde in se entis negationes haberet, unde jam non esset
infinitus ; nedum ergo infinitum in se continere debeat omnia
entia, ideo contra ab entibus finitis substantialiter est distinctum,
quia est infinitum.
Insto I°. Si plures essent substantiae, in Deo esset genus et
differentia : genus seu proprietas communis ipsi et caeteris enti
bus, scilicet substantia , ratione cujus cum ipsis conveniret;
differentia, seu proprietas specifica qua ab ipsis distingueretur;
atqui in Deo nulla dari potest differentia : siquidem differentia
omnis supponit negationem seu defectum ; ergo praeter Deum
plures esse nequeunt substantiae.
Resp. 1°. Transeat major et minor. Ad minoris probationem :
differentia omnis supponit defectum seu negationem , dist. : in
alterutro ex his quae comparantur, cone. ; in utroque, nego. Sic
v. g. homo a bruto differt, eo quod intellectu homo gaudeat ,
brutum vero non. Differentia ergo inter hominem et brutum
13
m PHILOSOPHIE CURSUS.
defectum seu negationem non in utroque , sed in alterutro
tantum, nempe in bruto suppouit. Unde etiam dato, non con-
cesso, Deum, sub ratione substautiae, generice cum entibus
creatis convenire, ab ipsis tamen distingui adhuc posset ac
dilïerre, quin ipsi negatio inesset aut defectus. In eo nempe
esset diflerentia quod Deus omnem perfectionem sine ulla nega-
tione habet, entia vero creata perfectione gaudent limitata et defi-
cienti.
2°. Majorera nego. In Deo enim neque genus est, neque diffe-
rentia : a) non genus. Siquidem nihil commune inter Dei ens
substantiamque, et ens ac substantiam creaturarum. Esse enim
Dei, utpote a se existens , necessarium , infinitum, aeternum,
omnino est unicum , ita ut nullum ens creatum quicquam habeat
cum ipso commune; b) non differentia proinde. Ea enim quae
nihil habent inter se commune , non proprie differunt , sed pror-
sus diversa sunt, eo quod in nullo conveniant.
Insto 2°. Ens enti non opponitur; ergoDeus potest esse etiam
ens illud quod creaturis inest.
Resp. Ens non opponitur enti, dist. : quatenus enti, conc.;
quatenus non enti , nego. Unde non repugnat Deum esse totum
ens seu simpliciter ens ; repugnat vero in ipso inesse formaliter
ens creatum , eo quod ens creatum necessario sit ens-non-ens,
seu ens finitum. Ideoque expresse Deus non potest in se habere
ens creaturarum , quia in ente simpliciter repugnat quaevis entis
negatio seu non-ens.
Insto 3°. Deus esset major ac perfectior, seu haberet plus entis,
si etiam ens creatum in se haberet ; ergo.
Resp. Nego ont. Si enim Deus in se eus creatum seu finitum
haberet, hoc ipso in se entis negationem haberet ac finem.
Insto 4°. Si entia creata ab ente divino sunt distincta, post
crcationem existit plus entis quam ante; atqui si existit plus
entis, in se majus esset ens, quod, praeter ens quod habet ante
creationem, et novum illud ens additum in se haberet : siquidem
istud plus entis quod est post creationem, additum cum ente
quod erat ante. creationem, majorem entis summam conficit
quam alterutrum seorsim existens; ergo Deus, ut sit infinitus ,
debet in se habere omne ens creatione productum.
Resp. Post creationem existit plus entis quam ante, dist. : in
Deo, nego; extra Deum, conc. : siquidem ante creationem nihil
extra Deum existebat. Minorem ejusque probationem nego. Si
enim enti divino adderetur ens creatum, si nempe enti infinito
COSMOLOGIA. 193
adderetur ens finitum, hoc ipso, finis seu negatio sou non-ens
infinito imponeretur, ac proinde infinitum jam non existeret.
Sic v. g., magistri scientiae addatur discipuli scientia, non
inde scientia in magistro fit major : nihil enim novi inde cogno-
scit ille. Imo vero si, per impossibile, magistri scientiae addi
posset scientia discipuli , prout est in discipulo incipiente, nempe
obscura, dubia, titubans, nedumindedoctiorevaderetmagister,
non parum ex hac defectuum accessione doctoris mens turba-
retur.
Obj. 3". Deus est natura seu mundi vita et anima; seu, ut ipsa
Spinosae verba usurpemus , Deus est natura naturans ; atqui
anima seu vita unum est ens cum corpore quod animat et vivi-
ficat, seu natura naturans ejusdem natura est qawmmtura natu-
rata; ergo Deus et natura seu mundus unum sunt et idem.
Resp. Neg. moj. Deus est prinoipium, ratio, causa efficiens
mundi, natura et vite omnisquae inest viventibus; seu, omnium
quae sunt, moventur et vivunt, auctor, creator, motor estatque
conservator, nequaquam vero ipsorum anima aut vita , multo
minus natura naturans , quasi nempe ex ipso omnia nascerentur,
sicut ex arbore folia , aut ex animali animal.
Minor caeteroquin falsa est. Siquidem anima non ejusdem est
substantias seu natura quam corpus quod vivificat, etsi unum et
idem ens compositum ex hac unione fiat; nec natura naturans
semper unum et idem est ens cum natura naturata, etsi ejus
dem sit natura. Sic enim planta a planta, animal ab animali,
substantiae individuae ratione, distincta exist unt, etsi unum ab
altero fuerit na tum.
PSYCHOLOGY.
§2.
Scholium. Objectiones contra animae spiritualitatem.
Obj. 1*. Anima corporis mutationes sequitur : sic in puerili
corpore puerilis, in senescente senilis, in morbido morbida;
ergo nihil aliud est quam corporis ipsius modus.
Resp. Anima corporis mutationes sequitur, dist. : in his quae
sensibiliter apparent et quae a sensibus pendent, concedo; in se
ipsa; nego. Negatur veroanimam sensu proprio puerilem , seni-
lem , morbidam dici posse.
Instol". Animae facultates , mores , etc., ab organorum dispo-
sitione, a cibi, potus, aeris, etc., qualitate et influxu pendent;
atqui quod a corporeo influxu pendet, illud est corporeum; ergo
corporea est anima.
Resp. Anima pendet ab organorum dispositione , dist. : quoad
facultates ipsas , nego ; quoad facultatum operationes et quoad
mores, subdist. : absolute, nego; accidentaliter, concedo; id est
quoad facilitatem aliquam operandi majorem aut minorem,
prout melius aut pejus disponuntur organa , quibus ad refle-
ctendum , ad sentiendum , et ad agendum exterius , in statu
praesenti, indiget.
Ad minorera. Quod a corporeo influxu pendet, illud est cor
poreum, dist. . si a corporeo influxu pendet ut sit, subsistat et
vivat, concedo; si tantum ut ea agat et experiatur quae sine cor-
pore experiri et agere non potest, nego.
Insto 2°. Puer recens natus omnis cogitationis ac volitionis
est incapax ; sed ex organorum imbecillitate pendet illa incapa-
citas; cogitatio autem ac volitio sunt maxime animae essentiales;
ergo in maxime essentialibus , a corpore anima pendet, quod
non esset, si mere esset spiritualis.
Resp. Hoc utique non esset , si anima , corpori uniri in statu
praesenti non indigeret , ut reflexe ac libere cogitaret ac vellet.
Sed cum corpore indigeat , non quidem ut intelligat ac velit,
sed ut reflexe cogitationum ac volitionum sit conscia, haud
mirumest, non in pueris tantum, sed et in hominibus quibus-
libet, cogitandi ac volendi potentia ab operatione impediri, cum
corpus ita afficitur, ut jam animae ineptum fiat instrumentum.
Obj. 2*. Anima cognoscit materialia , extensa , inertia; ergo
materialis est et extensa et iners.
Resp. 1°. Retorqucndo. a ) Anima cognoscit spiritualia, sim-
plicia, activa; ergo est activa, .simplex, spiritualis,
PSYCHOLOGIA. 201
b) Speculum vitreum, solis, montis, maris imaginem refle-
ctit; ergo speculum vitreum est sol, mons, mare, etc. Unde
antecedenti concesso, negatur consequens, eo quod consequentia
sit nulla.
Obj. 3". Anima in diversis corporis partibus diversa operatur ;
ergo extensa est.
Besp. Antecedens concede, et inde concludo animam esse sim-
plicem. Nisi enim idem prorsus et unum esset , quod simul
in diversis corporis partibus diversa operatur, non ego essem
conscius me eum esse qui diversa operor ac sentio v. g. in
oculo videns, in aure audiens, etc.
Obj. 4". Quidquid augetur vel minuitur, illud est compositum;
atqui multa in anima augentur vel minuuntur, uti scientia, vir
tus, dolor , gaudium , etc. ; ergo haec sunt composita ; ipsorum-
queproin et principium est compositum.
Besp. Quidquid augetur vel minuitur materialiter , seu ex
novielementi accessione aut amissione , illud est compositum,
concedo; quod augetur vel minuitur virtualiter , nego.
Obj. 5". Materiae proprietates omnes non cognoscimus; atqui
inter ignotas potest esse vis cognoscendi ac volendi ; ergo
cognoscendi ac volendi potentiam materiae denegare non possu-
mus; sed hoc dato, anima potest esse materialis.
Besp. \ °. Rctorquendo. Circuli omnes proprietates non cogno-
scis; ergo inter ignotas potest esse triangularlas aut quadra
ture.
2°. Majorem concedo ; minorem nego. Materiam enim novimus
ita esse inertem, ut nequeat se ipsam vi sibi propria determi
nare; vim vero cognoscendi ac volendi aeque certo novimus
adesse non posse absque activitate ea, qua ens se ipsum vi sibi
propria determinet. Cum ergo idem non possit simul esse et non
esse , materia non potest esse simul iners et activa , seu cogno
scendi ac volendi potens et impotens.
Obj. 6". Deus potest composite et inerti cogitandi potentiam
conferre; atqui; ergo.
Besp. Nego majorem. Deus impossibilia non potest. .Жаиe
porro impossibile est compositum aut iners cogitare , quam ens
idem esse compositum et simplex, iners et activum, quam
circulum esse quadratum.
Insto. Deus potest in materia destruere id quod eam cogitandi
incapacem facit, extensionem nempe ac inertiam.
Besp. l°. Quoad extensionem, earn equidem Deus dissolvere
202 PHILOSOPHIE CURSUS.
potest; qua destructa, corpus in elementis simplicibus (si sint)
resolvetur, sednon ideo fiet spiritus cogitandi capax.
2°. Quoad inertiam. Cum inertia sit mere defectus , nempe
activitatisnegatio, destruinon potest. Nequeenim destrui potest
id quod non est. Quod si Deus inertiam in activitatem convertat,
esto , tum id quod prius iners erat et materiale , activum fiet
ac spirituale. Cum porro Deus possit facere ut quod nihil erat,
fiat aliquid , non est cur non possit substantiam aliquam iner-
tem ac materialem in aliam prorsus, in spirilualem nempe sub
stantiam convertere ; sed hoc fieri nequit absque praecedentis
destructione aut saltem substantiali ac essentiali immutatione;
adeoque nunquam inde fiet ut materia ipsa sit cogitans, aut cogi
tandi capax.
Obj. 7*. Ita Voltaire : Cogitatio repugnaret composito, quia
ipsa est simplex ; atqui materiae competunt aliae proprietates
simplices, uti sunt existentia, motus, gravitas, etc.; ergo et
cogitatio eidem convenire potest.
Resp. 1°. Negatur major. Neque enim tantum repugnat mate-
riam cogitare , quia composita est, sed et quia est iners; cogi
tatio namque non modo simplex est , sed et activam in cogitante
potentiam supponit.
2°. Majore permissa, minor explicatur. Existentia, motus,
gravitas, etc., nihil aliud sunt quam ipsummet ens existens,
motum, grave. Unde, licet singula existentiae instantia, singu-
lique et motus et gravitatis gradus, dici possent simplicia,
corpus ipsum quod per plura instantia , et in pluribus locis, et
cum pluribus ponderis gradibus, successive existit, ne existentiœ
quidem ratione aut motus ac gravitatis , simplex dici potest.
Obj. 8*. Vires plurium corporum ita cunspirare possunt , ut
inde vis aliqua exoriatur communis, quae nulli ex singulis
competit, uti fit v. g. in horologio , cujus nulla pars vim boras
indicandi continet , cum tamen ex partium conspiratione oriatur
horae indicatio; ergo pariter ex plurium corporis alicujus , v. g.
humani, elementorum conspiratione, oriri potest cogitandi vis
et cogitatio.
Resp. Nego supposition majoris , corporis nempe vires posse
conspirare, aut uniri aut etiam movere se, nisi moveantur,
uniantur et combinentur ab aliquo ente activo, intelligenti ac
volenti.
Quoad exemplum, nego horologium indicare horas, nisi
praesupponatur ens intelligens qui horae indicationem percipiat.
fSYCHOLOGU. 203
In horologîo nihil aliud fit practer motum aliquem, qui ab
artifice ita fuit determinatus, ut acus rotatio horarum divisioni
correspondeat. Nulla porro intercedit paritas inter motum
alicfuem mere passivum et mechanicum , et vim eam qua mens
sibi ipsa in se res cognitione repraesentat.
Obj. 9*. Ex non compositis oriri potest compositum, ex non
extensis extensum , ex non rotundis rotundum , etc. ; ergo ex
non cogitantibus oriri potest cogitans, ex non volentibus volens.
R. 1°. Retorquendo. Ergo ex compositis potest oriri simplex ,
ex extensis inextensum , etc.
2°. Paritatem nego. Neque enim magis ex materialibus et inei-
tibus oriri potest cogitatio etactivitas, quam v. g. ex coloribus
sonus, ex sonis color , exauditu visio, ex visu auditio.
Etvero, elementum non compositum seu simplex est initium
saltem et elementum compositi et extensi, sive rotundi sive
quadrati, etc. Ens vero iners nullo modo est initium seu ele
mentum activitatis , cogitationis aut volitionis.
Obj. 10*. Omnes animae facilitates, ipse adeo intellectus, ad
sensibilitatem reducuntur; atqui sensibilitas et ipsa sensationon
est nisi reactio cerebri vel cordis contra impressiones ab objectis
externis factas in organa sensifera; ergo anima humana mate-
rialis est. Ita materialistae. Vide Journal des applications de la
physiologie animale à la physiologie sociale, etc., anno 1837, et
seqq. ubi haec Broussais : « Les fonctions du cerveau produisent
l'intelligence.... C'est le système nerveux qui perçoit, sent,
raisonne, veut, prévoit, etc. Les phénomènes intellectuels sont
aussi le résultat de l'action d'une matière nerveuse. » Idem
Cours de phrénologie , p. 68-72 : « Il est ridicule de supposer
qu'un être intelligent réside dans l'intérieur de la tête. » Et
p. 656-57. « Le signe esprit représente un phénomène de l'action
cérébrale. »
R. 1°. Nos cum stupido animali disputare nec posse nec velle.
2°. Respondeat ergo pro nobis J.-J. Rousseau : « Qu'on me
montre un autre animal sur la terre qui sache faire usage du
feu et qui sache admirer le soleil. Quoi ! je puis observer, con
naître les êtres et leurs rapports ; je puis sentir ce que c'est
qu'ordre, beauté, vertu; je puis contempler l'univers, m'éle-
ver à la main qui le gouverne ; je puis aimer le bien , le faire,
et je me comparerais aux bêtes? Ame abjecte, c'est ta triste
philosophie qui te rend semblable à elles; ou plutôt tu veux
en vain t'avilir : ton génie dépose contre tes principes, ton
204. PHILOSOPHIE CURSUS.
cœur bienfaisant dément ta doctrine , et l'abus même de tes
facultés prouve leur excellence en dépit de toi. »
3°. Tandem , negata majore, minorent dist. : sensibilitas, sicut et
sensatio, non est nisireactio, etc., dist. : si spectetur ut meracom-
motio in organis ab extrinseco facta , conc. ; si spectetur ut facul-
tas seu vis sentiendi , nempe experiendi objecti externi praesen-
tiam, nego. Sensibilitas enim est facultas complexa , quae neque
in corpore solo, neque in sola anima fundatur, sed in conjuncto,
uti infra latius explicabitur.
Obj. ll*. Elementa materiae, plantae, et maxime bruta, multa
aguntvi sibi propria, etquidem eo modo, qui supponit activi-
tatem, intelligentiam ac voluntatem : elementa enim vi quadam
repulsiva et attractiva gaudent; plantae, vi vegetali; bruta , vi
sensitiva et motiva ; unde homo non ab his videtur distingui,
nisi superiori intelligentiae ac voluntatis gradu.
Resp. Vis illa et actio, quae in dementis, plantis , brutis inest,
supponit activitatem, intelligentiam, ac voluntatem, dist. : ipsis
propriam et intrinsecam, nego; ipsis extrinsecam et ab alio
impressam , conc. Deus est utique qui elementis motum illum
imprimit et continuat , cujus vi sese mutuo attrahunt aut repel-
lunt ; qui plantis quoddam vitae mère materialis indidit princi-
pium illudque conservat; qui brutis sensum et instinctum illum
immisit , quo singula, juxta speciem suam, eadem semper
eodem modo in iisdem adjunctis appetunt et operantur.
Audiatur ea de re Cicero (de Officiis l. I. c. iv. ) « Inter homi-
nem et belluam hoc maxime interest, quod haec tantum quan
tum sensu movetur , ad id solum quod adest , quodque praesens
est , se accommodat , paululum admodum sentiens praetei itum
aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam
consequentia cernit, causas rerum videt, earumque progressus
et quasi antecessiones non ignorat; similitudines comparat et
rebus praesentibus adjungit atque annectit futuras : facile totius
vitae cursum videt, etc. »
Et dein Alletz : « Le soleil ne parcourt-il pas , chaque jour,
Ba carrière avec une invariable régularité? Ne se tient-il pas à
une juste distance de la terre pour y verser la chaleur et non pas
le feu , pour y faire tout éclore sans y rien consumer ? Cette
merveilleuse précision révèle l'action d'une pensée, mais on
n'attribue pas cette pensée au soleil.
« La disposition des parties intérieures d'une grenade surpasse
l'harmonie et la régularité des cellules de l'abeille; pourquoi,
PSYCHOLOGIA. 20$
de ce que l'ordre est une manifestation de l'intelligence , conclu
rait-on plutôt que cette intelligence est dans l'abeille que dans
la grenade? Autant vaudrait-il attribuer la lumière de la pensée
à cet automate , chef-d'œuvre de la mécanique , qui parcourt les
touches d'un clavecin avec un art d'exécution si flatteur pour
nos oreilles . Pourquoi jouissons-nous de son action sans lui en
rapporter l'honneur ? Parce qu'elle ne lui appartient pas, parce
qu'il n'est pas libre , parce qu'il ne pourrait jouer ni mieux ni
plus mal qu'il ne joue, et que, ne le regardant lui-même que
comme un instrument mélodieux, nous remontons plus haut
pour trouver l'artiste.
«Buffon a eu tort de vouloir contester l'intelligence aux actions
de l'animal ; car on ne peut nier qu'un grand nombre de ces
actions ne soient éminemment intelligentes. Il aurait dû les
confesser pour telles, en montrant que la raison dont elles por
tent l'empreinte, ne réside pas dans l'animal , mais dans le
Créateur. »
§ 3. DE IMMORTALITATE ANIALŒ.
Propositio. Anima humana est natura immortalis.
Probo. Ens illud vi naturae suae est immortale , quod nulla vi
creata potest sive existentia sive vita spoliari ; atqui ea est animae
natura, ut nulla vi creata possit sive existentia spoliari sive vita :
Probo. Anima humana est substantia spiritualis; atqui substantia
spiritualis ejus est naturae, ut nulla vi creata possit sive existentia
sive vita spoliari : Probo. Substantia spiritualis est l°. simplex,
2°. activa; atqui nulla est vis creata quae possit 1°. ens simplex
existentia, 2°. ens activum vita spoliare : Probo.
i". Ens simplex existentiam non potest amittere nisi vel a) cor-
ruptione, divisione, dissolutione , vel b) annihilatione ; atqui
nulla vi creata potest sive corrumpi, sive annihilari. a) Non cor-
rumpi, seu dividi seu dissolvi : siquidem partibus non constat.
b) Non annihilari. Etenim vis omnis creata et actio reducitur ad
vim et ad operationem cognoscendi , volendi ac movendi. Cogni-
tione porro et volitione sola, nullum ens ab alio ente creato potest
annihilari : siquidem cognitio et volitio in ente cognoscente ac
volente manent. Quod si extra ipsum exeant, non aliter quam
motione. Motione vero ens simplex nequit annihilari. Sive enim
moveatur sive non , unum et idem in se subsistit ac permanet.
Si nempe non moveatur, manet in quiete ; si moveatur, de loco
in locum successive transit , sed ubique in se totum subsistit et
206 PHILOSOPHIE CURSUS.
indivisum. Ergo ens simplex nulla vi creata potest b) annihilari ;
aliunde nec a) corrumpi; ergo nec ulla vi creata potest existea-
tia spoliari. Sed jam
2°. Ens activum nulla vi creata potest vita spoliari. Etenim
vita sicut et ipsamet acti vitas entis spiritualis consistit in potentia
cognoscendi ac volendi; atqui haec cognoscendi ac volendi poten
tia, nec ulla vi creata ab ente spirituali tolli potest , nec in ipso
valet deficere. Eatenus enim tolli ab ipso posset, aut in ipso
deficere , quatenus tolleretur aut deficeret sive«) subjectivum,
sive b) objectivuim cognoscendi ac volendi principium; atqui
neutrum tolli potest aut deficere.
a) Non subjectivum. Principium enim cognoscendi ac volendi
subjectivum nihil aliud est, quam subjectum ipsum cognoscendi
ac volendi capax , scilicet ens ipsum spirituale ; atqui subjectum
hoc , uti modo demonstration est, nec corrumpi potest nec anni
hilari, adeoque nec deficere; activitas vero, seu cognoscendi ac
volendi potentia, ab ipsa subjecti ipsius substantia prorsusest
indivisibilis : siquidem non est ipsius pars, sedad ipsam substan
tiae naturam et essentiam pertinet. Ergo subjectivum cogno
scendi ac volendi principium nec tolli a spiritu , nec in ipso defi
cere potest. Jam vero
b) Nec objectivum. Principium enim cognoscendi ac volendi
objectivum nihil aliud est, quam objectum quod spiritus prima
rio ac ultimate in omnibus cognoscit ac vult , scilicet esse seu
ens; atqui ens nec in spiritu deficere potest nec ab ipso separan :
Non deficere. Siquidem spiritus ipse existentia spoliari nequit.
Non separari. Siquidem spiritus, hoc ipso quod existit, sibi ipse
saltem praesens usque permanet, adeoque sibi ipse intelligibilis
est ac volibilis. Ergo nec b) objectivum cognoscendi ac volendi
principium a spiritu tolli potest, aut in ipso deficere; sed aliunde
nec a) subjectivum. Ergo substantia spiritualis, utpote 2". activa,
nulla vi creata potest vita spoliari; aliunde I°. neque existentia,
ulpote simplex; ergo substantia spiritualis est immortalis. Sed
anima humana est spiritualis ; ergo et immortalis.
Brevius iterum ac plenius simul demonstrate animae humanae
immortalilas ex idea et appetitu illo naturali et essentiali , quo
homo unusquisque aeternum esse apprehendit et appetit. Quod
argumentum sic a S. Thoma exhibetur. « Unumquodque natu-
raliter suo modo esse desiderat; desiderium autem in rebus
cognoscentibus sequitur cognitionem : sensus autem non cogno
scit esse nisi sub hie et nunc; sed intellectus apprehendit esse
PSYGHOLOOIA. 207
absolute , et secundum omne tempus : unde omne habens
intellectual naturaliter desiderat esse semper; naturale autem
desiderium non potest esse inane; omnis igitur intellectualis
substantia est incorruptibilis. » (Sum. 1. q. 75. art. 6.)
§ 4.
SchoLium. Objectiones contra animae immortalitatem.
Obj. I'. Animae finis est corpori uniri; ergo ab ipso separata
nequit existere.
R. Unio cum corpore est animae finis , dist. : totalis ac princi
palis, nego; partialis et secundarius , concedo. Animae finis pri
marius est intelligere ac velle, quod utique sine corpore ab
anima separata potest exerceri.
Insto. Entia in statu violento seu contra naturam permanere
non possunt ; atqui anima , si a corpore separetur, est in statu
violento, nempe contra naturalem banc inclinationem, qua uniri
cum corpore appetit; ergo separata a corpore non potest per
manere.
R. Entia in statu eo non possunt permanere , qui est contra
naturam violentus, dist. : si status ille sit omni ex parte violentus,
cone; si sub aliquo respectu tan tum, nego. Unde ad m innrem :
anima, si a corpore separetur, est in statu violento, dist.: quoad
primarias suas facultates, intelligendi nempe ac volendi, nego;
quoad facultatem , aptitudinem et inclinationem secundariam ,
scilicet sentiendi et corpus animandi, cone. Atque hinc nihil
contra animae subsistentiam sequitur, sed contra, argumentum
aliquod exsurgit, quo fides circa futuram carnis resurrectionem
confirmetur.
Obj. 2". Omne quod oritur, aliquando pereat necesse est; atqui
anima cum corpore oritur; ergo et cum corpore peribit.
R. Omne quod oritur, necesse est aliquando perire, dist. :
perire necessario, nego. Si enim, nulla dissolutionis causa inter
cedente, perseveret existentiae et unionis causa, non est cur
pereat. Perire posse , subdist.: si ens illud sit compositum, cone. ;
si sit simplex , nego.
Insto. Ex morbis quibus corpus afficitur, recte concluditur illud
esse mortale; atqui suos etiam morbos ac modificationes anima
patitur; ergo et ipsa est mortalis.
R. Majorem concedo. Ad min. Anima suas etiam modificationes
patitur, dist.: quibus dissolvipossit, sicutetsuis morbis corpus,
208 phiLosophic ouBSus.
nego; quibus dissolvi nequit, concedo. Neque enim partes habet
quae dissolvantur.
Nota. Caeterae objectiones quaj contra argumentum ex essen-
tiali existentiae desiderio desumptum fieri possunt, ubi de Provi
dentia melius solventur.
§ 5. BE ANIlLfi LIBERTATE.
Propositio. Anima humana est libera.
Probo: Liber est ille qui pro arbitrio agit aut non agit, seu
qui ita agit ut possit vel non agere , vel alio modo agere , seu qui
suorum actuum est dominus; atqui anima humana ita agit :
Probo. Anima humana necessario bonum in genere vult; atqui
ille qui necessario vult bonum in genere, eaetera quaecumque
libere vult.
Probo majorem. Mens necessario mlt bonum in genere : Siquidem
nullus velle potest , nisi aliquid velit , et quidem aliquid quod
sit; non potest autem velle quod est , nisi me seu ens, saltem in
genere, velit; sed ens non est objectum volibile, nisi quatenus
potest in unum aliquo modo venire cum volente; velle enim est
se movere, seu tendere ad aliquid habendum; non potes autem
habere id quod non potest ullo modo tecum convenire. Sed ens
quod potest convenire volenti, dicitur bonum; ergo nullus potest
velle, nisi bonum velit saltem in genere; ergo omnis volens
necessario bonum vult saltem in genere , seu simpliciter vult
bonum.
Probo minorem, nempe : Qui bonum in genere necessario vult,
hoc ipso. caetera quaecumque bona, sive in individuo, sive in specie,
pro voluntatis arbitrio, potest indifferenter velle, aut non velle, aut
etiam nolle.
1°. VeLLe. Probo. Nullum est ens in individuo aut specie, quod
non sit sub aliquo respectu bonum ; siquidem ens omne , quan-
tumvis finitum , sub eo respectu quo est ens, est, subeo saltem
respectu, bonum; et sub eo respectu proin potest a ratione con
sideran et voluntati exhiberi; sed voluntas potest velle quidquid
ipsi sub ratione boni exhibetur ; ergo nullum est ens quod non
possit velle.
2°. NoLLe. Probo. Nullum est ens in individuo aut specie quod
non possit exhiberi , ut sub aliquo respectu hie et nunc homini
malum : siquidem ens illud est vel finitum vel infinitum.
a) Si finitum , hoc ipso excludit a se 1°. ens infinitum ; 2'. omnia
PSYCHOLOGIA. 209
entia finita ab ipso distincta. Unde si accidat ut ens tale finitum
non possim habere , quin ipsius possessione impediar a posses-
sione alterius boni quod velle possum , ens illud finitum tale
malum mihi fit, sub eo respectu quo me impedit a bono alio
quod volo; atque ita ipsum, sub eo respectu quo mihi malum est,
ratione possum considerare et voluntate nolle.
b) Si infinitum. Equidem qui ratione recte utitur, infinitum
nolle nequit, cum in ipso sit omne bonum ; sed accidit ut, specie
boni apparentis illusa mens , quaedam ut bona velit quae reipsa
non possunt haberi sine negatione boni infiniti. Unde mens
potest infinitum considerare ut sibi malum, sub eo respectu quo
boni alicujus apparentis fruitionem impedit , et sub eo respectu
potest ipsum nolle.
Et vero : « Deus dupliciter ab homine apprehendi potest : uno
modo secundum se ipsum, puta cum per essentiam videtur.
Alio modo per effectus suos , cum scilicet invisibilia Dei , per ea
quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. »
« Deus autem per essentiam suam est ipsa boni tas quam nul-
lus habere odio potest; quia de ratione boni est, ut ametur. Et
ideo impossibile est quod aliquis videns Deum per essentiam ,
eum odio habeat. Sed effectus ejus aliqui sunt qui nullo modo
possunt esse contrarii voluntati humanae ; quia esse , vivere et
intelligere est et appetibile et amabile omnibus : quae sunt qui
dam effectus Dei. Unde etiam secundum quod Deus apprehen-
ditur ut auctor horum effectuum, non potest odio haberi. Sunt
autem quidam effectus Dei , qui repugnant inordinatae volun
tati; sicut inflictio pœnae, et etiam cohibitio peccatorum per
legem divinam , quae repugnant voluntati depravatae per pec-
catum. Et quantum ad considerationem talium effectuum , ab
aliquibus Deus odio haberi potest, in quantum scilicet apprehen-
ditur peccatorum prohibitor et pœnarum inflictor. » ( S. Thov.
2*. 2». q. 34. art. i .)
3°. Non velle, id est nec velle nec nolle, nec eligere nec
rejicere, sed ut indifferens habere. Probo. Nullum est ens in
individuo aut specie, quod sub omni respectu hic et nunc homini
simpliciter sit bonum. Siquidem ens omne vel finitum est vel
infinitum.
a) Si finitum , hoc ipso non est sub omni respectu bonum ;
sed illud modo necessario vult homo, quod apprehendit ut sub
omni respectu bonum; ergo.
b) Si infinitum. Etsi sub omni respectu bonum sit , ex modo
14
210 PHILOSOPHIE CURSUS.
dictis tamen , mens potest velle bonum finitum apparens quod
incompossibile sit cum possessione infiniti. Deinde homo ita
necessario vult bonum ut statim eo frui velit. Infinitum autem
non statim sese exhibet homini eo possidendum modo qui ipsius
volitionem expleat ; unde nec in ipso bono infinito , si in indivi-
duo spectetur, invenitur hic et nunc omne bonum. Sed mens
potest nec velle nec nolle , at simpliciter non velle id omne quod
hic et nunc non ipsi a ratione exhibetur ut simpliciter bonum :
siquidem illud tantum necessario vult quod ipsi objicitur ut
simpliciter bonum; ergo 3°. nullum est ens in individuo aut
specie spectatum, quod mens non possit non velle ; aliunde2°.
nullum quod non possit nolle ; aliunde \ °. nullum quod non
possit velle; ergo quodcumque bonum in specie aut in indi
viduo spectatum velle aut nolle aut non velle mens potest; ergo
quodcumque bonum in specie aut in individuo velit , ita ipsum
vult ut ipsum possit non velle aut etiam nolle : sed omnis actio,
qua anima sese, rationis ac voluntatis ope, ad aliquod objectum
in specie aut in individuo applicat ac determinat, a volitione pro-
cedit; ergo anima, in omnibus operationihus quae a ratione ac
voluntate procedunt , ita agit , ut , pro arbitrio , agere possit ,
vel non agere, vel etiam alio modo agere, seu ita ut sit açtuum
horum domina; sed qui suorum actuum est dominus , liber est;
ergo anima humana libera est.
Et haec est radicalis ratio libertatis humanae , nempe ideo liber
est homo, quia, una ex parte, necessario vult bonum in genere;
et quia, altera ex parte, nullum est in specie aut in individuo
bonum , quod ratio non possit sub diverso respectu considerare
modo ut bonum , modo ut non bonum, modo etiam ut malum.
« Voluntas est quidem secundum naturae ordinem determinata
ad unum commune , quod est bonum , sed indeterminate se
habet respectu particularium bonorum. » ( S. Thomas. 1*. 2".
q. 13. art. 3.)
«Homo non ex necessitate eligit; et hoc ideo quia quod possi-
bile est non esse , non necesse est esse. Quod autem possibile sit
non eligere , vel eligere, hujus ratio ex duplici hominis potes-
tate accipi potest. Potest enhn velle et non velle , agere et non
agere ; potest etiam velle hoc aut illud; cujus ratio ex ipsa virtute
rationis accipitur. Quidquid enim ratio potest apprehendere ut
bonum, in hoc voluntas tendere potest. Potest autem ratio
apprehendere ut bonum non solum hoc quod est velle aut agere;
sed hoc etiam quod est non velle et non agere. »
PSYCHOLOGY. 2И
« Et rursum in omnibus particularibus bonis potest conside
rare rationem boni alicujus et defectum alicujus boni quod Labet
rationem mali; et secundum hoc potest unumquodque hujus-
modi bonorum apprehendere ut eligjbile vel fugibile. Solum
autem perfectum bonum , quod est beatitudo , non potest ratio
apprehendere sub ratione mali aut alicujus delectus , et ideo ex
necessitate beatitudinem homo vnlt , nec potest velle non esse
beatus, aut esse miser. Electio autem cum non sit de fine, sed
de his quae sunt ad finem , non est perfecti boni quod est beati
tudo" , sed aliorum particularium bonorum. Et ideo homo non
ex necessitate , sed libere eligit. » ( Ibid. art. 6. )
« Nihil prohibât, si aliqua duo aequalia proponantur secundum
unam considerationem , quin circa alteram consideretur aliqua
conditio per quam emineat , et magis flectatur voluntas in ipsum
quam in aliud. » ( Ibid. ad 3. )
Hano de caetero probationem non tam afferimus, ut demonstre-
tur libertas , quam ut de libertate reddatur ratio. Citius enim ,
etsi non certius , ex sensu tum intimo , tum communi, libertatis
humanae statui potest existentia.
1°. Ex sensu intimo. Unusquisque, perpetuo conscientiae sensu,
certo experitur a) se necesario л elle bonum et quidem quam
maximum. Quis est enim qui se quam maxime beatum esse et
boc quantocius non velit? Quis veromiserum se velle possit? b)
se nihil posse velle nisi id sibi bonum esse saltem appareat. Qui
enim male ac pessime vult , ideo tandem male vult quia in
male volendo aliquam boni speciem intendit; c ) se tandem , ubi
de bono quocumque in specie aut in individuo agitur , ita velle
et agere, ut, quidquid velit aut agat, illud potuisset non velle
aut non agere , et etiamnum , id quod hic et nunc vult et
agit, se posse, mutando se ac aliter determinando, non velle
ac non agere.
II". Ex sensu et consensu communi. Omnis et unusquisque homo,
auctoritatem , leges et officia, virtutem et vitium , meritum,
praemia, pœnas ac remorsus agnoscit; atqui absurda sunt et
nulla haec, si homo non sit in agendo liber : Probo.
\°. Auctoritas est jus quo legitimus societatis superior actus
hos aut illos jubere aut vetare potest ac debet; atqui jus illud
nullum est prorsus et inutile , ubi ille oui aliquid jubetnr aut
vetatur, actuum suorum dominus non est. Ut quid enim hoc
imperas? Quidquid ago, illud necessario ago; qnidquid vero
non ago , illud necessario non ago. Si imperas id quod acturus
212 PHILOSOPHIE CURSUS.
sum; optime; fiet illud , non quia jussisti, sed quia non possum
id non agere. Si vero id quod non acturus sum praecipias , frus
tra jubes ac minaris; non possum illud agere.
2". Idem dicendum tum de lege tum tle officio. Lex enim est
ordinatio qua superior quaedam praecipit aut vetat ; officium est
obligatio legem implendi, seu agendi juxta legem : atqui ubi
liber non sum, quidquid ago aut non ago, jam necessitate,
ante omnem legis aut officii obligationem , regitur.
3°. Virtus est habitus quo aliquis agit juxta rationem ; vitium
vero est habitus quo aliquis agit contra rationem ; sed quidquid
ago, illud non possum non agere; quidquid non ago, illud non
agere non valeo : siquidem non sum liber. Sit contra aut juxta
rationem, quid ad me? Aliter agere nequeo. Quidquid igitur
faciam , illud juxta naturae meae rationem invincibiliter ago,
unde distinctio inter virtutem et vitium omnis evanescit.
4°. Meritum est jus ad retributionem : jus nempe cujus vi bene
agenti pro bono actu debet retribui bonum seu praemium; male
vero agenti pro malo actu malum est retribuendum seu poma.
Porro ille qui suorum actuum non est dominus , nihil prorsus
potest agere, quo praemium ullum aut pcenam mereatur. Ut
quid me laudas ac remuneras? Ut quid vituperas ac punire velis
pro eo quod non potui non facere? Nihil de meo , neque ex me
dedi , pro quo mihi debeatur retribui. Quid enim meum est ,
cum quidquid sum, habeo , possum, volo et ago, illud ab alio
continuo et necessario ago, volo , possum , habeo et sum?
5'. Remorsus est dolor de malo quod judico me debuisse ac
potuisse non agere. Nullus ergo remorsus , ubi nulla libertas.
Neminem enim unquam pœnitet ac remordet de his quae neces
sario egit.
§ 6-
CoroLLarium tum. Ergo libertas exratione simul et voluntate pro
ceda. Siquidem « Radix libertatis est voluntas sicut subjectum ,
sed sicut causa , est ratio : ex hoc enim voluntas libere potest
ad diversa ferri , quia ratio potest habere diversas conceptiones
boni : et ideo Philosophi definiunt liberum arbitrium quod est
liberum de ratione judicium , quasi ratio sit causa libertatis. »
( S. Тном. 1". 2*. q. 17. art. 1. ad 2.)
PSYCHOLOGJA. 213
§ 7.
CoROLLARlum 2um. Ergo operatio seu actus Ule /vro/w'/ehumanus est
dicendus, qui ex libertate procedit. Siquidem operationes seu actus
illi tantum animam humanam totam , seu omnes ipsius essen-
tiales ac primarias potentias exprimunt ac repraesentant , qui ex
ratione simul ac voluntate procedunt. « Quia homo est id quod
est secundum rationem, illa operatio dicitur simpliciter humana,
quae ratione procedit per voluntatem, quae est rationis appeti-
tus. Si qua autem operatio est in homine quae non procedit a
ratione et voluntate , non est simpliciter humana operatio , sed
convenit homini secundum aliquam partem humanae naturae,
quandoque quidem secundum ipsam naturam elementi corpoia-
lis, sicut ferri deorsum. Quandoque vero secundum virtutem
animae vegetabilis; sicut nutriri et augeri; quandoque vero
secundum partem sensitivam , sicut videre et audire , imaginari
et memorari , concupiscere et irasci. Inter quas operationes est
differentia. Nam operationes animae sensitivae sunt aliqualiter
obedientes rationi ; et ideo sunt aliqualiter rationales et humanae,
in quantum scilicet obediunt rationi, ut patet per Philosoph.
in 2. Ethicor. Operationes vero quae sequnntur animam vege-
tabilem, vel etiam naturam elementaris corporis, non subji-
ciuntur rationi , unde nullo modo sunt rationales ; nee humanae
simpliciter, sed solum secundum partem humanae naturae. »
(S. Тном. 3. q. 49. art. 2.)
§8.
Coroixarium 3um. Ergo libertas a voluntate, sicut ratio ab intel-
lectu, non re, sed relatione distinguitur. Sicut enim in hoc ratio
differt ab intellectu, quod intelleetus est circa principia , quœ
necessario intelligit ac affirmat, ratio autem circa conclusiones
seu veritates particulares, quas reflexione ac discursu ex princi-
piis ab intellectu perceptis deducit; ita et libertas in hoc a volun
tate differt, quod voluntas est circa bonum in genere ac univer
sale, quod necessario vult ut finem ultimum , libertas vero est
circa media seu bona particularia, quae, ex rationis consilio et
arbitrio simulque ex necessaria summi boni ac finis Ultimi voli-
tione, deliberate eligit, rejicit aut negligit.
« Potentias appetitivas oportet esse proportionates potentlie
apprehensivis, . . Sicut autem px parte apprehensionis intellective
214 PHILOSOPHIE CURSUS.
se habent intellectus et ratio ; ita ex parte appetitus intelle-
ctivi se habent voluntas et liberum arbitrium quod nihil aliud
estquam vis electiva, et hoc patet ex habitudine et objectorum
etactuum : nam intelligere importat simplicem acceptionem ali-
cujus rei , unde intelligi dicuntur proprie principia quae sine
collatione per se ipsa cognoscuntur : ratiocinari autem proprie
est devenire ex uno in cognitionem alterius; unde proprie de
conclusionibus ratiocinamur , quae ex principiis innotescunt.
Similiter ex parte appetitus , velle importat simplicem appetitum
alicujus rei, unde voluntas dicitur esse de fme, qui propter se
appetitur : eligere autem est appetere aliquid propter alterum
consequendum , unde proprie est eorum quae sunt ad finera.
Sicut autem se habet in cognitivis principium ad conclusionem,
cui propter principia assentimur, ita in appetitivis se habet finis
ad ea quae sunt ad fmem , quae propter linem appetuntur. Unde
manifestum est quod sicut se habet intellectus ad rationem, ita
se habet voluntas ad vim electivam , id est ad liberum arbi
trium. Ostensum est autem supra (q. 70. art. 8.) quod ejusdem
potentiae est intelligere et ratiocinari , sicut ejusdem virtutis est
quiescere et moveri ; unde etiam ejusdem potentiae est velle et
eligere. Et propter hoc voluntas et liberum arbitrium nonduae
sunt potentiae , seduna. » (S. Thom. 1. q. 83. art. 4.)
§ ».
Corollaricm 4nm. Ergo liberum a voluntario distingui debet et a
spontaneo. Voluntarius enim dicitur omnis motus seu actus quo
voluntas ad bonum fertur, sive i°. necessario, sive 2°. spontanee,
sive 3°. libere.
1°. Voluntarium porro necessarium dicitur, cum circa ea versa-
tur quae mens non potest non velle. Hujusmodi vero sunt:
1°. bonum universale seu finis ultimus , beatitudo nempe;
3°. media ea sine quibus non potest obtineri finis ultimus. Quo
rum primum est existentia, quae quidem est conditio sine qua
.non potest haberi beatitudo. Necessario volo esse beatus, et quam
maxime; nequeo autem beatusessenisi sim existens; necessario
ergo volo existere. Caetera autem beatitudinis media non neces
sario vulthomo, nisi in quantum non potest ipsorum necessila-
tem in dubium revocare. Sed nullum est beatitudinis medium
quod non possit ratio considerare ut non absolute hic et nunc
necessarium (supra); unde nullum est quod necessario velit.
PSYCHÖLOGIA. 21 Г°
2°. Voluntarius vero spontaneus dicitur motus ille primus, quo
voluntas, ante omnem rationis deliberationem , ad objectum
quod sub aliqua boni specie ab intellectu exhibetur, statim sese
inclinat ; seu brevius : spontaneum est id quod fit absque rationis
del ibera tione et voluntatis consensu.
3°. Voluntarius autem libere est ille actus , quo mens , ex
rationis judicio, aliquid deliberate vult aut non vult. Unde omne
liberum est voluntarium; omne spontaneum est voluntarium;
omne autem spontaneum non est liberum; omne voluntarium
non est spontaneum , multo minus liberum. Sic beatus esse
voluntarie ac spontanee volo; at necessario , non libere. Si quis
me repente colapho caedat , vindictam motu primo , spontaneo
utique ac voluntario volo , nondum autem libero. Si vero acce
dente reflexione in vindictam consentio, voluntario jam et sponta
neo et insuper libero actu ulcisci volo. Mortem minatur tyrannus
nisi fidem prodam, et, licet trepidante natura et horrenle,
spontaneo ac primo illo horroris motu devicto , potius morí
eligo quam fiedari , voluntarie utique ac libere mortem volo.
Avarus incidit in latrones qui vi aurum eripiunt, nec libere,
nec spontanee, nec voluntarie auro se abdicat ille miser.
§10.
CoroLLarhim 5um. Ergo ad libertatem non sufficit immunitas a
coactione , sed insuper immunitas a necessitate requiritur. Siquidem
immunitas a coactione sufficit ut actus sit voluntarius ; volun
tarius autem potest esse actus, etiamsi sit necessarius. Duplex
enim distingui tur necessitas : alia quae est a natura, seu quae ex
ipsa voluntatis et hominis essentia sequitur : sicut necessitas
volendi bonum in genere , et sui ipsius existentiam; alia quae
est a coactione , seu quae ex violentia extrinseca contra ipsius
hominis voluntatem procedi t , sicut cum avaras cogitur cedere
aurum quod ipsi vi extorquetur. Necessitas porro ex coactione
seu violentia voluntarium tollit, quia est contra naturam :
necessitas vero quae est a natura, voluntarium non tollit , cum
sit juxta voluntatem; liberum tamen prorsus excludit.
§ H.
CoroLLarium 6um. Ergo voluntas , licet necessario determinetur
ad volendum bonum in genere , in statu pratsenti hujus vitae , libera
est : l°. a necessitate, quoad bona omnia in specie aut in individuo
21 Ii PHILOSOPHIE CURSUS.
spectata ; 2° . a coactione, ubicumque nulla intercedit violentia. Pri-
mum patet ex propositione ipsa , qua animae libertatem demon-
stravimus. Secundum ex ipsis terminis liquet. Libertas autem a
necessitate dicitur libertas indilferentiae seu electionis : a) indif-
ferentiae , quia radix seu ratio libertatis in hoc est, quod mens
indifferens sit circa omne id quod non apprehendit hic et nunc
ut simpliciter sub omni respectu bonum , vel ut medium neces-
sarium quasi conditio sine qua non possit obtineri bonum illud
quod solum necessario vult : b) electionis, quia ex hac ipsa indiffe-
rentia, bonum seu medium quod voluerit in specie potest eligere.
§12.
CoroLLarium 7um. Ergo ex libertate indifferentiae sequitur libertas
contradictionis , conlrarietatis et specificationis. Libertas enim con
tradictumk est potentia aliquid volendi aut non volendi ; libertas
contrarietatis est potentia aliquid volendi aut nolendi; libertas
specificationis est potentia eligendi unum ex diversis.
§13.
CoroLLarium 8"m. Ergo mens potest eligere in1er bona diversa, sive
cequalia sint, sive incequalia.
1°. jEquaLia. Posito quod mihi eligendum sit unum ex duobus
bonis seu mediis , quorum neutrum sit bonum in genere , nec
medium absolute necessarium ad beatitudinem in genere, sed
quae inter se aequalia sint, seu quae aeque apta sint ad bonum
illud quod necessario volo attingendum, et quae simul sint
incompossibilia, id esttalia ut utrumque simul non possim eli
gere, dico : a) alterutrum velle possum: siquidem utrumque
bonum est et ut tale cognoscitur; b) alterutrum possum non
velle : siquidem neutrum est bonum in genere hic et nunc
obtinendum ; neutrum est medium ita necessarium ut hoc
omisso non possit unquam ullo modo finis ultimus obtineri; c)
alterutrum nolle possum : siquidem utrumque est cum altero
ita incompossibile ut uno electo aliud excludatur. — Sic v. g. in.
Angliam trajicere volo; duae adsunt naves; si unam conscendam,
alteram neccsse est ut omittam. — Atqui , hoc posito , unum
potest considerari ut negans et excludens alterum; sed id omne
quod negat et excludit aliquod aliud bonum , sub eo respectu est
aliquod malum, et ut tale potest consideran ; quod vero ut
PSYCHOLOGY. 2t7
malum considerare valeo, illud et nolle possum; ergoexduobus
bonis seu mediis aequalibus et incompossibilibus alterutrum
possum c) nolle; aliunde b) et non velle; aliunde a) et velle;
ergo inter bona diversa et aequalia possum eligere.
2°. InjEQuaLia. Ideo enim inter duo inaequalia eligere nequi-
rem, quia melius seu aptius medium necessario eligerem;
atqui non ita est : siquidem minus bonum seu minus aptum
possum aeque ac melius eligere. Nam a) minus possum velle :
siquidem etsi minus, bonum est tamen, et sub eo respectu quo
bonum est, potest a me considerari. b) Majus vero possum non
velle : siquidem , etsi majus sit, non ideo tamen est bonum in
genere, nec medium absolute necessarium ad finem intentum.
— V. g. in Angliam volo trajicere , duae adsunt naves qua-
rum una sub omni respectu in alteram prostat; quantumvis
bona sit ac tuta , etc., non est medium seu conditio sine qua
absolute non possim trajicere, siquidem alia adest navis qua,
etsi inferior sit , mare possum trajicere. — c) Majus item possum
nolle : siquidem sub aliquo respectu malum est , et ut tale potest
considerari; sub eo nempe quo me privat altera aliquo bono
seu medio, quod, etsi minus sit ac minus aptum, velle tamen
possum. Ergo ex duobus inaequalibus , majus possum c) nolle ;
aliunde et b) non velle; aliunde a) minus velle possum; ergo
2°. ex duobus inaequalibus, alterutrum possum eligere; sed
aliunde 1°. ex duobus aequalibus pariter alterutrum potest eligi ;
ergo mens potest eligere inter duo bona diversa, sive aequalia sint
sive inaequalia.
Ratio vero cur unum potest pra? altero eligi , est : 1°. volitio
boni seu finis in genere; 2°. bonitas seu aptitudo utriusque
medii; 3°. finitudo seu imperfectio utriusque, cum neutrum sit
sive bonum seu finis necessario intentus , sive medium absolute
necessarium ; 4°. incompossibilitas utriusque et simul alterutrius
necessitas. V. g. in Angliam trajicere nunc omnino volo; duae
adsunt naves, nec plures : aequales sint aut inaequales, ratio
alterutram eligendi , atque etiam minus aptam magis aptaa
praeferendi, est : 1°. volitio in Angliam nunc trajiciendi ; 2°. apti
tudo utriusque navis; 3'. imperfectio utriusque. Neutra enim
talis est ut sit conditio sine qua non possim in Angliam traji
cere; 4°. incompossibilitas utramque simul conscendendi , et
alterutram eligendi necessitas. Unde uno verbo : ratio inter duo
unum p'(e altero eligendi in eo est, quod a ) unumquodque, et
etiam minus bonum, eub eo respectu possum considerare, quo
218 phiLosophic census.
bonum est; et quod b) unumquodque, et etiam majus bonum,
sub eo respectu considerare possum quo malum est , seu quo
me altero privat. Ut enim recte S. Thomas : « Nihil prohibet, si
aliqua duo aequalia proponantar secundum unam consideratio-
nem, quin circa alteram consideretur aliqua conditio per quam
emineat, et magis flectatur voluntas in ipsum quam in aliud.»
(Sum. l". 2». q. 13. art. 6. ad 3.)
§ u.
SchoLium. Objectiones contra animae libertatem.
Obj. 1". Libertas ex sensu intimo non probatur. Siquidem
sensu intimo illud modo scimus, nempe nos aliquid velle aut
agere, nequaquam vero nos libere velle aut agere : ut enim
sensu intimo sciamus nos libere velle aut agere, scire debemus
nos simul posse non ita velle aut agere ; sed hoc esse nequil :
nam sensus intimus non refert id quod non est; atqui cura
aliquid volo aut ago , volitio aut actio contraria non adest; ergo
sensus intimus volitionem hanc aut actionem testari non potest.
Resp. Asserta priora nego. Ad ultimam minorem : cum aliquid
volo aut ago, volitio sive actio contraria non adest, dist. : actu,
concedo; potentia, ubi agi tur de volitione aut actione quam
ponere potuissem, nego. Sensus intimus non praesentes modo
actus, sed et ipsum statum mentis intimum testatur, et actus
praesentes quales sunt , ut necessarios nempe , si tales sint , ut
liberos, si tales.
Insto. Cum Spinoza. Si lapidi cadenti communicaretur cognitio
et conatus versus terram labendi, hic lapis putaret se a seipso
ad lapsum determinan, ideoque libere cadere; atqui tamen hoc
judicio falleretur; ergo et nos sensu intimo quoad libertatem
falli possumus.
Resp. 1°. Absurdo seu impossibili semel ad actum reducto, nihil
absurdum seu impossibile repugnat; unde si utique lapidi
cognitio semel possit concedi, nulla est stultitia quae non possit
defendi.
2°. Sed etiam stulta hac hypothesi permissa , lapis hic putaret
se a seipso ad lapsum determinan , dist. : si simul ac labitur,
sentiret se posse non labi ac lapsum suspendere, concedo; si non
id sentiret, nego. Sic v. g. homo necessario vult bonum in
genere; porro cum bonum ita vult, elsi absque repugnantia
illud velit, non ideo concludit se in hac volitione liberum:
. PSYCHOLOGY. 219
siquidem simul sentit se non posse non ita velle. Neque unquam
libere aliquid se velle sentit , nisi simul se posse id non velle
sentiat.
Obj. 2". Audiatur nunc Collins. Omnes animae operationes ad
quatuor possunt revocan : nempe ad perceptiones , judicia, voli-
tiones et actiones; atqui in nulla ex his libertas.
\°. Non in perceptione. Necessario enim objecta percipimus,
qualia menti exlúbentur.
Resp. Si rite attendamus, concedo; si non rite attendamus,
imo si mentem ab objecto avertamus, quod, voluntate impe
rante , fieri potest , et reipsa saepe saepius accidit, nego.
2°. Non in juJicio. Necessario enim de obj ectis judicamus ,
prout ea percipimus.
Resp. Dist. : Posito quod non judicemus, nisi plena cum
advertentia perceperimus , concedo; si vero mentem ab attentione
et a recta perceptione avertamus , ut fit, nego.
3°. Non in volitione : Siquidem prout judicamus, volumus.
Resp. \°. Nego. Video meliora proboque, deteriora sequor,
teste non Ovidio tantum, sed et intimo sensu. 2°. Concedo. Et
ideo quia prout judicamus, volumus , cum de bono quolibet in
specie considerate judicemus illud non esse hie et nunc sum-
mum illuil bonum actu possidendum quod necessario volumus ,
possumus illud velle aut non velle.
4°. Non in actione : Siquidem prout volumus , ita agimus.
Resp. Dist. : externe , nego; aut saltem non semper , imo vix
unquam eo pvorsus modo quo volumus reipsa agimus; — interne,
mbdist. : Si actio sumatur pro ipsamet volitione agendi, concedo ;
si actio sumatur pro intimae illius volitionis exercitio et ad
effectum applicatione , iterum subd. : ita ut volitionem muta re,
seu aliud et aliter velle possimus, cone. ; ita ut volitionem semel
habitam mutare non possimus , nego.
Insto cum Leibnitzianis : Saltem voluntas libera non est a
necessitate. Siquidem non potest ad actum determinari, nisi a
principio efficiente externo , nempe nisi moveatur a bono
cognito , ut motivo sine quo agere non potest : voluntas enim
ad volendum aut nolendum est indifferens.
Resp. Voluntas libera non est a necessitate , dist. : in volitione
boni in genere, concedo; in volitione boni cujuslibet in specie,
nego. Ad prob. Non potest ad actum determinari , nisi a bono
cognito , dist. : id est cognitio objecti, seu boni, volitioni prae-
supponitur ut conditio sine qua non istud velle posset , concedo :
220 PHILOSOPHIC CUHSU8.
nihil enim volitum nisi praecognitum, seu ignoti nulla cupido.
— Cognitio illa objecti, seu boni, volitionem determinat et
necessitat , nego. Excepto enim bono in genere , nullum est in
specie bonum, quantumvis bonum mihi cogitatione exhibeatur,
quod non possim velle aut non velle.
Ad rationem additam : voluntas ad volendum aut nolendum
est indifferens, dist. : active , id est eo sensu quod se ipsam
possit determinare , concedo ; passive , id est eo sensu quod ab
alio tantum determinetur , nerjo.
Insto 2°. Voluntas se ipsam determinare nequit sine ratione
sufficienti ; atqui sola ratio sufficiens est motivum aliquod sic
aut sic agendi; ergo volitioomnis a motivo pendet.
Resp. Majorem concedo. Ad minorem : Sola ratio sufficiens
voleudi est motivum aliquod, dist. : alliciens, concedo; neces-
sario determinans , nego. Aliter : vincibile, concedo ; invincibile,
nego.
Insto. 3°. Intellectus est potentia necessaria; atqui voluntas
necessario sese determinat ad id quod intellectus ultimato melius
judicat ; ergo et voluntas necessario vult id omne quod vult.
Resp. Majorem concedo , supposito tamen intellectum sibi per-
mitti, nec voluntatis imperio ab attenta objectorum conside-
ratione impediri aut averti. Minor vero simpliciter negatur ut
supra: teste enim sensu intimo et experientia minus frequenti :
video meliora proboque , deteriora sequor. Recolantur dicta in
Cor. 8.
Obj. 3". Illud non est animae essentiale, quod in altera vita non
permanet ; atqui libertas in altera vita non datur : siquidem
beati in cœlo Deum necessario amant, reprobi vero in inferno
Deum odio necessario habent.
Resp. Majorem concedo. Ad minorem : Libertas in altera vita non
datur , dist. : circa Deum amandum aut non amandum , concedo;
circa alia, nego. Beati Deum in cœlo necessario utique amant,
et hoc ideo quod visione intuitiva ipsum esse summum bonum
Conspiciunt; reprobi vero in inferno Deum necessario jam odio
habent , eo quod , cum necessario perseverent velle summum
bonum, necessario odio habent eum, qui, se ipsum ipsis negando,
negat ipsis summum bonum quod in ipso solo esse potest.
Nota. Objectiones quae ex Dei praescientia ac Providentia peti
Solent in theologia infra solventur.
PSYCHOLOGIA. 221
§ 16.
Corollarium ium. Ergo ex animae humanae essentia sequitur ipsam
corpori uniri, et ab ipso nonnisi per accidens et ad tempus sepa-
rari. Quod patet 1°. ex eo quod sit corporis forma. Unde finis
ipsius proximus est corpus humanum vivificare, et ita mundus
universus in uno homine veluti resumitur et ad primum totius
creationis principium ceu ad ultimum finem cognitione et amore
libero reducitur. — Quod patet 2°. ex sentiendi potentia , quae
inutilis esset in anima, si a corpore , sine quo exerceri nequit,
semper separata remaneret. Unde recte S. Thomas : « Corpus
non est de essentia animae; sed anima ex natura suae essentiaa
habet quod sit corpori unibilis. » (1. q. 75. art. 7.)
§ i1.
Corollarium 2um. Ergo homo recte definitur : animal rationale,
vel , ens constans anima et corpore in unitatem naturae et personœ
conjunctis. Anima enim, sive mens, sive ratio, sive voluntas,
sive libertas , sive spiritus vocetur , non est homo , sed hominis
pars. Item de mente, si pro anima sumatur. Si vero mentis
nomine significatur tantum intellectus , mens sicut et intelle-
ctus, ratio, voluntas et libertas, nonnisi animae potentias et
quasi partes dicunt. Spiritus vero multo minus dicendus est
homo, cum haec vox ad substantias spirituales quaslibet, sive
ab omni corpore separatas , sive cum corpore unitas aut uni-
biles , se extendat. Unde cum anima per mortem a corpore sepa-
ratur, jam non existit hic homo , licet ipsius anima subsistat, et
vere ac recte dicitur homo mortuus, etsi anima usque vivat.
§ 18.
Corollarium 3°m. Ergo homo a bruto essentia ac specie differt.
']°. Ratione animae , et quidem tripliciter : a) potentia intdli-
gendi, qua , sine organo corporeo , universalia percipit, et
ratiocinandi , qua ex principes universalibus conclusiones , sive
pariter universales, sive particulares, deducit. Brutum vero, ut
experientia constat , nonnisi singularia , et quae hic et nunc
existunt praesentia, sensu attingit; b) potentia volendi, qua
bonum in genere appetit, et eligendi, qua sese independenter
ab impressione sensibilium , quin et contra hujusmodi impres-
siones , prout vult , determinat. Brutum vero nonnisi sensibilia
PSYCHOLOGU. 223
appetit, ca nempe quaehic et nunc impressionem in ipsius sen-
sibusfaciunt, sive actuali praesentia , sive permanentia impres-
sionis in organis olim factae. Nec inepte dicatur : Quis scit utrum
non intra se cogitent et inter se loquantur bruta? Ut quid enim
statim homo hominem agnoscit , et a bruto sine ulla ambage
distinguit, nisi ex iis intelligeutiae ao libertatis signis, quae
nulla unquam ex brutis vel maxime hominum commercio
assuetis et quasi familiaribus potuit obtinere? — Tandem c)
irnmortalitate. Cum enim brutorum animae sola sentiendi potentia
gaudeant, nihil ultra sensibilia valent appetere, nec quicquam
possunt agere praeter eos motus, qui ad sensibilia referuntur
ac terminantur ; unde, pereunte ac dissoluto corpore, nulla
ipsis remanet operatio , nulla proin operandi potentia , nullum
sentiendi principium. Brutorum enim animae, cum per se non
operentur , sed per corpus , non in se ac per se subsistentessunt,
sed per corpus et in corpore solo. Vide S. Thom. ( 1. q. 75.
art. 3.)
2°. Ratione corporis , quippe quod in brutis non est natum seu
aptum uniri animae intellectivae ac liberae, cum non possitope-
rationibus intellectivis inservire.
§ 19.
Corollarr'M 4um. Ergo homo essentia ac specie ab angelo dif-
fert. ( S. Thom. 1. q. 75. art. 7.) Sola equidem ratione difficile
est homini de angelorum existentia ac natura certiorem fieri.
Cum tamen revelatione ipsos cognoscamus, et aliunde, sola
ratione , possit homo possibilitatem excogitare spiritualium
substantiarum , quae sine corpore in se ipsis completae subsi
stant, philosoplio licet differentiam essentialem ac specificam,
quae hominem et purum spiritum intercedit , assignais. Diffé
rant ergo Angelus et homo :
1°. Batione unionis cum corpore. Angelus nulli corpori unitur,
et, si per accidens corpus aliquod assumat et illud sibi conjun-
gat , non ipsi ut forma unitur , sed ipso utitur ut instrumento,
quin corpus illud angeli pars esse, aut angelicam ingredi sive
naturam, sive personam , dici queat. Homo vero ita anima et
corpore constat, ut ex utroque, tanquam partibus, humana
natura et persona individualis constituatur. Cum vero anima a
corpore separatur , quamvis in se ipsa subsistat, quippe quae
intelligendi ac volendi potentia corpus transcendat, incompleta
224 PHILOSOPHIE CURSUS. i
tamen remanet, eo quod, sine corpore suo , id omne quod nata
est posse , operari non valeat.
2°. Ratione sensibilitatis, seu sentiendi potentia , quae non est in
spiritu puro , seu in angelo.
3°. Ratione ipsiusmet intellectus. a) Anima humana in statu con-
juncto nihil intelligit sine imaginum seu phantasmatum seu
signorum sensibilium subsidio, etsi ultra imagines intellectu
transcendat ; angelus vero nulla imagine ad cognoscendum uti-
tur. b) Anima humana cum discursu ab intellectis ad incognita,
ut ex his rursus ad intellecta redeat, in cognoscendo procedit,
unde rationalis dicitur. Angelus , sine discursu , uno intuitu ,
verilatem intelligit, unde nonnisi improprie dicitur rationalis.
§ 20.
Corollarium 5°m. Ergo non una tantum extstit anima seu intel
lectus, seu ratio nescio quae impersonalis, quae omnibus hominibus sit
communis. (S. Thom. 1. q. 76. art. 2.) Sed unusquisque homo con-
stituitur persona, per hoc quod intellectu et ratione sua ipse intelli-
gat , et anima item sua corpus pariter suum vivificet et informât.
Secus enim unus existeret homo, seu humana persona unica in
omnibus corporibus successive existentibus esset subsistens. Sed
hoc est absurdum aeque ac ridiculum, sive ex sensu intimo, et
uniuscujusque conscientia , sive ex experientia oppositionis et
diversitatis, quae non corporalis modo, sed maxime intellectualis,
inter varios homines viget.
§ 21.
Corollarium 6Un1. Ergo una est in singulis hominibus anima,
non vero duplex : quae altera quidem esset animalis , qua animare-
tur corpus; altera vero spiritualis, quae rationem ministraret. {Id.
ibid. art. 3. )
« Anima enim intellectiva continet in sua virtute quicquid
habet anima sensitiva brutorum et nutritiva plantarum. » Quod
si essent plures animae , principium unitatis in homine repeten-
dum esset ex corpore; sed « non potest dici quod uniantur per
corporis uuitatem : quia magis anima continet corpus , et facit
ipsum esseunum, quam e converso. » Ut patet ex morte; vil
enim a corpore discessit anima , illud dissolvitur.
PSYCHOLOGIA. 223
§ 22.
Corollarktm 7um. Ergo plures sunt animée potentiae , quae , aliae
quidem in sola anima , aliae vero in conjuncto resident. (S. Thomas,
Sum. i. q. 77.)
1°. Plures sunt in anima potentiae, ut patet ex diversitate
operationum , quas , licet ratione substantiae sit una , circa
diversa objecta exercet. Homo enim , cum sit in ultimo gradu
(secundum naturam ) eorum quibus competit beatitudo seu
universalis ac perfecta bonitas , multis et diversis operationibus
et virtutibus indiget , ut perfectam bonitatem consequi possit.
Est et alia ratio , videlicet quia anima humana est in continio
spiritualium et corporalium creaturarum, et ideo concurrunt in
ipsa virtutes utrarumque. ( Ibid. art. 2. )
2°. Potentiae autem istae, aliae quidem in sola anima resident.
« Manifestum est enim ex supra dictis quod quaedam operationes
sunt animae quae exercentur sine organo corporali, ut intelligere
et velle : unde potentiae quae sunt harum operationum princi-
pia, sunt in anima s'eut in subjecto. Quaedam vero sunt quae
exercentur per organa corporalia, sicut visio per oculum,
auditusper aurem. Et simile est de omnibus aliis operationibus
nutritivae et sensitivae partis. Et ideo potentiae quae sunt talium
operationum principia, sunt in conjuncto sicut in subjecto, et
non in anima sola. » ( Ibid. art. 5. )
Priores porro , intellectus nempe et voluntas , corpore
destructo in anima remanent. Posteriores vero, sensitivae scilicet
et nutritivœ, corrupto conjuncto , non manentactu, sed vir-
tute tantum in anima, sicut in principio vel radice. ( Ibid.
art. 8. )
Jam vero tria sunt animarum genera, seu potius, vivendi prin
cipia triplici sub genere veniunt : vegetativum, quod plantis
convenit; sensitivum , quod animalibus; intellectivum , quod
spiritibus.
Quinque autem sunt potentiarum genera : vegetativum ,
sensitivum, appetitivum, motivum (nempe de loco adlocum), et
intellectivum.
Ratio diversitatis animarum seu vivendi principiorum ita
et lucide a S. Thoma explicatur : « Diversae animae distinguun-
tur secundum quod diversimode operatio animae supergreditur
operationem naturae corporalis. Tota enim natuia corporalis
15
226 PHILOSOPHIC Ct'HSUS.
subjacet animae et comparatur ad ipsam sicut materia et instru-
mentum. Est ergo quaedam operatio animae quae in tantum exce-
dit naturam corpoream quod neque etiam exercetur per Organum
corporale : et talis est operatio animae rationalis. Est autem alia
operatio animae infra istam , quaequidem fit per Organum corpo
rale , non tamen per aliquam corpoream qualitatem. Et talis
est operatio animae sensibilis. Infima autem operatio animae est,
quae fit per Organum corporeum, et virtu te corporeae quali-
tatis : supergreditur tamen operationem naturae corporeae , quia
motiones corporum sunt ab exteriori principio ; hujusmodi
autem operationes sunt a principio intrinseco. Omne enim ani-
matum aliquo modo movet se ipsum. Et talis est operatio animae
vegetabilis. »
Haec porro omnia in anima humana inveniuntur. Vegetativum
quidem , cujus objectum est solum corpus ipsi unitum. Sensiti-
vum, quod respicit universalius objectum, scilicet omue cor
pus sensibile , et non solum corpus animae unitum. Intellectivum,
quod respicit adhuc universalius objectum, scilicet non solum
corpus sensibile, sed etiam universaliter omne ens. Ista duo
secunda genera potentiarum animae habent igitur operationem
non solum respectu rei conjunctae, sed etiam respectu rei extrin-
secae. Cum autem oporteat operans aliquo modo conjungi suo
objecto circa quod operatur, necesse est extrinsecam rem quae
est objectum operationis animae , secundum duplicem rationem
ad animam comparan. 1°. Secundum quod nata est animae con
jungi, et in anima esse, per suam similitudinem. Et quantum
ad hoc duo sunt genera potentiarum; sensitivum, respectu
objecti minus communis, quod est corpus sensibile; et intellecti
vum, respectu objecti communissimi, quod est ens universale.
2". vero secundum quod ipsa anima inclinatur et tendit in rem
exteriorem , et secundum hanc etiam comparationem sunt duo
genera potentiarum animae : appetitivum, quo anima inclinatur
ad rem extrinsecam ut ad linem qui est primum in intentione ;
motivum secundum locum , quo anima movet corpus ad rem
exteriorem quam desiderat et intendit. Appetitiva autem et
motiva potentia non constituunt aliquod vitae principium spe
ciale , sicut vegetativa , sensitiva et intellectiva. Non existunt
enim entia quae solam potentiam appetitivam aut motivam
habeant. Appetitus enim supponit sensum vel intellectum; vis
autem motiva supponit appetitum sive intellectivum , sive sen
sitivum. Et vice versa, ex sensu sequitur potentia sensibilia
PSYCHOLOGY. 227
appetendi ; ex intellectu vero , potentia universale bonum et
media ad hoc appetendi. Ex potentia vero appetendi, sive volun
tate, sive instinctu , sequitur potentia movendi, sine qua quippe
inutilis foret appetitus. Unde omnis anima sive sensitiva, sive
intellectiva , est hoc ipso simul appetiti va et motiva.
Vegetativa autem potentia cujus est vivificare corpus , in
tres alias subdividitur (ibid. art. 2), quarum I". et intima est
nutritiva, qua corpus viventis salvatur et in esse et in quanti-
tate debita ; 2". augmentativa , qua crescit et acquirit debitam
banc quantitatem; 3'. generativa, per quam alteri eese sui
simile tradit.
Sensitiva potentia in quinque sensus exteriores distinguitur,
quibus singulis suum est Organum. « Non enim potentiae sunt
propter organa, sed organa propter potentias; unde non propter
hoc sunt diversae potentiae, quia sunt diversa organa ; sed ideo
natura instituit diversitatem in organis, ut congruerent diver-
sitati potentiarum. Et similiter diversa media diversis sensibus
attribuit, secundum quod erat conveniens ad actus potentiarum.
Naturas autem sensibilium qualitatum cognoscere non est sen
sus, sed intellectus. Accipienda est ergo ratio numeri et distin-
ctionis exteriorum sensuum secundum illud quod proprie et per
se ad sensum pertinet. Est autem sensus quaedam potentia pas-
siva, quae nata est immutari ab exteriori sensibili. Exterius ergo
immutativum est quod per se a sensu percipitur , et secundum
cujus diversitatem sensitivae potentiae distinguuntur.
« Est autem duplex immutatio : una naturalis et alia spiri-
tualis. Naturalis quidem secundum quod forma immutantis
recipitur in immutato secundum esse naturale , sicut calor in
calefacto; spiritualis autem secundum quod forma immutantis
recipitur in immutato secundum esse spirituale, ut forma colo
ns in pupilla , quae non fit per hoc colorata. Ad operationem
autem sensus requiritur immutatio spiritualis, per quam inten-
tio formas sensibilis fiat in organo sensus; alioquin si sola
immutatio naturalis sufficeret ad sentiendum , omnia corpora
naturalia sentirent, dum alterantur. Sed in quibusdam sensibus
invenitur immutatio spiritualis tantum, sicut in visu; in quibus
dam autem cum immutatione spirituali, etiam naturalis, vel ex
parte objecti tantum, vel etiam ex parte organi. Ex parte autem
objecti invenitur transmutatio naturalis, secundum locum
quidem , in sono , qui est objectum auditus; nam sonus ex per-
cussione causatur etaeris commotione; secundum alterationem
228 niiLosoriiLE cursus.
vero in odore, qui est objectum olfactus; oportet enim per
calidum alterari aliquo modo corpus, ad hoc quod spiret odorem.
Ex parte autem organi est immutatio naturalis in tactu et gustu;
nam et manus tangens calida calent, et lingua humecta tur per
humiditatem saporum. Orgahum vero olfactus autauditusnulla
naturali immutatione immutatur in sentiendo, nisi per accidens.
Visus autem qui est absque immutatione naturali organi et
objecti , est maxime spiritualis et perfectior inter omnes sensus
etcommunior: et post hune auditus, et deinde olfactus, qui
habent immutationem naturalem ex parte objecti. Motus autem
localis est perfectior et naturaliter prior quam motus alteratio-
nis, ut probatur in 8. Physic. text. S5. Taclus autem et gustus
sunt maxime naturales , de quorum distinctione post dicitur in
solut. 3. et 4. argum. Et inde est quod aliitres sensus nonfiunt
per medium conjunctum, ne aliqua naturalis transmutatio
pertingat ad organum , ut accidit in his duobus sensibus. »
(1. q. 78. art. 3.)
Intellectiva vero potentia in alias non subdividitur. Quo enim
perfectior est virtus ac universalior, eo magis una est. Porro
intellectus apprehendit universale ; unde etsi multae sint opera-
tiones , quibus , ut ad perfectam cognitionem deveniat , utitur,
cum operationes illae objectum attingant sub respectu universali,
modo tantum, sed non objecto , inter se differunt. Eadem ergo
est et una potentia, quae modo intellectus, modo ratio appellatur :
Intellectus quidem , cum simplici intuitupercipit; ratio, cum ex
unoad aliud discurrit.
Intellectus iterum dicebatur a veteribus agens et possibilis :
possibilis quidem, quatenus est in potentia relate ad ea, quse
nondum percipit, seu quatenus potens est intelligere ea, quaa
nondum actu intelligit; agens vero, quatenus gaudet vi sibi
propria , qua ex potentia ad actum sese ipse determinat , occa-
sione objecti, quod ipsi praesens sistitur, in statu conjuncto,
per sensationem. Intellectus possibilis recte passivus dicebatur
sub eo respectu quo est in potentia , ex qua al actum transire
potest; intellectus agens recte activus dicebatur, quatenus vi
sibi propria se ipsum de potentia ad actum reducit. Nee negari
potest eumdem hune unumque intellectum humanum, in statu
vitff) praesentis, esse simul quoad multa, in statu possibilitatis
intelligendi et in potentia proinde passiva; et quoad multa, in
statu agentis, seu in actu intelligendi, ac proin in actu , seu
esse activum. Nec quicquam humante dignitati aufertur ex eo
PSYCHOLOGiA. 229
quod intellectus dicatur et sit passivus. Vere enim sub eo res-
pectu aliquid est passivum, quo actione aliqxia de potentia ad
actum excilatur. Si vero a nullo alio quam a se ipso , aut ab ipso
Deo, actum recipiat , non est cur ex hac passivitate ac possibili-
tate ulteri us intelligendi, rationis humanae dignitas minuatur.
(Confer. \. q. 79. art. 2.)
Ratio superior aut inferior dicitur, prout universalibus aut
particularibus intendit. Cum vero mens ideo particularibus
intendat, ut ad universalia assurgat , et ideo universalia consi-
deret, ut per ea de particularibus judicet, ratio illa superior et
inferior nonnisi varios ejusdem potentiae respectus indicant.
Idem dicatur de intellectu seu ratione speculativa et practica.
Intellectus enim spéculatives vocatur , cum id quod apprehendit
non ordinat ad opus, sed ad solam veritatis considerationem ;
practicus vero, cum hoc quod apprehendit, ordinat ad opus.
(Ibid. art. M.) Idem est ergo intellectus, qui ex speculativo per
extensionem fit practicus. (Ibid.)
§ 23.
Cobollarium 8um. Ergo intellectus est principalis et nobilissima
animae potentia.
1°. Ratione objecti. Objectum enim intellectus est simplicius et
magis absolutum quam cujuslibet alterius potentiae objectum.
Ens enim sub ratione veri, prius et altius est et universalius quam
sub ratione boni. Nulla ergo est inhomine universalior potentia
quam intellectus. Sensus enim nonnisi ad particularia , voluntas
ad bonum universale quidem , sed non ad omnia bona simul
particularia, memoria nonnisi ad ea quae intellecta et sensa
fuerunt , sese extendit. Quidquid autem anima sensu experitur,
voluntate vult , et memoria retinet, illud omne intellectu intue-
tur et ratione judicat.
2'. Ratione principii. Omnes enim aliae potentiae ex ipso intel
lectu procedunt, ipse vero a nulla. Memoria enim non est
nisi de his quae intellectus percipit ; voluntas nihil velle potest
nisi praecognitum ; sensus, qui in brutis nihil aliud est quam
animalis instinctus, in anima intellectuali dici potest applicatio
principii intellectivi ad particularia ac praesentia.
Inde porro est quod homo soleat denominari per id tantum
quod sit intelligendi facultate praeditus. Intellectus enim est
principium ex quo essentialiter consequuntur et memoria et
230 philosophie cunsus.
vol untas. Frustra quippe mens res intellectu perciperel, nisi
rerum semel intellectarum ideas retinere posset ac revocare.
Nec quicquam prodesset quid sit verum , bonum et pulchrum
intellectu novisse et memoria meminisse , nisi illud anima
voluntate posset sibi unire.
§ 24.
Coroixarium 9°m. Ergo ita paucis resumi possunt ea quae de animae
humanae potentiarvm divisione delineata svnt. Anima humana in
se una ac simplici continet virtutem animae triplicis : vegeta
tivae, sensitivae et intellectivae. Unde quintuplici gaudet potentia :
1°. vegetativa, quaeipsa triplici constat : nutritiva,aiigmentativa,
generativa; 2°. sensitiva, quae in quinque dividitur : tactum,
gustum , olfactum , auditum , visum ; ex quibus imaginatio
procedit et sensibilis memoria ; 3°. appetitiva, quae duplex est:
altera ex sensu, altera ex intellectu procedons; unde appetitus
sensualis, qui sensualitas , et appetitus intellectualis seu ratio-
nalis, qui voluntas dicitur; 4°. motiva scilicet ad extra, quae
una est; et tandem 5°. intellectiva , qua anima supra omne
corpus eminet, et materialem naturam ita excedit ac trans-
cendit, ut in se, independenter a corpore, sit , subsistat atque
vivat.
§ 2S.
Corollarium I0um. Ergo, si anima spectetur secundum se, seu
prout in se independenter a corpore subsistens est, tres sunt
tantum potentiae, quae in ipsa sola fundantur et independenter a
corpore operari valent. Et hae sunt : intellectus , a quo utpote
aliarum principio, jure anima definitur: principium intellecti-
vum; voluntas, quae ab intellectu procedens , appetitus est ad
linem; memoria, quae inter intellectum et voluntatem media est.
Prius est enim intelligere quam meminisse, prius est rei ideam
habere et percipere quam retinere et revocare ; sed velle non
est, nisi praecognita memineris.
§ 27.
Scholium \m. Quaeritur nunc modus quo fit sensatio, quo
modo nempe : 1°. corpus aliquod a corpore nostro distinctum in
ipsum sic agat, ut sui in ipso impressionem faciat, sive tactu, sive
auditu seu sono, sive visu seu imagine, etc. ; quomodo rursus
2*. corpus nostrum in animam agat eique suas modificationes
transmittat ; quomodo tandem 3\ anima vicissim a corpore
impressionem recipiat, vicissimque ipsa in ipsum agat. Aliter,
quisnam sit modus actionis corporum in invicem; quisnam
modus unionis inter corpus et animam in homine.
Respondetur : i°. Quidquid sit de modo , experientia certa
constat : 1°. corpora in invicem agere ; 2°. corpus et animam
in homine ita uniri,uta) sensatio sit ipsis communis , ut b )
vitam et motum corpus ab anima accipiat , ut c ) anima intelli-
gere ac velle reflexe et attente non possit sine aliquo concursu
corporis. Unde ex unione animae et corporis triplex oritur inter
utrumque relatio : V. in his quae soli corpori sunt propria , uti
vita vegetativa et motus localis , ita corpus ab anima pendet ,
ut sine ipsa nec vivere possit , nec se movere. Cum hactamen
inter vitam et motum differentia, quod anima necessario, et
virtute sibi prorsus ignota , corpus vivificet ac vegetet , et contra,
ipsum, scienterac prout vult, moveat ; 2*. in his quae soli animae
334 PHILOSOPHIE CURSUS.
sunt propria, uti intelligere ac velle, ita anima a corpore péii*
det, ut, licet non per corpus intelligat ac velit, reflexe tamen
intelligere ac velle nequeat , quin suas ideas in cerebro , sub
imaginis forma , suas vero volitiones in corde, sub passionis aut
motus alicujus impressione , signet ac figat ; 3*. tandem relatio
in sensatione consistit, quae , nec soli corpori , nec soli animae
propria est, sed utrique ita communisest, ut nonnisi in con-
juncto haberi possit.
Haec sunt facta , quae continua ac certa experientia constant.
Modus autem quo fiunt, a nemine quem sciam hucusque potuit
explicari. Tria equidem aut quatuor praecipua solent exhiberi
systemata , assistentiae scilicet , harmoniae praestabilitae , media-
toris plastici , inlluxus physici. Sed cum unumquodque hoc
systema non sensationes modo spectet, sed et universalem Dei
ipsius in mundo actionem complectatur, ipsa expendemus ubi de
divino concursu. Hic satis sit ea, quae supra exposuimus, contra
difficultates objici solitas tueri. Quae diximus ad tria reducun-
tur : 1°. In genere seu in universali mundo, datur actio corporis
in corpus, seu latiori sensu, entis finiti in ensfinitum; 2°. inspe-
cie seu in homine, datur actio corporis in animam, et 3°. animae
in corpus.
§ 28.
ScHOLIUM 2n,u. Objectiones contra actionem entium finitorum in
invicem.
Obj. l*. Modus, quo fit haec actio,[nôque concipi, neque expli
cari potest; ergoneganda est.
Resp. Quot sunt quorum modum explicare ac coneipere non
possumus , et quorum realitas tamen nequit negari , eo quod ex
effectibus necessario debeat concludi.
Obj. 2*. Ens non potest agere ubi non est ; sed ens finitum non
est in ente alio finito, siquidem : 1°. extra proprios suos finesjam
non est; et 2°. ab altero quolibet ente finito perproprios hujusce
alterius fines excluditur; ergo nullum ens finitum in alterum
finitum potest agere.
Resp. Ens non potest agere , dist. : ubi non est virtute , conceda :
ubi non est substantia, nego. Agere enim supponit esse, et ab
ipso distinguitur : siquidem plus est agere quam esse; pariter
virtus seu vis supponit substantiam , et ab ipsa distinguitur :
siquidem plus est virtus seu vis quam substantia. Non quod
agere sit aliquid re ab esse distinctum , nec quod vis sit aliquid re
PSYCHOLOGIA. 233
a substantia distinctum : siquidemagere non potest qui non est;
et vis non est nisi ex substantia. Sed etsi non possit concipi
neque explicari quomodo substantia possit agere extra et ultra
se, seu extra et ultra fines suos, necesse est tamen ens finitum
agere ubi ratione substantias non est, id est ubi non subsistit;
secus nulla actio, nec ulla unio inter entia finita existit. Unde
duplex distinguenda est in singulis entibus finitudo, seu limita-
tio, ac veluti sphaera : alia substantiae , ultra quam non subsi-
stunt; alia virtutis seu actionis, ultra quam agere non possunt.
Quo perfectiura sunt, eo latius patet ipsorum virtutis et actionis
sphaera. Nec potest demonstrari impossibilem esse hoc sensu
actionem in distans ; non equidem in qualemcumque distantiam,
sed in eam , quae sit in proportione cum entis perfectione ac
virtu te.
Obj. 3-1. Productio motus, seu actus, seu modificationis cujus-
libet in alio ente, esset creatio, ex parte entis illius, quod agit,
movet, modificat alterum ; atqui ens finitum non potest creare;
ergo nec agere.
Resp. Nego maj. Creare , ut postea videbitur, est aliquid ex
nihilo efficere ; cum vero ens finitum in aliud agit , nihil in ipso
ex nihilo efficit ; sed motum aut modum aliquem in ipso produ-
cit. Motus porro vel modus ille non ex nihilo producitur; non,
inquam, ex non existente efficitur, siquidem ex ente agente
simul et ex ente actionem recipiente motus seu modus ille proce-
dit. V. g. globus in motu jam existens alteri globo occurrit, ipsi-
que impulsu motum communicat ; posterioris globi motus non
ex nihilo , non ex non existente oritur, sed ex globo movente et
globo moto exsurgit in utroque motus alius, seu modus alius
existendi relate ad locum seu ad alia corpora. Nulla ibi substan-
tiae fit productio seu creatio.
§ 29.
SchoLiüm 3um. Objectiones contra actionem corporis in animam.
Obj. l". Corpus omne est iners ; atqui quod est iners nequit
agere ; ergo corpus agere non potest.
Resp. Conc- maj. ad min. : Quod est iners non potest agere ,
dist. : vi sibi propria, cone.; vi alteri us, nego. Unde non dicimus
corpora vi sibi propria in invicem agere ; omnis enim corporum,
et etiam primorum elementorum actio nihil aliud est quam
motus ; motum autem non in se , neque ex se habent , sed ab
236 PHILOSOPHIC CUB81TS.
alio accipiunt, et quidem alia ab aliis, usquedum ad motorem
aliquem primum deveniatur, qui ipse in se et ex se movendi vim
possideat. Sic v. g. cum objecti alicujus fit sensatio , v. g. visio :
motus fit in eo cerebri puncto , quod dicitur sensorium com
mune , motus vero ille ab oculo ad sensorium , mediante motu
spirituum , qui in nervis fluunt, ad oculum autem ab objecto,
mediante lumine, quod inter objectum et oculum, mediante
Herum solis motu, vibrat, qui ipse sol movetur ab aliquo alio
motore primo, qui forte est astrum aliquod superius; sed quot-
quot esse possent motuum sidereorum centra, tandem devenien-
dum erit ad aliquod ens, quod in se et ex se movendi vim possi
deat, sive ens istud sit spiritus aliquis creatus, cœlorum motui
praesidens , sive sit ipse Deus.
Obj. 2'. Corpus natura est animae inferius ; atqui repugnat
inferius in sibi superius agere, et superius ab inferiori deter
minan, moveri, modifican : nobilius enim estagens patiente;
ergo.
Resp. Cone. maj. ad min. Repugnat inferius in sibi superius
agere , dist. : si vi sibi propria in superius agat , concedo ; si
vi ab ipso superiore accepta, nego. Siquidem tune superius non-
nisi suce ultimato tandem virtutis impressionem recipit. Porro
ita fit in actione corporis relative ad animam. Nulla enim fit in
corpore sensibilis modificatio, nisi vita corpus animetur ; sed
omnis vita ac sensibilitas corporis ipsi est ab anima. Cum
ergo corpus in animam nonnisi sensatione agat , cumque sen-
sibilitatem nonnisi ab anima possit habere, ultimato anima
nonnisi ase ipsa , mediante licet corpore, patitur.
Obj. 3". Si corpus in animam ageret , haec ab illo dependeret :
siquidem patiens ab agente pendet; atqui hoc repugnat : siqui
dem anima est corpori superior ; ergo.
Resp. Anima a corpore penderet , dist. : in his quae sine
corporis actione exercerenon potest, ut est sentire, v. g. videre,
audire , tangere , ut est movere corpus , etc. ; cone. ; in his
quae sola per se est et potest, nempe ut existat, subsistat, intel-
ligat ac relit , nego.
Ad min. Repugnat animam a corpore pendere , dist. : si ita
superior esset corpori, ut, nullo sub respectu, ipso indigeret,
conc.; si non ita est ipsi superior, ut ipso non indigeat , v. g. ad
sentiendum, nego.
PSYtíHOLOGU.
§ 30.
SchoLium 4™. Objectiones contra actionem animae in corpus.
Obj. 1". Actio in corpus exerceri non potest, nisi motu et con-
tactu; atqui anima, utpote spiritus, corpus nec tangere potest,
nec movere ; ergo.
Resp. Actio in corpus exerceri nequit, nisi motu et contactu,
dist. : materiali aut virtuali, cone; materiali tantum, nego.
Secus enim Deus ipse in corpora non posset agere. Ad min.
spiritus corpus nec tangere, nec moNere potest, dist. : con-
tactu materiali, concedo; contactu virtutis, nego. Unde S.
Thomas : « Duplex est contactus , quantitatis et virtutis. Primo
modo corpus non tangilur nisi a corpore. Secundo modo corpus
potest tangi a re incorporea quae movet corpus. » (Sum. I.
q. 75. art. \. ad 3.)
Obj. 2". Nemo dat quod non habet; atqui anima nullum in se
modum corporeum habet ; ergo nullum in corpore modum valet
efficere.
Resp. 1°. Retorquendo. Deus in se nullum modum , sei nec
ullum esse corporeum habet; ergo nullum in corpore modum,
imo nec esse corporeum potest producere.
2J. Anima nullum in se modum corporeum habet, dist. :
formaliter et materialiter , cone. ; virtualiter , nego. In activitate
enim vim possidet motum in corpore producendi. Porro omnis
modificatio seu impressio in corporibus ad aliquem motum redu-
citur, et, mediante motu , efficitur.
Obj. 3". Anima corporis mechanismum non cognoscit; atqui,
hoc posito , ipsum movere nequit ; ergo.
Resp. Cone. maj. Min. nego. Organista enim v. g. , etsi organi
mechanismum ignoret , rite ipsum pulsare potest.
Insto. Saltem organista novit quas pinnas debeat pulsare ut
sonum mi, aut re, aut la , edat ; anima vero nescit quos nervos
debeat movere , ut manum potius quam pedem moveat ; atqui ;
ergo.
Resp. Anima quos nervos debeat movere nescit, dist. : reflexe,
atque ita ut possit sibi actionis hujus suae rationem reddere, con
cedo; indirecte et ex experientia et instinctu aliquo spontaneo et
animali, nego. Et ideo forte tam longum requiritur exercitium,
ut pedes, manus, linguam pro libitu possit anima movere;
menses enim et anni adhibentur ut discat puer ambulare, loqui,
scribere , etc.
238 PHILOSOPHIE CURSUS.
Quod si quaestio sit de illa actione qua anima corpus vivificat,
vegetat, localiter movet , ac sensibile facit , non magis ad haec
requiritur scientia, quam in plantisut crescant, in animalibus
ut sentiant ac sese moveant. Sufficit vero vis illa ac instinctus,
qui non magis negari potest quam explicari.
Obj. 4". Si anima esset quae voluntate v. g. corpus ac membra
movet , pro libitu posset singula movere membra ; atqui Don
ita fit; ergo.
Resp. Si voluntate omnia membra , et quoad omnia , pro libitu
moveret, cone. ; si non omnia , nec quoad omnia , sed aliqua tan-
tum et ea prout sunt apte disposita , voluntate movet , nego.
Neque enim corpus ab anima voluntate dicimu s moveri; cum
quae ad vitam vegetativam et ad sensum animalem pertinent,
non voluntatis, sed instinctus alicujus virtute, ab anima in
corpore fieri fatendum sit.
§ 31.
SchoLium 5um. De sede animae.
Quaeritur a multis quonam in corporis puncto praesens adsit
anima, quasi vero spiritus esse possit in locali, sive spatio, sive
puncto, cui veluti affixus autin quo circumscriptus sit. Caven-
dum autem hie ab imaginatione sub qua cadere anima non
potest. Duplex ergo excogitatum est systema , in quo utroque
phantasiae illusio nimis videtur praevalere.
Alii volunt animam ibi residere, ubi confluunt nervi omnes,
scilicet in eo cerebri puncto, quod dicitnr sensorium commune.
Inde 1°. corpus totum vivificat, animat et movet, imprimendo
nempe motum spiritibus animalibus, qui in nervis decurrunt,
et per hos sanguini , et per sanguinem caeteris partibus , et sic
deinceps; et vicissim 2°. eorumdem spirituum commotione
admonetur de variis modificationibus, quae in diversis corporis
partibus sive ad intra sive ab extra fiunt.
Alii volunt animam per totum corpus diffundi, fere sicut
aer, aut ignis in corporibus.
Quae si exempli ac similitudinis gratia fingantur, utraque,
remota tamen imagine, admitti possunt. Si vero prout sonant
verba assumantur, nequaquam sunt concedenda.
Anima enim neque in puncto aliquo locali affigi, neque in
spatium aliquod corporale diffundi potest. Ratione simplicitatis,
non per corpus quasi diffunditur. Ubicumque enim existit, tota
est. Ratione activitatis, non potest in puncto aliquo certo , sicut
FSYCHOLOGIA. 239
elementum materiale et iners , affigi ac detineri. Recole dicta in
Ontologia de modo quo spiritus sunt in loco.
Quaestio igitur de sede animae duplex est. Si quaeras ubinam ,
in quo sedet, residet , stat, subsistit? Respondeo : Nullibi , nullo ,
inquam , in loco , punctove spatii , aut corporis. Anima enim
non in alio sedet , stat , existit atque subsistit , sed in se ipsa.
Si quaeras ubinam praesens adsit , cum ens aliud alteri praesens
fiatactusuo, idem est ac si quaeratur ubinam, quonam in loco,
id est quonam in corpore , aut in quo corporis puncto virtutem
suam et operationem applicet.
Respondeo distinguendum esse. Si enim quaestio sit de virtute
et operatione intellectiva et volitiva , anima iterum in se ipsa
intelligit ac vult , virtutem vero intelligendi ac volendi non ad
corpus aut ad locum aliquem determinate applicare cogitur, sed
ad omne id quod est intelligibile ac volibile, sine ullo loci aut
corporis limite.
Si vero quaestio est de virtute ac operatione motiva, sensitiva
ac vegetativa , cum S. Augustino respondeo : « Anima in uno-
quoque corpore , et in toto est tota, et in qualibet ejus parte
tota est... sed alicubi intensius, alicubi remissius. »
Unde anima : 1°. Essentia , et intelligendi ac volendi potentia,
in se ipsa estsubsistens, intelligens etvolens; 2°. potentia autem
et operatione sensitiva ac vegetativa, in corpore suo est, quate-
nus nempe informat , continet , vivificat, animat, movetque et
ipsum totum et omnia ac singilia ipsius membra , et partes et
organa, pro ipsorum natura et aptitudine , in oculo videns, in
aure audiens, in sanguine et spiritibus movens, in cerebro
omnes sensationes ac motus simul colligens, et imagines com-
ponensacdividens, et sic in ahis. Atque ita, sublato utriusque
systematis metaphorica et phantastica illusione, id, quod in utro-
que verum est, cum SS. Augustino et Thoma concordat.
Primum quidem cum his quae uterque habent : « Anima
crassioris corporis sui materiam... per subtiliorem.. , admini
strat, id est per lucem et aerem. » (Aug. III. sup. Genes. ad
litteram. c. xv. ) Unde post ipsum S. Thomas : « Partes grossio-
res corporis per subtiliores movet ( anima ); et primum instru-
mentum virtutis motivae est spiritus, ut dicit Philosophus. »
(Sum. 1. q. 76. art. 7. adl. )
Secundum vero cum illis, quae supra ex Augustino citavimus,
quibus ita subdit S. Thomas : « Anima tota est in qualibet parte
corporis, secundum totalitatem perfeçtionis et essentiae, non
240 PHILOSOPHIC CURSIS.
secundum totalitatem virtutis; quia non secundum quamlibet
suam potentiam est in qualibet parte corporis ; sed secundum
visum in oculo, secundum auditum in aure, et sic de aliis.» At
« potentiarum animae quaedam sunt in ea, secundum quod totara
excedit corporis capacitatem : scilicet intellectus et voluntas:
unde hujusmodi potentiae in nulla parte corporis esse dicun-
tur. Aliae vero potentiae sunt communes animae et corpori :
unde talium potentiarum non oportet quod quaelibet sit in
quocumque est anima, sed solum in illa parte corporis quae est
proportionata ad talis potentiae Operationen). » ( \. q. 76. art. 8.
c. et ad 4. )
THEOLOG IA.
§ \. DE EXISTENTIA DEi.
Propositio. Deus existit.
Probo. Dei nomine iutelligitur ens aliquod primum a se neces-
sario existens, a quo sunt omnia, quae existunt ac possunt
existere, et sine quo nihil esset possibile; summum et infini
tum , quo nihil majus ac melius esse potest aut concipi ; quod
est mundi hujus creator , motor , et ordinator supremus; quod
omnes homines, ut supremum numen semper et ubique com-
muni consensu admiserunt ; atqui ens illud summum existere
necesse est ; ergo existit Deus.
§ 2. SCHOLIUM.
Totidem argumentis invicte ac necessario Dei existentia
demonstratur , quot sunt in mundo entia , quin et quot sunt
in singulis entibus attributa , modi aut relationes. Neque enim
ex idea tantum, sed etiam ex atomo vel una, ad primum
ens , quod a se existat , assurgere necesse est. Argumenta vero
haec singula, quae sive ex idea, sive ex rerum essentia seu
possibilitate , sive ex mundi existentia , sive tandem ex morali
hominum natura deducuntur , et logica , metaphysica , physica
ac moralia vocantur , omnia ad unum redeunt et in uno illo
fundantur argumento : Sum, ergo est Deus. Cujus argumenti si
praemissam tollas , ruit hoc ipso conclusio. Neque enim Deum
esse scirè possem, nisi essem, et me esse scirem. Quidquid vero
addas, nihil adjicis, quo divinae existentiae crescat in me certi-
tudo. Evolvi quidem potest , et variari argumenti hujus forma ,
16
242 ruiLOSOPHij; cunsvs.
verum enimvero quidquid demas, quidquid addas, quidquid
mutes, nihil aliud ego intelligo, neque scio praeter istud : Ego
sum,ergo Deus est. Si praemissam demas , ut alteram ipsi substi
tuas, mente ego existentiae meae sensum suppleo. Si syllogismi
formam compleas : v. g. ego sum; atqui esse non possum nisi
eus aliquod a se primum existat ; ergo ens aliquod a se existit. Et
hapc ego jam sciebam, neque ex his quae addis quicquam intel-
ligerem, nisi hoc ipso quod esse me scio, ens aliquod a se
existere necessario intelligerem. Unde neque ex sola infiniti,
seu entis, seu Dei idea , neque ex sola finiti, seu possibilis, seu
mundi , seu mei idea , Deum esse cognosco , sed ex utraque hac
idea simul , quippe quae rationi omni connaturalis est et essen-
tialis.
Quaecumque tandem afferantur argumenta, in hoc fundantur ,
quod nulluspossit esse homo,ratione utens, qui non necessario
dicat : Deus est. Neque enim ut hoc, quod primum omnium rerum,
ac proin etveritatisomnis ac scientiae est principium, cognosca-
tur et affirmetur , argumentatione ea opus est , quae a magistro
forinsecus docente auditur ac traditur , sed neque revelatione a
Deo ipso verbo facta ; sed sua homini cuique sufficit ea ratio ,
quam a Deo creatore habet, ut, etsi Deus per Moysem non
dixisset , unusquisque, sine ulla errandi formidine, cum ipso
Moyse, exclamet : « In principio Deus creavit cœlum et terram. »
Hic autem sistit ratio. Quae enim subsequuntur , nisi Deus reve-
lasset, nescirem. Ut quid ergo Deus se in principio creasse
cœlum et terram expresse per Moysem affirmavit? Eo quod
ratione uti uolens, dixit insipiens in corde suo : « Non est Deus. »
(Ps. xiii.) Dixit, adverte, non cogitavit; in corde dixit , non in
mente. In corde autem , eo quod « corrupti sunt et abominabiles
facti sunt in studiis suis. » Textum vero sacrum non ideo affe-
rimus, ut, ipsius auctoritate, Deum demonstremus existere, sed
eo fine ut, ex ipsamet Scriptura divinitus inspirata, compro-
bemus homines, qui modo ratione utuntur, nec sunt corrupti
et abominabiles, inutiles et vani, certo sola ratione naturali
Deumscireposse acdebere;sapientemenimaudi: (Sap. xm. 1-9.)
« Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scien-
tia Dei , et de his , quae videntur bona, non potuerunt intelligere
eum, qui est , neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset
artifex : sed aut ignem , aut spiritum , aut citatum aerem , aut
gyrum stellarum , aut nimiam aquam, aut solem et lunam ,
l'ectores orbis terrarum deos putaverunt. Quorum si specie
THEOIOGIA. " 243
delectati, deos putaverunt : sciant quanto his dominator corum
speciosior est : speciei enim generator haec omnia constituit.
Aut si virtutem et opera eorum miraii sunt, intelligant ab illis,
quoniam qui hace fecit, fortior est illis : a magnitudine enim
speciei et creaturae , cognoscibiliter poterit creator horum
videri. Sed tamen adhuc in his minor est querela. Et hi enim
fortasse errant , Deum quaerentes et volentes invenire. Etenim
cum in operibus illius conversentur , inquirunt ; et persua-
sum habent quoniam bona sunt quae videntur. Iterum autem
nechis debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut pos-
sent aestimare saeculum : quomodo hujus Dominum non facilius
invenerunt? »
Unde merito Apostolus ex sola ratione philosophos increpat
ac redarguit (Rom. i., 18-25, 28-32) : « Revelatur enim ira
Dei de cœlo super omnem impietatem et injustitiam hominum
eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent : quia quod notum
est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.
Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta
sunt , intellect^ conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus
et divinitas; ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent
Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt ;
sed evanuerunt in cogitationibus suis , et obscuratum est insi-
piens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti
sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei , in simililu-
dijiem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et qua-
drupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in
desideria cordis eorum , in immunditiam; ut contumeliis affi-
ciant corpora sua in semetipsis : qui commutaverunt veritatem
Dei in mendacium; et coluerunt, et eervicruut creaturae potius
quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. . . Et sicut non
probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in
reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt; repletos
omni iniquitate, malitia, fornicatione , avaritia, nequitia; ple
nos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susur
rones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos ,
elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insi
pientes , incompositos, sine affectione , absque fcedcre, sine
misericordia. Qui cumjustitiam Dei cognovissent, non intel-
lexerunt, quoniam qui talia aguut, digni sunt morte; et non
solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. »
Ratione ergo sola , sensu mediante , Dei existentiam concludi
244 PHILOSOPHIE CURSUS.
necesse est : « Omnis namque domus fabricator ab aliquo : qui
autem omnia creavit , Deus est. » ( Hebr. ш. 4. )
Jam ergo argumenta novem praecipua juvat proponere,
quibus, syllogistica forma, primarium illud ac naturale rationis
argumentum evolvatur. Sed ne illud mente excidat , variari
quidem posse argumentationis formulas , unicum vero tandem
esse medium seu principium, quod in omni demonstrationis
specie idem semper redit.
§ 12.
SchoLium lum. Objectiones contra possibilitatem demonstrandi
existentiam Dei.
Obj. 1". Objectumfideisupernaturalisnaturali ratione demon
stran non potest; atqui Dei existentia est objectum fidei super-
naturalis; ergo ratione naturali demonstran non valet.
Resp. Objectum fidei supernaturalis ratione naturali nequit
demonstrari, dist. : si sub omni respectu sit supra rationis
captum , qualia sunt SS. Trinitatis, Incarnationis, Eucharistiae,
256 PHILOSOrHIvE CURSUS.
aliaque mysteria, concedo ; si sub aliquo respectu sit sola ratione
cognoscibile , nego. Unde ad minorem. Dei existentia est obje-
ctum fidei supernaturalis, dist. : quatenus est a Deo ipso revelata;
concedo ; quatenus ex Dei operibus ratiocinio naturali conclu-
ditur, nego.
Insto 1°. Nulla de Deo cognitio potest haberi sine ipsius Dei
auxilio : siquidem Eccl. i. dicitur : « Omnis sapientia a Domino
Deo est. » — Ergo .
Resp. Nulla de Deo cognitio sine ipsius auxilio , dist. : naturali
aut supernaturali , cone. ; supernaturali tantum , nego. Ad prob.
Omnis sapientia a Domino Deo est , dist. : omnis sapientia super-
naturalis a Domino Deo est revelante, cone.; omnis sapientia
naturalis a Domino Deo est , subdist. : revelante tantum, nego; a
Deo naturalem rationis usum conservante , cone.
Insto 2°. Paulus ad Dei manifestationem refert scientiam, quam
pagani de ipsius existentia habuerunt : « Deus enim illis mani-
festavit. » (Rom. i.)
Resp. Revelavit manifestatione verbali et supernaturali tan
tum , nego ; naturali evidentia , seu operum suorum manifesta
tione , « per ea nempe quae facta sunt , » cone.
Obj. 2'. Veritas prima demonstran non potest ; atqui Deus est
veritas prima; ergo.
Resp. Veritas prima demonstrari non potest, dist. : si per se
priusacstatim non innotescat, nego; si per se prius ac statimevi-
dens innotescat, subdist. : directe , cone. ; indirecte seu ex absurdis,
quae ex ipsius negatione sequerentur, nego. Inde ad minorem.
Deus est prima veritas, dist. : quoad se, cone.; quoad nos,
subdist.: eo sensu quod sit ens primum, ase existens , primum-
que proin omnis entis, omnis ergo veritatis , atque adeo omnis
cognitionis principium, cone. ; eo sensu quod sit ens illud, quod
primum nobis innotescat, iterum subdist. : reflexe et explicite
in statu praesenti, nego; directe et implicite, transeat. Sed hoc
dato, demonstrari indiget, ut, ex directa et implicita , reflexa et
explicita ipsius notio fiat.
Obj. 3". Nihil est in intellectu, quod non fuerit prius in sensu;
atqui Deus in sensu esse seu sentiri non potest; ergo Deus in
intellectu esse , seu cognosci non potest.
Resp. Nihil est in intellectu, quod non fuerit prius in sensu;
dist.: utreflexae cognitionis instrumento ac medio, in hoc statu
praesenti et conjuncto, cone.; ut cognitionis, etiam reflexae,
causa , nego. Untle ad minorem : Deus in sensu esse seu sentiri
THEOIOGIA. 257
neqait, dist. ; quoad ipsius essentiam, cone: quoad ipsius opera
sensibilia ac visibilia, nego. « Invisibilia enim ipsius, per ea quae
facta sunt, intellects conspiciuntur. » (Дот. i. confer et Sapien-
tiae iextum supra J §2.)
Obj. 4«. Quod comprehendi nequit , demonstran non potest;
atqui Deus nequit comprehendi; ergo nec demonstrari.
Resp. Quod comprehendi nequit, demonstran non potest, dist. :
ex essentiae ipsius visione, cone; ex effectibus , qui existeutiam
arguant, nego. Unde ad min. Deus nequit comprehendi , cone. ;
potest autem ejus existentia ex ipsius operibus concludi.
Insto. Atqui , ne existentia quidem Dei demonstran potest.
Etenim ipsius existentiam certo nonpossumus cognoscere, nisi
ipsius naturam aliquatenus saltem apprehendamus ; atqui nul-
latenus Dei naturam apprehendere possumus. Probo : Si sit
Deus, infinitus est; atqui nullatenus infinitum possumus appre
hendere. Probo : intellectu sumus finito ; atqui infmitum a finito
nullatenus apprehendi potest; ergo.
Resp. ad minorem ultimam : infinitum a finito nullatenus appre
hendi potest, dist. : ita ut comprehendatur, seu adaequate cogno-
scatur, cone. ; ita ut inadaequate cognoscatur, nego.
§ 13.
SchoLutm 2um. Objectiones contra tria argumenta priora existen
tia Dei.
Obj. 1". A possibilitate logica, seu mera cognoscibilitate, ad
possibilitaUem actualem, id est ad existentiam rei, non valet
illatio; atqui actualis Dei existentia ex ipsius logica possibilitate,
seu mera cognoscibilitate, concluditur; ergo argumento hoc non
demonstratur.
Resp. A- possibilitate logica, seu mera rei cognoscibilitate, ad
actualem ipsius possibilitatem seu existentiam non valet illatio ,
dist. : si res cognosci possit, quin actu existat, cone; sic v. g. ex
eoquod circulus sit cognoscibilis, non sequitur ipsum actu exi-
stere. — Si res cognosci nequeat, quin actu existat, nego. Unde
ad minorem : actualis Dei existentia ex ipsius logica possibilitate ,
seu mera cognoscibilitate,. concluditur, dist. : praesupposita sal
tem entis alicujus a se existentis necessitate, cone; necessitate
hac ne implicite quidem praesupposita, nego. Cum enim ita
argumentor : Deus est possibilis, ergo existit, idem est ac si
dicam : Dei ideam habeo, seu Deum cognosco, ergo existit.
П
258 PHILOSOPHIE CURSUS.
Valet autcm illud argumentum. Neque enim illud possem affir-
mare : Deusest possibilis, nisi Dei ideam haberem, nisi ens
aliquod necessario existere intell igerem; neque ens aliquod
necessario existere intelligerem , nisi haec duo certo cognosce-
rem, nempe : 1°. eus aliquod, me saltem, existere; 2°. nullum
ens posse existere, nisi aliquod saltem ens a se necessario existat.
Insto. Ex eo quod circulum concipiam necessario esse rotun-
tlum,non sequitur circulum actu rotundum existere; ergo ex
eo quod Deum necessario a se existere concipiam , non sequitur
Deum actu esse existentem.
Resp. Conc. ant. Nego conseq. et paritatem. Deus enim non ideo
existit, quia ipsum concipio existere, sed ideo quia non potest
non existere. ldeo vero ego Deum existere concludo , quia conci
pio eum non posse non existere. Circulus autem potest non
existere , unde ex eo quod circulum concipiam necessario rotun
dum esse , non ideo concludo circulum necessario actu existere,
sed tantum : si circulus actu existit, ipsum necessario esse actu
rotundum.
Obj. 2*. Repugnat entis a se existentia ; probo : Ens a se exi-
stens sui ipsius esset principium ac sufficiens ratio; atqui nequit
ens aliquod sui ipsius esse principium ac ratio sufficiens : debe-
ret enim ens idem simul esse principium sui, et esse a prin-
cipio , simul ratio sufficiens suae existentiae , et existere propter
suam sufficientiam.
Resp. Assertum nego. Adprob. Ens a se exisfens esset sui ipsius
principium ac ratio , dist. : efficiens , id est se ipsum ex non
existente existens faceret, nego ; sufficiens , sui nempe existentis,
conc. ; unde ad min. : nequit ens aliquod sui ipsius esse prin
cipium et ratio, distinguo : efficiens, conc; sufficiens, nego.
Quoad rationem additam , conceditur ens a se existens esse simul
principium sui et a principio , suab existentiae rationem et
simul propter suam sufficientiam existens. Nec ulla in hoc est
repugnantia. Principium enim et principatum , ratio et ratio-
natum possunt esse et sunt unum et idem, nec ab invicem distin-
guuntur et separantur, sicut causa et eff'ectus. Sed ens a se non
dicitur sui ipsius causa aut effectus. Cum enim necessario a se
existat, effici non potest , at semper est.
THEOLOGIA.
§ 16.
CüROLLARium 1um. Ergo Dei essentia est esse.
Essentia enim est id quo ens est id quod est et non aliud ; seu
id sine quo ens aliquod nec esse nec concipi potest; atqui Deus
est et concipitur ut Deus , seu ut ens a se necessario existens,
quia est, et ideo a se necessario est , quia simpliciter est; ergo
Dei essentia est esse.
Et vero , si Deus posset concipi sine tw esse, non esset : siqui-
dem nec a se, nec necessario esset ; a ) non a se : si enim posset
concipi sine T°j esse , posset non esse, ac proin posset supponi
non esse; posito vero quod non sit, jam non posset esse a se,
siquidem deberet ab alio fieri ; b ) non necessario : si enim posset
concipi sine tw esse, posset non esse, ac proin non foret neces-
sarium.
Contra vero , nullius entis ab alio et contingentis essentia est
simpliciter esse ; siquidem ens quod vis ab alio et coutingens
potest concipi sine tw esse actu , seu quin sit actu ; siquidem a)
omrie ens ab alio aliquando non fuit, quando nempe nondum
ab alio fuerat productum; b ) omne ens contingens potest
non esse.
§ H.
Coroixarium 2um. Ergo primarium Dei attributum est esse.
Nam illu 1 est primarium Dei attributum, \". quod primuma
nobis de Deo concipitur; 2°. sine quo caetera omnia attributa
non possunt esse nec a nobis concipi; 3° ex quo contra semel
posito et cognito , caetera omnia deducuntur; atqui
Esse est 1 ) id quod primum de Deo concipimus. Patet ex
omnibus argumentis, quibus Deum existere demonstravimus
expresse ex eo quod non possimus non affirmare existentiam
alicujus entis, quod a se necessario simpliciter est.
Esse est 2 ) id sine quo nullum aliud de Deo attributum conei-
pere possumus , siquidem :
a ) Ideo tantum apprehendimus Deum a se existere ac esse ,
quia primo apprehendimus ipsum simpliciter esse. Non ideo
enim Deus est , quia a se est; sed ideo a se est, quia simpliciter
est : prius enim est esse , quam a se esse.
b ) Nec ideo Deus est , quia est infini tus , immensus , immuta-
bilis, aetemus, intelligens, volens, creans, etc. ; sed ideo Deus
¥UROLOGIA . 263
esl mfinitus , seu maxime ens ; ideo aeternus , seu semper actu
ens, intelligens, creans, etc., quia simpliciter est, sine ullo
non esse, sine ulla negatione, fine, restrictione entis. Prius est
enim esse , quam esse ens , quo nullum sit majus , quam esse
semper, quam cognoscere ac creare, etc.
Esse est 3) id ex quo semel posito et cognito, caetera Dei
omnia attributa deducuntur. Siquidem hoc ipso quod Deus est,
et quod Deum cognoscimus esse , necessario concludimus ipsum
esse rationem sufficientem sui esse, ac proin esse a se, et quidem
necessario. Posita enim ratione sufficienti, ponitur necessario
rationatum. Jam porro ex aseitate ac necessitate deducitur infi
nitas, ex infinitate vero caetera omnia Dei attributa necessario
consequuntur.
§ 18.
CoroLLarujm З"™. Ergo hoc nomen , QUI EST , sive etiam : suit qui
sum, est nomen maxime proprium Deo : {". quia nullum est aliud
nomen, quo melius indicetur Dei essentia , quae est esse; 2°. quia
nullum est aliud, quo magis dicatur id omne quod Deus est, sine
ulla restrictione , circumscriptione , comparatione aut relatione
cum entibus ab ipso distinctis; 3 '. quia soli Deo proprie et abso
lute conveuit.
§ 19.
ConoLLARiUM 4um. Ergo tamen , etsi sola ratione naturali appre-
hendamus Deum esse, non ideo apprehendimus ipsummet Dei esse.
Deum enim esse ratione sola non cognoscimus, nisi ex creaturis:
« Invisibilia enim ipsius, per ea quae facta sunt, intellecta conspi-
ciuntur. » ( Rom. i. ) « Creaturae autem sunt effectus Dei , virtu-
tem causai non adaequantes. Unde ex sensibilium cognitione non
potest tota Dei virtus cognosci : et per consequent nec ejus
essentia videri , sed quia sunt effectus a causa dependentes , ex
eis in hoc perduci possumus, ut cognoscamus de Deo an est; et
ut cognoscamus de ipso ea , quae necesse est ei convenire , secun
dum quod est prima omnium causa excedens omnia sua causata.»
(S. Тном. 1. q. 12. art. 12. ) Sed «cognoscere ipsum esse
subsistens est coimaturale soli intellectui divino, et est supra
facultatem naturalem cujuslibet intellectus creati... Non igitur
potest intellectus creatus Deum per essentiam videre , nisi in
quantum Deus per suam gratiam se intellectui creato conjungit
Ut intelligibilem ab ipso. » (Ibid. art. A. )
m PHILOSOPHIE CURSUS.
§ 20.
ConoLLAiiifjM 5um. Ergo , licet essk sit proprie unicum Dei attri
but um , et totam ipsius essentiam constituat, multa tamen in ipso
attributa ratione possumus distinguere. Nam 1°. pro nostro finito
concipiendi modo , id omne quod de Dco attingimus, unico actu
ac idea apprehendere non valemus ; ex quo fit ut ipsum , modo
sub uno, modo sub alio respectu, successive cogamu r conside
rare; 2U. Deum nonnisi ex creaturis cognoscimus, i ta nempeut,
quidquid perfectionis in rebus creatis observamus, illud in Deo
esse, sed eminenti, hoc est, infinito modo, concludamus; unde
tot perfectiones Deo attribuimus, quot in creaturis invenimus.
Prout ergo res creatas cognoscimus existere ab alio , contingen
tes, finitas, multiplices, compositas, mutabiles, successives,
loco defini tas, viventes, intelligentes , volentes , etc. , quidquid
in variis his creaturae relationibus reale est, id Deo attribuendum
concludimus , atque ita, negatis limitibus omnibus et defecti-
bus, qui variis hisce creaturae attributis indicantur, Deum esse
ens a se, necessarium, infinitum, unicum, simplex, immuta-
bile, aeternum, immensum, intelligens, volens , omnipo-
tens, etc., affirmamus.
§ 24.
Scholium. Objectiones contra Dei tinitatem.
Obj. l*. Certum est illud, guod omnes homines communi
consensu admiserunt; atqui plures esse Deos admiserunt omnes;
ergo.
Resp. Certum est illud , quod omnes homines communi con
sensu admiserunt, dist.: ubique et semper, et quidem unanimi
et uniformi consensu , conceda; alicubi et aliquando tantum, et
quidem variabiliter, nego. Unde ad minorent : Plures esse Deos
admiserunt omnes, dist. : alicubi et aliquando, et vario quidem
ac contradictorio prorsus modo , conc. ; ubique vero et semper, et
uniformi consensu , nego.
Et 1°. Non semper. a) Non ab hominum creatione ad diluvium,
ut liquido conjicere est ex S. Scriptura,quae tantum scelus utique
non reticeret. Causam porro diluvii hanc unam assignat, nempe
carnis corruptionem : quia caro est. Scriptura vero contra sophi-
stas uti licet , cum saltem sit liber omnium maxime authenticus.
b) Neque ab apostolorum praedicatione usque ad nos. 2°. Non
ubique, a) numquam enim apud Judaeos; b) sed neque apud
Sinenses, neque apud plerosque Americae sylvaticos, qui unum
fere Deum cœli agnoverunt. 3°. Non uniformi consensu ; Deos
enim alii alios admittebant. 4°. Tandem, nec apud ipsos paganos
pluralitas Deorum ab omnibus admissa est, uti constat ex philo-
sophorum libris, qui unum Deum esse certo cognoscebant, licet,
plebis metu, aliter palam, et aliter privatim agerent. Communis
ergo ille non est consensus, contra quem semper et ubique
protestat! sunt saltem aliqui , et quidem qui ubique sapientia
maxime praecellerent.
Obj. 2*. Ex uno eodemque principio contrarii effectus nequeunt
oriri; atqui in mundo adsunt contraria, bona videlicet ac mala;
ergo non unus est mundi auctor, sed duplex, boni quidem unus ,
mali vero alter creator.
Resp. Transeat major. Neque enim repugnat idem agens pro-
ducere contraria , ut sunt v. g. frigus et calorem, etc. Ad min.
In mundo adsunt contraria; iterum transeat, nec quicquam inde
quod duplicem auctorem requirat. Quoad probationem vero:
adsunt bona et mala , dist. : bona , conc. ; mala, subdist. : quae sint
aliquod ens reale, nego; quae sint entis ac perfectionis limes ac
negatio, concedo. Cum ergo malum mera sit negatio, nullum
THEOLOGIA. 267
requirit auctorem. Quae autem ulterius urgeri possunt , plenius
ibi solventur ubi de providentia.
Obj. 3". Essentiae sunt necessariae et infinitae; atqui plures,
quin et infinito numero sunt essentiae ; ergo plura dantur infi
nita ac necessaria.
Resp. Essentiae sunt necessariae et infinitae , dist. : in se ipsis ,
nego : siquidem in se ipsis non existunt ; in Deo , concedo :
siquidem Deus in intelligentia sua possibilium omnium ideam
habet , et in omnipotentia sua virtutem actuandi omnes essen-
tias. Unde ad minorem. Essentiae sunt plures , quin et infinito
numero , distinguo : in se ipsis , nego ; in Dei mente ac poten-
tia, subdist. : plures sunt numero, nego; sine numero , cone.
Nihil enim aliud sunt quam ipsa Dei essentia , quatenus per
similitudinem ad extra est participabilis.
Obj. 4*. Deus est ens, quo nihil melius esse potest; atqui
melius est plures esse Deos, quam unum : siquidem plura
bona esse melius est , quam si unum sit; ergo.
Resp. Maj. conc. ; min. neg. Ad prob. Melius est plura esse bona
quam unum , dist. : si unum hoc bonum non sit omne bonum ,
concedo; si sit omne bonum , nego. Deus porro , hoc ipso quod
est infinitus, est omne bonum.
Quae ex revelatione objici possent, a theologis solvuntur.
§ 36.
CoroLLarium 1um. Ergo DeUsest actus purus.
Ens illud dicitur et est actus purus , quod totum in actu
est , sine ulla merae potentiae admixtione ; atqui Deus totus
est in actu , sine ulla тerae potentiae admixtione: si cnim sub
aliquo respectu foret in potentia et non inaclu , sub eo respectu
posset esse ac concipi major, melior ac perfection, nempe
cum de potentia ad actum sesi» determinaret. Plus enim est
agere, quam posse agere. Sic v. g. plus est verum actu cogno-
scere et bonum actu vello , quam posse verum cognoscere aut
bonum velle. Deus autem non potest esse aut concipi major,
melior , perfections quam est ; ergo Deus totus est in actu,
nec ullo modo in potentia; ergo Deus est actus purus.
§ 27.
CoroLLarium %m. Ergo Deus est tpiritus.
Spiritus est substantia activa ; atqui Deus est substantia
activa : siquidem in se subsistit, et est actus purus; ergo Deus
est spiritus.
§ 28.
CoroLLarium 3й™. Ergo Deus haud minus spiritus creates quam
corpora transcendit. Tum 1°. quia distantia inter Deum et spiri-
tum creatum aeque infinita est , ac distantia, quae inter ipsum et
corpus intercedit : siquidem spiritus creatus, quantumvis cor
pora superet , nihilo secius finitus est ; tum 2°. quia Deus est
actus purus; spiritus vero finitus , quantumvis activus sit , est
in potentia circa multa , quin et circa infinita. Quantrtcumque
enim cognoscat ac velit spiritus, qui maxime intelligens est ac
volens , infinita remanent , quae Deus ipsi posset intelligibilia et
volibilia exhibere.
270 phiLosophic cimsus.
§ 29.
SchoLium. Objectiones contra Dei simplicitatem.
Obj. 1". Ubi est attributorum distinctio , ibi non est absoluta
simplicitas; atqui in Deo varia attributa distinguuntur , v. g.
infinitas, aetemitas, intellectus, voluntas, etc.; ergo Deusnon
est absolute simplex.
Resp. Ubi est attributorum distinctio , ibi non absoluta sim
plicitas, dist. :si attributa ita distinguuntur, ut unum non sit
aliud, qualia sunt v. g. color et sonus, tempus et locus , etc.,
concedo; secus, nego. Unde ad min. In Deo varia attributa distin
guuntur, dist.: ratione entis, nego ; ratione comparationis cum
entibus creatis, cone. et explico. Cum Deus nobis nonnisi ex
creaturis innotescat , quidquid in his deprehendimus , illud Deo
convenire, sed infinito modo, affirmamus, eo ad hoc inducti
principio : quod nihil perfectionis efiectui possit inesse , quin
eminenter in causa praeexistat. Unde prout diversas in creaturis
concipimus proprietates, ut sunt existentia , finitudo, tempus,
locus, vita, intelligentia , voluntas, potentia, etc., haec Deo
attribuenda esse , sed sublato omni defectu ac limite , concludi-
mus, atque inde fluit distinctio earum perfectionum , quas in
simplicissima Dei unitate identificatas percipimus. Haec ergo
attributorum in Deo distinctio, non in ipso Dei ente, sed in
comparatione ipsius cum diversis creaturarum relationibus,
fundatur.
Obj. 2". Ille non absolute est simplex , qui a potentia ad actum
transit ; atqui Deus a potentia ad actum transiit : siquidem ante
mundi existentiam, Deus fuit potentia creans, non vero actu;
post mundi existentiam , jam actu creans fuit , et non potentia
tantum ; ergo Deus non est absolute simplex.
Resp. Concede majorem , nego minorem ; ad prob. nego. Deus
enim ab aeterno fuit, non potentia tantum, sed et actu , creans
id omne quod voluit existere in tempore et in singulis temporis
instantibus. Distinctio necin Deo , necin ipsius actu est, sed in
extrinseco actus termino seu effectu , in mundo scilicet, qui ex
non existente existens factus est in tempore. Quae ulterius
urgeri possunt, infra , ubi de immutabilitatê , solventur.
Obj. 3". In Deo distinguuntur tres personae.
Resp. Ratione entis , nego ; ratione relationis , concedo.
Obj. 4'. S. Scriptura Deo tribuit oculos , manus, brachia, etc.
Resp. Metaphorice.
THEOLOGIA. 271
§ 31.
SchoLium. Objectiones contra Dei immutabilitatem.
Obj. t". Mutatur qui de non creante fit creans; atqui Deus de
non creante factus est creans ; ergo.
Resp. Maj. cone; min. neg. Deus enim semper fuit creans,
siquidem unico ac simplici et aeterno suo actu voluit ac decrevit
mundum existere in tempore. Mutatio omnis extra Deum, non
in ipso facta est.
272 PHILOSOPHIE CURSUS.
Insto I°. Saltem mulabilis Deus. Siquidem mutabilis est ille,
qui potuisset esse alius actu quam est ; atqui Deus actu alius esse
potuisset : nam Deus potuisset non creare; atqui, sinon creasset,
alius fuisset : siquidem non fuisset actu creans ; ergo.
Resp. Minorem 1'. et 2'. syllogismi nego. Sive enim creare velit
Deus, sive non velit, nec major nee minor est ipsius volitio; ac
proin nec alia est intrinsece. Sive enim mundi existentiam velit,
sive nolit Deus, nec plus nec minus vult; quia sive velit, sive
nolit oreare, infinitum, se ipsum nempe vult. Si ergo Deus
decrevisset non creare, creator utique non fuisset actu. Sed cum
mundi existentia nihil prorsus ipsius scientiae aut potentiae addat,
nulla inde in ipso mutatio fuisset. Rerum enim existentia Deo
est prorsus extrinseca.
Insto 2°. Cum nihil est creatum , Deus non est creator;
atqui aliquando nihil fuit creatum ; ergo aliquando Deus non fuit
creator.
Resp. Nego maj. Cum nihil est creatum , Deus est creator , actu
nempe volens existere mundum in tempore.
Mirum est de caetero nos adeo esse circa Deum difficiles, cum
continuo nobis ipsis tribuamus ea, quae tamen actu non exerce-
mus. Sic v. g. viator, scriptor, architectus, dicitur aliquis,
etiamsi actu nec iter faciat, nec scribat , nec aedificet.
Obj. 2'. Scriptura dicitDeum pœnituisse; atqui pœnitentia est
voluntatis mutatio ; ergo.
Resp. Dicitur Deum pœnituisse, dist. : metaphorice, concedo;
proprie , nego.
Insto 1°. Deus eumdem hominem modo amat, modo odit.
Resp. Deus , eodem ac aeterno actu , hominem , quamdiu
justus est, amat; quamdiu vero peccator est, odit. Mutatur
homo, non Deus. Actus enim in Deo unicus est; quo, aeterno
amore, summum bonum vult, ac proinde malum, aeterno pari-
ter odio prosequitur.
Insto 2°. Deus dixit se Niniyem eversurum et non evertit.
Resp. Deus dixit Niniven evertendam, dist. : conditione subau-
dita : nisi convertatur , cone.; absolute , nego.
Insto 3\ Deus quaedam praecepit, quae deinde prohibuit: v. g.
circumcisionem , et caetera Judaeorum legalia.
R. Non major inde in Deo mutatio, quam in voluntate domini,
qui mane statuit servum operae tali , dein tali successive vaca-
turum. Mutatio in operati one servi fiet, non in domini volun
tate ac decreto. Deus ergo , ut dicit S. Gregorius, « quamvis rem
THEOLOGIA. 273
mutet , consilium non mutât. » Decrevit porro ab aeterno circum-
cisionem et caetera legalia a Judaeis observanda, non vero a
christianis. Nec novo actu aut decreto indiguit, ut id, quod ab
aeterno mutandum decreverat , mutaret. « Ad opus novum Deus
non novum , sed sempiternum adhibet consilium. » ( Aug. )
§ 33.
SchoLium. Objectiones contra Dei aeternitatem.
Obj. \'. Ibi successio, ubi datur praeteritum et futurum; atqui
Dei actiones aliae sunt praeteritae , aliae futurae; ergo.
Resp. Majorem cone ; ad min. : Dei actiones aliae sunt praeteritae,
aliae futurae , (list. : in Deo ipso operante , nego; in actionis
divinae effectu seu termino , seu extra Deum , concedo. Sic v. g.
Deus ab aeterno vult Adam , dein Moysem , dein David successive
existere : Adam praeteritus est relate ad Moysen, Moyses futuras
relate ad Adam et simul praeteritus relate ad David; sed omnes
ac singuli sunt relate ad Deum praesentes.
Insto 1°. Si aeternitas Dei quovis instanti tota est, creatura
quaelibet toti aeternitati coexistit ; atqui hoc est absurdum;
ergo.
Resp. Creatura toti aeternitati coexistit, dist. : eo sensu quod
creaturae existentia duratione correspondet aeternitati, nego;
eo sensu quod per id tempus, quo durat cujuslibet creaturae exi
stentia, Deus habet totum suumens, concedo. Sic v. g. esto rupes
quae per mille annos sine ulla prorsus mutatione possit durare,
singuli maris fluctus rupi huic coexistunt , non eo sensu quod
unusquisque fluctus duret toto tempore, quo rupes illa, sed eo
sensu quod tempore eo, quo durat fluctus, rupes ilia totam suam
substantiam habet.
Insto 2°. Deus hodie diutius exstitit quam heri; ergo aeternitas
continuo crescit.
Resp. Hodie diutius, id est plura tempora sibi successerunt
extra Deum , cone. ; in Deo , nego.
THEOLOGIA. 275
§ 35.
Scholium. Objectiones contra Dei immensitatem.
Obj. i'. Si Deus ubique esset, extensus foret; atqui extensus
non est ; ergo nec ubique.
Resp. Deus esset extensus, si esset ubique, dist. zper partes
veluti diffusus, conc.; totus simul praesens, nego. Id enim quod
extensum est, non potest esse ubique totum , sed singula spatii
loca singulis suis parti bus occupat.
Obj. 2*. Si Deus ubique est, in locis etiam sordidis versatur ;
atqui hoc ipsum dedecet; ergo.
Resp. Cum S. Augustino (in lib. V. contra Haereses, c. v) : « Si
solis radius cloacarum sordes siccare novit, eis inquinari non
novit ; quanto magis splendor lucis aeternae, quocumque radiave-
rit , mundare potest, et ipse pollui non potest. »
Obj. 3*. Deus dicitur in cœlo , in templo , in justorum animis
habitare; sed haec non sunt ubique ; ergo non ubique Deus est.
Resp. Deus dicitur in cœlo, in templo, etc. , habitare, dist. ;
exclusive ad alia, nego; eo quod ibi majorem sui manilestationem
exhibeat, concedo. Sic et anima in cerebro dicitur residere, eo
quod majorem ibi exerceat virtutem, non quod non sit et in
corpore reliquo , quod totum vivificat.
276 PHILOSOPHIE CURSUS.
§ 39.
Corollarium. Ergo Deus seipsum cognoscit , et quidem adaequate
ita ut seipsum comprehendat. Si enim seipsum Deus adaequate seu
infinite non cognosceret , non cognosceret omne id quod potest
cognosci. Siquidem cum nihil sit in Deo nisi ens, nihil est in
ipso, quod non sit maxime cognoscibile.
THEO1OGIA. 279
§ 40.
ScHonuM lum. Quaeritur quomodo Deus cognoscat.
Resp. Deus intellectu suo cognoscit ; sed jam quidquid in Deo
est, Deus est; intellectus ergo Dei cum sit infinitus, non ab
ipsomet esse Dei reipsa aliud est; secus enim duo essent infi-
nita, intellectus nempe divinus et essentia divina. « Deo hoc est
esse, quod sapientem esse , » ut ait Aug. ( de Trin. l. VI. c. iv ) :
«Deus ergo seipsum per seipsum intelligit. » (Thom. 1. q. li.
art. 3.)
« Deus enim perfecte seipsum intelligit , alioquin ejus esse
non esset perfectum, cum ejus esse sit ejus intelligere. Si autem
perfecte aliquid cognoscitur , necesse est quod virtus ejus per
fecte cognoscatur; virtus autem alicujus rei cognosci non potest,
nisi cognoscantur ea ad quae virtus se extendit. Unde cum
virtus divina se extendat ad alia, eo quod ipsa est prima causa
effectiva omnium entium... necesse est quod Deus alia a se cogno
scat. Et hoc etiam evidentius lit, si adjungatur quod ipsum esse
causae agentis primae, scilicet Dei, est ejus intelligere. Unde
quicumque effectus praeexistunt in Deo sicut in causa prima ,
necesse est quod sint in ipso ejus intelligere, et quod omnia in
eo sint secundum modum intelligibilem. Nam omne quod est in
altero, est in eo secundum modum ejus in quo est.
« Ad sciendum autem qualiter alia a se cognoscat , consideran-
dum est quod dupliciter aliquid cognoscitur : uno modo in seipso,
alio modo in altero. Tn seipso quidem cognoscitur aliquid, quando
cognoscitur per speciem propriam adaequatam ipsi cognoscibili,
sicut cum oculus videt hominem per speciem hominis ; in alio
autem videtur id quod videtur per speciem continentis, sicut
cum pars videtur in toto per speciem totius, vel cum homo vide
tur in speculo per speciem speculi, vel quocumque alio modo
contingat aliquid in alio videri.
« Sic igitur dicendum est quod Deus seipsum videt in seipso ,
quia seipsum videt per essentiam suam. Alia autem a se videt
noninipsis, sed in seipso, in quantum esseutia sua continet
similitudinem aliorum ab ipso. » (S. Thom. 1. q. 14. art. 5. )
§ M.
Scholium 2'"". Quaeritur utrum et quomodo Deus cognoscat sin-
gtda , quatenus sunt inter se distincta.
Resp. « Propria natura -uniuscujusque consistit secundum
280 philosophie ctmscs.
quod per aliquem modum divinam perfectionem participat. Non
autem Deus perfecte seipsum cognosceret, nisi cognosceret quo-
modocumque participabilis est ab aliis sua perfectio : nec etiam
naturam ipsam essendi perfecte sciret, nisi cognosceret omnes
modos essendi, » (1 . q. iA. art. 6) et « quia quanto perfectius est
cognitum in cognoscente , tanto perfectior est modus cognitic-
nis..., Deus non solum cognoscit res esse in seipso; sed per
id quod in se ipso continet res , cognoscit eas in propria natura ;
et tanto perfectius quanto perfectius est unumquodque in seipso.»
(Ibid. ad 2.) Sed jam « non particulatim , vel singillatim omnia
videt, velut alternante conceptu hinc il lue , inde hue , sed omnia
videtsimul. » ( Aug. de Trin. l. XV. c. xiv. ) Nam « Deus omnia
videt in uno , quod est ipse ; unde simul et non successive omnia
videt. » (1. q. 14. art. 7.)
Res autem non sunt causa scientiae Dei. Etenim « universas
creaturas et spirituales et corporales , non quia sunt, ideo novit
Deus; sed ideo sunt quia novit. Non enim nescivit quae fueral
creaturus : quia ergo scivit, creavit; non quia creavit , scivit. »
(AtiG. de Trin. l. XV. c. xin. ) Sicut « scientia artificis est causa
artificiatorum , eo quod artifex operatur per suum intellectum. »
§ m.
Scholium 3um. Quaeritur utrum et quomodo Deus cognoscat infi
nita, id est omnia omnino quae possunt esse.
Resp. « Quamvis infinitorum numerorumnullus sit numerus,
non tamen est incomprehensibilis ei cujus intelligentiae non est
numerus.» (Acg. de Civ. Dei, l. XII.) Nam «cum Deus sciat non
solum ea quae sunt actu , sed etiam ea quae sunt in potentia , vel
sua , vel creaturae , haec autem constet esse infinita , necesse est
dicere quod Deus sciat infinita. »
« Et licet scientia visionis, quae est tantum eorum, quae sunt,
velerunt, vel fuerunt, non sit infinitorum, ut quidam dicunt,
cum non ponamus mundum ab aeterno fuisse, nec generationem
et motum in aeternum mansura , ut individua in infinitum multi-
plicentur; tamen si diligentius considerentur, necesse est dicere
quod Deus etiam scientia visionis sciat infinita. Quia Deus scit
et;am cogitationes et affectionos cordium, quae in infinitum multi-
plicabuntur, creaturis rationalibus permanentibus absque fine.
« Hoc autem ideo est, quia cogitatio cujuslibet cognoscen-
tisse exten lit, secundum modum formae , quae est principium
THEOLOGtA. 281
cognitioni?. Species enim sensibilis, quae est in sensu, est simili
tudo solum unius individui ; unde per eam solum unum indi-
viduum cognosci potest. Species autem intelligibilis intellectus
nostri est similitudo rei quantum ad naturam speciei, quae est par-
ticipabilis a particularibus infinitis; unde intellectus nosterper
speciemintelligibilem hominis cognoscit quodam modohomines
etiam infinitos; sed tamen non in quantum distinguuntur ab invi-
cem, sed secundum quod communicant in natura speciei, propter
hoc quod species intelligibilis intellectus nostri non est similitudo
hominum, quantum ad principia individualia, sed solum quan
tum ad principia speciei. Essentia autem divina, per quam intelle
ctus divinus intelligit, est similitudo sufficiens omnium, quae sunt
vel esse possunt , non solum quantum ad principia communia ,
sed etiam quantum ad principia propria uniuscujusque...; unde
sequitur quod scientia Dei se extendat ad infinita, etiam secun
dum quod sunt ab invicem distincta. » ( 1. q. U. art. 12.)
§43.
Scholium A"m. Quceritur utrum et quomodo Deus cognoscat futura
contingentia.
Resp. « Cum supra ostensum sit . .. . quod Deus sciat omnia non
solum quae actu sunt, sed etiam quae sunt in potentia sua, vel
creaturae , horum autem quaedam sint contingentia nobis futura,
sequitur quod Deus contingentia futura cognoscat.
«Ad cujus evidentiam consiclerandum est quod contingens
aliquod dupliciter potest considerari : uno modo in se ipso ,
secundum quod jam in actu est; et sic non consideratur ut futu-
rum, sed ut praesens, neque ut ad utrumlibet contingens , sed
utdeterminatumadunum; et propter hoc sic infallibiliter subdi
potest certae cognitioni , utpote sensui visus , sicut cum video
Socratem sedere. Alio modo potest considerari contingens ut
est in sua causa , et sic consideratur ut futurum , et ut contin
gens nondum determinatum ad unum , quia causa contingens
se habet ad opposita , et sic contingens non subditur per certi-
tudinem alicui cognitioni. Unde quicumque cognoscit effectum
contingentem in causa sua tantum, non habet de eo nisi conje-
cturalem cognitionem. Deus autem cognoscit omnia contingen
tia, non solum prout sunt in causis suis, sed etiam prout
unumquodque eorum est actu in seipso. Et licet contingentia
fiant in actu successive , non tamen Deus successive cognoscit
282 phiLosophic: cursus.
contingentia, prout sunt in suoesse, aient nos, sed simul,
quia ejus cognitio mensuratur aeternitate, sicut etiam suum
esse ; aeternitas autem tota simul existons ambit totum tempus.
Unde omnia quae sunt in tempore , sunt Deo ab aeterno praesen-
tia , non solum ea ratione qua habet rationes rerum apud se
praesentes , ut quidam dicunt , sed quia ejus intuitus fertur ab
aeterno supra omnia , prout sunt in sua praesentialitate. Untle
manifestum est quod contingentia infallibiliter a Deo cognoscun-
tur, in quantum subduntur divino conspectui secundum suara
praesentialitatem, et tamen sunt futura contingentia suis causis
proximis comparata. » ( 1. q. 14. art. 13. )
§ U.
SchoLium 5um. Quaeritur utrum et quomodo Deus cognoscat ea qw
non sunt , seu mere possibilia.
Resp. « Deus seit omnia quaecumque sunt quocumque modo.
Nihil autem prohibet ea quae non sunt simpliciter , aliquo modo
esse. Simpliciter enim sunt quae actu sunt; ea vero quae non
sunt actu , sunt in potentia vel ipsius Dei , vel creaturae ; sive in
potentia activa, sive inpassiva; sive in potentia opinandi, vel
imaginandi, vel quocumque modo significandi. Quaecumque
igitur possunt per creaturam fieri , vel imaginari , vel dici , et
etiam quaecumque ipse facere potest , omnia cognoscit Deus,
etiamsi actu non sint. Et pro tanto dici potest quod habet etiam
non entium scientiam.
«Sed horum quae actu non sunt, est attendenda quaeJam
diversitas. Quaedam enim licet non sint nunc in actu, tameu vel
fuerunt, vel erunt ; et omnia ista dicitur Deus scire scientia visio-
nis. Quia cum intelligere Dei, quod est ejus esse, aeternitate men-
suretur, quae sine successione existens totum tempus comprehen-
dit , praesens intuitus Dei fertur in totum tempus, et in omnia
quae sunt in quocumque tempore, sicut in subjecta sibi praesen-
tialiter. Quaedam vero sunt quae sunt in potentia Dei, vel creaturae,
quae tamen nec sunt, nec erunt, neque fuerunt; et respectu
horum non dicitur habere scientiam visionis, sed simplicis intel-
ligentiae. Quod ideo dicitur quiaea, quae videntur apud nos, habent
esse distinctum extra videntem.... Ergo dicendum quod secun
dum quod sunt in potentia, sic habent л eritatem ea quae non sunt
actu; verum est enim ea esse in potentia , et s'c sciuntur a Deo.»
(1. q. U. art. 9.)
theôLogia. 283
§ 48.
SchoLium 6um. Qua?ritur utrum et quomodo Deus cognoscat mala.
Resp. « Quicumque perfecte cognoscit aliquid , oportet quod
cognoscat omnia quae possunt illi accidere. Sunt autem quaedam
bona, quibus accidere potest ut per mala corrumpantur ; unde
Deus non perfecte cognosceret bona, nisi etiam cognosceret
mala. Sic autem est cognoscibile unumquodque, secundum quod
est ; unde cum hoc sit esse mali, quod sit privatio boni , per hoc
ipsum quod Deus cognoscit bona, cognoscit etiam mala , sicut
per lucem cognoscuntur tenebrae. » ( \. q. 14. art. 10. )
§ 46.
SchoLium 7™m. Quceritur utrum et quonam sensu plures in Deo
idea? esse possint.
Resp. Cum « Deus sciat quidquid est in potentia sua , vel
creaturae... , intelligendo essentiam suam, cognoscit essentias
omnium, et quaecumque eis accidere possunt. » (1. q. 14. art. 14.)
« Deus secundum essentiam suam est similitudo omnium
rerum. Unde idea in Deo nihil aliud est quam Dei essentia. »
(1. q. 15. art. 1. ad 3.) «Sed idea non nominat divinam
essentiam, in quantum est essentia, sed in quantum est simili
tudo vel ratio hujus vel illius rei. Unde secundum quod sunt
plures rationes intellectae ex una essentia , secundum hoc dicun-
tur plures ideae. » (1. q. 15. art. 2. ad 1.) Nam « ideae sunt prin
cipales quaedam formae , vel rationes rerum stabiles , atque
incommutabiles , quae ipsae formatae non sunt, ac per hoc
aeternae, ac semper eodem modo se habentes. quae divina intelli
gent continentur. Sed cum ipsae neque oriantur, neque inte-
reant , secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri
et inferire potest , et omne quod oritur et interit. » ( Aue.
lib. LXXXIII. quaest. q. 46. )
Et vero Deus « essentiam suam perfecte cognoscit : unde
cognoscit eam secundum omnem modum quo cognoscibilis est.
Potest autem cognosci non solum secundum quod in se est, sed
secundum quod est participabilis secundum aliquem modum
similitudinis a creaturis. Unaquaeque autem creatura habet
propriam specie m , secundum quod aliquo modo participat
divinae essentia similitudinem. Sic igitur in quantum Deus
284 PHILOSOPHIE CURSUS.
cognoscit suam essentiam ut sic imitabilem a tali creature,
cognosciteam ut propriam rationem et ideam hujus creaturae;
et similiter de aliis. Et sic patet quod Deus intelligit plures
rationes proprias plurium rerum , quae sunt plures ideae. »
(S. Thom. 1. q. 15. art. 2. )
§47.
Scholium 8um. De scientia intelligentiae , visionis , et conditiona-
torum.
Scientia divina, etsi una et simplex, duplici, quin et triplici
respectu, secundum objecta quae amplectitur, distingui potest.
Omnia enim objecta, quae, praeter seipsum, cognoscit Deus,
sunt, vel mere possibilia, vel actu existentia, vel mere condi-
tionata. Inde vero triplici nomine divina scientia designatur.
Dicitur enim 1°. scientia simplicis intelligentiae, quatenus respicit
mere possibilia, ea videlicet quae nonnisi intellectu possunt con-
cipi , eo quod nulla ratione unquam sint actu futura; 2\ scien
tia visionis, quatenus spectat omnia actu existentia, sive quae
fuerunt, sive quae sunt, sive quae futura sunt, tum necessario,ut
sunt v. g. siderum revolutiones; tum libere, ut sunt v. g. actus
humani; 3°. scientia conditionatorum , quatenus versatur circa
ea, quae non existent quidem , et quae tamen fuissent futura , si
conditio aliqua fuisset posita. Sic v. g. Sidonii pœnitentiam egis-
sent, si Christus apud ipsos ea patrasset signa , quae apud Judaeos
patravit. Conditionata haec futura medium tenent inter mere
possibilia et absolute futura. Si enim Christus haec signa apud
Sidonios edidisset, ipsorum paenitentia non solum mere possi-
bilis,sed vere futura erat. Conditionata ergo sunt aliquid plus
quam mere possibilia ; minus autem sunt quam absolute futura.
Cum enim conditio non sit ponenda , de facto nunquam actu erit
conditionatum. Ideoque conditionatorum scientia dicitur etiam
scientia media , eo quod inter simplicem intelligentiam et visio-
nem medium teneat.
§ 48.
CoROLLAntUM im. Ergo Deus est infallibitis.
Ille est infallibilis, qui nec falli potest nec fallere; atqui Deus
nec falli potest nec fallere : Probo.
1°. Non falli. Falli seu errare nequit ille, qui nec ignorare
potest, nec oblivisci; atqui nulla in Deo ignorantia, cum sit
TIJEOLOGIA. 285
omniscius ; nulla oblivio , cum uno et immutabili actu omnia
conspiciat, quin unquam possit abstrahere , seu mentem ab uno
ad aliud divertere ; ergo Deus errare seu falli non potest.
2°. Non fallere. Fallere est affirmare falsum , seu id quod
non est; atqui Deus non potest affirmare falsum. Falsum enim
alfirmaret sciens aut nesciens. Non potest affirmare falsum
nesciens, seu ex eo quodipse fallatur et ignoret (supra); atqui
nec sciens, quod quidem esset mentiri. Siquidem affirmare
quod non est , est affirmare nihil. Unde mendacium est actus, qui
ad nihil per se tendit ac terminatur; sed repugnat in Deo actus
qui ad nihil terminetur : siquidem sub hoc respectu Deus esset
deficiens, imperfectus ac finitus, ac proin simpliciter jam non
infinitus. Ergo Deus nequit 2°. fallere , aliunde 1°. nec falli;
ergo Deus est infallibilis.
§ 49.
Corollarium. 2um. Ergo Deus est summe sapiens.
Sapientia est scientia rerum per altissimas causas. Altissima
porro rerum causa est, i°. primum omnium et universale prin-
cipium; 2°. ultimus et universalis omnium finis. Unde duplex
sapientia : speculativa , quae est scientia rerum , quatenus in altis-
simo , hoc est , primo ipsarum principio considerantur ; practica,
quae est scientia rerum , quatenus in ordine ad altissimum , hoc
est, ultimum ipsarum finem spectantur; atqui Deus utraque
hac sapientia est summe sapiens : et
1°. Speculativa . siquidem omnia in seipso , ut primo omnium
principio, cognoscit.
2°. Practica : siquidem, cum omnia perfecte cognoscat, hoc ipso
optime scit quonam modo omnia et singula ordinari debeant ad se
ipsum, ut finem omniumac singulorum uni versalem et ultimum.
A posteriori iusuper, nempe ex mundi ordine, summa Dei
sapientia sive speculativa sive practica demonstratur. Cum
autem sapientia baec practica in providentiam fere recidat , non
est cur hic insistamus.
§ 50.
Scholium. Objectiones contra Dei omniscientiam.
Obj. 1*. Deus contingenta et finita non cognoscit. Probo: cogni-
tio divina non potest esse contingens et finita; atqui si Deus
contingentia et finita cognosceret, cognitio ipsius contingens
286 PHILOSOPHI* CURSUS.
esset et finita. Probo : actus specificatur ab objecto , seu talis
est actus, quale est objectum quo determinatur ; atqui si Deus
contingentia ac finita cognosceret, actus ipsius seu cognitio
objecto finito ac contingenti determinaretur; ergo cognitio ipsius
contingens esset et finita.
Resp. Priorts syltogismi minorem nego ; ad majorem posterions :
actus specificatur ab objecto, dist. : totali et adaequato, conc;
inadaequato et partiali , nego. Unde ad minorem : cognitio Dei
objecto finito et contingenti determinaretur, si contingentia ac
finita cognosceret , dist. : si contingentia haec et finita essent
cognitionis divinae objectum totale et adaequatum seu unicum ,
conc. ; si simul eodem actu, non creata tantum, sed et omnia
possibilia , et seipsum cognoscat , nego. Talis utique est actus ,
quale est objectum quo determinatur ; objectum porro divin«
cognitionis adaequatum , non est haec aut haec creatura tantum,
sed simul omnia , et ens ipsum Dei infinitum, et ideo infinita
est Dei scientia, sicut et ipsius intellectus.
Obj. 2". Deus possibilia omnia non cognoscit. Possibilia enim
in idea Dei essent numero vel infinito vel finito ; atqui neutro
modo: a) non infinito numero, quippe qui repugnat; b) non
finito numero. Si enim finito numero essent possibilia, Dei
potentia aliquando esset finita : siquidem expleto omnium
possibilium numero, ultra jam Deus creare non posset; ergo nec
finito nec infinito numero in Dei idea sunt possibilia; ergo nullo
modo Deus ea potest cognoscere.
Resp. Assertum nego. Ad prob. Possibilia in idea Dei essent
numero vel infinito , vel finito : Resp. : Possibilia in idea Dei sunt
infinita, dist. : sine numero , conc.; in numero , nego. Unde Deus
cognoscit possibilia qualia sunt, nempe 1°. in seipso, scilicet in
scientia sua ac potentia, ea cognoscit infinita sine numero : siqui
dem scientiae ac potentiae divinae non est numerus, neque men
sura; 2". extra seipsum, scilicet in creatione seu in actuali
existentia , ea cognoscit finita numero : siquidem quantuscum-
que entium actu existentium sit numerus , nova usque entia
possunt addi.
Obj. 3". Deus nec praeterita nec futura potest cognoscere.
Probo : Deus non potest cognoscere quod non est ; atqui praeterita
jam non sunt, futura vero nondum sunt; ergo nec praeteritum
Deus, nec futurum potest cognoscere.
Resp. \". Retorqucndo. Ergo nec nos praeteritum ac futurum
possumus cognoscere. Unde
THEOLOGIA. 287
2". Praeterita non sunt, dist. : aliquid quodactu est, cone;
aliquid quod actu fuit, nego. Futura nondum sunt, dist. :
aliquid quod actu est , cone. ; aliijuid quod actu erit, nego. Ergo
utrumque est aliquid cognoscibile.
Insto. Saltem futura mere conditionata Deus non potest cogno
sces , ut v. g. futuram Sidoniorum pœnitentiam , si Christus
apud ipsos ea miracula, quae apud Judaeos, egisset. Futurum enim
tale necfuit, nec est, nec erit; atqui quod nec fuit, nec est, nec
erit, nihil est; quod vero nihil est, non est cognoscibile ; ergo.
Iksp. Futurum mere conditiouatum nihil est, nec fuit;
nec erit, dist. : actu existens, cone. ; possibile, nego. Omne
porro possibile cognoscibile est, nec tantum Deo , sed el nobis.
Obj. 4". Deus non potest cognoscere praeterita ut praeterita ,
nec futura ut futura : siquidem tunc mutaretur ipsius cognitio.
Cum enim rem ut praeteritam cognoscit, jam ipsam ut prae-
sentem non cognoscit. Sic v. g. si Deus cognovit Christum nasci-
turum, nascentem et natum, alia et alia successive fuit ipsius
cognitio. Aliud est enim Christum esse nasciturum, nascentem
et natum.
I1csp. Mutaretur Dei cognitio, dist. : si futura, praesentia
ac praeterita , sicut et nos, successive, seu unum post aliud ,
totidem actibus diversis cognosceret, cone. ; si unico , eodemque
actu omnia tempora conspicit, nego. Omnia enim, sive praeterita
sive futura divino intellectu simul sunt praesentia. Quod equidem
duplici exemplo potest illustrari.
1. Eodem actu, Adam, Noe, Moysemque memoria mihisimul
possum revocare. Nulla porro in uno hoc actu oritur muta
tio , ex eo quod, relative ad diluvium, Adam cognoscam ut
praeteritum , Noe ut praesentem, Moysem vero ut futurum.
Deo jam futura infinito magis sunt praesentia, quam nobis ea
quae sunt praeterita. Si igitur multa simul praeterita possunt
esse menti nostrae praesentia cum suis relationibus praeteriti ,
futuri et praesentis, quin ideo mutatio ulla in scientia nostra
fiat, a fortiori ita in Deo. Unde sic aliquatenus ex modo , quo nos
praeterita cognoscimus, explicare licet quomodo Deus possit
omnia simul tempora conspicere.
2. Esto quod in summo monte insideam, ex quo, uno eodem
que oculi conspectu, transeuntes in via despiciam. Si tres v. g.
viatores cuidam immobili viae puncto comparem, unum quidem
relative ad hoc punctum video ut praeteritum, alterum vero ut
praesentem , tertium tandem ut futurum. Mutatio seu successio
288 PHILOSOPHIE CURSUS.
omnis ia ipsis est viatoribus, qui unus post alium incedunt, non
vero in me, qui immobilis omnes eodem intuitu conspicio.
Obj. 5*. Praescientia Deicum libertatehumana repugnat. Siqui-
dem quidquid Deus praescit, necessario futurum est ; atqui Deus
praescit omnes humanosactus; ergo omnes humant actus neces
sario futuri sunt ; sed actus necessario futurus non est liber ;
ergo nullus actus humanus liber est.
Besp. Nego assertum. Ad prob. Quidquid Deus praescit neces
sario futurum est, dist. : necessitate actum praescitum antece
dente , determinante ac cogente , nego ; necessitate actum
praescitum consequente , id est tali ut , posito actu , jam
actus ille non possit non esse positus , concedo; unde ad mina-
rem : Deus praescit omnes humanos actus, concedo ; ergo omnes
humani actus necesario futuri sunt , consequens dist. : necessi
tate antecedenti, nego ; consequenti, concedo. Unde ad ultimam
minorem : actus necessario futurus non est liber , dist. : si ideo
necessario futurus est , quia cogitur , conc. ; si ideo , quia, cum
libere semel fuerit positus , jam non potestnon fuisse positus,
nego. Cum porro futura sint Deo aeque praesentia ac si jam actu
essent , actus libere ab homine ponendi , relate ad Deum sunt
quasi jam fuissent positi.
Actus ergo humani non ideo futuri sunt quia Deus eos
praescit; sed ideo Deus ipsos praescit quia futuri sunt. Unde
Augustinus : « Sicut tu memoria tua non cogis facta esse, quaa
praeterierunt; sic Deus praescientia sua non cogit facienda, quae
futura sunt. » Et S. Gaudentius Brixiensis : « Nec ideo factum est
quia praedictum erat , sed ideo praedictum est quia erat futurum. »
Et Boetius (de Consolations, lib. V, prosa 6) : « Nam quid postu
las ut necessaria fiant, quaedivino lumine illustrantur, cum nec
hommes quidem necessaria faciant esse, quae vident? Numquae
praesentia cemis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?
Sicuti vos , cum pariter ambulare videtis hominem in terra, et
solem oriri in cœlo, quamquam utrumque sit simul conspectum,
tamen decernitis, et unum voluntarium, aliud necessarium
judicatis ; ita etiam cuncta conspiciens divinus intuitus qualita-
tem rerum minime perturbat. »
Cum ergo futura omnia aeque sint Deo praesentia , ac nobis ea
quaesive ut praesentia, sive ut praeterita, cognoscimus, quaecum-
que Deus scit futura, necessario fient necessitate, ut diximus,
consequenti, non vero antecedenti. Remanet ergo sua homini
libertas. Sic v. g. nunc liber sum, ab omni necessitate antecedenti
THEOLOGIA. 289
actum loquendi, semel autem ac locutus ero, jam fieri non
potest ut non sim locutus. Necessitas vero haec actum liberum
consequitur, nee ipsius libertati officit.
Insto 1°. Praescientia Dei est a creaturis independens ; atqui ,
si Deus actus libere futuros ideo praescit , quia ab nomine sunt
ponendi, praescientia ipsius ab nomine pendet : siquidem actum
non praesciret Deus , nisi homo ita esset acturus ; ergo non ideo
Deus actus libere futuros praescit , quia futuri sunt.
Resp. Praescientia Dei est a creaturis independens , dist. : ut a
causa ipsam determinante , concedo; ut ab objecto cognito , nego.
Unde ad minorem. Praescientia Dei ab nomine pendet, dist. : eo
sensu quod , nisi homo ita esset acturus , Deus ipsius actum ut
futurum non praesciret, concedo; eo sensu quod homo ita agendo
cognitionem in Deo causet , nego. Adeo enim ab nomine inde
pendens est Dei praescientia, ut, antequam agat ille et existat,
ipsius actus omnes a Deo praesciantur.
Insto 2". Ille actus non est liber, qui nequit omitti ; atqui actus
a Deo praevisus non potest omitti : secus enim falsa evaderet
divina praescientia ; ergo liber non est.
Resp. Ille actus non est liber, qui omitti non potest : distinguo
ut prius : necessitate antecedenti, seu antequam fiat, cone;
necessitate consequenti, seu posito quod fiat et factus sit, nego.
Unde ad minorem : Actus a Deo praevisus non potest omitti, dist. :
potentia actum antecedenti , seu antequam fiat, nego ; potentia
actum consequenti, seu semel ac fit et factus est, cone. Etenim
ante actum, potest homo non agere; actu semel posito, non potest
homo non egisse , nec Deus non hoc praevidisse.
Insto 3°. Admissa infallibili Dei praescientia , sic licet ratioci-
nari : Deus ab aeterno praevidet me salvum fore aut reprobum :
si prius, quidquid agam, salvus ero; si posterius, quidquid
egero, eroreprobus. Fato ergo cedendum.
Resp. Deus ab aeterno praevidet me salvum fore aut reprobum,
dist. : et ideo salvus ero autreprobus, quia praevidet Deus, nego;
et ideo Deus praevidet me salvum aut reprobum , quia libera
electione bene aut male victurus sum, concedo. Praevisio Dei non
magis in salutem aut damnum influit , quam visio mea in lapsum
ejus, qui e tecto se libere aut casualiter projiceret. Cum enim
teipsum labi sinis, non ideo laberis et lapsus es, quia lapsurum ,
labentem et lapsum te video , sed ideo te lapsurum et laben-
tem video , quia te ipsum labi permittis et laberis.
19
PHILOSOPHIJ5 CURSUS.
§ 52.
CoroLLarium. Ergo voluntas divina absolute est immutabilis.
Ille voluntate mutari non potest , qui non modo vult et non
vult, qui non modo velle incipit et modo desinit, qui non
modo plus aut plura vult, et modo minus aut pauciora , sed
292 PHILOSOPHIE cursus.
qui contra uno eodemque actu vult quaecumque velle unquam
potest; atqui Deus primo, hoc est unico eoque aeterno actu vult
quidquid et quantum potest velle : Probo.
1°. Ex necessitate. Deus necessario existit; atqui , si primo suo
et unico aeternoque actu non vellet quidquid et quantum potest
velle , aliquando non haberet omnem actum quem potest
habere : siquidem aliquando non vellet id omne quod potest
velle; ergo aliquid in ipso esset non necessarium , sed contin-
gens; suh aliquo respectu non esset in actu , sed in potentia,
nempe relate ad ea quae ulterius posset velle ; sed Deus non
potest esse in potentia , neque in ipso quicquam potest esse
contingens; ergo ab aeterno, uno eodemque actu, Deus sese deter
minat ad volendum quidquid velle unquam potest, seipsum
quidem necessario, alia vero a se, libere.
2°. Ex infinitate. Si Deus primo suo, unico et aeterno actu non
vellet quidquid et quantum potest velle , in instanti altero plus
velle posset quam in primo ; ergo aliquando , in primo nempe
instanti seu actu, non fuisset actu infinitus; seu actus ejus,
volitio scilicet ac determinatio non fuisset quam perfectissima ,
seu quam optima, seu infinita. Si vero altero actu minus seu
aliud velle posset quam in primo, posterior ille actus jam minor
esset quam primus , unde jam Deus non esset actu illo infmitus.
3°. Si Deus voluntate mutaretur , vel ut melius vel ut minus
bene vellet; atqui neutrum dici potest : a) Non ut minus bene :
quia jam non esset voluntate quam optimus , perfectissimus ac
infinitus. b) Non ut melius : Deus enim, melius nequit velle
quam vult. Ldeo enim melius velle posset, quia primo suo actu
non voluisset quam optime , et ideo non quam optime voluisset
ac sese determinasset, quia vel in electione errasset, quod est
impossibile propter ipsius omniscientiam; vel non liber fuisset,
quod aeque est impossibile propter summam ipsius ab omni sive
intrinseca , sive extrinseca necessitate independentiam ; vel quia
post electionem suborirentur obslacula, quae superare non vale-
ret, quod iterum propter ipsius omnipotentiam nequit contin-
gere; ergo nulla Deo esse potest ratio voluntatem mutandi;
ergo voluntate absolute est immutabilis.
Sed ut recte S. Thomas : « Aliud est mutare voluntatem, et
aliud est velle aliquarum rerum mutationem. Potest enim ali-
quis, eadem voluntate immobiliter permanente, velle quod
nunc fiat hoc, et postea fiat contrarium. Sed tune voluntas muta
retur, si aliquis inciperet velle quod prius non voluit, vel
THEOLOGU. 293
desineret velle quod voluit. Quod quidem accidere non potest
nisi praesupposita mutatione vel ex parle cognitionis, vel circa
dispositionem substantiae ipsius volentis. Cum enim voluntas sit
boni , aliquis de novo dupliciter potest incipere aliquid velle.
Uno modo sic quod de novo incipiat sLbi illud esse bonum , quod
non est absque mutatione ejus; sicut adveniente frigore, incipit
esse bonum sederead ignem , quod prius non erat. Alio modo sic
quod de novo cognoscat illud esse sibi bonum , cum hoc prius
ignorasset. Ad hoc enim consiliamur, ut sciamus quid sit nobis
bonum. Ostensum est autem supra... quod tam substantia Dei ,
quam ejus scientia est omnino immutabilis. Unde oportet volun-
tatem ejus esse omnino immutabilem. » ( l. q. 19. art. 7.)
§ 53.
Scholium 1nm. De multiplici divinae voluntatis distinctione-
Voluntas divina , etsi uno et simplici actu determinata , mul
tiplici subrespectu a nobis potest distingui, ratione scilicet eorum
quae diverso modo potest velle. Dei ergo voluntas dici potest :
1°. Necessaria, aut libera, prout aliquid necessario vult aut
libere. Seipsum Deus necessario vult; caetera vero libere : sed
posito quod creet, necessario iterum vult omnia propter sei
psum, et ad seipsum immediate aut mediate referri.
2\ Antecedens. aut consequent, prout aliquid vult, praescin-
dendo ab omni circumstantia quae potest contingere , aut
easdem circumstantias advertendo. Sic v. g. rex voluntate ante-
cedenti vult omnem subditum vivere, praecisione facta ab omni
circumstantia , quae aliquem mortis reum reddat ; voluntate
autem consequent! vult eum capite plecti, qui facinus v. g. homi-
cidium perpetraverit. Atque ita Deus voluntate antecedenli
omnes homines vult salvos ; voluntate autem eam consequent i
scientiam, qua, hune quidem in peccato, illum vero in gratia
moriturum, praevidet, priorem damnatum vult et reprobat;
posteriorem contra salvum decernit, eligit atque priedestinat.
3°. Positiva, aut negativa seu permissiva, prout aliquid esse
autfieri realiter vult , aut tantummodo non impedit. Sic Deus
positiva voluntate vult quidquid bonum existit aut fit; permis
siva tantum, quidquid male fit aut accidit, uti v. g. peccatum,
quatenus ipsum non impedit.
4°. Absoluta , aut conditionata , prout aliquid sine conditione
vult, aut sub conditione. Sic Deus voluit homines omnes in
294 PHILOSOPHIE CDRSUS.
gratia nasci, ea conditione ut prhims parens a fructu vetito
abstineret.
5°. Efficax, aut inefficax, prout id quod Deus vult, fit aut non
fit. Sic Deus voluntate efficaci mundum voluit existere, et factus
est; voluntate inefficaci Adamum voluit praecepto obedire;
quod factum non est , non eo quod Deus voluerit Adamum ino-
bedire, neque eo quod non potuerit ipsum ab inobediendo
impedire, sed eo quod, pro sua sapientia, ipsum libero suo arbi-
trio permissum voluerit.
§ Si-
Scholium 2um. Objectiones contra voluntatis divinae libeiHntem et
immutabilitalem.
Obj. 1*. Ille non est liber, qui necessario vult id omne quod
vult; atqui Deus necessario vult id omne quod vult; ergo non
est liber.
Resp. Ille non est liber, qui necessario vult id omne quod vult,
dist. : necessitate volitionem antecedente ac determinante, con
ceda; consequente, nego. Unde ad minorera : Deus necessario vult
id omne quod vult, dist. : necessitate volitionem antecedente ac
déterminante , nego; consequente , concedo. Deus enim ab aeterno,
unico suo actu, seipsum necessario vult, ac simul caetera a seipso,
seu contingentia, libere vult aut non vult, et quidem in immu-
tabili et libera hac electione ab aeterno permanet.
Insto 1°. Ille non est liber, qui non potest eligere; atqui Deus
eligere non potest, probo : ille non potest eligere qui non potest
deliberare; atqui Deus deliberare non potest: probo : Deliberatio
supponit quamdam haesitationem seu indeterminationem inter
plura opposita; atqui Deus indeterminatus esse non potest;
ergo.
Resp. Primi syllogismi maj. conc. ; min. nego. Ad probationem :
Ille non potest eligere, qui non potest deliberare, dist. : si deli-
beratione ad eligendum indigeat, conc. ; si non indigeat, nego.
Porro Deus non est sicut homo, qui ideo deliberare indiget, quod
vix unquam unico ac primo intuitu videat rationes omues ac
media sic aut sic agendi ; Deus vero unico suo et omniscio actu
omnia conspicit; unde sine ulla deliberatione vult aut non vult,
seu eligit quidquid ipsi bonum videtur.
Insto 2°. Ille non est liber, qui ad unum ita determinatur, ut
non possit mutari, seu aliud velle quam vult ac voluit; atqui
THEOLOGIA. 295
Deus ita est ad unum, scilicet ad omne id quôd ab aeterno volait
determinatus, ut non possit aliud velle aut non velle : siquidem
est immutabilis; ergo non est liber.
Iîesp. 1°. Rctorquendo. Semel ac volo brachium movere, non
possum , quamdiu hoc volo , illud simul non velle; eigo non
libere volo brachium movere , simul ac tamen libere volo ipsum
movere. Unde
2°. Ille non est liber, qui non potest aliud velle , dist. : si id
quod vult, necessario vult ac voluit, cone; si libere, nego. Ad
minorem vero : Deus non potest velle aliud quam id quod ab
aeterno vult, dist. : ex necessitate electionem antecedente ac
determinante , nego; ex necessitate electionem consequente,
concedo.
3°. Argumentum falso nititur supposito, nempe mutabili-
tatem electionis libertati esse essentialem , cum contra ele-
ctionis seu volitionis mutabilitas nonnisi vel ex ignorantia, vel
exmalitia, vel ex impotentia , vel ex inconstantia oriatur; ex
ignorantia, ideo enim electionem mutamus, quia prius non
omnes agendi rationes ac media perspexeramus; ex malitia, qua
fit ut quandoque male eligamus, unde necesse est, ubi in melius
convertimur , electionem corrigi, aut vice versa; ex impotentia,
cum nempe occurrunt obstacula, quae superare non valemus; vel
tandem ex quadám animi inconstantia, quae ipsa al> aliquo ex
tribus mox indicatis procedit.
Insto 3". Si Deus mundi existentiam libere voluit, volitio haec
potuit in Deo non esse; atqui actus qui in Deo potuit non esse,
etiamnum ab ipso potest abesse. Probo : actus qui in Deo potuit
non esse , ipsi non est essentialis ac necessarius ; atqui quod Deo
non est essentiale ac necessarium potest ab ipso abesse. Probo :
quod non est essentiale ac necessarium est accidentale et contin-
gens; sed quod est accidentale alicui et contingens, ab ipso
potest abesse; ergo volitio existentiae mundi potest a Deo abesse.
Resp. Si Deus libere mundi exislentiam voluit, haec volitio in
ipso potuit non esse, id est Deus potuisset non velle existen
tiam mundi , concede. Ad minorem. Actus qui in Deo potuit non
esse , etiamnum ab ipso potest abesse , nego. Semel enim posito
Deum aliquid eligere ac velle, aliter et aliud velle non potest,
quia V. pro omniscientia et sapientia sua infinita, eligendo non
potuit errare; quia 2". pro infinita sua bonitate , male eligere ac
velle non potuit; quia 3°. pro sua omnipotentia , nulla vis potest
ipsum in executione impedire, aut ad aliam determinationem
296 PHILOSOPHIE CURSUS.
cogere, aut ipsi modo quolibet obstare, unde nulla ipsi potest
esse mutandi ratio.
Ad prob. Actus qui in Deo potuit non esse , non ipsi essentialis
est ac necessarius , dist. : eo sensu quod potuisset aliud velle et
agere, concedo; hoc sensu quod semel ac ita se determinat libere,
possit aliter velle, nego, propter rationes modo dictas.
Unde ad minorent : Quod Deo non est essentiale ac necessarium
potest ab ipso abesse , dist. : si ab ipsius ente , re et actu , distin-
guitur, concedo; si ab ipsius ente non jam distinguatur, nego.
Porro actus, seu volitio , seu determinatio, qua Deus vult creare
potius, quam non creare , nec re , nec actu ab ipsius ente distin-
guitur. Unde, licet volitio creandi non sit ipsamet Dei essentia,
quae quidem in hoc solo consistit quod est , tamen cum Deus
non possit esse , nisi totus simul seu infinitus , necessario ab
aeterno determinat se , seu vult id omne quod potest velle , eo
quod non possit in potentia et in indeterminatione , quasi dubius
et anceps, permanere, atque inde,posito quod creare velit, jam
haec volitio manet.
Ad probationem : Quod non est essentiale et necessarium, est
accidentale et contingens, dist. : in creaturis finitis, quippe quœ
plures actus accidentales et contingentes habere possunt, con
cedo; in Deo, qui uno eodemque actu est, scit, vult et agit id
omne quod esse , scire , velle et agere potest , nego.
Obj. 2*. Ille non est liber, qui necessario optimum vult; atqui
Deus necessario optimum vult ; ergo non est liber.
Resp. Qui necessario vult optimum , ille non est liber , dist. :
quoad volitionem optimi , id est summiboni, concedo; quoad
volitionem eorum , quae sunt a summo bono distincta , nego.
Unde ad minorent : Deus necessario optimum vult, dist. : in se
ipso , seu quatenus se ipsum ut bonum in se summum vult,
concedo; extra se ipsum, nego.
Insto : atqui Deus necessario optimum vult , etiam extra se
ipsum. Probo : Si Deus extra se ipsum non vellet id quod melius
est , seu quam optimum , posset velle melius ; atqui Deus non
potest melius velle. Probo : Ille qui potest melius velle , non
quam optime vult; ille autem qui non quam optime vult,
voluntate melior ac perfectior potest esse ; qui vero voluntate
melior esse potest ac perfectior , non est infinitus; ergo Deus
extra se ipsum necessario vult optimum.
Itesp. Nego minorem subsumptam. Ad prob. Conceditur Deum
posse velle melius extra se ipsum, id est posse producere entia,
THEOLOGIA. 297
quae meliora essent ac perfectiora quam ea quae produxit : siqui-
dem nullum est in mundo ens , quod non sit fînitum , quod
proinde non possit esse absolute melius ac perfectius. Negatur
vero posse concipi ideo ens aliquod Deo melius : nam altera
ax parte, utDeus sit voluntate et volitione infinitus, sufficit
ipsiun velle necessario et infinito actu bonum summum et
infinitum ; et ita vult, hoc ipso quod se ipsum necessario vult;
altera vero ex parte , nullum potest concipi ens , quod possit
extra Deum velle et agere aliquid , quo nihil sit melius , seu
infinitum. Infinitum enim necessario unum est , ut demon-
stravimus; unde , praeter ens infinitum , nonnisi finita entia
sunt possibilia seu creabilia; et insuper, omne creabile seu
creatum , hoc ipso quod est creatum , non est infinitum ,
tum \°. quia esse incipit, cum nempe creatur; tum 2*. quia
aliguando non exstitit ; tum 3°. quia multa sunt possibilia ipsi
similia et aequalia. Quantumvis enim perfectum sit ens aliquod
a Deo productum, Deus eadem sua omnipotentia alia et alia isti
sequalia potest creare; perfectius porro esset unumquodque
horum, si in se solo omnem singulorum sui similium perfe-
ctionem possideret. Deus ergo absolute optimum extra se ac
praeter se existere velle non potest ; finita autem , et quidem
inomni finitudinis gradu, creare potest : quantumvis enim
finita sint seu imperfecta , possunt esse , et quidem bona sunt,
singula pro suo entis gradu. Quod et de facto patet, tum quia
existant entia valde finita, ut sunt v. g. aeris bullae, aquae
guttae, etc. ; tum quia haec etiam minima , bona sunt ; et in
suo gradu perfecta : bona nempe, sive relative ad alia entia
quibus inserviunt, sive relative ad Deum, cujus, pro suo
modulo, infinitam scientiam, sapientiam, bonitatem ac poten-
tiam manifestant.
§ 83.
CoROLURrcM, quod ex omnibus Dei attributis, sive absolutis,
sive ad intra relativis sequitur , et ex quo simul attributa ad
extra relativa consequuntur : Ergo Deus est omnipotens.
Probo I. A priori , scilicet ex infinitate essentiae , intellectus et
voluntatis divinae.
Duplex est potentia : passiva , quae in Deo nulla est , activa, quœ
in ipso summa necessario est t Probo.
1*. Deus est essentia infinitus, ac proin actus purus; sed qui
est actus purus, totus est in actu; qui vero totus in actu, ille
298 PHILOSOPHIE CURSUS.
totus activus ; qui vero totus activus, summa agendi vi gaudet;
ergo.
2". Et vero , ad agendum duo requiruntur et sufliciunt : in-
tellectus, quo idea seu ratio rei agendae sufficiens habeatur;
voluntas, quae vi gaudeat ad effectuai sufficienti; atqui Deus,
intellectu suo infinito et omniscio, rei omnis possibilis ideam ac
rationem adaequatam habet; voluntate autem gaudet, cujusvi
nulla potest esse major, cui proinde nihil potest resistere; ergo
nullum est ens possibile, quod Dei voluntati resistere valeat;
ergo omne possibile fiat necesse est, si Deus ipsum fieri seu exi-
stere velit.
II. A posteriori, scilicet ex possibilitate omnis entis, quod fieri
potest.
Nullum enim ens est possibile, seu potest existere, nisi ideo
quia Deus potest ipsum existens facere (supra); ergo, si quid
esset, quod a Deo fieri nequiret, hoc ipso non esset possibile;
ergo nihil est possibile , quod Deus non possit facere ; ergo Deus
potest facere omne possibile ; ergo est omnipotens.
§ 56.
Scholium. Objectiones contra Dei omnipotentiam.
Obj. 1*. Ille non est omnipotens, qui non potest facere omnia
possibilia; atqui Deus non potest facere omnia possibilia. Probo:
Infinitum, aeternum, etc., est possibile ; atqui Deus non potest
facere infinitum, aeternum; ergo.
Resp. Ad majorem probationis. Infinitum, aeternum, etc., est
possibile, dist. : mere possibile, nego; possibile , ideo quod neces-
sario a se actu existat, ac proinde fieri nequeat, conceda. Deus
utique non potest facere ex non existente existens, id quod non
tantum potest esse , sed necessario ac semper actu existit.
Insto. Atqui Deus non potest facere omnia possibilia etiam
finita; probo. Possibilia sunt numero vel infinito, vel finito; si
numero infinito , nunquam poterunt fieri omnia , siquidem
numerus infinitus exhauriri nequit; — si numero finito, Deus
ea omnia nequit actuare : semel enim ac ea omnia actuasset,
nihil jam facere posset, adeoque nulla ulterius esset ipsi agenili
potentia.
Resp. ad min. subsumptam. Deus non potest facere omnia pos
sibilia etiam finita, dist.; singula seorsim, seu distributive ac
successive, nego; nullum enim ens est possibile, nisi in quantum
THEOLOGIA. 299
a Deo potest fieri; — omnia simul ac collective, concedo. Posito
enim Deum posse omnia simul possibilia creare, jam nihil posset
actuare, ac proinde non ultra esset omnipotens.
Quoad ea quae adduntur de numero possibilium infinito vel
finito, recole dicta superius in solutione objectionis secundae
contra omniscientiam ( §. 50).
Obj. 2ä. Ille non est omnipotens, qui non potest omnia; atqui
Deus non potest omnia. Probo : Deus non potest facere impossi-
bilia; ergo.
jResp. Ille non est omnipotens, qui non potest omnia, dist.:
possibilia ac realia, concedo; impossibilia et negativa, nego.
Siquidem posse impossibile aut negativum , in terminis contra
dicha, et idem sonat ac posse nihil seu nihil posse. Unde responsio
ad minorem patet. Deus utique non potest facere ut impossibile
fiat possibile , v. g. ut circulus sit quadratus.
Insto 1°. Ergo Dei omnipotentia pendet ab ipsa rerum possi-
bilitate; sed ille non est omnipotens, cujus potentia a rebus
ipsis efficiendis pendet ; ergo.
Resp. Dei omnipotentia pendet ab ipsa rerum possibilitate ,
dist. : quatenus haec a divina ipsius essentia distincta esset ,
negOy quatenus haec rerum possibilitas est ipsamet divina
essentia, intelligentia, voluntas et omnipotentia, concedo. Possi
hilitas enim seu essentia rei nihil aliud est, quam rei ipsius idea
seu exemplairs forma , seu convenientia aliquarum proprieta-
tum , quatenus , abstractione facta ab actuali rei ipsius existen-
tia, in divina mente et potentia concipiuntur. In se ipsa autem
possibilitas haec nihil est actu existens, nec extra Deum, ante
rei productionem, reale. Unde minore concessa, neyatur majoris
suppositum, nempe Dei potentiam a rebus efficiendis pendere :
res enim efficiendae , priusquam fiant , nihil in se actu sunt ;
Deus ergo non potest dici ab ipsis pendere : vel si pendet , cum
nihil sint, remanet prorsus independens. Qui enim a nullo
pendet , ille non est dependens.
Insto 2°. Si Deus non potest facere ut impossibile fiat possibile,
non facit possibilia; atqui ille non est omnipotens, qui possibilia
lacere non potest ; ergo.
Resp. Deus non facit possibilia, dist. : non facit possibilia esse
possibilia, seu res esse possibiles, seu non est causa possibilitatis
ipsius rerum , concedo ; non potest facere seu actuare omnia
possibilia , seu non est omnis possibilitatis principium et ratio,
nego. Unde Deus non est causa efficiens possibilitatis rerum ;
300 PHILOSOPHA CURSUS.
cum enim possibilitas haec rerum absoluta sit et necessaria , non
ab ipsa Dei essentia distinguitur. Deus porro non est sui ipsius
seu existentiae suae causa ; cum enim necessario a se existat, non
potest seipsum efficere seu causare.
Jam verp ad ntinorem : Ille non est omnipotens, qui non potest
facere possibilia, dist. : qui non potest efficere seu actuare possi-
bilia , concedo; qui non potest possibilitatem ipsammet facere,
nego. Siquidem possibilitas haec fieri aut effici nequit, cum
necessaria sit. Sic : totum est necessario majus sua parte , circu-
lus necessario est rotundus.
Insto 3°. Ergo possibilia ab aeterno sunt aliquid.
Resp. dist. : in se ipsis, nego; in Deo, nempe quatenus ab
ipso sunt cognoscibilia , et quidem actu cognita , concedo.
Insto 4°. Possibilitas ab eo pendet, quo sublato, tollitur et ipsa
possibilitas; atqui, Deo sublato, tollitur omnis possibilitas; ergo
omnis possibilitas a Deo pendet.
Resp. Possibilitas ab eo pendet , quo sublato , tollitur et ipsa
possibilitas , dist. : ab ipso pendet ut sit , concedo; ut liat, nego.
Unde ad rninorem : Deo sublato tollitur omnis possibilitas, dist. :
Deo non existente jam nihil est possibile , seu nulla est possibi
litas, concedo; Deo existente, possibilitas fit, nego. Etenim
omnis possibilitas pendet utique a Deo ut sit; nam sine Deo nihil
existere nec esse potest ; Deus autem esse potest et reipsa existit,
quin ideo fiat possibilitas , possibile enim non fit nisi cum ex
mere possibili seu ex non existente fit actu existens. Sed tum non
fit possibile , sed ex possibili fit existens.
Insto 5°. Repugnat possibilia esse idem ac ipsa Dei essentia :
possibile enim est id quod potest existere, et non existit; atqui
essentia divina non modo potest existere, sed et actu existit;
ergo possibilia et essentia divina non sunt unum et idem.
Resp. Repugnat possibilia esse idem ac essentia divina, dist. :
si spectentur formaliter , concedo ; si realiter , nego. Si v. g. cir-
culus possibilis spectatus in sua forma, seu ut circulus, non
idem est ac essentia Dei; si vero ipsius cognoscibilitas, realitas
ac possibilitas spectetur, realiter in Dei mente ac potentia existit
actu possibilitas omnis circuli possibilis; mens vero seu cognitio
ac potentia Dei, ab ipsius essentia non distinguitur; ergo nec
omnium possibilium possibilitas.
Insto 6°. Si possibilia essent idem ac Dei essentia, 1°. Dei
essentiam cognosceremus , hoc ipso quod possibilia cognoscimus;
THEOLOGIA. 301
2°. nec possemus possibilia cognoscere , nisi cognita Dei essentia;
atqui 1°. Dei essentiam non possumus in hac vita cognoscere;
2°. possibilia cognoscimus, quin 'vel cogitemus de Dei essentia;
ergo.
Ilesp. Si possibilia essent ipsamet Dei essentia, 1°. Dei essen
tiam cognosceremus hoc ipso quod possibilia cognoscimus,
dist. : si possibilia omnia, et quidem adaequate singula , cognosce
remus, concedo,-qui enim omnia adaequate possibilia cognosceret,
hoc ipso Dei omnipotentiam adaequate cognosceret ; cum autem
Dei omnipotentia sit unum et idem cum ipsius essentia, ilia adae
quate cognita , et haec adaequate nosceretur. — Si vero nonnisi
aliqua, et quidem inadaequate , cognoscimus possibilia , nego nos
ex hac cognitione ad perfectam divinae essentiae cognitionem
posse pertingere.
2". Non possemus, nisi cognita Dei essentia , cognoscere possi
bilia, dist. : quoad ipsam possibilitatis rationem primam et ulti-
mam, concedo; quoad simplicem possibilitatem, nego. Rem enim
aliquam possibilem esse cognoscimus , hoc ipso quod similitu-
dinem ipsius aliquam in rebus actu existentibus deprehendimus;
nec ullam rem possibilem esse novimus, nisi ex iis, quae in ope-
ribus Dei extrinsecis , videmus.
Unde jam ad min. 1°. Dei essentiam non possumus cognoscere
in hac vita, dist. : immediate in se, cone.; mediate, seu ex
operibus, quae ipsius attri buta manifestant, subd. : adaequate ,
comprehensive seu infmite , concedo : siquidem et nos intellectu
sumus finito, et Dei opera, utpote finita, non adaequate reprae-
sentant infinitam attributoium divinae essentiae perfectionem ;
— inadaequate vero et finite , sed intellective tamen , nego.
« A magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter
poterit creator horum videri. » ( Sap. xm. )
2°. Possibilia cognoscimus , quin vel cogitemus de Deo ,
díst. : cum ex creaturarum actu existentium possibilitate simpli-
citer apprehendimus rerum similium possibilitatem , concedo;
cum usque ad ultimam ac primam possibilitatis rationem
reflexione ascendimus , nego ; sic v. g. viso circulo aureo , con-
cludo aurum in circulum et inde in alias etiam formas fingi
posse; nec necesse est me usque ad Deum ascendere, ut circuli,
aurique possibilitatem intelligam ; si vero ultimam ac primam
existentiae ac possibilitatis, siveauri,sive circuli, rationem velim
habere , brevi reflexione ad Deum usque conscendam.
302 PHILOSOPHIC CURSUS.
Obj. 3". Deus non potest peccare , mentiri , mori ; atqui haec
sunt possibilia ; ergo.
Resp. Concedo maj. Ad min. Haec sunt possibilia , distinguo :
qua ens, nego ; qua entis aut perfectionis defectus, cone. Deus
porro deficere nequit : unde nec peccare, quod ex parte Dei esset
velle non esse; nec mentiri seu affirmare quod non est, seu
nihil ; nec mori , cum sit simplex et aeternus.
Obj. 4". Ille non est omnipotens, cui vis aliqua valet resistere;
atqui Dei potentiae resistere potest humana libertas; ergo.
Resp. Majore concessit, negatur minor. Si vero potential loco sub-
datur voluntas, dist. : homo resistere valet voluntati Dei antece
denti et conditionali , cone. ; consequenti et absolutae , nego.
Obj. 5". Ille non est omnipotens, qui per seipsum non potest
facere omnia; atqui Deus per seipsum non potest facere omnia:
siquidem multa agit per alia.
Resp. Cone. maj. Nego min. Ad prob. Deus multa agit per alia,
dist. : et haec per se solus non posset, nego; per se posset , et ideo
per alia agit , quia i ta est potens, ut etiam aliis aliquam agendi
potentiam possit tribuere, concedo.
§ Ь8. DE CREATIONE.
PropositIO. Deus est mundic reator.
Creare est producere aliquid ex nihilo, seu facere aliquid ex
non existente existens , seu ex nihilo ens ; atqui Deus mundum
universum ex nihilo ita produxit. Probo : mundus hic universus
fuit creatus, seu ex non existente existens factus, seu ex nihilo
effectus fuit id quod est ( supra in Cosmología ) ; et quidem ab
alio, seu ab ente, quod ab ipso est distinctum, fuit produ-
ctus (supra ibid.); atqui a solo Deo fuit productus : siquidem,
dato etiam ens aliquod contingens et finitum creare posse, ens
illud tandem non potest existere , nisi ultimate ex non existente
factum sit existens, et creandi virtutem cum existentia acceperit
ab ente aliquo primo a se existenti, quod denique Deus est; ergo,
sive mediate, sive immediate saltem, Deus, et quidem solus,
THEOLOGIA. 303
est, stricto ac proprio sensu, ille qui ex nihilo produxit quidquid
existit , ac proinde mundi universi , sive per se , sive per alium,
creator ipse solus est.
Sed insuper, soli Deo creandi potentia competit , et qui dem
ita, ut nec ulli enti creato possit communicari. Probo. Deus
ipse suam omnipotentiam seu vim infinitam communicare non
potest : siquidem ens, quod vi infinita gauderet, hoc ipso infini
tum esset ; atqui vis infinita requiritur , ut ex non existente
existens aliquid fiat. Probo : tnter ens et nihil infinita est distan
tia : siquidem non potest esse et. concipi major distantia quam
inter esse et non esse; sed infmita vis requiritur ut distantia
infinita tollatur; ergo, ut nihil aliquid fiat, seu ut enscreetur,
infinita requiritur potentia; sed haec soli competit Deo, nec cui-
quam finito potest vel a Deo ipso communicari; ergo solus Deus
potest creare.
Nec major distantia inter nihil et ens infinitum intercederé
dicatur, quam inter nihil et ens finitum. Respondetur enim
eamdem distantiam esse inter ens finitum et ens nullum, quam
inter ens infinitum et ens nullum, etsi inter ens finitum et ens
infinitum infinita item intercedat distantia. Neque hide duo sunt
infinita, sed licet ens finitum inter duo quasi infinita stet, quo
rum unum est ens absolutum, et alterum ens nullum seu nihil;
cum istud posterius, scilicet nihil, reipsa non sit, et sit nihil, ens
finitum inter duo stat medium : nempe inter negationem omnis
entis, et affirmationem omnis entis. Unle unum superest reale
infinitum, quod infinito distat et a finito et a nihilo, licet tamen
et finitum actu existeus, infinite etiam a nihilo distet.
Praeterea, qui possibile vel unum ex non existente existens
facere potest , hoc ipso omne possibile valet actuare : neque
enim major requiritur potentia ad unum, quam ad alterum ex
nihilo producendum : sic v. g. arenae granum aequalem poten-
tiam requirit , ut ex non existente fiat existens , quam Spiritus
vel maxime perfectas : siquidem ens quodlibet mere possibile ,
cum nihil in se sit, non magis productioni suae repugnat quam
juvat; qui ergo vel unum possibile valet creare, pari facilitate
potest et omnia; sed qui omnia facere potest possibil ia, omni-
potens ille est ; qui vero omnipotens, vi ille ac potentia gaudet
infinita; qui infinita valet potentia, hoc ipso simpliciter infini-
tus est; nullum autem ens creatum potest esse infinitum. Nulli
ergo enti creato creandi vis potest communicari; solus ergo Deus
est creator.
304 PHILOSOPHIE CURSUS.
§ 59-
Scholium ium. Objectiones contra creationem.
Obj. \*. Quod concipi nequit, illud est impossibile; atqui creatio
concipi nonpotest; ergo impossibilis.
Resp. Majorera dist. : Impossibile illud est quod a nullo con
cipi potest, cane; quod ab intellectu finito non potest concipi,
subdist.: illud est intellectui et potentiae finitae impossibile, conc.;
etiam divino intellectui et potentiae, nego. Unde ad minorent:
creatio non potest concipi , dist. : a Deo , nego. ; ab intellectu
finito, subdist. : quoad modum, concedo; quoad factum, nego.
Siquidem haec duo non concipio modo, sed etnecessario affirmare
cogor, scilicet : 1°. mundushic nuneexistit; 2°. aliquando
potuit non existere; unde necessario concludendum percipio :
ergo contingenter, ergo non a se, ergo ab alio, ergo ex non
existente existens factus est, seu creatus est. Quomodovero,
nescio, Deus scit. Deus porro non esset Deus, si non plus, quam
ego scire possum et facere , sciret ille ac posset.
Obj. 2*. Creatio esset productio mundi ex nihilo; atqui impos
sibile est aliquid e nihilo educere : siquidem 1°. ex nihilo niùil
fit; 2°. res non potest sumi ubi non est; ergo.
Resp. Majorera conc.; nego minorera. Ad prob. 1°. Nihil fit ex
nihilo, dist. : ut causa aut materia existentiae; seu ita ut id
quod non est seu nihil, sit illud ex quo aliquid fit, aut id per
quod aliquid efficitur, conc. ; ita ut id quod nonerat, non possit
fieri existens , nego.
2*. Res non potest sumi ubi non est, conc. ; neque enimdicitur
Deus sumere res in nihilo, sed ipsas facere.
Obj. 3*. Actus Dei non potest ad nihil terminari; atqui volitio
qua Deus vellet creare , ad nihil terminaretur : etenim si nihil
est, antequam Deus creet, volitio creandi pro objecto haberet
rem ipsam creandam ; sed res haec creanda non existit : siqui
dem creanda est ex nihilo; ergo objectumdivinae volitionis esset
nihil ; sed hoc repugnat ; ergo creatio non est productio rerum
ex nihilo.
Resp. Conc. maj. Min. nego. Ad prob. : conc. maj. Ad min. Res
haec creanda non existit, dist. : priusquam existat, conc; semel
ac existit et actuatur, nego. Unde divinae volitionis objectum non
est nihil , sed contra, ens aliquod existens futurum.
Obj. 4*. Deus nullos in se limites , nec quicquam materiale
THEOLOGIA. 305
aut corporeum habet; atqui nihil potest esse in effectu, quod non
praeexistat in causa; ergo Deus non est rerum finitarum et corpo-
rearum causa seu creator.
Resp. Conc. maj. Admint Nihil in effectu esse potest, quod non
in causa praeexistat , dist. : nihil entis et perfectionis in effectu
esse potest, quod non in causa sit eminenter ac virtualiter ,
concedo ; nib.il negativi et imperfecti in effectu est, quod non sit
in causa, nego. Deus ergo habet in essentia, perfectione et poten-
tia sua infinita, quidquid entis et perfectionis est in rebus finitis,
et infinito magis. Limes vero entis , cum nihil sit , seu cum sit
negatio ulterioris perfectionis, causam non requirit. Materia vero
et corpora talia sunt, ex hoc ipso quod magis finita, negativa et
imperfecta sunt quam entia spiritualia , per hoc nempe quod
activitate non gaudent. Defectum porro istum Deus non habet;
sed in suo esse, intelligere ac posse, habet et quidem eminen
ter, quidquid reale est in corporibus, nempe 1°. esse, 2°. subsi-
stere, 3". posse. Potest autem extra se modo finito actuare, et
variis gradibus distribuere , et ad sui similitudinem participare
entis perfectiones, quas infinito gradu in se ipso possidet.
§ 60.
SchoLidm 2"m. Objectiones ex aeternitate mundi desumptce.
Obj. 1". Mundus vel in aeternitate , vel in tempore creatus
est; si prius, ab aeterno existit; si posterius, tempus ante
mundum exstitit ; sed hoc falsum : quia tempus nil aliud est
quam successiva entis creati existentia; unde ante ens crea tum
non fuit tempus ; ergo non in tempore , sed in aeterno mun
dus est creatus ac existit.
Resp. Nego disjunctionem : mundus creatus est in aeternitate
et ab aeterno simul et m et cum tempore, scilicet in et cum
primo temporis seu successivae mundi existentiae instanti ,
quod utique aeternitati correspondet , et in ipsa comprehen-
ditur. Tempus vero, seu primum temporis, id est succes-
sivae existentiae instans , cum primo ente creato seu successivo
incepit.
Obj. 2°. Id quod Deus necessario et ab aeterno vult existere ,
illud necessario et ab aeterno existat necesse est; atqui Deus
necessario et ab aeterno voluit mundi existentiam; ergo. Probo
minorem : Deus necessario et ab aeterno cognovit mundi possi-
bilitatem et existentiam; atqui quod Deus necessario et ab
20
306 PHILOSOPHIE CURSUS.
aeterno cognoscit , illud necessario et ab aeterno vult existere;
ergo.
Rcsp. Priorts argumenti maj. dist. : Id quod Dens necessario
et ab aeterno vult existere, illud necessario existit, dist. :
tempore quo Deus vult, seu cum et in tempore , cone. ; ab aeterno,
nego.
Ad min. dist. : Deus necessario et ab aeterno voluit mundi
existentiam, dist. : necessario , id est ab aeterno Deus non
potuit non velle mundum existere, nego; ab aeterno Deus
libere voluit mundum existere aut non , concedo et subdist. : in
et cum tempore , conc. ; in et ab aeterno , nego.
Ad prob. Concedo maj. , minorem dist. : quod Deus necessario
et ab aeterno cognoscit, illud necessario et ab aeterno vult exi
stere , dist. : Deus necessario vult existere id omne quod cogno
scit, nego; Deus enim necessario cognoscit omne id quod est
possibile , quia est omniscias , non vero necessario vult existere
omne id quod est possibile , quia , cum nullius existentia indi-
geat, libere vult ea, quae praeter ipsum possunt existere. —
Deus necessario vult existere id omne quod cognoscit exstiturum ,
conc. et subdist. : ab aeterno necessario vult aut non vult aliqua
existere in tempore , conc. ; necessario vult ea existere et qui-
dem ita ut ab aeterno existant, nego.
Obj. 3". Deus ab aeterno habuitpotentiam creandi omnia possi-
bilia; atqui mundus ab aeterno fuit possibilis; ergo Deus potuit
ab aeterno creare mundum, seu, ergo mundus ab aeterno potuit
creari seu ex non existente existens fieri.
Resp. Dist. maj. : Deus ab aeterno habuit potentiam creandi
omnia possibilia in tempore, cone; ab aeterno, subdist. : id
est nullum fuit instans imaginarium in aeternitate, quo Deus
non potuerit mundum creare, conc; id est mundus potuit creari
aeternus, nego:qvá& aeternum illud solum est, quod semper
existit; quod vero semper existit, creari, seu ex non existente
existens fieri non potest. Minor eadem ratione distinguenda est :
mundus ab aeterno fuit possibilis, dist. : cum initio , cone ; sine
initio seu aeternus , nego.
Obj. 4'. Ideo Deus mundum ab aeterno creare non posset, quia
ad creandum indigeret tempore ; atqui ad creandum tempore
non indiget Deus; ergo.
Resp. Nego majorem. Ratio enim cur Deus non potest mundum
creare ab aeterno , ita ut mundus ab aeterno existat , ea est quod
mundus non potuit semper existere : siqnidem mundus non
THEOLOGIA. 307
potuit creari , seu ex non existente existens fieri , nisi aliquando
fuerit non existens.
Min. dist. : Deus ad creandum non indiget tempore, id est in
instanti potest mundum creare, seu inter non existentiam et
existentiam mundi non intercedit instans seu tempus, cone. :
siquidem tempus nonnisi cum primo existentiae creatae instanti
incipit; — id est Deus potest creare ens successivum extra tem
pus, ac sine tempore, seu non in tempore, nego : siquidem nihil
aliud est tempus , nisi ipsamet successiva entis creati existentia,
quae ab ipso omnino est inseparabilis.
Obj. 5". Deus est causa efficiens aeterna; atqui, ubi causa
efflciens est aeterna , effectus potest ac debet esse aeternus : siqui
dem causa efficiens effectum, non tempore, sed natura tantum,
praecedit.
Resp. Maj. cone. ; min. nego. Ad prob. dist. : causa efficiens
effectum non praecedit tempore , cone. ; praecedit natura tantum ,
nego. Causa efficiens effectum praecedit, non natura tantum , sed
et existentia et actione. Effectus enim ex non existente existens
fieri ac proin existere nequit, nisi prius causa existat et agat.
Insto 1°. Actio Dei mundum creantis est aeterna; atqui inter
causae actionem, et effectus existentiam nullum intercedit tempus
seu instans; ergo mundus est effectus aeternus, seu ab aeterno
existens factus.
Resp. Maj. dist.: actus ipse seu volitio creans est aeterna,
concedo; actus illius determinatio ad extra , nego. Ad min. : nullum
existit instans inter causae actionem, et effectus existentiam, dist. :
inter effectus existentiam, et causae seu Dei detenninationem
intrinsecam , nego : intercedit enim aeternitas; — inter effectus
existentiam, et Dei determinationem extrinsecam, concedo: siqui
dem determinatio extrinseca creationis seu volitionis illius
aeternae, qua Deus mundi existentiam decrevit, est ipsamet
mundi creatio et existentia.
Insto 2°. Posita ratione sufficienti , ponitur rationatum; atqui
ratio sufficiens existentiae mundi posita est ab aeterno. Probo.
Ratio sufficiens existentiae mundi est volitio Dei ; atqui volitio Dei
est aeterna ; ergo.
Resp. Maj. cone; ad min. : Ratio sufficiens existentiae mundi
posita est ab aeterno, dist. : pro aeterno, id est ut mundus esset
aeternus, seu nunquam non existens, seu non creatus, nego;
pro tempore, id est ut mundus ex non existente existens lieret
308 PHILOSOPHIE CURSUS.
cum et m tempore, concedo. — Ad prob. Maj. conc. ; ad min. ;
volitio Dei esl aeterna, dist. : in se, conc; quoad effectum,
nego.
Obj. 6*. Deus,utpote immutabilis , non potuit fieri ex non
creante creans; atqui, si Deus mundum ab aeterno non creavit,
factus est ex non creante creans. Probo : Posito mundum non
fuisse ab aeterno, fuit quando Deus non erat creans, et deinde
fuit quando erat creans, seu Deus fuit primum potentia, dein
actu creans; ac proin transivit a statu non creantis ad statum
creantis , a potentia creandi ad creandi actum.
Resp. Maj. conc; min. nego. Ad prob. nego et do rationem:
Deus fuit ab aeterno creans, et quidem actu, mundum in tem
pore. Accedente autem mundi existentia, non in Deo, sed extra
Deum , facta est mutatio : mundus non existebat , existens
factus est.
Insto. Saltem, an te mundi existentiam, Deus non poterat dici
creator; nec ullam cum mundo habebatrelationem; novam ergo
relationem ex mundi existentia acquisivit; mutatus est ergo, si
mundus ab aeterno non existit.
Resp. Nego antecedens. Ante mundi existentiam, Deus erat,
et dicendus est fuisse creator mundi exstituri in tempore ; rela
tionem habebat cum mundo in tempore exstituro; nec ullum
nomen , nec relatio ulla nova ipsi accessit : siquidem omnia
tempora simul sunt Deo ac aeternitati praesentia.
§ 61. DE PROVIDENTIA.
PRorosiTio. Deus omnia providentia sua gubernat.
Providentia est ratio ordinis rerum in fmem; gubernatio autem
hujus ordinis est executio. Ita S. Thomas 1*. q. 22. art. 3. Unde
providentia est quasi mundi universi ordinatio in ipsomet intel
lectu divino praevisa; gubernatio est haec eadem ordinatio, qua-
tenus practice Deus vult et facit actu omnia ac singula mundi
entia ad finem, sive singulis proprium, sive omnibus simul
communem, concurrere. Providentia ergo magis ab intellectu,
gubernatio a voluntate magis procedit. Jam vero Deus, intel
lectu ac voluntate, omnia ac singula mundi entia ad finem, sive
singulis proprium, sive omnibus communem, praeordinavit ,
constantique actione regit ac gubernat.
Probo : I. A priori, scilicet ex caeteris Dei attributis. Deus,
utpote intellectu omniscius et infinite sapiens, et voluntate
THE0L06TA. 309
optimus et omnipotens, necessario seit, vult et potest omnia ad
singula mundi entia ad finem , tum singulis proprium , tum
omnibus communem, ordinare ac gubernare ; atqui finis aliquis
est omnibus mundi entibus communis et singulis proprius,
nempe Deus ipse , quatenus primum principium seu creator , ut
inCosmologia proba tum est : Siquidem Deus nullum ens potest
creare nisi propter seipsum : Nam 1°. antequam Deus creet,
nihil est; nihil ergo potest esse divinae voluntatis objectum, nihil
proin Deum movere ac determinare ad creandum , nisi ipse qui
solus est.
Et vero , 2°. si quid aliud ac Deus ipse , sive ante sive post
creationem , creationis ipsius ratio sufficiens ac finis ultimus
esse posset , illud esset ens ipsum creandum , aut jam acta
creatum ; atqui ens creandum, aut creatum, adaequatum divinae
operationis objectum, motivum sufficiens et ratio, fiuisque
ultimus esse non potest : divina enim voluntas , cum sit infi
nita , volitionem ac operationem necessario elicit infinitam :
secus enim actu suo esset finita ; sed operatio nequit esse
infinita , nisi ad objectum infinitum terminetur : actus enim
specificatur ex objecto; ubi ergo objectum finitum, ibi et
finitus est actus. Sed mundus vel universus est finifus ;
mundus ergo, sive creandus, sive creatus , non potest esse ter
minus, finis, objectum, motivum, ratio adaequata, completa,
sufficiens , primaria ac ultima divinae volitionis ac operationis",
hoc est creationis ; Deus ergo solus , utpote qui solus est
infinitus , sibi ipsi omnis volitionis ac operationis , sive ad
intra sive ad extra, sive ante sive post creationem, ratio
sufficiens ac ultimus finis potest esse ; ergo necessario Deus;
omnia ac singula mundi entia propter se creavit. Sed jam'
omnia haec et singula ad hunc finem intellectu suo ordinare'
scivit , utpote omniscius ac infinite sapiens ; gubernare actu
vult ac potest , utpote voluntate optimus ac omnipotens ; ergo
Deus omnia providentia sua gubernat.
il. A posteriori, scilicet ex mundi ordine. Existit in mundo erdo,
non absolute quidem , sed relative optimus , talis nempe ut
nullum sit in mundo ens, quod non ad finem sibi proprium.
apte referatur , nullum quod non pro suo modo et gradu con-
currat ad universalem mundi finem, videlicet ad Dei gloriam..
In eo enim est gloria , ut alicujus perfectio manu'estetur; omnik
porro ас singula mundi entia, ad id, pro suo quaeque: gradu, cою-
cui'runt, ut Dei existentia, summaque ejus. sapieotta ac bonifte
310 PHILOSOPHIC CUP.SUS.
innotescat. Vide supra in Cosmología. Ergo Deus omnia ac sin
gula mundi entia providentia sua gubernat.
Quod et a S. Thoma egregie demonstratio in Sum. 1". q. 103.
§ 62.
SchoLium. Objectiones contra Dei providentiam.
Obj. Г. Omnia mundi entia non cognoscimus , imo pauca
valde sunt ea quae novimus , si cum entium universitate com-
parentur; atqui ex aliquibus et paucis ad omnia et universa
non licet concludere ; ergo ex eo quod in paucorum ordine elu-
ceat divina Providentia, Deum omnia gubernare non valemus
concludere.
Resp. 1°. Saltem ex iis, quae novimus , concludere debemus
Deum his providere.
2°. Ad min. : ex aliquibus ad universa non licet concludere,
díst. : quoad accidentalia, cone; quoad essentialia, nego. Unde
ex eo quod nullum ens occurrat, quod inordinem cum aliisali-
quo modo non conveniat , necessario inferendum est essentiale
esse omni enti ut ordinetur, ac proinde ut a Deo regatur.
Insto. Atfjui , ne in his quidem, quae nobis innotescunt, elucet
ordo; siquidem multa occurrunt ac fiunt casu ac sine ratione :
qualia sunt monstra, inutilia, nociva, et ea omnia, quae, sive
praeter, sive extra , sive contra solitum ordinem , ex inopinato et
improviso contingunt.
Resp. Nego min. subsumptam. Ad prob. Multa fiunt casu, et
sine ratione , dist. : nobis explicite nota , cone. ; nobis ignota qui
dem, sed ex altiori principio tamen facile deducenda, nego.
Ecquis enim artificis alicujus domum ingressus, innumera con-
spiciens instrumenta , quorum usum ac finem nescit , ideo ea
esse casu et sine ratione fabricata pronuntiet? Quot vero in
mundo entia, quorum olim utilitas et fmis non apparebat, que
nunc miro ordine cum caeteris connexa probe noscuntur ! Idem
de iis dicatur, quae noxia esse objiciuntur. Quae enim sub aliquo
respectu videntur nocere , sub alio prosunt. Sic viatori nocet
pluvia , quae agris favet. Quod ad monstra attinet, et haec, sicut
et omnia, quae extra, praeter aut contra ordinem contingunt,
etsi ex ordine aliquo exeant , in alium recidunt. Sic v. g. contra
ordinem lapidi inditum accidit ut sursum ascendat ; si vero ipsum
funda in altum projicias, ascensio haec, simul ac extra lapidis
ordinem lit, juxta alterum ordinem sequitur. Quod si qua contra
THEOlOGIA. 31 1
ac supra omnem omnino naturalem ordinem contingunt, eo
manifestior tune omnipotens Dei actio apparet. Cum enim nihil
sine ratione sufficienti . fleri possit , ubi omnis ordinis naturalis
deficit ratio , nulla alia superest nisi omnium suprema et ultima,
seu Deus.
Obj. 2\ Majestatem Dei non decet finita entia , et etiam minima
curare.
Resp. 1°. Creare haec non dedecet; ergo nec semel creata
curare. Etenim , ut ait S. Ambrosius : « Quis operator negligat
operis sui curam? Quis deserat et destituat quod ipse condendum
puiavit? Si injuria estregere; nonne est major injuria fecisse? »
(Offic. 1. I. c. xiii. n. 48.)
2°. Majestas Dei in eo est, quod , intellectus seientia ac sapien>
tia , voluntatis vero bonitate ac potentia , omnia entia infinite
superet ; nihil porro divinae sapientiae , bonitatis ac potentiae
magnitudinem ac majestatem demonstrat magis, quam provi-
dentia haec universalis, quae supponit ipsum omnia simul scire,
omniaordinare, omnibus bene velle ac facere, omnia tandem posse.
Insto \ °. Providentiahaec summae ipsius beatitudini prorsus est
inutilis, qninet, propter distractionem et continuam sollicitudi-
nem, importuna.
Resp. 1°. Et creatio ipsius beatitudini est inutilis. 2°. Nee
propter suam utilitatem aut beatitudinem Deus entia creavit ac
gubernat , sed propter suam bonitatem. 3°. Nec ulla inde distra-
ctio aut importuna in ipso sollicitudo, quippe qui, unico ac sim-
plici actu , omnia ac singulavel minima, cognoscit, vult, facit,
ordinat, régit ac gubernat.
Insto 2°. Dignius est minora per majora regere; sicutetregem
decet non omnia per se , sed summa rerum duntaxat sibi reser-
vata, caetera per ministros administrare. Suprema enim guber-
nandi artis lex est , non cuncta velle per se videre ac facere.
Resp. Et re quidem vera , inferiora Deus per superiora regit,
ut summum regem decet; siquidem perfectioribus causandi et
agendi potentiam communicet. De caetero, comparatio ea quae
ab kumano rege desumitur, Deo omni ex parte nequit convenue.
Ideo enim rex majora tantum debet sibi servare , caeteraque bene
multa ministris committere, quod, quo altius ac latius patet
ipsius dominatio , eo minus per se cuncta conspicere potest et
agere, non quidem propter dignitatis majestatem, sed propter
finitae intelligentiae ac potentiae imbecillitatem; quod in Deo
locum non habet.
312 PHILOSOPHT.fi CURSUS.
Obj. 3*. Si Deus omnia propter se et propter gloriam suam
ordinat ac regit, ambitione, superbia et egoismo dicitur; sed hoc
de ipso dici nequit; ergo. Ita fere Voltaire.
Resp. Si Deus propter se, cum aliorum detrimento, contemptu
et exclusione, omnia gubernet, ambitiosus est, superbus et
egoista, coneedo; si ideo Deus omnia propter se et propter gloriam
suam creat et gubernat , quia in hoc solo creaturarum perfectio
esse potest , ut divinas perfectiones repraesentent ac manifestent,
nego. Ambitiosus enim ille est, superbus et egoista, qui sibi soli,
aliisque injuria exclusis , aliquam sive honoris, sive laudis, sive
boni cujuscumque excellentiam , supra alios appetit, quaerit ac
vindicat. Dei vero gloria in eo est , ut omnibus ac singulis boni-
tatem suam diffundat ac participer
Obj. 4*. Si Deus omnia ordinasset ac gubernaret, mundus esset
quam optimus ; atqui non ita est ; ergo.
Resp. Mundus esset quam optimus, dist. : relative ad finem a
Deo intentum , conc. ; absolute , nego. Solum enim infinitum est
absolute quam optimum.
Insto 1°. Deus perfectiones suas necessario amat; ergo eas quam
perfectissime in creaturis repraesentari necessario vult.
Resp. Deus perfectiones suas necessario amat, dist. : in se
ipso , conc. ; in creaturis , nego. Nam perfectiones suas in creatu
ris repraesentari non indiget. Sive creet, sive non, sive perfectius
sese ad extra repraesentet, sive imperfectius, non ideo magisaut
minus sibi est praesens , neque enim magis ex hoc aut minus se
ipsum cognoscit.
Insto 2\ Ideo Deus mundum non quam optimum instituis-
set, quia ipsum ita ordinare vel nescivisset, vel noluisset,
vel nequivisset; atqui nullum ex his dici potest; ergo.
Resp. Transeat major. Ratio cur Deus mundum non abso
lute quam optimum instituit ea est,quod mundus absolute
quam optimus seu infmitus est impossibilis ; Deus porro impos-
sibile nec potest, necvult, nec novit.
Insto 3°. Si Deus mundum providentia praeordinavit , mun
dus ideae divinae debet esse conformis; atqui perfectissima est
idea divina ; ergo et mundus.
Resp. Mundus ideae divinae conformis est, dist. : id e9t talis est,
qualis in idea divina praeordinatus est, conc.; talis est qualisipsa-
met idea divina, nego. Divina enim idea , adaequate sumpta , est
infinita ; Deus quippe non mundum hune modo , sed et omnia
possibilia, et se ipsum simul, idea sua adaequate cognoscit.
THEOLOGtA. 313
Unde ad min. Idea divina est perfectissima , dist. : quatenus
mundum hune repraesentat , nego. Si enim idea sua Deus
hune duntaxat mundum cognosceret , non esset cognitione
hac infinitus ; — quatenus non mundi hujus tantum , sed et
omnis perfectionis possibilis, Deique ipsius adaequata estcogni-
tio , eoncedo.
Obj. 5*. Sed jam, si Deus, providentia sua, omnia ordinasset
ac gubernaret , mundus relative saltem perfectus esset ; atqui
non ita est : siquidem singula mundi entia perfectiora esse
possent; atqui, si perfectiora essent, Dei perfectiones melius
repraesentarent , ipsiusque adeo gloriam perfectius manifesta-
rent; ergo mundus non est relative ad llnem suum, qui
est Dei gloria, perfectissimus.
Resp. Maj. conc. ; neg. min. Ad prob. Maj. conc. vel distin
guo : smguïti mundi entia perfectiora esse possent absolute,
conc. ; relative , nego. Unde ad min. : Si perfectiora essent , Dei
perfectiones et gloriam manifestarent perfectius , dist. : abso
lute , conc. ; relative ad eum perfectionis gradum , quem Deus
vult in ipsis repraesentari , nego. Deus enim manifestatione
seu gloria ea extrinseca non indiget; cum ergo etiam non
creare possit, a fortiori, quae creavit , ea plus minusve perfecta
poluit condere.
Insto 1°. Sunt mala inmundo; atqui si Deus mundo pro-
videret, non essent in ipso mala; ergo Deus mundo non
providet.
Resp. In mundo sunt mala, dist. : eo sensu quod in mundo
sit negatio boni illius, quod in ipso deficit, conc.; siquidem
omne ens creatum , hoc ipso quod finitum est , omne bonum
in se non includit , ac proinde aliquo , imo infinito bono caret ;
— eo sensu quod in mundo sit aliquid realiter existens, quod
malum sit , nego. Malum enim nihil aliud est , quam boni
negatio seu absentia.
Unde minor negatur , vel eodem sensu distinguenda est.
Insto 2°. Vel Deus mala vult tollere et non potest ; vel potest
et non vult ; atqui , si prius , non est omnipotens ; si poste-
rius, non est summe bonus; alterutro autem concesso, non
est providus ; ergo.
Resp. Deus impossibile nec potest nec vult; cum ergo sublatid
omnis mali seu omnis limitis in mundo sit impossibilis, eo quod
repugnet infinitum creari, nec mala tollere vult nec potest
Deus, etsi summe sit et bonus et potens.
314. philosophie ourscs.
Insto 3°. Si Deus singulis providet, aequaliter singulis bonum
velle debet ac dare : secus enim nec bonus , nec justus est.
Resp. Deus singulis entibus aequaliter vult et dat omne id
bonum, quod suut et habent; aliis vero plus, aliis vero minus vult
et dat ; nec inde quicquam contra ipsius bonitatem sequitur ûut
justitiam. Siquidem ens quodvis creatum, antequam creetur,
nihil est nec habet; nihil ergo ipsi ullo jure debetur; quidquid
ergo ipsi datur aut conservatur, hoc ipsi ultra id quod debetur,
ex mera Dei bonitate conceditur.
Obj. 6*. Providentia in eo esset, quod Deus omnia ad finem,
tum omnibus communem, tum singulis proprium, gubernaret;
atqui non omnia ad duplicem hunc finem regit. Finis enim
omnibus communis est Dei ipsius manifestatio seu gloria ; finis
vero singulis proprius est uniuscujusque bonitas seu perfectio;
atqui finis ille non in omnibus attingitur, scilicet in peccatore :
peccatum enim est aversio a Deo ; atqui Dei gloria non ab eo
procuratur, qui , se a Deo avertens, expresse ipsi gloriam dene-
gat; sed nec bonitas seu perfectio homini propria ab eo obti-
netur, qui peccato seipsum malum raidit; ergo.
Resp. Finis Dei per peccatum non procuratur, dist. : directe,
conc; indirecte, nego. Et vero, peccator quidem peccato suo sese
a Deo avertit, ipsumque directe offendit, et quantum de se est,
implicite saltem negat; sed enim hoc ipso quod sese a Deo sepa
rat, summe fit miser : utpote qui summo bono jam privatur;
atque inde fit ut extrema et summa hac miseria , agnoscere ac
fateri invitus cogatur Deum solum esse summum illud bonum,
sine quo nulla esse potest beatitudo , et ita indirecte ex peccato
ipso resultat infinitae bonitatis manifestatio seu gloria. Propria
vero hominis bonitas ac perfectio non absolutus , sed conditiona-
lis ipsius finis est : cum enim perfectio hominis et beatitudo
essentialiter in libera Dei cognitione et amore consistat, ea con-
ditione perfectionem acquiret ac beatitudinem, ut Deum cogno-
scere et amare curet. Ipsius porro est eligere utrolibet modo
infinitas Dei perfectiones velit manifestare, libera agnitioneet
amore , an confessione invita.
Insto 1°. Repugnat Deum velle peccatum; atqui Deus sui
ipsius finem seu gloriam per peccatum ac peccatorem attingere
non posset , nisi peccatum vellet; ergo Deus finem suum peccato
non attingit.
Resp. Conc. maj.,' neg. min. Deus enim non vult peccatum :
siquidem peccatum est volitio summi boni ubi non est, nempe
THEOLOGIA. 3IÎJ
iu creatura, adeoque implicite saltem negatio Dei. Si enim, per
impossibile , bonum summum esset in creatura , jam in Deo non
esset ; cum bonum summum seu infinitum non possit esse nisi
unicum ; unde jam Deus non esset. Deus ergo peccatum nequit
velle. Sed, posito peccato, Deus vult bonum summum non esse
in creatura, unde peccatori negat summum bonum, seipsum
nempe. Sed hac Dei negatione ac privatione , peccator fit summo
bono carens, seu summe miser. Hoc autem suo summo malo
fateri cogitur Deum solum esse summum bonum , et ita sua Deo
redit ex peccato gloria, non quia peccatum vult, sed contra quia
ipsum maxime non vult.
Insto 2°. Atqui Deus vult peccatum , et probo : Rem ille vult
qui rei vult causam ; atqui Deus peccati causam vult, probo:
Deus vult legem divinam et libertatem humanam ; atqui lex et
libertas sunt causa peccati; ergo.
Resp. ad ultimam minorera : t°. quoad legem. Lex est peccati
causa, dist. : efficiens, nego; occasionalis , conc. Lege enim data
et cognita, peccat ille , qui id agit , quod scit lege esse vetitum.
Lex igitur ipsi fit peccati occasio , eo quod , nisi lex esset , vel si
legem ignorasset, ita agendo non peccasset. Lex vero nullo
modo est causa peccati; nedum enim lex peccatum efficiat ,
homini contra eum ostendit modum , quo sapienter et sancte
agat.
2°. Quond libertatem. Peccati causa est libertas , dist. : quate-
nus est libertas seu facultas eligendi , volendi nempe aut non
volendi, nego; quatenus abusus fit ea facultate, concedo. Unde
peccati causa est libertas , quatenus a vero bono deficiens, non
vero quatenus est facultas.
Deus porro legem vult, non legis transgressionem ; libertatem
vult et concedit, non vero libertatis abusum.
Insto 3°. Saltem libertas est peccati origo. Sublata enim liber-
tate, non est peccatum; atqui Deus vult et dat homini liberta
tem ; ergo vult et actuat originem peccati.
Resp. Libertas est peccati origo, nego. Peccati origo nihil aliud
est, quam ipsamet rationis et voluntatis humanaefinitudo. Sublata
igitur libertate, tollitur utique peccatum, sed etiam tollitur ratio
et voluntas humana.
Insto 4°. Providus ille non est nec bonus , qui donum praehet ,
ex quo certo scit malum recipienti secururum; atqui; ergo.
Resp. dist. : si malum ex dono sequatur necessario , concedo ; si
ex libero ipsius recipientis abusu , nego.
316 PHILOSOPHIE CURSUS.
Insto 5°. Qui certo sciens aliquem dono abusurum , donum
hoc nihilominus ipsi confert , ille ipsius malum vult; atqui Deus
reprobum libertate abusurum certo novit; ergo.
Resp. Dist. maj. : Si donum recipiens necessario abusurus sit,
male ipsi vult qui donum praebet , conc. ; si libere et sua culpa
sit abusurus , nego. Unde ad min. Deus reprobum novit libertate
abusurum , dist. : necessario , nego ; libere et ex sua culpa ,
conc.
Insto 6°. Crudelis est pater, qui filio ensem praebet, quo eum
abusurum esse praevidet; crudelis est medicus, qui remediiim
confert , quo aegrum praevidet moriturum ; ergo a fortiori Deus
male erga reprobum providus.
Resp. Crudelis pater et medicus ille, dist. : si ensis aut reme-
dium non sint necessaria, conc; si necessaria sint, nego. Et
explico : Esto v. g. quod, negato ense, fdius ille certo ab hostibus
sit mactandus; quod, remedio hoc non porrecto, aeger certo sit
moriturus; sciat vero pater filium ense abusurum, medicus aegrum
remedio perverse usurum , non modo non crudeliter uterque ,
sed ex justitia et charitate ensem ille, remedium hic praebebunt.
Filius enim ille et aeger, non patris aut medici culpa, sed sua,
peribunt. Pariter libertas talis est facultas , ut sine ipsa homo
seu ens rationale non possit existere nec fieri beatus : non ex cru-
delitate ergo, sed ex bonitate , hominem creat Deus, ipsumque
ea instruit facultate, sine qua nec homo esse, nec beatus fieri
posset; cujus vero ope, si modo velit, summe beatus potest
fieri.
Insto 7°. Melius tamen et sapientius homini et toti mundo
providisset Deus. si omne peccatum impedivisset.
Resp. Nego. Peccatum enim sequitur ex peccandi possibilitate;
peccandi porro possibilitas ex finitudine oritur , libertate suppo-
sita : libertas vero est medium et conditio sine qua ens rationale
beatitudinem proprio merito assequi non potest; melior porro
ac sapientior est illa mundi dispositio, in qua existunt entia ,
quae beatitudinem libere mereri possint et assequi , quam ordo
juxta quem cuncta ex necessitate regerentur.
Insto 8°. Deus, salva hominis libertate , tot ac tantas ipsi gra-
tias potest concedere, ut , earum auxilio, damnationem etfugiat;
ergo non bonus est nec providus, si hominem damnari per-
mittit.
Resp. 1°. Quot et quantascumque homini gratias conferat
Deus , homo vi libertatis , gratis usque reniti potest.
THEOLOGIA. 317
2". Gratia est auxilium quod gratis omnino datur; ut quid
ergo teneretur ac deberet Deus gratiam, ultra id quod promisit,
conferre ? Si enim ita ad auxilia haec largienda, bonitatis ac pro
videntiae ratione, tenetur, ut jam nec bonus sit nec providus,
adeoque nec Deus , nisi ea conferat , non gratiae haec dicenda
sunt, sed debita. Gratia enim est id quod non debetur; gratiam
ergo nulli debet Deus.
3°. Nullum peccatu m , ubi nulla libertas. Ubi vero libertas ,
soli agenti malum illud, quod sibi ipse libere voluit, est impu-
tandum, Deo autem nequaquam.
Insto 9°. Finem ille non vult, qui media non vult; atqui Deus
reprobo media dare non vult, et quidem quae novit sola esse
quibus salvus fieret ; ergo reprobi salutem non vult.
Resp. Finem ille non vult, qui media non vult, distinguo :
sufficientia, conc.; superflua, nego. Unde cd minorem : Deus
reprobo non dat media ad salutem, dist. : sufficientia, nego;
superflua, concedo.
Insto 10°. Si Deus infinite sanctus sit, peccatum summo odio
debet prosequi; si vero peccatum summo odio prosequatur,
ipsum non potest permittere. Sicut enim corpus infinitum omne
aliud corpus excluderet, et calor infinitus omne frigus tolleret,
ita et infinitum bonum omne omnino malum debet perimere.
Resp. Si Deus summo odio peccatum prosequatur, non potest
illud permittere, dist. : positive , id est approbatione aut licentia
peccandi concessa, cone.; negative, id est ipsum non impe
diendo, nego. Sanctitas enim Dei, summumque ipsius odium
adversus peccatum multo magis demonstratur pœna et malo
summo, quo ipsum ulciscitur, quam si totaliter omne peccatum
impediret.
Quoad comparationem additam, \°. neganda est simpliciter
suppositio; neque enim possibile est corpus aut calorem ita esse
infinitum, ut extra ipsum non possit esse aliud corpus;
2°. neganda est paritas. Ex пac enim comparatione , contraria
prorsus sequeretur conclusio , haec nempe : sicut corpus infini
tum omne aliud corpus excluderet, ita bonum infinitum omne
aliud bonum excluderet ; unde creatio esset impossibilis.
3°. Quoad calorem. Calor infinitus omne frigus excluderet, dist. :
a se , cone. ; ab omni alio , nego. Unde bonum infinitum omne
malum excludit, dist. : a se, cone. ; ab alio, nego.
Insto II°. Cum Bayle : Ergo Deus vult peccatum, ut justitiam
suam manifestet.
318 PHILOSOPHIE CUHSCS.
Resp. Nego. Deus nullo modo peccatum vult, sed, peccato
posito , ipsius pœnam vult.
Insto 12°. Summe bonus tandem ac providus non est, qui ali-
cui summum vult malum, ipsumque summo odio prosequitur;
atqui Deus peccatori reprobo summum vult malum , et ipsum
summo odio prosequitur; ergo.
Resp. Summe bonus ac providus non est ille, qui alicui sum
mum vult malum, ipsumque summo odio prosequitur, dist.: si
odio praeconcepto et antecedenti illum prosequatur, concedo; si
odio summam ipsius malitiamconsecjuenti, nego. Unde ad min.:
Deus peccatori summum vult malum, dist. : positive, directe et
antecedenter, nego ; negative , indirecte et consequenter, concedo
et explico. Deus peccatori summum vult malum negative et
consequenter : nihil enim aliud vult peccatori Deus , nisi eam
summi boni negationem , quae ex ipsomet sequitur peccato, quo
nempe peccator boni summinegationem vult. Unde Deus peccatori
vult id, quod et ipse peccator peccato suo vult. Peccato enim pecca
tor non vult Deum, Deus ipsi se ipsum negat : en paena damni, vi
cujus peccator summo bono privatur, ac proin summum malum
consequitur. Summum enim malum nihil aliud est, quam summi
boni negatio. Sed insuper, peccator peccato summum bonum
vult in creatura ; summum vero bonum in creatura esse nequit,
quin hoc ipso a Deo auferatur , quin proiude Deus cesset esse
Deus; peccato ergo peccator vult Deum non esse; sed si , per
impossibile, Deus non esset, jam omnia esse cessarent; pecca
tor ergo omnis omnino creaturae, seu boni etiam finiti annihila-
tionem vult ; Deus porro peccatori vult icl, quod ipse voluit, ipsum
nempe omni bono etiam creato , quod perimere implicite pec
cato voluit , privans : en pœna sensus. Fide autem ulterius doce-
mur damnatos igne cruciari; necjue ratio abnuiteum, quitotius
mundi destructionem voluit , creaturas in se ultrices jure merito
sentire.
Obj. T. Ille non est providus, qui bonos male pati, malos
vero bono frui sinit; atqui Deus ita agi permittit ; ergo.
Resp. Conc. maj. ; ad min. Deus bonos sinit mala pati , et
malos bono frui , dist. : in hac praesenti vita, transeat; in altera,
rwgo. « In fine intelligetis consilium ejus. » Dixi : in hac prae-
senti vita, transeat. Nullus enim est adeo malus, qui nonali-
quando etiam bene agat, et ideo opera temporaliter et natura-
liter bona , bonis pariter temporalibus remunerantur. Nullus
adeo probus , qui aliquando non peccet , et purgatur ille malis
THEOLOGFÀ. 319
quffl patitur. Quod si qui ultra meritum in hae vita patiantur,
excessus ille mali ipsis in bonum convertitnr, tum 1°. quia mala
temporalia mentem et cor a terrenis avertunt, et in Deum, in
quo solo verum est bonum , magis ac magis convertunt ; tum
2°. quia eo majora bona in altera vita consequuntur, quo purius
inhac et fortius summo bono, hoc est soli Deo, adhaeserint.
§ 64.
Corollarium 2um. Ergo Deus est summe justus erga creaturas.
Ille erga alios summe est justus, qui suum cuique adaequate vult
ac tribuit; atqui Deus creaturae cuique suum adaequate vult ac
tribuit : siquidem nihil creaturae debet Deus , praeter id quod
ipsi vult ao tribuit. Creatura enim de se nihil est nec habet ,
cum, priusquam a Deo acceperit id quod est, nihil omnino sit.
Quidquid ergo creaturae est, illud omne ao totum ipsi Deus
vult et facit; ergo Deus rei cuique suum adaequate vult ac
tribuit.
Et vero, « debitum attendi potest dupliciter in operatione
diviua. Aut secundum quod aliquid debetur Deo ; aut secundum
quod aliquid debetur rei creatae. Et utroque modo Deus debitum
reddit. Debitum enim est Deo , ut impleatur in rebus id , quod
ejus sapientia et voluntas habet, et quod ipsius bonitatem
320 PHILOSOPHIE CURSUS.
manifestat. Et secundum hoc justitia Dei respicit decentiam
ipsius, secundum quam reddit sibi , quod sibi debetur. Debitum
est etiam alicui rei creatae , quod habeat id , quod ad ipsam ordi-
natur. Sicut homini quod habeat manus , et quod ei alia animalia
serviant. Et sic etiam Deus operatur justitiam, quando dat uni-
cuique quod ei debetur, secundum rationem suae natures et
conditionis. Sed hoc debitum dependet ex primo : quia hoc
unicuique debetur, quod est ordinatum ad ipsum, secundum
ordinem divinae sapientiae. Et licet hoc modo Deus debitum
alicui det , non tamen ipse est debitor, quia ad alia non deter-
minatur, sed potius alia in ipsum. Et ideo justitia quandoque
dicitur in Deo condecentia suae bonitatis : quandoque vero retri-
butio pro meritis. Et utrumque modum tangit Anselmus dicens :
Cum punis malos, justum est, quia illorum meritis convenit;
cum parcis malis, justum est, non quia illorum meritis, sed
quia bonitati tuae condecens est. Proslog. c. x. » ( 1*. q. 21.
art. l.ad3.)
§ 65.
CottOLLARiUM 3um. Ergo Deus est summe misericors erga creaturas.
Misericordia duplici sensu potest intelligi : priori quidem,
misericors dicitur, qui ita « afficitur ex miseria alterius per
tristitiam, ac siessetejus propria miseria. »(S. Thom.) Posteriori
vero sensu dicitur misericors ille, qui « operatur ad depellendam
miseriam alterius, quasi miseriam propriam. » (Id.) a Tristari
ergo de miseria alterius non competit Deo. » Siquidem in Deo
nulla sit passio; a sed repellere miseriam alterius hoc maxime
ei competit, ut per miseriam quemcumque defectum intelli-
gamus. » Etenim « defectus non tolluntur nisi per alicujus
bonitatis perfectionem. Prima autem origo bonitatis Deus est...
sed... elargiri perfectiones rebus, pertinet quidem, et ad boni-
tatem..., et ad justitiam, et ad liberalitatem et misericordiam,
tamen secundum aliam et aliam rationem. Commumcatio enim
perfectionum absolute considerata pertinet ad bonitatem... Sed
in quantum perfectiones rebus a Deo dantur secundum earum
proportionem , pertinet ad justitiam... In quantum vero non
attribuit rebus perfectiones propter utilitatem suam , sed solum
propter suam bonitatem, pertinet ad liberalitatem. In quantum
vero perfectiones datae rebus a Deo omnem defectum expellunt,
pertinet ad misericordiam.» (1. q. 21. art. 3.) Cum ergo id omne
quod a Deo in creaturis actuatur et conservatur, ad hoc detur
THEOLOGIA. 321
ut miseria seu defectus a creatura, pro uniuscujusque modo,
repellatur, simul ac summe bonus est et justus, summe pariter
misericors Deus dicendus est.
Et vero, ea etiam quae ex bonitate aut ex justitia tribuit,
baud minus ex misericordia fluunt. Ut enim recte ait S. Tho
mas: «Opus divinae justitiae semper praesupponit opus mise
ricordiae , et in eo fundatur. Creaturae enim non debetur aliquid
nisi propter aliquid in ea praeexistens, vel praeconsideratum.
Et rursus si illud creaturae debetur , hoc erit propter aliquid,
prius... Utpote si dicamus quod habere manus debitum est
homini propter animam rationalem; animam vero rationa
lem habere , ad hoc quod sit homo ; hominem vero esse ,
propter divinam bonitatem. Et sic , in quolibet opere Dei
apparet misericordia quantum ad radicem ejus. »(1. q. 21.
art. i.)
§ 66.
CoaoLLARiuM 4um. Ergo, ex eo videlicet quod Deus omnium ac
singulorum mundi entium solus sit creator et gubernator,
sequitur ipsum omnia ac singula in existentia et ordine con
servare , miraculoque sibi reservato, omni agenti et actioni
concurrere , ita ut entia rationalia ac libera vel ipsa, ad finem
denique ultimum , ad summam nempe ac perpetuam , sive
beatitudinem , sive miseriam , pro uniuscujusque merito ,
perducat. Agendum ergo nunc 1". de conservatioue ; 2°. de
concursu ; 3°. de miraculo ; 4°. demum de fine entium ratio-
nalium ultimo.
§ 67. DE CONSERvATIONS.
Propositio. Deus ereaturas omnes Providentia sua conservat.
Conservatio, alia directa est ac positiva, alia indirecta et
negativa. Indirecte quidem et negative rem conservat , qui
ab ea interitus causas removet ; « puta si quis puerum custo-
diat ne cadatin ignem, dicitur eum conservare.» (S. Тном.)
Directe vero et positive res dicitur conservan , quae ita pen-
det a conservante , ut sine eo ne esse quidem possit.
« Et hoc modo omnes creaturae indigent divina conservatione
dependet enim esse cujuslibet creaturae a Deo, ita quod nec
ad momentum subsistere possent, sed in nihilum redigeren-
tur, nisi operatione divinae virtutis conservarentur in esse. »
21
3"2"2 PHILOSOPHIE CURSUS.
( S. Thom. 1. q. IO-i. art. I. ) In hoc equidem philosophi omnes
consentiunt, quod Deus sit ratio sufficiens ut ens creatum in
existendo permaneat : quidam tamen volunt res semel crea-
tas per se in existentia posse subsistere, et ita quidem , ut,
tamdiu durent , quamdiu Deus , directo ac positivo actu , eaa
non annihilabit. Juxta ipsos , conservatio divina mere nega-
tiva est et indirecta, nec quicquam aliud in rebus agit Deus,
praeter quod corruptionis et interitus causas ab ipsis remo-
vet. Contra hos merito alii , iique longe plures et graviores,
affirmant Deum , actu positivo ac directo , res in existendo
conservare, ita ut, si modo eas actuare cesset , extemplo, sine
ullo actu Dei directo ac positivo, annihilarentur. Conservatio
vero illa positiva ac directa non ab ipsamet creatione distin-
guitur. Atque ita , Deus eodem actu, quo rem vult existere,
ipsam vult tanto tempore in existentia durare. « Cum Deus sit
ipsum esse per suam essentiam , oportet quod esse causatum
sit proprius effectus ejus : sicut ignire est proprius effectus
ipsius ignis. Hune autem effectum causat Deus in rebus , non
solum quando primo esse incipiunt, sed quamdiu in esse con-
servantur : sicut lumen causatur in aere a sole , quamdiu aer
illuminatus manet. Quamdiu igitur res habet esse, tamdiu
oportet quod Deus adsit ei, secundum modum quo esse habet.»
( S. Thom. Sum. 1 . q. 8. art. 1. ) Et vero
Probo. 1°. Ens creatum existentiam sine ratione sufficienti non
magis continuare potest quam incipere ; atqui ens creatum suf-
ficientem hanc suae existentiae rationem in secundo , tertio , et
caeteris instantibus subsequentibus , non magis quam in primo
perse ac in se habet : sienimin secundo aut tertio suae exi
stentiae instanti sufficientem hujus suae existentiae rationem in
se ac per se haberet , jam non posset non existere , seu neces-
sario, et quidem a se , existerez : siquidem quod semel in se
et per se rationem existendi sufficientem habet , jam a se exi
stât, et non potest non existere; adde praeterea hoc ipso ens
creatum a suo creatore independeus fieri ; sed absurdum est
ens creatum esse simul ab alio et a se , contingens ac neces-
sarium , absolute a creatore dependens et statim jam ab ipso
omnino independens; ergo, nullo in instanti, ens creatum sibi
est existendi ratio sufficiens; sed ens quod sufficientem suae
existentiae rationem in se ipso non habet, existere non potest,
nisi ab alio suam accipiat existentiam : secusjam sine ratione
sufficienti existeret ; solus vero Deus potest esse existent!»
THEOLOGIA. 323
ratio sufficiens ; ergo in secundo et tertio , et in quolibet exi
stentiae suae instanti, ens omne creatine a Deo existentiam
suam omnem accipiat necesse est; ergo nullum ens creatum
in existendo potest subsistere , sine actione qua Deus ipsum
directe ac positive con tinuoque creet, actuet et conservet.
Probo. 2°. ex absurdis , quae ex indirecta et negativa conserva-
Ьоne sequerentur.
Actio Dei ad nihilum terminari non potest; seu, Deus actu
suo non potest velle et efficere nihil : talis enim actio esset mere
deficiens et nulla; atqui, conservatione negativa admissa, Deo
tribuenda esset potentia actionisdeficientis, seu vis efficiendi nihil.
Probo : Deus creaturas potest annihilare : secus enim res creata,
hoc ipso quod existit jam non contingenter existeret, sed neces-
sario , et , quoad existentiam , a Deo esset prorsus independens ,
unde jam Deus non esset omnipotens; atqui , si Deus hoc tan tum
modo creata conservet, ut ipsis existentiam non auferat, ipsa
non potest annihilare, nisi directe ac positive volendo et efficiendo
ipsa non esse : sed volitio et effectio talis esset mere deficiens et
ad nihil terminata. Quod repugnat. Üt recte enim Augustinus
(1. LXXXIII. quaest. q. 21) : « Deus non est causa tendendi in non
esse.» Directe ergo ac positive creata conservat. «Nec aliter res in
me conservat, nisi in quantum eis continue influit esse. Sicut ergo
antequam res essent , potuit eis non communicare esse, et sic eas
non facere ; ita postquam jam factae sunt , potest eis non influere
esse; et sic esse desinerent, quod est eas in nihilum redigere. »
(S. Thom. 1. q. 104. art. 3.) Et sic « per accidens Deus potest esse
causa quodres in nihilum redigantur, subtrahendo scilicet suam
actionem a rebus. » ( Ibid. )
Sententiam eamdem , et eodem argumento , defendunt
S. Augustinus , S. Gregorius Magnus et S. Ansefmus.
1°. S. Augustinus : « Creatoris potentia et omnipotens virtus
causa subsistendi est omni creaturae, quae virtus abeis, quae
creata sunt , regendis si aliquando cessasset , simul et illorum
cessaret species omnisque creatura concideret... Neque enim
sicut structor aedium, quum fabricaverit , abscedit , atque illo
cessante atque absced ente stat opus ejus, ita mundus vel ictn
oculi stare poterit, si ei Deus regimen sui subtraxerit. » (De
Genest ad litteram. 1. IV. c. n.)
2°. S. Gregorius: « Sunt haec omnia, sed principaliter non
sunt; quia insemetipsis minime subsistunt, et nisi gubernantis
manu teneantur, esse nequaquam possunt; cuneta namque in
321 PHILOSOPHIjfi CURSUS.
illo subsistunt a quo creata sunt : nec ea quae vivunt semetipsi9
vitam tribuunt; nec ea quae moventur et non vivunt, suis nutibus
ad motum ducuntur; sed illa cuncta movet, qui quaedam vi vificat,
quaedam vero non vivificata in extremam essentiam mi re ordinans
servat; cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essentia
rursumad nihilum tenderet, nisi eamauctor omnium, regiminis
manu, retineret. Omnia ergo quae creata sunt, per se nec subsi
stere praevalent nec moveri; sed in tantum subsistunt, in quan
tum ut esse debeant acceperunt, et in tantum moventur in
quantum occulto instinctu disponuntur. » ( Moral. c. xviii m
haec Job : Ipse solus est. )
3°. S. Anselmus : « Dubium nonnisi irrationabili menti esse
potest , quod cuncta quae facta sunt eodem ipso sustinenle vigent
et perseverant esse quandiu sunt , quo faciente de nihilo , habent
esse quod sunt. Simili namque per omnia ratione, qua collectum
est omnia quae sunt, esse per unum aliquid, unde ipsum solum
est per seipsum , et alia per illud : simili , inquam , ratione potest
probari quia quaecumque vigent, per unum aliquid vigent; unde
illud solum viget per se ipsum et alia per illud : quod quoniam
aliter esse non potest, nisi ut ea, quae sunt facta per aliud ,
vigeant per se ipsum, necesse est ut sicut nihil factum est, nisi
per creatricem essentiam , ita nihil vigeat nisi per servatricem
ejusdem potentiam. » (Monol. c. xn.)
4°. Et tandem iterum audiatur S. Thomas : « jEdificator est
causa domus , quantum ad ejus fieri , non autem directe quan
tum ad ejus esse... Sicut enim coquus coquit cibum adhibendo
aliquam virtutem naturalem activam, scilicet ignis : ita aedifi-
cator facit domum adhibendo caementum, lapides et ligna, quae
sunt susceptiva et conservativa talis compositionis et ordinis.
Unde esse domus pendet ex naturis harum rerum , sicut fieri
domus dependet ex actione aedificatoris... Sicut igitur fieri rei
non potest remanere cessante actione agentis , quod est causa
effectus secundum fieri , ita nec esse rei potest remanere ces
sante actione agentis, quod est causa effectus non solum secun
dum fieri, sed etiam secundum esse. » (1. q. 104. art. 1.)
§ 68.
Corollarium. Ergo Deus res immediate conservat.
Conservatio immediata ea est, qua Deus, actione sua, solus
rem continuo facit existere; mediata vero esset, si non sua, sed
THEOI.OGU. 32."i
alterius actione, res faceret in existendo subsistere. Cum ergo
Deus solus sufficiens tou esse ratio esse possit , sequitur, actione
diviua sola, res posse in existendo permanere. Deus tamen potest,
mediantibus aliquibus causis secundariis, res in me conservare,
itaut « in ipsa rerum reparatione... quaedam ab aliis depen-
deant, per quas secundario conserventur in esse, praesupposita
tamen principali conservatione quae est ab ipso. » (S. Thom. 1.
q. 104. art. 2. )
§ 69.
Schouum. Objectiones contra conservationem.
Obj. l\ Res creata existentiam semel acceptam retinet, donec
annihiletur; atqui, hoc posito, sufficit conservatio ex parte Dei
negativa et indirecta; ergo frustra positiva et directa supponitur
conservatio.
Resp. Res creata existentiam retinet, dist. : per se, et vi sibi
propria, nego; vi actionis, qua Deus ipsi existentiam velle et
actuare continuat, concedo.
Donec annihiletur, dist. : actione Dei positiva , nego : siqui-
dem repugnat Dei actum ad nihil terminari ; — actione , qua
Deus ultra conservare non vult, conc. ; unde nego minorent, conse-
gwns et consequentiam.
Obj. 2*. Deus potentia gaudet , quae causae creatae potentiam
infinite superat; atqui causae creatae effectus producunt, qui sua
virtute perseverant; ergo, a fortiori, Deus potest entia produ-
cere, quae, vi sibi propria, in existentia permaneant.
i Resp. Conc. maj. Ad min. Causae creatae effectus producunt ,
qui perseverant , dist. : vi sibi propria , nego ; vi actionis Dei ,
conc. Sic, v. g., architectus, domo semel aedificata, recedit, et
stat domus, Deo utique conservante lapidibus et caemento, ligno
et ferro naturam et proprietates , quarum vi in tali ordine pos-
sint ac debeant constare. Causae enim creatae nonnisi modos^t
formam, nullum vero ens substantiale seu subsistens rebus dare
possunt.
Obj. 3*. Entia saltem spiritualia , et prima materiae elementa,
datoquodsint simplicia, per se possunt subsistere : siquidem,
cum smtsimplicia, nulla vi possunt dissolvi ac perire; sed quod
perire non potest , conservari non indiget ; ergo sine Dei conser
vatione possunt subsistere.
Resp. Entia simplicia possunt subsistere per se , dist. : id est
non in alio ente creato , neç per aliud ens creatum, conc; id est
326 PHlLOMPHt* CURSUS.
per suam propriam virtutem, independenter ab actione Deî, negô.
Hic enim luditur in verbo : per se. Substantiae porro subsistera
per se non dicuntur, quasi per suam actionem existant, sed eo
quod , creatione et conservatione , a Deo acceperint esse quod
nec per aliud nec in alio creato fundetur , uti sunt accidentia,
v. g. color , motus , quae non èxistunt nisi per corpora , in qui-
bus ceu in subjecto esse habenl.
Unde ad prob. Simplicia nulla vi possunt dissolvi ac perire,
dist. : id est dividi , conc. ; id est annihilari , subdist. : Deo con
servante, conc. ; Deo non conservante , nego. Ad min. Quod perire
seu dividi non potest , conservari non indiget , dist. : a creatu
ris, conc. ; a Deo, nego. Quae vero perire possunt seu dividi, ut
sunt entia composita, etiam a creaturis conservari indigent seu
defendi contra corruptionis ac divisionis causas , ut in statu com-
positionis permaneant.
Obj. A*. Conservatione Deus rei semel creatae novum ens addit ,
vel non : si prius , ergo continuo res augetur; si posterius, ergo
nihil in re ponit conservatio; inutilis proinde est, et quidem
negativa, nedum positiva.
Ilesp. Conservatione Deus rei semel creatae addit novum exi-
stentiae instans , non vero novum entis gradum. — Unde res
continuo augetur et crescit, dist. : existentia seu duratione,
conc; entis gradu , nego. Nedum ergo nihil in re ponat conser
vatio , totum ens ipsius continuo ponit et actuat.
Obj. 5*. Deus ergo continuo creat; sed in S. Scriptura legitur
ipsum die septima ab omni creationis opere cessasse.
Jtesp. Deus continuo creat , dist. : eo sensu quod conservatio
nihil aliud sit quam creatio ipsa continuat» seu conservata,
conc. ; eo sensu quod novas entium species producat , nego. In
S. Scriptura porro dicitur Deus requievisse ab opere , dist. :
eo quod nullas ulterius producat novas entium species , conc.; eo
quod creata non conservet , nego. Quin et fatendum est Deum
nova continuo actuare individua, animas scilicet humanas.
c Quamvis enim Deus die septimo cessaverit a novis creaturis
condendis , semper tamen operatur in rerum conservatione et
gubernatione. » (S. Thom. 3. q. 40. art. A. ad 1. )
§ 70. DE CONCURSU.
Propositio. Deus omni creaturarum actioni concurrit.
Concursus est actio, qua Deus omnem entis creati operatio-
nem in ipso et cum ipso operatur. Multimode potest int«lligi
THEor.ofiiA. - 327
ôoncursus ille divinus. Negativus erit , indirectas et mediatas, si
Deus agenti potentiam ipsam operandi tantum conservan?, ipsnm
sibi ipsi de eaetero permittat ac relinquat . nihil ipse per se ipsi-
met actioni conferens. Hujusmodi concnrsus a conservatione
directa , positiva et immediata non differret. Cum autem Deus
entia non creaverit modo , sed et gubernet, necesse est ut effi-
cacius in actiones ipsas influat. Positivus ergo directusqae et
immediatus admittendus est concursus , quo nempe Deus ipse
per se entis cujuslibet creati , etiam spiritualis ac liberi , Opera
tionem cum ipso et in ipso operetur. Quod ita insuper demon
strator.
Ille solus sine alterius auxilio seu concursu agere potest et agit,
quisufficientem suae potentiae et actionis rationem in seipso et a
seipso habet; atqui nullum ens creatum suffieientem suae sive
potentiœ sive actionis rationem in et a seipso habet, probo:
agendi potentia , sicut et actio ipsa, est aliquid reale etpositi-
vum : plus est enim agere posse , quam non posse , et plus iterum
agere , quam posse agere; atqui creatura nihil reale et positivum
a se et in se habet , nisi simul hoc continuo a Deo accipiat : siqui-
dem ex seipsa nihil prorsus est neque potest , unde quidquid
est et habet et potest et agit, illud totum et quidem continuo in
secundo instanti, sicut et in primo, a Deo solo est et habet et
potest et agit ; ergo nulla creatura sibi est sufficiens suae , sive
potential sive actionis ratio ; ergo nullum ens creatum, sine posi
tivo, directo et immediato Dei concursu et auxilio, agere potest ;
ergo Deus in omni operante operationem cum ipso operatur;
ergo omni creaturarum actioni positive concurrit.
§ H-
SchoLium 1™m. Qua?ritur quomodo Deus omni agenti coagat , coope-
retur et concurrat.
Resp. Cum S. Thoma, Deum omni agenti et actioni concur-
rere, agens creatum quodlibet, juxta propriam uniuscujusque
naturam , movendo. Ita enim ille (1. q. 105) :
1°. De motu materiae a Deo. « Deus immediate potest movere
materiam ad formam. » [Ibid. art. 1.)
2°. De motu corporum a Deo. « Cum Deus possit immediate for
mam materiae imprimere, consequens est ut possit secundum
quemcumque motum corpus quodcumque movere, » non tactu
corporali , ut patet , sed virtuali. « Sed non tangitur : quia
328 рптшоипя couses.
nullius creatorae virtus naturalis potest ad ipsum pertingere. »
(Ibid. art. 2.)
3°. De motu intellectus a Deo. « Deus movet intellectum crea-
tum in quantum dat et virtutem ad intelligendum , vel super
naturalem , vel superadditam , et in quantum ei imprimit species
intelligibiles; et utrumque tenet et conservat in esse. » Unde
« operatio intellectualis est quidem ab intellectu in quo est , sicut
a causa secunda; sed a Deo, sicut a causa prima. Ab ipso enira
datur intelligenti quod intelligere possit. » Nam « lumen intel
lectuale simul cum similitudine rei intellectae est equidem suffi-
ciens principium intelligendi ; secundarium tamen , et ab ipso
primo principio dependens. Sed similitudines quas Deus impri
mit intellectui create , non sufficiunt ad ipsum Deum intelligen
dum per essentiam. » (Ibid. art. 3.)
« 4". De motu voluntatis a Deo. « Sicut intellectus, ut dictum est
art. praec., movetur ab objecto, et ab eo qui dedit virtutem
intelligendi ; ita voluntas movetur ab objecto , quod est bonum ;
et ab eo qui causat virtutem volendi.
« Potest autem voluntas moveri sicut ab objecto, a quocumque
bono ; non autem sutficienter et efficaciter nisi a Deo : non enim
sufficienter aliquid potest movere aliquod mobile, nisi virtus
activa moventis excedat, vel saltem adaequet virtutem passivam
mobilis. Virtus autem passiva voluntatis se extendit ad bonum
in universali; est enim ejus objectum bonum universale, sicut
intellectus objectum est ens universale. Quodlibet autem bonum
creatumest quoddam particulare bonum ; solus autem Deus est
bonum universale. Unde ipse solus implet voluntatem et suffi
cienter eam movet ut objectum. — Similiter autem et virtus
volendi a solo Deo causatur. Velle enim nihil aliud est quam
inclinatio quaedam in objectum voluntatis, quod est bonum
universale. inclinare autem in bonum universale est primi
moventis, cui proportionatur ultimus finis; sicut in rebus
humanis, dirigere ad bonum commune est ejus qui praeest
multitudini. Unde utroque modo proprium est Dei movere
voluntatem, sed maxime secundo modo interius eam incli
nando. » ( Ibid. art. i. )
5°. De operatione Dei in operante. « Deum operari in quolibet
operante aliqui sic intellexerunt , quod nulla virtus creata
aliquid operaretur in rebus, sed solus Deus immediate omnia
operaretur; puta quod ignis non calefaceret, sed Deus in igne;
et similiter de omnibus aliis.
THEOLOGIA. 329
« Hoc autem est impossibile. — Primo quidem quia sic subtra-
heretur ordo causae et causati a rebus creatis ; quod pertinet ad
impotentiam creantis. Ex virtute enim agentis est quod suo
effectui det virtutem agendi. — Secundo quia virtutes operativae,
quae in rebus inveniuntur , frustra essent rebus attributae , si per
eas nihil operarentur ; quinimo , omnes res creatae viderentur
quodammodo esse frustra, si propria operatione destituerentur;
cum omnes res sint propter suam operationem. Semper enim
imperfectum est propter perfectius. Sicut igitur materia est
propter formam, ita forma, quae est actus primus, est propter
suam operationem, quae est actus secundus; et sic operatio est
finis rei creatae. Sic igitur intelligendum est Deum operari in
rebus, quod tamenipsae res propriam habeant operationem.
« Ad cujus evidentiam considerandum est quod, cum sint
causarum quatuor genera ( scilicet causa materialis , finalis , for-
malis et agens), materia non est principium actionis, sed se
habet ut subjectum recipiens actionis effectum , finis vero, et
agens et forma se habent ut actionis principium, sed ordine
quodam. Nam primum quidem principium actionis est finis ,
qui movet agentem ; secundo vero agens ; tertio autem forma
ejus quod ab agente applicatur ad agendum; quamvis et ipsum
agens per formam suam agat, ut patet in artificialibus. Artifex
enim movetur ad agendum a fine , qui est ipsum operatum ,
puta arca, vel lectus; et applicat ad actionem securim, quae
incidit per suum acumen. Sic igitur secundum haec tria, Deus in
quolibet operante operatur. — Primo quidem secundum ratio-
nem finis; cum enim omnis operatio sit propter aliquod bonum
verum, vel apparens (nihil autem est vel apparet bonum , nisi
secundum quod participat aliquam similitudinem summi boni
quod est Deus) , sequitur quod ipse Deus cujuslibet operationis
sit causa ut finis. — Secundo considerandum est , quod si sint
multa agentia ordinata , semper secundum agens agit in virtute
primi agentis. Nam primum agens movet secundum ad agen
dum; et secundum hoc , omnia agunt in virtute ipsius Dei : et ita
ipse est causa omnium actionum agentium. — Tertio conside
randum est quod Deus movet non solum res ad operandum, quasi
applicando formas et virtutes rerum ad operationem (sicut etiam
artifes applicat securim ad scindendum, qui tamen interdum
formam securi non tribuit), sed etiam dat formas creaturis
agentibus, et eas tenet in esse. Unde non solum est causa actio
num in quantum dat formam , quae est principium actionis; sed
330 PHILOSOPHISE Ct'îlSUS.
etiam sicnt conservans formas et vîrhiles rerum ; prnut sol diei-
tur causa manifestationis colornm , in quantum dat et conservat
lumen , quo manifestantur colores. Et quia forma rei est intra
rem, et tanto magis quanto consideratur ut prior et universalior;
el ipse Deus est proprie causa ipsius esse universalis in rebus
omnibus, quod inter omnia est magis intimum rebus; sequifur
quod Deus in omnibus intime operetur. Et propter hoc , in sacra
Scripture, operationes naturae Deo attribuuntnr, quasi operantiin
natura, secundum illud (Job. x. tl) : Pelle et camibus vestisti
me , ossibus et nervis compegisti me. » (Ibid. art. 5. )
Notandum est nullum a S. Thoma sermonem fieri de physica
praemotione. Frustra voces istae subinde fuerint inventae , quasi
Deus agenti i ta cooperare tur et concurreret, ut voluntatem ad
actum et in actu non moveret modo ac inclinaret , sed insuper
^rœmoveret ac praedeterminaret, quod jam non est cooperan ac
coHOurrere , sed potius pwcurrere. Nullibi vero praecursus ac
praeoperatio illa sive apud S. Scripturam , sive apud SS. Augu-
stinum et Thomam reperitur. Sicut ergo Deus entia non prœ-
creat, sed simpliciter creat et conservat, ita nec agentia pro-
movet aut prédeterminat , sed simpliciter co-movet , seu , ut
cum D. Thoma dicamus, movet et inclinat.
§ 72.
SchoLium 2um. Objectiones contra concursum.
Obj. \'. « Videtur quod Deus non operatur in omni ope
rante. Nulla enim insufficientia est Deo attribuenda. Si igitur
Deus operatur in omni operante , sufficienter in quolibet ope
ratur. Superfluum igitur esset quod ageus creatum aliquid
operaretur. »
Resp. « Deus sufficienter operatur in rebus ad modum primi
agentis ; nec propter hoc superfluit operatio secundorum agen-
tium. »
Obj. 2". « Una operatio non est simul a duobus operantibus;
si igitur operatio creaturae est a Deo in creatura operante , non
potest esse simul a creatura ; et ita nulla creatura aliquid
operatur. »
Resp. « Una actio non procedit a duobus agentibus unius
ordinis : sed nihil prohibet quin una et eadem actio procedat
a primo et secundo agente. »
TlTEOLOGtA. 331
Obj. 3". « Faciens dicitur esse causa operationis facti, in quan
tum dat ei formam qua operatur. Si igitur Deus est causa ope
rationis rerum factarum ab ipso , hoc esset in quantum dat eis
virtutem operandi. Sed hoc est a principio , quando rem facit.
Ergo videturquod ulterius non operetur in creatura operante. »
Resp. « Deus non solum dat formas rebus, sed etiam conser
vat eas in esse, et applicat eas ad agendum, et est finis omnium
actionum , ut dictum est. » (1". q. 105. art. 5.)
Obj. 4". « Videtur quod Deus non possit movere voluntatem
creatam. Omne enim quod movetur ab extrinseco , cogitur : sed
voluntas non potest cogi. Ergo non movetur ab aliquo extrinseco.
Et ita non potest moveri a Deo. » (S. Тном. 1. q. 105. art. 4.)
Resp. « IUud quod movetur ab altero dicitur cogi , si movea-
tur contra inclinationem propriam ; sed si moveatur ab alio ,
quod ipsi dat propriam inclinationem, non dicitur cogi... Igitur
Deus movendo voluntatem non cogit ipsam, quia dat ei ejus
propriam inclinationem. » (Ibid.)
Obj. 5". « Deus non potest facere quod contradictoria sint simul
vera. Hoc autem sequeretur, si voluntatem moveret : nam volun
tarle moveri est ex se moveri , et non ab alio. Ergo Deus non
potest voluntatem movere. » (Ibid.)
Resp. « Moveri voluntarle est moveri ex se , id est a principio
intrinseco; sed i Hud principium intrinsecum potest esse ab alio
principio extrinseco, et sic moveri ex se non repugnal ei quod
movetur ab alio. » ( Ibid. )
Obj. 6". « Motus magis attribuitur moventi, quam mobili:
unde homicidium non attribuitur lapidi, sed projicienti : si igi
tur Deus moveat voluntatem , sequitur quod opera voluntaria
non imputentur homini ad meritum, vel demeritum. Hoc autem
est falsum. Non igitur Deus movet voluntatem. » (Ibid.)
Resp. « Si voluntas ita moveretur ab alio, quod ex se nullate-
nus moveretur, opera voluntatis non imputarentur ad meritum
vel demeritum ; sed quia per hoc quod movetur ab alio, non exclu-
ditur quin moveatur ex se, ut dictum est in solutione praecedenti ,
ideo per consequens non tollitur ratio meriti vel demeriti. » (Ibid.)
Obj. 7". Admisso concursu, Deus actus etiam malos operare-
tur; sed hoc repugnat; ergo et concursus.
Resp. Nego majorem vel dist. : Deus operaretur actus , quate-
nus sunt actus positivi ac reales, cone.; quatenus sunt mali, seu
negativi ac deficientes seu non actus , nego. Etenim ibi tantum
malus esse incipit actus , ubi fit deficiens ac nullus. Esto v. g.
332 PHILOSOPHIC CURSUS.
raendacium. Ноraт quartam esse scio, etdico : tertia est. Fal-
sum affirmans et affirmare voleas, affirmo id quod non est, seu
nihil; afïirmationem ergo nullam volo. Locutioni physicae con-
cumt Deus ; sed ubi veritas deficit, ibi et actus, ac proin et con-
cursus deficit. Ita porro est de omni actu malo ac peccato. Crea-
tura divino concursu non indiget, ut ad nihil tendat. Sua enim
ipsi finitudo ad hoc sufficit. Sicut ergo Deus non conservat in
ente finito id quod in ipso non est; sicut v. g. nec in lapide
vitam, nec in planta sensum actuat; ita nec in agente actum
qua malum, seu qua deficientem, operatur , adeoque actui qua
malo, seu malitiae actus non concurrit. Sed , ut recte ait S. Tho
mas : « Omnis actio in quantum habet aliquid de esse, in tantiun
habet de bonitate; in quantum vero deficit ei aliquid de plenitu-
dine essendi, quae debetur actioni humanae, in tantum deficit a
bonitate, et sicdicitur mala.» (1". 2Ж. q. 18. art. 1.)
§ 73.
SchoLium 3um. De systemate assistentiae , seu causarían occasion
nalium.
Juxta hoc systema, modus, tum actionis entium creatorum
inter se, tum, in specie, unionis corporis et animae, seu actionis
utriusque in invicem, ita facillime explicatur : Nullum ens crea-
tum in aliud agit , neque corpus in corpus aliud, neque anima
in corpus, neque corpus in auimam, sed Deus ipse solus agit
omnia. Estov. g. equus trahens currum, equus movet se, Deus
ipse currus rotis motum imprimit. Baculi ictu tangeris : baculi
hujus occasione, Deus talem in corpore tuo impressionem pro-
ducit; tum occasione hujus in corpore tuo impressionis , talem
in anima Deus sensationem v. g. doloris efflcit. Vice versa,
anima cogitat v. g. de circulo, Deus in cerebro imaginem circuli
fingit; anima brachium tali aut tali modo vult movere, Deus
brachium tuum tali aut tali modo movet. Deus enim sibi libere
hanc legem statuit, ut, occasione praesentiae talis corporis, talis
motus aut modificatio in tali alio corpore fieret; pariterque ut,
occasione talis modificationis in corpore acceptae (seu potius ab
ipso Deo effectae) , talem correspondentem in anima ipse efficeret
modificationem ; ut vicissim, occasione talis cogitationis aut
volitionis in anima effectae, talem ipse in corpore modificationem
analogam produceret. Exemplo illustratur hoc systema : esto
duo borologia, inter quae perfectam concordiam velis obtinere.
THE0L0G1A. 333
Concordia fient, si utrumque utraque manu eodem modo conti
nuo regas. En corpus et anima : Deus ita utrumque simul movet,
corpus quidem materialiter, animam vero spiritualiter , ut, tali
corporis impressioni talis in anima semper correspondeat impres-
sio , et ut tali animae affectioni talis in corpore semper corre
spondeat modificatio.
Systema hocdicitur 1°. assistentiae , eo quod, sine Deo assi-
stente, creata entia nihil in invicem agere valeant; quod sane
verissimum est; sed praeterea dicitur. 2°. causarum occasionalium,
eo quod , juxta auctores, nulla jam in mundo existat causa pro
prie dicta, sed creaturarum occasione, Deus ipse facit id quod
videntur agere ; v. g. ignis non est causa caloris in alio corpore;
sed , occasione ignis, Deus ipse corpus illud calefacit.
Sed contra est : 1°. Juxta hanc hypothesim , nulla est actio
entium in invicem, nulla causa in mundo, praeter Deum solum;
nullus effectue , nisi a Deo solo ; nulla unio sive inter entia , in
mundo universo , sive inter animam et corpus , in ipso homine.
Sic v. g. in exemplo supra dicto de horologio, nulla est inter
utrumque unio , nec ulla unius in alterum actio aut causalitas.
Creaturarum ergo dignitas gratis hoc systemate minuitur.
Unde
2°. Dei quoque laeditur a) majestas, quam utique non decet ita
medium universale inter omnia mundi entia fieri; b) potentia,
quasi non potuerit Deus entibus finitis vim propriam agendi
communicare ; c) veracitas , cum corporibus mutuam in se invi
cem actionem, et, in nobis ipsis, reciprocam animae in corpus, et
corpori in animam impressionem , continua ex experientia,
tribuere cogamur; d ) sapientia , cum Deus inutilia prorsus
creasse fingatur. Ad quid enim multitudo varietasque illa, sive
corporum in mundo universo , sive elementorum, proprietatum,
relationum, partium, membrorum , organorum in singulis
corporibus , et speciatimin corpore humano? Si quidem, posito
Deum omnia solum agere , ignis v. g. aeque potest refrigerare ac
sitim sedare quam aqua , oculus aeque aptus est audiendo quam
videndo, etc. Ut quid et animae unio cum corpore ? Anima enim
posset v. g. in sole versari , et corpus in terra, nec ideo minus
haberetur mutua sensationum correlatio, cum distantia vel
maxima , relative ad Deum, nulla sit.
334 PHILOSOPHIE CURSUS.
§74.
Scholium 4um. De systemate harmoniae praestabilitae.
Juxta illud : l°. entia omnia ad monadas ultimato reducuntur,
quae utpote simplices , in invicem agere non possunt , sed omnia
ac singula ita ad invicem a Deo praeordinata sunt, ut ab invicem
determinari videantur.
2°. Corpus humanum est veluti materiale automaton , cujus
motus omnes unus ab alio , vi solius organismi et independenter
ab anima, sibi succedunt, adeo ut, juxta Wolfium, Archimedis
manus, etsi anima caruisset, easdem ingeniosas geometriae
figuras delineasset.
3°. Anima pariter a corporis impressionibus prorsus est inde-
pendens , sensationesrjue , appetitiones , affectionesque et cogi-
tationes, quas experitur, aeque haberet, etsi nulli corpori
uniretur. Omnis enim cognitio ac volitio sive intellectiva, sive
sensibilis, rationem plene sufficientem in praecedenti cognitione
ac volitione habet. Unde anima et ipsa automaton spirituale
dicenda est.
4°. Unio vero inter animam et corpus (sicut et inter caetera
mundi corpora, et inter singulorum corporum elementa seu
monadas), nihilaliud est quam quaedam concordia seu correspon-
dentia inter utriusque actiones seu motus, inde procedens quod
Deus ita hoc tale corpus praeordinavit , ut in ipso talis motuum
series succederet, atque ita pariter hanc talem animam praestituit,
ut talis in ipsa cogitationum ac volitionum series consequeretur,
deinde corpus et animam conjunxit ea, quae inter se ita conveni-
rent, ut tali motuum seriei in corpore, talis in anima cogitatio
num et volitionum series corresponderet. Uniuntur ergo, non
mutua in invicem actione, sed vi harmoniae cujusdam a Deo
praestabilitae.
Sic v. g. sint duo horologia adeo accurate constructa, ut
utriusque motus et indices usque concordes sint.
Sed contra est : 1°. In hoc systemate , non major inter entia
actio et unio existit , quam in assistentiae hypothesi. Mera enim
correspondentia habetur.
2°. Falsum supponit, tum quoad corpora, tum quoad spiritus;
scilicet sufficientem acluum spirituS et motuum corporis ratio
nem in praecedentibus ejusdem spiritus actibus, et ejusdem
corporis motibus reperiri. Exempli gratia, cogitas de Roma,
THEOL0GIA. 335
transit lepus, de lepore cogitas; ratio sufficiens cogitationis de
lepore, in cogitatione de Roma non continetur; sed, occasione
sensationis, nempe visionis qua leporem percepisti, cogitatio haec
novamentem subiit. — Domo egressus es, tum recordaris te domi
aliquid reliquisse et retro domum redis, ratio motus illius regres-
sivisufficiens non in motu progressive est, sed inhac tuaredeundi
cogitatione ac volitione.
3°. Hoc systemate , tollitur providentiae divinae concursus et
actio. Semel enim ac Deus omnia ac singula mundi entia in har-
moniahac praestabilivit, iiihil ipsi superest praestandum, nisi ut
ordinem hune praestitutum conservet. Cuncta quippe, sive
materiae elementa, sive oorpora, sive spiritus, actuum ac motuum
suomm seriem necessario et quam optime sequuntur.
4°. Tollitur etomnis humana libertas. Etenim haec volitionum
series vel necessario consequitur, vel libere. Si necessario ex cogi
tatione tali talis sequatur volitio, et ex hac tali volitione talis alia
subsequatur, non major menti adest libertas quam machinae. Si
libere, anima po test loco talis volitionis alteram elicere ; v. g. juxta
praevisam volitionum seriem, vi praecedentis volitionis qua v. g.
v'olebam loqui, debebam velle ambulare ; huic porro ambulandi
volitioni correspondere debebat ex parte corporis motus ince-
dendi. Ecce autem vi libertatis, volo nunc in loquendo etquidem
sedens pergere? Perturbatur ergo seriei utriusque correspon
dent, et eo instanti quo anima vult ut lingua ad loquendum
moveatur, utque corpus in eodem loco sedens maneat, surgit
corpus, linguae loco pedes moventur, et ecce automaton materiale
incipit ambulare secum vehens animam, quae frustra loqui vult
et in eodem loco sedens corpus continere ; jam de harmonia inter
utmmque praestabilita actum est.
Dicunt : 1°. Anima ipsa volitionum seriem, primam volitionem
libere eliciendo , eligit.
Resp. 1°. Negatur supposition, nempe animam exstitisse, ante-
quam tali corpori uniretur. Si autem dicatur elegisse, postquam
corpori fuit conjuncta, quid accidisset si volitionum seriem
elegisset, quaefuturae motuum corporis hujus seriei non corre-
spondisset? De harmonia actum. Debuit ergo seriem eligere con
formem seriei motuum corporis hujus , cui fuerat conjuncta ;
ergo non libere elegit.
2°. Electio haec fieri non potuit, nisi post aliquam perceptionem
totius volitionum seriei; sed ista prima perceptio jam primum
auimae statum constituit ; ergo primum hunç st^tum sal_tem
336 PHILOSOPHIjE CUHSUS.
eligere nequivit ; ab hoc aulem statu seu perceptione prima,
juxta Leibnitzianos , integra sequentium cogitationum ac voli-
tionum seriespendet; ergo nulla animae libertas.
3°. Esto tandem animam omnes suas cogitationes ac volitiones
futuras percepisse, et talem seriem libere elegisse (quoutiipie
nihil absurdius); nunc saltem mutare non potest, ac proin nec
libera est. Quod si mutare possit , iterum perit harmonia.
Dicunt 2°. Ex proxime praecedentibus tantum, posteriores per-
ceptiones ac volitiones consequuntur.
Ilesp. \ °. Falsum est perceptiones omnes ac volitiones a proxime
praecedentibus procedere , ut in exemplo de lepore supra dictum
est.
2°. Iterum perceptio ac volitio posterior ex praecedenti neces-
sario sequitur aut libere : si prius, nulla libertas; si posterius,
perit harmonia.
§ 75.
SchoLium 5um. De systemate mediatoris plastici.
Juxta hoc systema , inter animam et corpus , quin et in uni
verso mundo , inter omnia ac singula corpora , datur principium
ajiquod vitae et motus , quod nec materiale est nec spirituale,
cujus vi et activitate, omnia elementa et corpora inter se conne-
ctuntur et moventur; speciatim vero in homine, mediator ille
plasticus est veluti instrumentum , quo anima corpus movet et
informat, et quasi medium, quo corporis modificationes usque
ad animam pertingunt.
Sed contra est : 1°. quod gratis affirmatur, gratis negatur.
2°. Inter ens iners et activum, inter materiam et spiritum, non
datur medium : ens enim vi se ipsum determinandi gaudet vel
non : si prius, activum est et spirituale; si posterius, iners est
et materiale.
3°. Difficultas eadem, quin et major, superest solvenda. Quaeri-
tur enim modus quo Deus in creaturas, quo creaturae in se
invicem, corpora in corpora, spiritus in corpora, corpora in Spi
ritus, et in specie, anima humana in corpus, et corpus huma
num in animam agat. Supposito jam mediatore illo seu medio
plastico, rursus inquirendum remanet, quomodo Deus in hunc
mediatorem, et mediator ille in creaturas agat; quomodo corpus
aliquod in medium illud agat, et medium iterum in aliud cor
pus; quomodo, in homine, anima in medium illud plasticum,
et rursus quomodo medium istud in corpus actionem ab anima
THEOLOGIA. 337
receptam transferât. Quae si explicentur, eadem facilitate solve-
turmodus, quo, sine mediatore illo, Deus in creaturas, crea-
turae in se invicem , anima in corpus , et istud in animam agere
possil. Quidquid vero contra mutuam entium actionem ac unio-
nem objici solet, adversus mediatoris hujus actionem redit.
Mediator enim ille , vel iners est, vel activus : Si iners, quo-
modo movet corpus, quomodo inanimam agit, quomodo a Deo
aut ab anima movetur? Quae si explices, et nos explicabimus
quomodo corpus in corpus et in animam agat, quomodo in cor-
pora agantDeus et anima. Si activus, quomodo a corpore, ab
anima, a Deo, motum aut impressionem recipiat ? Quod si sol-
vas, et nos facile dicemus quomodo spiritus immediate tum a
corpore, tum a Deo impressionem possit accipere.
§ 76.
Scholium 6um. De systemate influxus physici. Hoc systema vel ad
ea quae diximus reducitur, nempe : Deus motui et actioni omni
immediate concurrit, movendo ipse omnia quae moventur et
agunt; creaturae in se mutuo agunt : corpora quidem alia ab
aliis, virtute motus quem Deus ipsis dedit et conservat, moven
tur; spiritus movent corpora; in homine, anima corpus infor
mat, vivificat ac movet; corpus autem, vi sensibilitatis quam ab
anima habet, et occasione actionis ab externis corporibus acce
ptae, in animam reagit. Sed actionis hujus et concursus nonexpli-
catur modus. Factum enim a priori et a posteriori demonstratum
affirmamus, modum vero nequaquam contendimus explicare.
Vel intluxu isto physico, aliud nescio quid insinuatur, quasi
aliquid physici, materialis nempe aut spiritualis, emanaret aut
influeret ex agente in illud quod actionem subit ac recipit. Tum
vero contra hune influxum eaedem, quae contra mediatorem pla-
sticum , difficultates redirent. Et ideo satius esse censemus ab
hujusmodi vocibus abstinere , utpote quae velnihil, vel ni mis
dicant.
§ 77. DE MIRACUUS.
Propositio. Deus miracula patrare et quidem solus potest.
« Miraculum dicitur aliquid arduum et insolitum supra
facultatem naturae et spem admiiantis proveniens » (S. Thom. \.
q. 105. art. 7. ad 2), seu, opus contra, et supra naturae creatae
vires, leges et ordinem ; atqui 1°. Deus potest tale opus producere :
22
338 PHILOSOPHIE cuascs.
siquidem quidquid sunt, possunt aut agunt entia creata, illud
omne non sunt, neque possunt, neque agunt, nisi Deo créante,
conservante et concurrente; ergo nulla est aetio, nulla potentia,
nulla natura creata, quam Deus nonpossit, proutvult, determi-
nare ac movere. Unde sicuti pro nutu potuit Deus naturam talem
creare, potest etipsam nutu simili, vel transsubstantiare , v. g.
substantiam panis ac vini in Christi corpus et sanguinem con-
vertendo, vel transformare, v. g. aquam in vinum transmu-
tando, vel etiam natura substantiae conservata, ipsius potentiam,
vires vel saltem actionem sive impedire, sicut cum, igne in
fornace babylonica conservato, ipsius actione tres juvenes com-
buri non permisit, sive etiam extendere et augere, sicut cum,
paucorum panum ac pisciculorum ope, septem millia hominura
refecit; vel etiam, sine ullo agente creato, effectum producere
qui non solet contingore nisi tali medio intercedente. « Nam
ordini secundarum rerum ipse non est subjectus, sed talis ordo
ei subjicitur, quasi ab eo procedens, non per necessitatem
naturae, sed per arbitrium voluntatis : potuisset enim et aliura
ordinem instituere. Unde et poterit prêter hune ordinem insti-
tutum agere cum voluerit, puta agendo effectus causarum secun
darum sine ipsis, vel producendo aliquos effectus, ad quos causae
secundaenon se extendunt. » (S. Thom. 1. q. 105. art. 6.) Sed jam
2°. Solus Deus miracula potest patrare. « Miraculum enim pro
prie dicitur cum aliquid fit praeter ordinem naturae. Sed non
sufficit ad rationem miraculi, si aliquid fiat praeter ordinem
naturae alicujus particularis ; quia sic cum aliquis projicit
lapidem sursum , miraculum faceret , cum hoc sit praeter ordi
nem lapidis. Ex hoc ergo aliquid dicitur esse miraculum, quod
fit praeter ordinem totius naturae creatae. Hoc autem non potest
facere nisi Deus; quia quidquid facit angelus , vel quaecumque
alia creatura propria virtute , hoc fit secundum ordinem naturae
creatae ; et sic non est miraculum : unde relinquitur quod solus
Deus miracula facere possit. » (1. q. 110. art. 4.)
§ 78.
Scholium. Objectiones contra miracula.
Obj. i*. Miraculum esset opus contra ac supra naturae leges;
atqui impossibile est aliquid fieri contra aut supra naturae leges.
Probo : Leges naturae vel in essentiis rerum fundantur , vel in
Dei voluntate ; atqui in utraque hypothesi sunt necessariae et
ÎHEOLOGIA. 339
iinmutabiles : siquidem rerum essentiae , sieut et Dei voluntas,
immutabiles sunt et necessariae ; ergo.
Jiesp. Conc. maj. Neg. min. Ad prob. Dwjunctionem majoris nego.
Leges enim naturae, materialis nempe et sensibilis, de qua sol a hic
quaestio est , neque in rerum essentiis solum , neque in sola Dei
voluntate fundantur, sed in utroque. Essentia enim nihil aliud est
quam possibilitas rei, quae nona Uei voluntate pendet ut sit,
sed ut fiat. Quamdiu autem res in possibilitate manent seu in
essentia, nihil sunt; nulla ergo in ipsis lex fundari, nullus ex
ipsis ordo oriri potest. Voluntate autem sua Deus res ex possi
bilitate ad actualem existentiam traducit , unde naturae leges et
ordo simul fundantur in rerum essentia seu possibilitate, et in
Dei voluntate: 1°. in essentia seu possibilitate : nisi enim possi-
bilis essetres, Deus ipsam actuare non posset; 2°. in Dei volun
tate : frustra enim res possibilis est; si Deus ipsam non velit
actu existere , nullus in ipsa aut ex ipsa effectus potest oriri.
Unde ad minorera. Leges naturae sunt necessariae et immuta
biles, id est effectus qui excausis materialibus oriri solent, fieri
debent necessario et immutabiliter, dist. : si Deus hune effectum
nolit suspendi , conceda ; si velit suspendi , nego. Sic v. g. ignis
essentia est comburere, modo non intercedat obstaculum. Si vero
intercedat v. g. aqua sufficiens ut ejus actione corpus combu-
rendum defendatur, non comburet. Deus porro potest, sine
causa materiali naturaliter ignis actionem sistenti , ipsius vim
et effectum suspendere. Quidquidenim mediautecreatura potest,
illud et per se solum, cum vult , potest. Nec ideo Deus rerum
essentias mutat. Ex quo enim ignis actio in pueros, qui in baby-
lonicam fornacem fuerant projecti, fuit suspensa, elementi
hujus effectus haud fuit mutatus. Sed neque ulla in voluntate
Dei mutatio, quippe qui ab aeterno decreverat hoc in casu ignis
effectum esse impediendum.
Obj. 2*. Absurdum est supponere ens infinitum, in gratiam
aliquot formicarum in luto reptantium , aeternum immensarum
legum ordinem invertere , ait Voltaire.
Resp. Absurdum est et cavillatore dignum supponere : 1 °. homi-
nem esse formicam, ordinem mundi esse aîternum , leges esse
immensas; cum contra homo vel unicus, animae rationalis digni-
tate, toti mundo sensibili sit praestantior, cumque mundi ordo ac
leges non magis sint aeternae ac immensae , quam mundus hic
creatus ac finitus.
2°. jEternus legum ordo non invertitur, cum per aliquot
MO PHILOSOPHIE CURSl'S.
instantia unius aut alterius legis effectus suspenditur, perma
nente ubique et constanter eodem online. Sic v. g. cum actio
ignis in fornace babylonica suspensa est, numquid ideo leges
omnes naturae ubique et semper fuerunt inversae. « Deus,
creator et conditor omnium naturarum , nihil contra naturam
t'acit, quia id est cuique rei natura quod facit. » ( Aug. XXVI, con
tra Faustum , c. in. )
Obj. 3*. Leges natura? omnes non novimus ; ergo scire non
possumus utrum effectus , qui pro miraculo habetur ex occultis
quibusdam naturae legibusnon sequatur. Ita J. J. Rousseau.
Resp. Conc. ont. Nego consequentiam. Sufficit enim effectuai ali-
quem produci , sola Dei invocatione aut in testimonium alicujus
veritatis, contra leges naturae certo notas, ut indubia sit Dei
interventio. Cur v. g. Moyse virgam elevante, sese aperit mare
ita ut Hebraeis pateat via , cur iterum, eodem Moyse virgam
denuo attollente, revertuntur fluctusut jEgyptios obruant? Cur
ignis babylonicus Hebraeis parcit, Chaldaeos vero vorat? Gur oculi
caeci nati, Christo volente, aperiuntur? Cur Lazarus quatuor
abhinc diebusdefunctus et jam putridus, Christo vocante, vivus
resurgit? Leges utique naturae hodierni physici deprehenderunt,
quibus facile explicantur phaenomena , quaeantiquis mira habe-
bantur; sed necdum miraculi vel unius causam in physicis
agentibus invenerunt; sed necdum usque eo ars et industria
devenit , ut , solo vocis imperio aut voluntatis nutu , elemen-
torum effectus suspendaatur aut subito immutentur, caecis visio,
mutis loquela, surdis auditio, claudis vis ambulandi , paralyticis
motus , mortuis vita restituatur.
Obj. Miracula saltem quae ab antiquis referuntur merito
suspecta sunt. Testes enim utplurimum sunt rudes; atqui rudes
miraculorum idonei non sunt testes; ergo.
Resp. Nego assertum. Ad prob. Transeat major : etsi, ut plu-
rimum, historiee sit falsa. Ad min. dist. / rudes idonei non sunt
testes de ipso facto sensibili, nego. Satis est ut ratione ac sensibus
sint sani; — de supernaturalitate effectus, transeat. Esto enim
quod ii qui viderunt mare , ad Moysis imperium , Hebraeis qui-
dem viam aperire , jEgyptios vero obruere ; ignem pueros non
laedere, Chaldaeos vero comburere; Lazarum a morte ad vitam
sola Christi voce revocari , et similia , esto , inquam , quod adeo
fuerint rudes ut non potuerint certo judicare de hujusmodi
factorum supernaturalitate , numquid ideo circa factum ipsum
potuerunt decipi , cum satis esset sensuum et rationis usus ?
ТНЕОШИА. 341
Obj. 5". Leges naturae morales absolute sunt necessariae et
immutabiles ; ergo et leges physicae.
Resp. Cone. ant. neg. cons. et paint. Lex enim moralis in eo est,
quod mores suos homo debet conformare Dei voluntad , Deum
nempe agnoscens ipsique obediens. Deus porro hominem creare
non potest, quin simul hoc ab ipso exigat obsequium; neces-
saria ergo et immutabilis est lex moralis. Lex autem physica in
eo est, quod corpora ita in se invicem agant, seu potius agantur,
ut ex tali combinatione talis oriatur effectus. Qui si, Deo volente,
suspendatur et aliquando non oriatur, nulla inde contra Dei glo-
riam et obsequium rebellio , sed potius , manifestior divinae
potentiae ac providentiae exurget declaratio.
§ 80.
SchoLium. Objectiones contra alteram vitam.
Obj. V. Ideo homines sese immortales excogitarunt, quia
vollent semper existere; atqui desiderium hoc non est sufficiens
perpetuae illius existentiae ratio ; ergo frustra ex immortalitatis
desiderio ad hujus realitatem concluditur.
Resp. Ex volitione immortalitatis homines sese excogitaut
immortales, dist. : quasi volitio haec sit immortalitatis causa et
ratio efficiens , nego; quasi volitio haec sit effectue aliquis conse-
quens destinationem a Deo ipso praelixam , concedo. Neque enim
ita argumentamur : Volo esse semper; atqui sufficit volitio haec
ut sim semper; ergo semper sum futurus; sed ita : Volo esse
semper; atqui non possum hoc velle, nisi Deus ipse mihi hanc
indiderit volitiouem ; ergo semper sum futurus : secus enim
Deus frustra , seu sine ratione sufficienti , ideam et volitionem
ток esse semper dedisset.
Unde dist. min. : volitio haec non est ratio sufficiens existendi
semper, cone. ; concludendi me a Deo semper conservandum ,
nego.
Obj. 2". Non minus essentiale ac naturale est desiderium , quo
anima appetit remanere cum corpore unita; atqui tamen frustra
est illud desiderium; ergo et volitio semper subsistendi potest
esse frustra.
Resp. I°. Transeat major. Et ideo nonnisi ad tempus a corpore
anima separabitur.
Resp. 2°. Etsi major negari absolute non possit, non una tamen
inter utrumque desiderium differentia intercedit : I. Anima,
utpote simplex , non potest secum ipsa non convenire ; cum vero
a corpore sit distincta, ab ipso separari potest, et ita separata
THEOLOGIA. 345
subsístere. Hanc porro subsistentiam velle potest, quia bona est.
Et vero , LI. Primarium ac principale animae bonum est intel-
ligere ac velle ; sentire autem et corpus animare , nonnisi
secundarium est ipsi bonum; potest porro secundarium con-
temnere, sed circa primarium, maxime cum nullum jam aliud
supersit, nequaquam potest sese indifferentem habere. III. Saepe,
in statu praesenti, mens a corpore impeditur, unde, sub aliquo
respectu , suam cum ipso unionem , ut sibi malam potest consi
derare; a se ipsa vero non potest impediri. IV. Illud non absolute
essentiale ac necessarium, quod aliquando potest non adesse;
porro desiderium vitae corporeae potest in nomine non adesse :
siquidem de facto quandoque mortem vult; non potest autem
velle se non esse.
Nunc ad minorem : Frustra est vitae hujus corporeae deside
rium, dist. : in quantum est essentiale ac naturale, nego ; in
quantum praeternaturale est, cone. Naturale est enim animam
velle in corpore vivere, quamdiu corpus vivendi ac sentiendi
cаpax remanet. Nunquam porro anima separatur a corpore,
quamdiu hoc valet ac vi get. Frustra vero, et praeter naturalem
inclinationem , in corpore vellet remanere , cum jam nec ipsa
ipsum animare potest, nec ipsum ipsi ad sentiendum usui esse
valet. Mors porro non prius accidit, quam corpus ita defecerit,
ut ipsius unio cum anima facta sit impossibilis.
Obj. 3". Si anima immortalis foret, mortem non adeo timeret.
Resp. 1°. Corpori, non sibi, anima mortem timet.
2°. Quod si etiam sibi, vel quia bonum ipsi est, etsi secundario
tantum, in corpore vivere , et, sensuum ope, praesentibus mundi
hujus commodis gaudere; vel, et illud maxime, quia immorta-
lem se esse haud ignara , de futuro suo statu incerta est. Atque
inde merito quidam poeta : « Tremblez, tyrans , vous êtes immor
tels! »
Obj. 4". Anima necessario et essentialiter summum bonum
vult; atqui tamen Deus essentiale hoc desiderium frustrari
potest; ergo et immortalitatis desiderium potest frustrari.
Resp. Anima necessario vult bonum seu beatitudinem, dist. : in
genere, sen, vel in creaturis vel in Deo libere a se ipsa determinan-
dam, concedo; in Deo necessario eligendam, nego. Undearf mino
rem : essentiale beatitudinis desiderium inane fit, dist. : a Deo,
nego; ab anima, conc.: neque enim Deus est, qui animam bono
illo,quod ipsa vult, defraudat, sed anima ipsa se summo ac
vero bono , perversa electione , frustratur.
346 PHILOSOPHIE CURSUS.
Obj. Animae conservatio nonmagis Deo est necessaria quanl
creatio; atqui Dens animam potuisset non creare; ergo et ipsam
potest non conservare.
Resp. Animae conservatio non magis Deo est necessaria quam
creatio, dist. /absolute, seu abstractione facta a fine quem Deus
sibi et animae proposuit, conc; hypothetice , seucreatione posita,
nego. Deusenim animam potuisset non creare; posito vero quod
ipsam creaverit, eam non potest annihilare, nisi, et se ipsum, et
animam ipsam frustretur fine illo, quem et sibi et ipsi proposuit,
ipsam creando intelligendi ac volendi capacem. Porro Deus con
tra suam sap:entiam, bonitatem ac justitiam agere non potest.
Obj. 6*. Saltem conservatio ejus animae, quae finem suum non
attigit, necessaria non est; atqui anima ejus, qui in peccato mori-
tur, finem suum non attigit ; ergo debet annihilari.
Resp. Negomaj. jEqueenim necessaria est animae ejus, qui in
pecoato moritur, conservatio, tum Deo, tum ipsi anima?. Deo qui-
dem, ut indirecte eum attingat in pecnatore finem, quem abso-
lute vult, gloriam nempe suam, seu agnitionem intinitae suae
majestatis ac bonitatis, quam invitus peocator reprobus fateri
cogitur; peccatori vero, ut finem et ipse suum, quem libere
noluit assequi, indirecte saltem et invitus attingat, agnoscendo
nempe Deum solum esse illud summum bonum , quo homo
possit beari. — Praeterea, ut ait S. Thomas, « quamvis ex hoc
quod aliquis peccat contra Deum, qui estauctor essendi, merea-
tur ipsum esse amittere ; considerata tamen ipsius actus inordi-
natione, non debetur ei amissio esse; quia esse praesupponitur ad
meritum et demeritum , nec per inordinationem peccati , esse
tollitur vel corrumpitur : et ideo non potest esse debita paena
alicujus culpae, privatio ipsius ( esse). (Suppl. q. 100. art. 1.
ad 6. )
Obj. 7*. Deus potest peccatum quodlibet remittere et peccatori
enilibet parcere ; atqui melius est ac perfectius parcere quam
plectere; ergo Deus omne peccatum dimittet omnique peccatori
parcet.
Resp. Deus potest peccatum quodlibet remittere, et cuilibet pec
catori parcere, dist.: si modo peccatorem peccati paeniteat, conc;
secus, nego. Deus enim seipsum et bonum summum ei dare
nequit, qui boni summi et omnis omnino boni negationem vult.
Obj. 8*. Si Deus peccatores punit , eorum supplicio delectatur;
atqui repugnat Deum summe bonum creaturae malis delectari ;
ergo.
ÏHEOLOGIA. 347
Resp. Deus peccatorum supplicio delectatur, dist. : quatenus
eunt creaturae malum , nego; quatenus sunt mali reparatio, conc.
Sic judex homicidae vult supplicium , non de scelesti hominis
malo, sed de sceleris reparatione gaudens.
Obj. 9*. Sua cuique conscientia merces est sufficiens ac paena ;
ergo.
Resp. Nego antecedens. Si enim tollatur, inde quidem beatitu-
dinis aeternae certa spes, inde vero pœnae sempiternae metus,
nulla jam neque ex bonis actibus laetitia , neque ullus ex malis
remorsus. Virtus quippe nihil aliud denique est , quam
medium , seu via qua ad verum finem ultimum recte sese homo
et suam agendi rationem ordinat; cum contra, vitium et pecca-
tum in eo sint , quod a fine eodem ultimo recedatur. Sublato
igitur hocultimo fine, qui nihil aliud est, quam perlecta Dei
seu boni summi possessio , ac proinde summa ac aeterna beati
tudo, tollitur et virtutis ac vitii ratio omnis et discrimen ; nec
quicquam homini quaerendum superest, nisi ut bonis hisce
praesentibus, per fas et nefas, quantum potest, fruatur.
Obj. 10*. Pœnarum finis est emendatio eorum quibus infligun-
tur; ergo, peccatore tandem emendato, pœnae alterius vitae
finem habebunt.
Ilesp. 1°. Pœnarum finis est emendatio, dist. : et hoctantum et
semper, nego; aliquando, et ubi spes emendationis superest, conc.
Paenarum enim finis praecipuus est offensae ac mali reparatio.
2". Nulla spes emendationis in peccatore post mortem : « Quia
culpa manet in aeternum, cum culpa non possit remitti sine
gratia, quam homo non potest post mortem acquirere; nec
debet pœna cessare, quamdiu culpa manet. (S. Thom. Suppl.
q. 100. art. i.)
Obj. 11*. Pœna culpam non debet excedere; sed culpa est finita
et temporalis ; ergo pœna ipsi non debetur infinita et aeterna.
Resp. Conc. maj. Ad min. Culpa est 1°. finita, dist. : subjective,
conc.; objective, nego. Peccator equidem finitus est, sicut et
ipsius actus ; objectum vero quod peccato suo , quantum de se est,
tollere vult ac perimere, Deus est ipse. — Culpa est 2°. tempo
ralis, dist. : effective, conc. ; affecti ve, nego. Esto enim quod brevi
tempore, quin quod et unico instanti duretpeccati actus ; atqui
tamen, ut ait Augustinus : « Factus est malo dignus aeterno,
qui hoc in se peremit bonum , quod esse posset aeternum. »
(De Civ. Dei, l. XXL c. xn.) Atque insuper, ut ait Gregorius
Magnus : « Ad magnam \ ustitiam judicantis pertinet, ut nunquam
348 phiLosophic ctmsus.
careant supplicio, qui in hac vita nunquam voluerunt carere
peccato. » ( Dial. 4. c. xLiv. ) Unde ita arguit S. Thomas : « Et si
objiciatur quod quidam peccantes mortaliter, proponunt vitam
suam in melius quandoque commutare.., dicendum est quod...
qui inpeccatum mortale... labitur, se ponit in statu , a quo erui
non potest, nisi divinitus adjutus : unde ex hoc ipso quod vult
peccare, vult consequenter in peccato manere perpetuo... sicut
si aliquis se in foveam projiceret , unde exire non posset nisi
adjutus, posset dici quod in aeternum ibi manere voluerit, quan-
tumcumque aliud cogitaret. » (Suppl. q. 100. art. 1.)
Tandem « pœna taxatur secundum dignitatem ejus, in quem
peccatur; unde majori pcena punitur, qui percutit alapa prin-
cipem, quam alium quemcumque, sed quicumque mortaliter
peccat, contra Deum peccat, cujus praecepta transgreditur, et
cujus honorem alii impertitur, dum in alio finem constituit.
Majestas autem Dei est infinita; ergo quicumque peccat morta
liter, dignus est infinita pcena... Unde cum non possit esse infi
nita pœna per intensionem,... requiritur quod sit saltem dura-
tione infinita. » (Id. ibid.)
Obj. 12". Deus ita bonus est et misericors, ut creaturas suas
aeternis cruciari suppliciis nequeat permittere. Legitur enim in
Sap. xi. 24 : « Misereris omnium, quia omnia potes. »
Resp. Cum S. Thoma : « Deus, quantum in ipso est, miseretur
omnibus; sed quia ejus misericordia sapientiae ordine regulatur,
inde est quod ad quosdam non se extendit , qui se misericordias
fecerunt indignos; sicut daemones et damnati, qui sunt in
malitia obstinati. » (Suppl. q. 100. art. 2. ad 1.)
Caeteroquin mirum sane est homines quosdam ita insudare, ut
eorum causam suscipiant, qui, perverso liberi arbitrii usu, sura-
maque Dei bonitate contempta , aeternam sibi damnationem jure
merito acquisierunt , cum illud unice nobis sit satagendum , ut
praecellenti hoc libertatis dono, divina misericordia juvante ,
recte utentes, per bona opera certam nostram vocationem et electio-
nem faciamus (II Petr. i. 10), ac vitae mores ad ultimum et beatum
finem ita ordinemus, ut et ipsi misericordiam consequamur. Con-
clusit enim Deus omnia in incredulitate : ut omnium misereatur. 0
altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensi-
bilia suntjudicia ejus, et investigabiles via? ejus! Quis enim cognovit
sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit
Uli, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia : ipsi gloria in saecula. Amen. (Rom. xi.)
ETHICA.
§ 2. ГЕ ULTIMO FINE.
§ 3.
. CoroLLarium lum. Ergo homo ipse sibi non est ultimus finis. Quod
ex sensu intimo patet, sicut et ex ratione. Ex sensu intimo
quidem, cum, continua experientia, unusquisque seipsum sibi
non sufficere consciat. Quis enim miserior illo, qui, sibi soli
relictus , nihil aliud quam seipsum cognoscere et amare cogere-
tur? Ex ratione autem , cum homo sit contingens , et ab alio ac
proinde ad alium et propter alium creatus sit; cum insuper sit
finitus, et tamen infiniti veri ac boni cognitione et amore asse-
quendi capax, ac proinde in sua ipsius finitudiue hanc infiniti
capacitatem satiare prorsus nequeat.
§ *,
CoroLLa RTUM 2"m. Ergo пec bona animae , пec bona corporis, sunt
finis hominis ultimus.
I. Animae bona reduci possunt ad scientiam, ex parte intel-
lectus , et ad virtutem , ex parte voluntatis. Scientia autem vel
creaturas vel Deum respicit. Si creaturas, nihil praebet aliud nisi
medium quomagis Deus cognoscatur; si Deum, medium rursus
est quo intellectus finem assequitur ultimum, neutiquam vero
finis ipse, quippe qui in solo Deo constituitur. Virtus pariter
nihil aliud est quam vis illa , qua voluntas libere ad finem super
omnia sese elevat, unde medium potius dicenda est et via ad
terminum, quam finis ille qui nonnisi Deo possesso attingitur.
II. Corpus vero , cum animae extrinsecum sit ipsique inferius,
multo minus ipsius hominis potest esse finis. Etsi enim corporis
infbrmatio ac vivificatio, aliqua ex parte, sit animae finis, non
nisi secundario tamen , et ideo quod corpus sit ipsi medium in
statu praesenti necessarium , quo ex sensibilibus ad Dei invisi-
bilia intellectu conspicienda evehatur. Jam vero si corpus non est
ETJIICA. 355
hominis ultimus finis ac beatitude, neque ergo sanitas, sensuum
voluptas, sed longe minus, materialium divitiarum possessio,
quae corpori vel ipsi sunt extrinsecae , nes potestas, neque hono
res, fama, gloria ab hominibus accepta, quae nihil intima? ac reali
hominis ipsius integrilati ac perfection! addunt, nihil , inquam,
horuro. finis ultimi rationem ingreditur.
§ 5.
Corollariuji 3um. Ergo tamen praedicta omnia ac singula,
maxime vero scientia de Deo et virtus , in tautum finis rationem
participant, in quantum media esse possunt ad finis ultimi pro-
secutiouem , ad Deum nempe magis cognoscendum et amandum.
§ 6.
CoflOLLARiuM 4°". Ergohomo, si recte ratione utatur, indiffe-
rentem sese debet exhibere acliberum circa omnia creata bona,
iis solis utendo , qua; ad majorem Dei cognitionem et amorem
conferunt, et quidem in quantum ad id conferant, nec plus nec
minus : ab iis vero , quae ipsum a Deo averterent, sese viriliter
expediendo, juxta illud Davidicum : Declinaamalo et lac bonum;
atijue etiam juxta illud veterum : Sustine, abstine; videlicet, ea
quae hic etnunc videntur et occurrunt mala, si tamen ad tînem
ultimum necessaria sintaut utilia, fortiter sustinendo; iis vero
quœ in praesens apparent et alliciunt bona, si modo fini ultimo
sint adversa , constanter abstinendo.
§ 7.
Corollarium 5u,n. Ergo non minus absurda quam impia est
hominis erga Deum indifferentia. 1 '. Impia. Impius enim ille qui
benet'actorem agnoscere renuit , et amare ; atqui homo erga
Deum indifferens infinitam ipsius bouitatem agnoscere et reda-
mare contemnit. Siquidem quidquid est et habet homo , illud
est et habet a Deo solo, qui quidem ipsum, ex solo amore
et sine ulla propria indigentia, creavit et conservat, quique
insuper se ipsum summum bonum ipsi , pro ipsius humana
capacitate, donare intendit. Summa ergo impietas, hominis
erga Deum indifferentia. Sed et summa 2°. Absurditas. Absur-
dum enim id quod est contra rationem, INihil porro rationi
356 PHILOSOPHIjE CURSUS.
magis contradicit, quam negatio summae veritatis , et maxime
veritatis, quae rationi non potest non esse obvia et evidens.
Homo vero non potest non videre Deum solum illud esse
bonum, quod propter se debeat intendi, creataque entia non-
nisi propter Ueum esse bona , ac proin non posse intendi nisi
ut media ad Deum. Summa ergo absurditas, hominis erga
Deum indifferentia.
§ 8.
CoroLLarium 6°m. Ergo Deus solus est principium et ratio omnis
moralitatis. Moralitas nihil aliud est quam bonitas aut mali-
tia actus humani. Actus vero est moraliter bonus aut malus,
prout conveniens est , aut disconveniens cum ultimo fine.
Bonus enim est actus, quo homo verum bonum consequitur,
malus vero ille , quo malum. Sed jam Deus solus est sum-
mum hominis bonum; omnis ergo actus, quo homo magis
ad Deum accedit, hoc ipso bonus est; omnis vero actus,
quo a Deo sese avertit et ab ipso recedit, hoc ipso malus
est. Ratio igitur ac regula omnis morum et actuum huma-
norum ab ipsa eorum cum Deo convenientia aut disconve-
nientia unice petenda est.
§9.
SchoLium. Objectiones de ultimo fine.
Obj.W Illud hominis ultimus finis non est, quod ab ipso
non potest attingi; atqui Deus ab homine non potest attingi:
siquidem Deus est infinitus ; atqui infinitum a finito nequit
attingi, cum infinita inter utrumque intercedat distantiaac
disproportio; ergo.
Resp. Cone. maj. neg. min. Ad prob. cone. maj. Ad min.
Infinitum a finito nequit attingi , dist. : ita ut comprehen-
datur, cone.; ita ut apprehendatur , neg. Equidem Deus ab
ente finito cognosci et amari nequit sub omni respeclu ,
quo intelligibilis est et amabilis, sed non exinde sub uullo
respectu potest cognosci et amari. Sufficit porro ipsum ita
cognosci et amari , ut finita intellectus et voluntatis capacitas
impleatur.
Quoad rationem additam : negatur distantia ac disproportio
infinita intercedere inter fînitum et infinitum. Deus enim , hoc
ipso quod est infinitus, omni enti praesens est , nedum ab ipso
ETHtCA. 357
possit esse distans. Hoc autem ipso quod omnia propter se , et
juxta radones in divino suo intellectu ab aeterno praeexistentes ,
creavit, nihil est quod ad aliquam sui similitudinem et in rela
tione aliqua ad se ipsum non fecerit; unde nullum est ens
creatum, quod, simul ac infinita a Deo disproportione distat ,
non sub aliquo respectu, ad ipsius similitudinem, et in rela
tione aliqua, et proinde in aliqua proportione cum ipso sit.
Obj. 2". Illud est hominis ultimus finis , quod ab omnibus et
semper intenditur; atqui Deus non ab omnibus ac semper inten
ditur; siquidem multi sunt homines, qui nedum Deum inten
dant, vix de ipso cogitant et ab ipso sese aveitunt ; ergo.
Resp. maj. dist. lllud solum est ultimus hominis finis , quod
ab omnibus et semper de facto intenditur, neg.; quod debet
intendi , conc. Unde , ut recte ait S. Thomas : « Omnes conve
nant in appetitu finis Ultimi ; quia omnes appetunt suam per-
fectionem adimpleri , quae est ratio ultimi finis; sed quantum
ad id in quo ista ratio invenitur, non omnes homines conve-
niunt in ultimo fine. » Etenim « illi qui peccant, avertuntur ab
eo, in quo vere invenitur ratio ultimi finis , non autem ab ipsa
Ultimi finis intentione , quam quaerunt falso in aliis rebus. »
(4. 2. q. 1. art. 7. et ad 1.)
§ 11. DE CONSCIENTIA.
Conscientia est « dictamen rationis » et « quaedam applicatio
scientiae ad actum. » (S. 'Гном. 1. 2. q. 19. art. 5.) Unde potest
defmiri : actus quo mens applicat cognitionem seu scientiam ad
ea qua? aguntur. « Quae quidem applicatio fit tripliciter. » 1°. Cum
338 philOsopiit* cursus.
« recognoscimus aliquid nos fecisse vel non fecisse. » Tumdici;
tur testifœari. 2°. Cum «judicamus aliquid esse faciendum vel
non faciendum. » Tum dicitur ligare. 3° Cum judicanim da
aliquo facto utrum sit bene factum an male. Tum dicitui
excusare aut accusare sive etiam remordere. ( S. Thom. 1 . q. 79.
art. \ 3.) Conscientia ergo est judicium practicum de rebus actis
aut agendis.
Conscientia porro est 1°. vera vel falsa , prout bonum judicat
id quod bene reipsa est , et malum id quod male est , vel vica
versa ; 2°. certa vel dubia, prout absque ulla vel cum aliqua errandi
formidine, de actus bonitate aut malitia judicat : conscientia
autem dubia dicitur dubia simpliciter seu perplexa, vel prêa-
bilis, prout in neutrum vel in alterutrum ex duobus oppositis
inclinat.
§ 13.
PitorosiTio 1*. Conscientia vera praecipiens semper sequenda est.
Prob. Conscientia vera praecipiens est judicium , quo mens
cognoscit aliquid esse agendum aut vitandum, ita ut actus non
possit omitti , aut contra non possit poni, absque malo; atqui
non licet agere id quod judicatur esse malum , nec omittere id
quod judicatur necessarium ut male non fiat ; agens enim tune
vellet malum; ergo.
§ 17.
Propositio 5*. Conscientia? falsae ex ignorantia vincibili praeci-
pienti nec obedire licet nec inobedire.
Prob. 1°. Non inobedire ; quia tale judicium non sequendo,
agisid quodjudicas esse malum, \ el omittis idquod necessarium
essejudicas. 2°. Non obedire; quia agendojuxta hoc judicium,
id agis quod judicas esse malum, vel omittendo juxta hoc judi
cium, id omittis quod necessarium arbitraris.
§ 18.
Propositio 6*. Conscientiam falsam ex ignorantia vincibili per-
mittentem seçjui non licet.
Prob. Talis enim conscientia est actus, quo suspicaris saltem
actum esse malum ; atqui non licet agere id quod suspicaris esse
malum, quamdiu non certum te facis nullum ibi malum
subesse : secus vis malum quod forte actui subest; ergo.
§ 21.
SchoLium. Sed quid tandem si nulla ratione possis dubium
excutere, et utrinque actus aeque malus aut aeque obligatorius
appareat? — Quodcumque elegeris, non male ages. Ubi enim una
ex parte necessario agendum est, altera vero ex parte actus obli
gatio aut malitia aequalis undequaque judicatur , cum male
agendinon possit esse necessitas, cumque, pro posse tuo, id quod
melius tibi videbatur egeris, recte egisti. Hue redeunt quae
de libertate inter duo bona aequalia eligendi in Psychologia
dicta sunt. Sic v. g. pater duos filios in periculo conspiciens ,
alterutrum modo potest eripere : si nulla adsit ratio unum prae
alio servandi , unum saltern tenetur salvare. Utrum libuerit
servaverit , recte egit.
Raro autem accidit dubium tale , ut , examine instituto ,
una ex duabus contradictoras sententiis non videatur altera
362 . pmu)sppHt$ -cunsus.
probabilior. Quaeritur porro jam utrum semper honlo juxlâ
sententiam probabiliorem agere teneatur. Unde nunc quid et
quomodo agendum cum conscientia probabili.
§ 24.
Propositio 1*. Quoties de medio ad finem ex obligatione obtinen-
dum necessario agitur , opinio tutior sequenda est; relicta probabili,
imo et probabiliori.
Prob. Qui linem tenetur attingere , is media certa tenetur
adhibere ; atqui medium quo probabiliter tantum , vel etiam
quo probabilius duntaxat , obtinetur finis , non est medium cer-
tum, in comparatione cum medio ahsolute certo, aut saltem
certiori; ergo non potest , tutiori relicto, adhiberi; ergo tune
opinio tutior sequenda est.
Exemplis seu casibùs quibusdam rem juvat illustrare. 1°. Esto
haereticus , qui judicat opiniones eas, quae in sua secta docentur,
esse probabiliores quam dogmata catholica, et tamen fatetur
certam esse salutis viam in Ecclesia romana. Quantumvis pro-
babilior ipsi videatur haeretica sua doctrina , cum in Ecclesia
romana certum salutis medium esse agnoscat , tutiorem ingredi
viam tenetur , probabiliori relicta.
2°. Venator eminus prospicit aliquid de quo nescit utrum sit
fera an homo. Probabiliu9 judicat feram adesse; nec tamen licet
explodere.
§ 25.
Propositio 2*. Opinio tenuiter probabilis , relicta tutiori , non
sequenda est.
Prob. Opinio tutior dicitur ea, qua aliquis judicat se obligatum
ad aliquid ; atqui non licet agere contra id ad quod te obligutum
judicas (supra). Opinio vero tenuiter probabilis judicium hoc
non infirmat : siquidem tenui motivo fundatur ; ergo inter duas
opiniones, quarum una pro obligatione militat, et quidem ex
validis et inconcussis rationibus, altera vero libertati favet , sed
ex debili argumento , hanc pro illa seqir non licet.
-
364 PHILOSOPHIE CURSUS.
§ 28. DE L1BERTATE.
Praeter conscientiam, qua certo de actus qualitate judicetur,
libertas in agente requiritur, ut ipsi bonitas aut malitia actus
imputari possit. Unde actus moraliter bonus aut malus dici
netpiit, sed nec humanus quidem, nisi ex libero agentis con-
sensu procedat : siquidem nemini imputandum est , id quod non
voluit. Quae vero ad libertatem spectant , non est cur hic reco-
lantur, cum de his jam actum fuerit in Psychologia.
§ 29.
Corollarium l"". Ergo vis seu violentia , qua externa alicujus
actio vel cogitur vel impeditur, si talis sit ut non possit superari ,
et si voluntas interne ac plene repugnet, externi huj us actus
moralitatem seu imputabililatem tollit.
§30.
Corollaricm 2°nl. Ergo metus mali praesentis et futuri morali
tatem actus tollit, si rationis usum auferat; minuit vero tantum,
si rationis usum modo perturbet. Unde, v. g. qui, supplicii aut
mortis metu, fidem negat aut legem violat, si rationis usu gau-
deat, a peccato non excusatur; multoque minus qui ex humano
respectu male agit.
§ 31.
Corollaricm 3nm. Ergo concupiscentia actus malitiam modo
tollit, modo minuit, modo auget. Etenim concupiscentia est
motus sensitivus, quo voluntas ad bonum sensibile allicitur.
Alia autem est absolute antecedens , quae nempe ante omnem
advertentiam et consensum exsurgit. Cum ergo in motibus his
primo-primis omnis reflexio et libertas deficiat , quamdiu nulla
adest cognitio nullusque consensus, nulla est malitia.
Alia vero dicitur secundum quid antecedens , cum scilicet
3C0 philosophiE cursus.
aliqualis jam adest advertentia et consensus; quo in casu, actus
malitia corresponde gradui cognitionis et consensus.
Alia tandem est consequens, quae videlicet sequitur ex volun-
tatis consensu. Haec vero, actus malitiam, nedum tollat aut
minuat, auget potius : cum enim haec concupiscentia volitionis
intensitatem augeat , actus eo magis fit voluntarius.
§ 32. DE MORALITATE.
Moralitas, quae nihil aliud est quam actuum bonitas aut
malitia, ex triplici conditione pendet : 1°. ex objecto; 2°. ex
line ; 3°. ex circumstantiis. Quae tria si sint bona , bonus erit
actus; si vel unum sit malum, malus et actus. Unde axioma:
Bonum ex integra causa, malum ex quocumque defectu.
§ 33. DE OBJECTO.
ObjECtum est illud ad quod actus terminatur , seu id quod actu
proxime attingitur seu efflcitur.
Objectum est bonum, vel malum, vel indifferens, prout ad
flnem ultimum , nempe ad Dei cognitionem, amorem et obse-
quium conducit, vel ab eoàbducit , vel prout deniquenon magis
de se ad Deum conducit quam ab eo avertit. Sic v. g. oratio ad
Deum de se conducit ; odium Dei ab ipso de se avertit ; ambulatio
in se spectata , non magis ad Deum ducit quam ab ipso avertit.
Bonitas , sicut et malitia objecti , intrinseca dicitur vel extrin-
seca.
1°. Intrinseca , si objectum, ratione sui , bonum sit aut malum,
et quidem absolute vel conditionate : a) absolute, si non possit
non esse bonum aut malum : v. g. amor Dei nunquam potest esse
malus; odium Dei, blasphemia, nunquam possunt esse bona;
b ) conditionate , si , conditione posita , possit ex bono fieri
malum , aut vice versa. V. g. eleemosyna de se intrinsece bona,
mala fieri potest , si v. g. ex pecunia furto ablata fiat ; occisio
hominis de se intrinsece mala, bona fieri potest, si v. g.
injustus agressor, hostis publicus, aut reus juridice damna-
tas, legitime occidatur.
2°. Extrinseca bonitas aut malitia ea est, quae objecto acci-
dit ex eo quod ratione praecepti positivi jubeatur aut vetetur.
Sic v. g. esus carnium, intrinsece indifferens, malus evadit,
ubi fit contra praeceptum positivum.
ETHICA. 367
§ 34. HE FINE.
Finis est id propter quo l aliquid fit. Alius est opens , alius
est operautis. Finis operis est ipsum actus seu operis objectum,
de quo supra. Finis operands est id quod ulterius per opus ab
agente intenditur. Finis ille est ultimus, medius vel proximus,
ut in Ontologia § i 6 fusius videre est.
Moralitas actus humani maxime a fine intento pendet. Finis
enim est id quod praecipue agentem determinat.
CoroLLarium lum. Ergo malus est actus, quo agens sese tota-
liter avertit a fine ultimo , nempe a Deo.
CoroLLarium 2"m. Ergo malus est actus etiam ille , cujus
objectum est de se bonum, si finis malus intendatur. Sic male
agit, qui furatur, ut eleemosynam largiatur.
CoroLLarium 3um. Ergo dupliciter bonus aut malus est actus ,
cujus et objectum et finis sunt bona aut mala. Sic dupliciter
bonus est actus illius , qui v. g. jejunat, ut possit eleemosynam
dare ; dupliciter malus est actus illius , qui furatur, ut sese
inebriet.
CoroLLarium 4um. Ergo actus unus et idem potest esse par
tim bonus et partim malus, si duplex finis ab agente inten
datur, quorum unus sit bonus , alter vero leviter malus et
secundarius. Sic in eo qui dat eleemosynam, simul ex cbaritate
et ex vana gloria. Dixi 1°. si finis alter sit leviter malus : quia
finis graviter malus totum actum necessario corrumpit. Sic
qui eleemosynam dat , ut ad blasphemandum inducat , etiamsi
intenderet simul proximo opitulari, actum omni ex parte
pessimum ponit. Dixi 2°. si finis ille leviter malus , sit tantum
secundarius. Sic qui ex vana gloria ut primario motivo eleemo
synam daret , etsi secundario pauperem sublevare intendat,
actum superbiae ponit plus quam cnaritatis.
§ 35. DE CIRCUMSTANTIIS.
Circumstantia est quaedam accidentalis actus determinatio,
seu adjunctum aliquod tale , ut sine ipso actus , quoad sub-
stantiam, esset idem.
Circumstantiae aliae actus speciem mutant , aliae ipsius tan-
tummodo moralitatem, id est bonitatem vel malitiam, augent
vel minuunt. Sic v. g. alienum usurpas : quaecumque sint cir
cumstantiae, actus ille, quoad substantiam, est furtum. Alienum
368 PHILOSOPHIE CURSUS.
vero usurpare potes vel occulte, vel fraude in contractu, vel vi
aperta, et ex his circiunstantiis diversa fit furti species. Quae-
cumque autem sit etiam furti species, rei ablatae quantitas
major est vel minor, persona quam spolias plus minusve re
ablata indiget, prout est pauper aut dives. Inde patet, acta
eodem, sive quoad substantiam, sive etiam quoad speciem,
remanente , malitiam ex circumstantiis augeri posse vel minui.
Circumstantiae igitur actus moralitatem ingrediuntur, eo quod
ab ipso non separentur, et in ipsius bonitatem aut malitiam
influant. Si vero nullo modo ad moralitatem actus conferant,
prorsus sunt indifferentes. Sic parvi refert utrum sinistra an
dextra manu fureris aut eleemosynam praebeas.
§36.
SchoLium lum. Qua?ritur utrum dentur actus indifferentes, seu
qui moraliter пec boni sint пec mali?
Resp. Bist. : in specie, aff.; in individuo, nego.
1°. Dantur actus indifferentes in specie, id est in se spectati,
independenter a fine agentis et a circumstantiis. Sic ambulatio
est actio, quae de se nee bona est nec mala.
2°. Si autem actus spectetur in individuo agente, cum actus
humanus ex deliberatione procedat, cumque homo non possit
deliberate, id est sciens et volens, agere, nisi propter aliquem
finem, finis ille intentus erit bonus vel malus. Si bonus, actus
de se seu in genere indifferens, sicut v. g. ambulatio, ex bono
fine in individuo agente flet bonus. Secus, si ex fine malo agat
ille. Et haec est S. Thomae doctrina, contra quam frustra, pro
sua subtilitate, insurgunt Scotistae, dicentes 1°. non peccare
eum , qui actionem ponit non prohibitum ; et 2°. non constare de
obligatione finem positive honestum intendendi. Neque enim
ideo peccatille, quia actionem de se indifferentem ponit; nec
quia finem positive honestum non intendit, sed ex eo quod in
praxi nullus absque fine aliquo intento agere possit; finis porro
ille honestus est vel non : Si honestus, honestus et actus; pra-
vus vero, si secus.
§37.
SchoLium 2nm. Quaeritur utrum liceat ponere actum , ex quo sequi
possunt duo effectus , alter quidem bonus , alter vero malus ?
Resp. affirmative, modo quatuor adsint conditiones : 1°. ut
ETHICA. 369
agens non velit nisi bonum ; 2°. ut actus sit in se bonus , aut
saltem indifferens; 3°. ut bonus effectus aeque immediate ex
actu sequatur quam malus; 4°. ut bonus effectus malum saltem
compenset.
Unde, licet belli duci incendere turrim, in qua cum hostibus
innocentes includuntur. Licet petere mutuum ab usurario, si
pecunia indigeas; quia usura non ex petitione tua, sed ex usu-
rarii ipsius malitia procedet. Non licet sese inebriari ad mor-
bum sanandum; quia ex vini excessu pravus effectus, nempe
rationis turbatio, etc., magis immediate seu priussequitur quam
sanitas.
§ 38.
Scholium 3um. Quaeritur utrum actus exterior bonitati aut mali-
tiae actus interni aliquid addat.
Resp. « Omne agens intendit consequi bonum et vitare malum.
Si ergo per actum exteriorem nihil additur de bonitate vel mali
tia, frustra qui habet bonam voluntatem vel malam, facit opus
bonum, aut desistit a malo opere; quod est inconveniens. »
Et vero « si loquamur de bonitate exterioris actus, quam habet
ex bonitate finis , tune actus exterior nihil addit ad bonitatem ,
nisi contingat ipsam voluntatem secundum se fieri meliorem in
bonis, vel pejorem in malis. Quod quidem videtur posse contin-
gere tripliciter : uno modo, secundum numeruni) puta cum ali-
quis vult aliquid facere bono fine vel malo, et tune quidem non
facit, postmodum autem vult et facit; duplicatur actus voluntatis,
et sic fit duplex bonum vel duplex malum. Alio modo, quantum
ad extensionem ; puta cum aliquis vult facere aliquid bono fine
vel malo , et propter aliquod impedimentum desistit ; alius autem
continuat motum voluntatis, quousque opus perficiat, mani-
festum est quod hujusmodi voluntas est diuturnior in bono vel
malo; et secundum hoc est pejor vel melior. Tertio secundum
intensionem; sunt enim quidam actus exteriores, qui in quantum
sunt delectabiles vel pœnosi, nati sunt intendere voluntatem
vel remittere. Constat autem quod quanto voluntas intensius
tendit in bonum vel malum , tanto est melior vel pejor.
« Si autem loquamur de bonitate actus exterioris, quam habet
secundum materiam et debitas circumstantias , sic comparatur
ad voluntatem ut terminus et finis; et hoc modo addit ai boni
tatem vel malitiam voluntatis : quia omnis inclinatio vel motus
24
370 PHILOSOPHIE CURSUS.
perficitur in hoc quod conserjuitur finem, vel altingit ter-
minum.
« Unde non est perfecta voluntas nisi sit talis , quae , opportu-
nitate data , operetur. Si vero possibilitas desit , voluntate
existente perfecta, ut operaretur, si posset, delectus perfe-
ctionis , quae est ex actu exteriori , est simpliciter involuntarius.
Involuntarium autem sicut non meretur pœnam vel praemium
in operando bonum aut malum , ita non tollit aliquid de praemio
velde pœna, si homo involuntarie simpliciter deficiat ad facien
dum bonum vel malum. » (1. 2. q. 20. art. 4. )
§ 39.
SchoLium 4um. Quaeritur utrum effectus exterioris actus aliquid
addat illius bonitati aut malitiae?
lîesp. Effectus seu « eventus sequens, aut est praecogitatus
aut non. Si est praecogitatus, manifestum est quod addit ad
bonitatem vel malitiam actus; quum enim aliquis cogitat quod
ex opere suo multa mala possunt sequi , nec propter hoc dimit-
tit, ex hoc apparet voluntas ejus magis esse inordinata.
« Si autem eventus sequens non sit praecogitatus , tunc distin-
guendum est : quia si per se sequitur ex tali actu et ut in pluribus ,
secundum hoc eventus sequens addit ad bonitatem vel malitiam
actus. Manifestum est enim meliorem actum esse ex suo genere,
ex quo possunt plura bona sequi , et pejorem , ex quo nata sunt
pluramala sequi.
« Si vero per accidens et ut in paucioribus, tunc eventus
sequens non addit ad bonitatem vel ad malitiam actus. Non
enim datur judicium de re aliqua secundum illud quod est per
accidens, sed solum secundum illud quod est per se. d (1. 2. q.
20. art. 5.)
§ 40. DE MERITO.
Propositio. Actus humanus , in quantum est bonus vel malus,
habet rationem meriti vel demeriti.
Prob. « Meritum et demeritum dicuntur in ordine ad retri-
butionem , quae fit secundum justitiam. Retributio autem
secundum justitiam fit alicui , ex eo quod agit in profectum vel
nocumentum alterius.
« Est autem considerandum quod unusquisque in aliqua socie-
tate vivens , est aliquo modo pars et membrum totius societatis.
ETHKJA. 371
Quicumgue ergo agit aliquid in bonum vel malum alicujns in
societate existentis, hoc redundat in totam societatem; sicut
qui laedit manum , per consequens laedit hominem. Cum ergo
aliquis agit in bonum vel malum alterius singuiaris personae ,
cadit ibi dupliciter ratio meriti vel demeriti; uno modo secun
dum quod debetur ei retributio a singulari persona quam juvat
vel offendit ; alio modo , secundum quod debetur ei retributio a
toto collegio.
a Quando vero aliquis ordinat actum suum directe in bonum
vel malum totius collegii , debetur ei retributio primo quidem
et principaliter a toto collegio, secundario vero ab omnibus col
legii partibus.
« Cum vero aliquis agit quod in bonum proprium vel malum
vergit,etiam debetur ei retributio, in quantum hoc etiam ver-
git in commune , secundum quod ipse est pars collegii; licet
non debeatur ei retributio , in quantum est bonum vel malum
singularis personae , quae est eadem agenti , nisi forte a se ipso ,
secundum quamdam simili tudinem, prout est justitia hominis
ad se ipsum.
« Sic igitur patet quod actus bonus vel malus habet rationem
laudabilis autculpabilis, secundum quod est in potestate volun
tatis; rationem vero rectitudinis et peccati secundum ordinem ad
finem; rationem vero meriti et demeriti secundum retributio-
nem justitiae ad alterum. » ( \ . 2. q. 21. art. 3.)
§ 41. DE PASSIONIBUS.
Propositio. Moralilas in passionibus potest inveniri.
Prob. « Passiones animae dupliciter possunt consideran. : uno
modo, secundum se; alio modo, secundum quod subjacent
imperio rationis et voluntatis.
« Si igitur secundum se considerentur , prout sunt motus qui
dam irrationalis appetitus, sic non est in eis bonum vel malum
morale, quod dependet a ratione.
« Si autem considerentur secundum quod subjacent imperio
rationis et voluntatis, sic est in eis bonum vel malum morale.
Propinquior enim est appetitus sensitivus ipsi rationi et volun-
tati , quam membra exteriora ; quorum tamen motus et actus
sunt boni vel mali moraliter , secundum quod sunt voluntarii ;
unde multo magis et ipsae passiones, secundum quod sunt
voluntaria?, possunt dici bonae vel malae moraliter : Unde recte
372 THILOSOPHIjE CURSUS.
dicit Augustinus (in XIV de Civ. Dei, cap. vu, a med., et cap. re,
in princ.) de passionibus animae loquens : Mala suntista, si malus
est amor; bona, si bonus. »
§ 42.
SchoLium 1um. Objectiones circa passionum moralitatem.
Obj. 1". « Nulla passio animae est bona vel mala moraliter.
Bormm enim et malum morale est proprium hominis : mores
enim proprie dicuntur humani; sed passiones non suntpropriae
hominum, sed sunt etiam aliis animalibus communes. Ergo
nulla passio animae est bona vel mala moraliter. »
Resp. « Istae passiones secundum se considerate sunt com
munes hominibus et animalibus aliis ; sed secundum quod a
ratione imperantur, sunt propriae hominibus.»
Obj. 2". « Bonum vel malum hominis est secundum rationem
esse; sed passiones animae non sunt in ratione, sed in appetitu
sensitivo. Ergo non pertinent ad bonum vel malum hominis,
quod est bonum morale. »
Resp. « Etiam inferiores vires appetitivae dicuntur rationales,
secundum quod participant aliqualiter rationem. »
Obj. 3°. « Philosophus dicit in 2 Ethic. cap. v, quod passionibus
neque laudamur neque vituperamur. Sed secundum bona et
mala moralia laudamur et vituperamur. Ergo passiones non sunt
bonae vel malae moraliter. »
Resp. « Philosophus dicit quod non laudamur aut vituperamur
secundum passiones absolute consideratas , sed nonremovet quin
possint fieri laudabiles vel vituperabiles, secundum quod a
ratione ordinantur , unde subdit : non enim laudatur aut vitu-
peratur qui timet aut irascitur, sed qui aliqualiter, id est secun
dum rationem vel praeter rationem. » (1. 2. q. 24. art. 1.)
§ 43.
SchoLium 2um. Quaeritur utrum omnis passio animae sit mala
moraliter.
Resp. « Circa hanc quaestionem diversa fuit sententia stoi-
corum et peripateticorum ; nam stoici dixerunt omnes pas
siones esse malas; peripatetici vero dixerunt passiones mode-
ratas esse bonas.
« Quae quidem differentia licet magna videatur secundum
ETHICA. 373
vocem , tàmen secundum rem vel nulla est vel parva , si
quis utrorumque intentiones consideret. Stoici enim non
discernebant inter sensum et intellectum, et per consequens
nec inter intellectivum appetitum et sensitivum; unde non dis
cernebant passiones animae a motibus voluntatis, secundum
hoc quod passiones animae sunt in appetitu sensitivo , sim-
plices autem motus voluntatis sunt inintellectivo; sed omnem
rationabilem motum appetitivae partis vocabant voluntatem -,
passiones autem dicebant motum progredientem' extra limi
tes rationis. Et ideo eorum sententiam sequens ïullius ( in
lib. III. de Tusculanis qucestionibus, parum a princ. ) omnes pas
siones vocat animae morbos : ex quo argumentatur, quod qui
morbosi sunt; et qui sani non sunt, insipientes sunt, unde
insipientes insanos dicimus. Peripatetici vero omnes motus
appetitus sensitivi passiones vocant. Unde eas bonas aestimant,
cum sunt a ratione moderatae ; malas autem , cum sunt prae-
ter moderationem rationis.
« Ex quo patet quod Tullius peripateticorum sententiam ,
qui approbabant mediocritatem passionum , inconvenienter
improbat, dicens quod omne malum etiam mediocre vitan-
dum est ; nam sicut corpus etiam mediocriter aegrum , sanum
non est , sic ista mediocritas morborum vel passionum animae
sana non est. Non enim passiones dicuntur morbi, vel per-
turbationes animae, nisi cum carent moderatione rationis. »
(l. 2. q. 24. art. 2. )
§ 44.
Scholidm 3um. Quaeritur utrum passio addat vel diminuat ad
bonitatem vel malitiam actus.
Resp. a Stoici sicut ponebant omnem passionem animffl esge
malam , ita ponebant consequenter omnem passionem animae
diminuere actus bonitatem; omne enim bonum ex permixtione
mali vel totaliter tollitur , vel fit minus bonum.
«Et hoc quidem verum est, si dicamus passiones animae
solum inordinatos motus sensitivi appetitus , prout sunt per-
turbationes seu aegritudines. Sed si passiones simpliciler nomi-
nemus omnes motus appetitus sensitivi, sic ad perfectionem
humani boni pertinet quod etiam ipsae passiones sint mode
ratae per rationem. Cum enim bonum hominis consistat in
ratione sicut in radice , tanto istud bonum erit pertectius , quanto
374 PHILOSOPHIE CURSUS.
ad plura quae homini conveniunt, derivari potest. Unde nullus
dubitat quin ad perfectionem moralis boni pertineat, quod actus
exteriorum membrorum per rationis regulam dirigantur. Unde
cum appetitus sensitivus possit obedire rationi , ad perfectionem
moralis seu humani boni pertinet, quod etiam ipsae passiones
animae sint regulatae per rationem.
« Sicut igitur melius est quod homo et velit bonum , et faciat
exteriori actu, ita etiam ad perfectionem boni moralis pertinet,
quod homo ad bonum moveatur,non solum secundum volun-
tatem, sed etiam secundum appetitum sensitivum, secundum
illud quod iiiPsalm. xliii. 3. dicitur : Cor meum et caro mea exul-
taverunt in Deum vivum, ut cor accipiamus pro appetitu intel-
lectivo , carnem autem pro appetitu sensitivo. »
§ 45.
Schouum 4om. Objectiones circa praedicta.
Obj. 1*. a Passio quaecumque semper diminuit de bonitate actus
moralis. Omne enim quod impedit judicium rationis, ex quo
dependet bouitas actus moralis, diminuit per consequens boni-
tatem actus moralis. Sed omnis passio impedit judicium rationis,
dicit enim Sallustius in Catilinario, in princ. orat. Caesaris:
Omnes hommes qui de rebus dubiis consultant , ab odio , ira et
amicitia atque misericordia vacuos esse decet. Ergo omnis passio
diminuit bonitatem moralis actus.
Resp. « Passiones animae dupliciter se possunt habere ad
judicium rationis : uno modo antecedenter; et sic, cum obnubi
lent judicium rationis ex quo dependet bonitas moralis actus ,
diminuunt actus bonitatem; laudabilius enim est quod ex judicio
rationis aliquis faciat opus charitatis, quam ex sola passione
misericordiae. Alio modo se habent consequenter , et hoc dupli
citer : uno modo per modum redundantiae, quia scilicet cum
superior pars animae intense movetur in aliquid , sequitur motum
ejus etiam pars inferior; et sic passio existens consequenter in
appetitu sensitivo est siguum intensionis voluntatis, et sic indi-
cat bonitatem moralem majorem. Alio modo per modum ele-
ctionis, quando scilicet homo exjudicio rationis eligit affici aliqua
passione, ut promptius operetur, cooperante appetitu sensitivo;
et sic passio animae addit ad bonitatem actionis. »
Obj. 2\ « Actus hominis quanto est Deo similior, tanto est
melior ;... sed Deus pun<Y. .. sine ira, sine miseriae compassione
ETMCA. 375
subvemY. Ergo est melius hujusmodi opera agere sine passione
animae , quam cum passione. »
Resp. « In Deo... non est appetitus sensitivus, neque etiam
membra corporea; et ideo bonum in eo non attenditur, secun-
dum ordinationem passionum aut corporeorum, sicut innobis. »
Obj. 3*. « Sicut malum morale attenditur per ordinem ad
rationem, ita et bonum morale. Sed malum morale diminuitur
per passionem : minus enim peccat qui peccat ex passione, quam
qui peccat ex industria. Ergo minus bonum operatur, qui opera-
tur cum passione, quam qui operatur sine passione. »
Resp. « Passio tendens in malum praecedens judicium rationis
diminuit peccatum, sed consequens aliquo praedictorum modorum
auget ipsum, vel significat augmentum ejus. » (1. 2. q. 24.
art. 3.)
§ 46. DE HAB1TIBUS.
Habitus est quo quis agit cum voluerit, seu « quo aliquid
agitur cum opus est » (Aug.), seu tandem , facilitas quaedam et
aptitudo agendi tali aut tali modo. Recole dicta in Ontologia (§ 22).
Habitus vero sunt vel naturelles, quatenus in homine dispositio
quaedam ad sic aut sic agendum , ex ipsamet ipsius natura talis
inest; vel acquisiti, quatenus actibus multiplicatis causantur;
vel a Deo supernaturaliter infusi, sed de his apud theologos.
(Vide S. Thom. \ . 2. q. 51.) Habitus sive naturales sive acquisiti,
augeri possunt, sicut etminui aut etiam penitus tolli, actuum
similium aut contrariorum repetitione aut cessatione. (Vide ibid.
q. 52 et q. 53.) Habitus tandem alii quidem sunt boni, alii vero
mali. Priores dicunturvirtutes, posteriores vitia. Virtus ^orro est
habitus recte agendi ; vitium , habitus male agendi. Ex habitibus
consequuntur mores, qui ad ultimum finein per leges sunt
ordinandi. Unde jam de legibus.
§ 47. DE LEGIBUS.
Propositio 1*. Lex est « quaedam rationis ordinatio ad bonum
commune ab eo qui curam communitatis habet promulgata. »
(S. Thom. 1. 2. q. 90. art. 4.)
Prob. 1°. Rationis ordinatio. Etenim « lex quaedam regula est et
mensura actuum , secundum quam inducitur aliquisad agendum
vel ab agendo retrahitur. Dicitur enim lex a ligando, quia obligat
ad agendum. Regula autem et mensura humanorum actuum est
376 PHILOSOPHIE CURSUS.
ratio, quae est principium actuum humanorum (ut patet ex dietis
ubi de conscientia). Rationis enim est ordinare ad finem. »
(S. Thom. 1. 2. q. 90. art. \.) Legis porro scopus est ita actus
humanos disponere, ut ad finem obtinendum dirigantur ; lex ergo
a ratione procedit.
2*. Ad bonum commune. Finis enim actuum humanorum ulti-
mus est beatitude Sed jam singuli beati esse non possunt, nisi
omnibus simul beatitudo procuretur; ergo non unius modo
aut paucorum , sed et omnium simul bonum debet esse legis
finis.
3°. Ab eo qui curam communitatis habet. Nam « non est
cujuslibet lacere legem. » Siquidem a lex pioprie primo ac
principaliter respicit ordinem ad bonum commune : ordinare
autem aliquid in bonum commune est vel totius multitudinis,
vel alicujus gerentis vicem totius multitudinis , et ideocondere
legem vel pertinet ad totam mnltitudinem, vel pertinet ad per-
sonam publicam quae totius multitudinis curam habet , quia et
in omnibus aliis ordinare in finem est ejus, cujus est proprius
ille finis. » (S. Thom. \ . 2. q. 90. art. 3.)
4°. Promulgata. Nemo enim ad impossibile tenetur. Impossi
ble est autem legem observare , nisi cognoscatur ipsius tenor et
obligatio. Quod non fit nisi promulgatione.
Nec objiciatur legem naturalem obligare , etiamsi non verbis
expressis promulgetur ; respondebimus enim cum S. Thoma :
« Promnlgatio legis naturae est ex hoc ipso , quod Deus eam
mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam. »
Lex autem quadruplex datur : aeterna , naturalis , humana ,
divina , de quibus singulis dicendum.
§ 48.
Propositio 2*. Existit lex aeterna.
Prob. « Lex aeterna est summa ratio , cui semper obtempe-
randum est» ( S. Augustinus, de Lib. arbr. 1. I. c. vi), seu
« ratio divinae sapientiae secundum quod est directiva omnium
acluum et motionum » ( S. Thom. i. 2. q. 93. art. 1 ); atqui
Deus ab aeterno omnia et singula creata ad finem omnibus ac
singulis communem et ultimum , nempe ad seipsum , in mente
sua praeordinavit, uti probatum est in Cosm. ubi de fine
et in Theologia , ubi de providentia ; ergo existit ab aeterno ,
nempe in ratione et voluntate divina , ordinatio quaedam omnium
ÊTHICA. 377
et singularum creaturarum ad finem seu bonum commune, seu
existit lex aeterna.
Et vero , aeterna haec ordinatio ideo non esset lex dicenda, quia
non luit ab aeterno cui promulgaretur, imo nec cui impone-
retur, cum sol us nempe Deus existeret; atqui nulla est haec
objectio. Etsi enim creatura ab aeterno non exstiterit , lex nihilo-
minus ab aeterno fuit imposita, in mente scilicet Dei : siquidem
« ea quae in se ipsis non sunt, apud Deum existunt, in quantum
sunt ab ipso cognita et praeordinata , » et ab aeterno pariter
fuit promulgata , videlieet in divino conceptu. Quoad homines
vero aeterna esse promulgatio non potest. Sed nec ideo dicitur
lex humana , promulgationis ratione , deficere , ex eo quod
nondum iis qui necdum nati sunt, innotescat. Sicut ergo
lex humana existit , etsi homines nondum natos non obliget ,
ita et lex aeterna semper exstitit, etsi non semper exstiterint qui
ab ea regerentur.
§ 49.
pROPOsmo 3*. Existit lex naturalis.
Prob. « Lex naturalis nihil aliud est quam participatio legis
aeternae in rationali creatura » seu « lumen rationis naturalis,
quo discernimus quid sit bonum et quid malum » (S. Thom. 1.
2. q. 91. art. 2); atqui omnis homo ratione utens, sola virtute
intellectus hujus naturalis quem a Deo accepit, quid sit bonum
aut malum cognoscit; ergo existit lex naturalis.
Et vero « omnis cognitio veritatis est quaedam irradiatio et
participatio legis aeternae; veritatem autem omnes aliqualiter
cognoscunt , ad minus quantum ad principia communia legis
naturalis : inaliis vero quidam plus, et quidam minus partici
pant de cognitione veritatis, et secundum hoc etiam plus vel
minus cognoscunt legem aeternam. » ( S. Thom. 1.2. q. 93.
art. 2.)
§ 50.
Corollamum 1um. Ergo frustra recentiores quidam revelationem
verbo expressam et ab Adamo usque ad nos, pariter verbo,
traditam requirunt, quasi, absque verbali hac revelatione, prima
principia legis aeternae homini nota esse non possint.
Deus enim potest , absque ullo exteriori verbo , rationem natu-
ralem interius illuminare , quin tamen se ipsum prout est in
essentia sua visum faciat,uti volunt quidam sophistae, qui rationi
378 PHILOSOPHIE CURSÛS.
nihil impervium esse contendunt. Audiant utrique Doctorem
angelicum utrosque veritatis gladio diverberautem : « Dupliciter
aliquid cognosci potest. Uno modo in se ipso , alio modo in suo
effectu, in quo aliqua similitudo ejus invenitur : sicut aliquis
non videns solem in sua substantia , cognoscit ipsum in sua irra-
diatione. Sicigiturdicendum est quod legem aeternam nullus
potest cognoscere secundum quodin seipsa est, nisi solns Deus,
et beati qui Deum per essentiam vident; sed omnis creatura
rationalis ipsam cognoscit, secundum aliquam ejus irradiationem
vel majorem vel minorem. » Quonam autem modo fit hsec
irradiatio? utrum verbo exteriori a Deo quidem ad Adamum
prolato et usque ad me per homines tradito ? An immediata
intuitione idearum, quae in ipso ente divino, ut primo et imme-
diato omnis ideae objecto ac substantia, percipiantur ? Neutro
modo. Audiant enim posteriores : « Ea quae sunt Dei , in se ipsis
quidem a nobis cognosci non possunt. » Audiant nunc priores :
« sed tamen in effectibus suis nobis manifestantur, secundum illud
Rom. i : Invisibilia Dei , per eaquae facta sunt, intellecta conspi-
ciuntur. » Iterum vero audiant rationalistae : « Legem aeternam
etsi unusquisque cognoscat pro sua capacitate secundum modum
praedictum; nullus tamen eam comprehendere potest. Non enim
totaliter manifestari potest per suos effectus : etideo non oportet,
quod quicumque cognoscit legem aeternam secundum modum
praedictum, cognoscat totum ordinem rerum , quo omnia sunt
ordinatissima. » (S. Thom. 1.2. q. 93. art. 2.)
§ sl.
Corollaruim 2um. Ergo lex naturalis est una apud omnes.
Omnibus enim commune est « ut secundum rationem dirigantur
omnes hominum inclinationes. » (S. Tiiom. 1. 2. q. 94. art. A.
ad 3.) Communia autem sunt omnibus prima rationis principia
quorum « est eadem veritas seu rectitude» apud omnes et aequa-
liternota. » (Ibid.) Si vero quaestio sit de conclusionibus, « est
eadem veritas apud omnes, non tamen aequaliter omnibus nota. »
{M. ibid.)
§ 52.
Corollarium 3um. Ergo lex naturalis est intmutabilis. Lex enim
naturalis ideo dicitur, quia in ipsa Dei, hominis et rerum natura
seu essentia fundatur; sed essentia seu natura Dei, hominis
ETHICA. 379
et reram mutari non potest, nisi Deus ipse, vel homo, vel res
amiihilentur; ergo nec lex naturalis potest mutari.
Et vero « lex naturalis potest intelligi mutari dupliciter : uno
modo per hoc quod aliquid ei addatur, et sie nihil prohibet legem
naturalem mutari; multa enim supra legem naturalem super-
addita sunt ad humanam vitam utilia , tam per legem divinam,
quam etiam per leges humanas.
« Alio modo potest intelligi mutatio legis naturalis per modum
eublractionis , ut scilicet aliquid desinat esse de lege naturali ,
quod prius luit secundum legem naturalem ; et sic , quantum
ad prima principia legis naturae , lex natura est omnino immu-
tabilis; quantum autem ad secunda praecepta, quae diximus esse
quasi quasdam conclusiones propinquas primis prineipiis, sie lex
naturalis non immutatur, quin ut in pluribus sit rectum sem
per quod lex naturalis habet; potest tamen mutari et inaliquo
particulari , et in paucioribus , propter aliquas speciales causas
impedientes observantiam talium praeeeptorum. » (1. 2. q. 94.
art. 5.)
§ 53.
SchoLium. Objectiones contra legis natura? immutabilitatem.
Obj. 1". « Videtur quod lex naturae possit mutari : quia super
'û\\xà(Eccli. XvIi. 9) : Addidit eis diseiplinam et legem vitae, dicit
Glossa: legem litterae, quantum ad correctionem legis naturalis,
scribi voluit. Sed illud quod corrigitur, mutatur. Ergo lex natu
ralis potest mutari. »
Resp. « Lex scripta dicitur esse data ad correptionem legis
naturalis , vel quia per legem scriptam suppletum est quod legi
naturae deerat , vel quia lex naturae in aliquorum cordibus quan
tum ad aliqua corrupta erat, in tantum ut existimarent esse
bona quae naturaliter sunt mala ; et talis corruptio correctione
indigebat. »
Obj. 2\ « Contra legem naturalem est occisio innocentis, et
etiam adulterium et furtum. Sed ista inveniuntur esse mutata a
Deo , puta cum Deus praeeepit Abrahae quod occideret filium
innocentem , ut habetur (Genes. xxn) ; et cum praeeepit Judaeis ut
mutuata ^Egyptiorum vasa subriperent, ut habetur (Exod. xn);
et cum praeeepit Oseae ut uxorem fornicariam aceiperet, ut
habetur. (Ose.œ, i.) Ergo lex naturalis potest mutari. »
Resp. « Naturali morte moriuntur omnes communiter tam
nocentes quam innocentes; quae quidem naturalis mors divina
380 PHILOSOPHA CURSUS.
potestate inducitur propter peccatum originale... Et ideo absque
aliqua injustitia, secundum mandatum Dei potest infligí mors
cuicumque homini velnocenti vel innocenti. — Similiter adul-
terium est commercium cum uxore aliena, quae quidem estei
deputata secundum legem Dei divinitus traditam : unde ad
quamcumque mulierem aliquis accedat ex mandato divino, non
est adulterium nee fornicatio. — Et eadem ratio est de furto,
quod est acceptio rei alienae : quidquid enim accipit aliquis ex
mandato Dei qui est Dominus universorum , non acciptbabsque
voluntate domini; quod est furari. » (\. 2. q. 94. art. 5.)
Obj. 3". « Communis omnium possessio et una libertas est de
jure naturali; sed haec videmus esse mutata per leges humanas;
ergo lex naturalis est mutabilis. » (Ibid.)
Resp. Communis possessio et libertas est de jure naturali, dist.:
quamdiu non accedi t ullum jus dominii privati sive in res sive
in personas, cone.; superveniente, et quidem ex lege etiam
naturali, jure dominii privati, ut postea fusius declarabitur,
nego. Unde ad min. Haec sunt mutata per leges humanas , dist. :
quae mere sint arbitrariae , nego; quae in ratione ipsa et in utili-
tate humanae vitae , ac in ipsa lege naturali fundantur, cone.
Neque ergo in hoc lex naturae mutata est per modum subtra-
ctionis, sed per modum additionis; nulla enim ibi lex naturalis
fuit abrogata, sed addita sunt ea, quibus legis ipsius naturalis
principia et jura in applicatione et in praxi servarentur.
§ S4.
Propositio 4". Existit lex humana.
Prob. Lex humana est applicatio practica legis aeternae et
naturalis ab hominibus, rationisope, facta ad conclusiones,
quae ex primis prineipiis fluunt, et ad actiones particulares
regendas; atqui applicatio haec necessaria est, eo quodmulti,
sive ob rationis imbecillitatem , sive ob voluntatis malitiam ,
sive ob passiones, conclusiones magis remotas exprimís prinei
piis deducere et agnoscere nequeunt aut nolunt ; ergo ut omnes
omnium actiones, juxta legis aeternae et naturalis principia, ad
ultimum linem recte ordinentur, necessaria est lex humana;
ergo ex lege ipsa naturali sequitur humana lex; ergo existit lex
humana.
Et vero « melius est omnia ordinari lege, quam dimittere
judicum arbitrio : l°. quidem quia facilius est invenire paueos
ETHICA. 381
sapientes, qui sufficiant ad rectas leges ponendas , quam multos
qui requirerentur ad recte judicandum de singulis. 2°. Quia illi
qui leges ponunt , ex multo tempore considerant quid lege feren-
dum sit; sed judicia de singularibus factis fiunt ex casibus subito
exortis. Facilius autem ex multis consideratis potest homo
videre quid rectum sit, quam solum ex aliquo uno facto.
3o. Quia legislatores judicant in universali et de futuris; sed
homines judiciis praesidentes judicant de praesentibus ad quae
afficiuntur amore vel odio , aut aliqua cupiditate ; et sic eorum
depravatur judicium. Quia ergo justifia animata judicis non
invenitur in multis , et quiaflexibilis est, ideo necessarium fuit,
in quibuscumque est possibile , legem determinare quid judi
candum sit , et paucissima arbitrio hominum committere.
« Quaedam tamen singularia , quae non possunt lege compre-
hendi, necesse est committere judicibus, v. g. utrum tale factum
sit an non, et alia hujusmodi. » (S. Тном. 1.2. q. 95. art. 1. )
§ 55.
CoroLLarium 1um. Ergo lex humana a lege naturali derivator.
« Si vero in aliquo a lege naturali discordet , jam non erit lex ,
sed legis corruptio. » (S. Тном. 1. 2. q. 95. art. 2.) Quidquid
enim est contra legem naturalem , hoc ipso est contra rectam
rationem; quidquid vero rectae rationi repugnat, legi aeternae
contradicit; ac proinde vim legis non habet.
Sed a lege naturali dupliciter potest aliquid derivari : 1 °. Sicut
conclusiones ex prineipiis ; v. g. ex hoc principio : nulli est
faciendum malum, derivatur haec conclusio: non est occiden-
dum. 2°. Sicut determinationes quaedam; v. g. « lex naturae
habet , quod ille qui peccat puniatur, sed quod tali pœna vel tali
puniatur, hoc est quaedam determinatio legis naturae. » Ea
igitur quae lex humana ex naturali concludit « habent etiam
aliquid vigoris ex lege naturali; » sed ea quae lex humana deter
minat ex ipsa sola vigorem habent. (S. Тном. 1. 2. q. 95. art. 2.)
§ 56.
CoroLLahium 2um. Ergo lex humana communia magis quam par-
ticularia debet determinare. Scopus enim legis est bonum com
mune. Sed illud est commune bonum quod multis convenit. Lex
ergo ea tantum debet constituere, quae ad multa respiciunt, et
382 PHILOSOl'HlE CURSUS.
secundum personas, et secundum actiones , et secundum tem-
pora. Atque ita lex differt a praecepto, quod ad paucos, et ad
pauca, et ad breve tempus respicit.
§ 57.
Corollarium 3um. Ergo lex humana non debet omnia vitia cohi-
bere. Etsi enim legis scopus sit homines ad virtutem ducere, cum
tamen multitudinem respiciat, debet esse omnibus possibilis.
Sed in multitudine major pars est hominum virtute non perfe-
ctorum,quinonpossunt ab omni vitio statim et constanter impe-
diri; et ideo lege bumana non prohibentur omnia vitia, sed
solum graviora, a quibus possibile est majorem multitudinis par-
tem abstinere , et ea praecipue quae aliis nocent , sine quorum
prohibitione societas humana conservari non posset. Neque enim
ex eo quod humana lex a naturali derivetur et sit hujus appli-
catio , necesse est humanam se extendere ad ea omnia qiiae
naturalis complectitur. Uti recte habet Augustinus (Lib. arbr.
l.I. c. v) : « Lex ista quae regendis civitatibus fertur, multa
concedit, atque impunita relinquit , quae per divinam providen-
tiam vindicantur : neque enim quia non omnia facit, ideo quaj
facit improbanda sunt. » Et vero, lex naturalis est ipsamet lex
apterna, quatenus no])is ratione et cognitione applicatur. Quas
cum sit perfecta omne vitium prohibet. Lex autem humana
deficit a lege aeterna; unde non omnia potest prohibere quae pro
hibet lex naturae. (S. Thom. 1.2. q. 96. ex art. 2.)
§ 58.
Corollarium 4um. Ergo lex humana omnium virtutwn actus
praecipere non debet. Cum enim ad bonum commune ordinetur,
eos tantum actus tenetur praecipere , qui mediate vel immediate
ad bonum commune conferunt. Cum vero major pars multitu
dinis sit imperfectorum , omnes omnium virtutum actus non
debet ex obligatione lex imperare; secus impossibilis evaderet.
§ 59.
Corollarium 5um. Ergo lex humana subditos obligat , etiam m
foro conseientiae. Etenim a leges positae humanitus sunt justae vel
injustae, Siquidein justae sint, liabent vim obligandi in foro
ETH1CA. 383
conscientiae a lege aeterna, a qua derivantur , secundum illud
Proverb. vin. 15 : Per me reges regnant, et legum conditores
justa decernunt. Dicuntur autem leges justae et ex fine , quando
scilicet ordinantur ad bonum commune ; et ex auctore , quando
scilicet lex lata non excedit potestatem ferentis; et ex forma,
quando scilicet, secundum aequalitatem proportionis, imponuntur
subditis onera in ordine ad bonum commune. Cum enim unus
homo sit pars multitudinis, quilibet homo hoc ipsum quod est
et quod habet , est multitudinis, sicut et quadibet pars id quod
est, esttotius; unde et natura aliquod detrimentum infert parti
ut salvet totum. Et secundum hoc , leges hujusmodi onera pro-
portionabiliter infcrentes, justae sunt, et obligant in foro con
scientiae , et sunt leges legales.
« Injustae autem sunt leges dupliciter : uno modo per contra-
rietatem ad bonum hamanum... , vel ex fine sicut cum aliquis
praesidens leges imponit onerosas subditis , non pertinentes ad
utilitatem communem , sed magis ad propriam cupiditatem vel
gloriam; vel etiam ex auctore , sicut cum aliquis legem fert
ultra commissam sibi potestatem; vel etiam ex forma, puta cum
inaequaliter multitudini onera dispensantur, etiamsi ordinentur
ad bonum commune. Et hujusmodi magis sunt violentiae quam
leges, quia sicut Augustinus dicit ( inlib. I. de Lib. arbr. c. v) :
Lex esse non videtur, quae justa non fuerit. Unde tales leges non
obligant in foro conscientiae, nisi forte propter vitandum scan-
dalum vel turbationem; propter quod etiam homojuri suo debet
cedere secundum illud Matth. v. 41 : Qui angariaverit te mille
passus, vadc cum eo alia duo ; et qui abstulerit tibi tunicam , da
ei et pallium. Alio modo leges possunt esse injustae per contrarie-
tatem ad bonum divinum, sicut leges tyrannorum inducentes ad
idololatriam , vel ad quodcumque aliud quod sit contra legem
divinam ; et tales leges nullo modo licet observare , quia sicut
dicitur Act. iv : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. »
(1.2. q. 96. art. A. )
§ 60.
Corouarium 6um. Ergo legi humanae subjiciuntur omnes qui
legislatoris potestati subjecti sunt. Etenim « lex duo habet :
1°. quidemquod est regula humanorum actuum; 2°. quod habet
vim coactivam. Dupliciter ergo aliquis homo potest ssee legi
subjectus : uno modo sicut regulatum regula? , et hoc modo
384 philosophie cursus.
omnes illi qui subduntur potestati , subduntur legi quam fert
potestas.
« Quod autem aliquis potestati non subdatur , potest contin-
gere dupliciter : uno modo , quia est simpliciter absolutus ab
ejus subjectione : unde illi qui sunt de una civitate vel regno,
non subduntur legibus principis alterius civitatis vel regni,
sicut nec ejus dominio; alio modo, secundum quod regitur
superiori lege; puta si quis subjectus sit proconsuli, regulari
debet ejus mandato, non tamen in his quae dispensante ei
ab imperatore ; quantum enim ad illa non adstringitur mandato
inferioris, cum superioris mandato dirigatur. Et secundum hoc
contingit quod aliquis simpliciter subjectus legi secundum
aliqua, legi non adstringitur , secundum quae regitur superiori
lege. Alio vero modo dicitur aliquis subjectus legi , sicut coa-
ctum cogenti; et hoc modo homines virtuosi etjusti non subdun
tur legi , sed soli mali. Quod enim est coactum et violentum , est
contrarium voluntati; voluntas autem bonorum consonat legi,
a qua malorum voluntas discordat; et ideo secundum hoc boni
non sunt sub lege, sed solum mali. » (1. 2. q. 96. art. 5.)
§ 61.
Corollarium 7um. Ergo pr inceps legibus quas tulit ipse, quoadvim
coactivam non tenetur , tenetur autem quoad vim directivam. 1°. Non
quoad vim coactivam. « Nullus enim proprie cogitur a se ipso;
lex autem non habet vim coactivam nisi ex principis potestate.
Sicigitur princeps dicitur esse solutus a lege, quia nullus in
ipsum potest judicium condemnationis ferre, si contra legem
agat. »
2°. Sed quoad vim directivam « princeps subditur legi propria
voluntate.» — «Quis enim, inquit Ulpianus, aspernabitur idem
jus sibi dici quod ipse aliis dixit , vel dici fecit ? » Unde recte dici
tur Extra. de constitutionibus, cap. Cum omnes (ex Innocent. III) :
« Quod quisque juris in alterum statuit , ipse eodem jure debet; »
et : « Patere legem quam ipse tuleris. » — « Et in Codice, lib. IV
de Legibus et Constitutionibus, Theodosius et Valentinianus impe-
ratores Volusiano praefecto scribunt : Digna vox est majestate
regnantis, legibus alligatum se principem protiteri; adeo de
auctoritate juris nostra pendet auctoritas. Et revera majus impe-
rio est subjicere legibus principatum. — Improperatur etiam his,
a Domino, qui dicunt et non faciunt , et qui aliis onera gravia
ETH1CA. 383
imponunt, et ipsi nec digito ea volunt movere , ut dicitur
Matth. xxш. Unde quantum ad Dei judicium , princeps non est
solutus a lege quantum ad vim directivam ejus, sed debet volun-
tarius, non coactus legem implere.
« Est etiam princeps supra legem, in quantum, si expediens
fuerit, potest legem imitare, et in ea dispensare pro loco et tem
pore. »(1.2. q. 96. art. 5. ad 3.)
§ 62.
CoroLLarium. 8um. Ergo aliquando licet agere prceter verba legis.
Etenim « intelligent dictorum , ex causis est assumenda
dicendi : quia non sermoni res , sed rei decet esse sermo sub-
jectus. » S.Hilarius, de Irin. nr: « Ergo magis est attendendum
ad causam quae movit legislatorem , quam ad ipsa verba legis. »
Et vero « omnis lex ordinatur ad communem hominum salutem,
et intantum obtinet vim et rationem legis; secundum vero quod
ab hoc deficit, virtutem obligandi non habet. Unde jurisperitus
dicit (lib. I. ff. tit. 3. de Leg. et Senatuscons. ) quod nulla ratio
juris, aut aequitatis benignitas patitur, ut quae salubriter pro
salute hominum introducuntur, ea nos duriori interpretatione
contra ipsorum commodum perducamus ad severitatem. Con-
tingit autem multoties quod aliquid observari communi saluti
est utile ut in pluribus, tamen in aliquibus casibus est maxime
nocivum. Quia igitur legislator non potest omnes singulares casus
intueri, proponit legem secundum ea quae in pluribus accidunt,
lerens intentionem suam ad communem utilitatem. Unde si
emergat casus, in quo observatio talis legis sit daimnosa com
muni saluti, non est observanda; sicut si in civitate obsessa sta-
tuatur lex quod portae civitatis maneant clausae, hoc est utile
communi saluti ut in pluribus; si tamen contingat casus quod
hostes insequantur aliquos cives , per quos civitas conservatur,
damnosissimum esset civitati, nisi eis portae aperirentur, et ideo
in tali casu essent portae aperiendae, contra verba legis, ut ser-
varetur utilitas communis , quam legislator intendit. Sed tamen
hoc est considerandum , quod si observatio legis secundum verba
non habet subitum periculum , cui oporteat statim occurri ,
non pertinet ad quemlibet ut interpretetur quid sit utile civi
tati , et quid inutile civitati; sed hoc solum pertinet ad prin
cipes , qui propter hujusmodi casus habent auctoritatem in
legibus dispensandi. Si vero sit subitum periculum, non patiens
25
386 PHILOSOPHIE CURSUS.
tantam moram ut ad superiorem recurri possit , ipsa necessi
tas dispensationem habet annexam , quia necessitas non subdi-
turlegi. »
§ 63.
Scholium. Objectiones circa legis interpretationem.
Obj. 1*. « Non licet ei qui subditur legi, praeter verba legis
agere. Dicit enim Augustinus (in lib. de vera Relig. c. xxxi, a
med.): In temporalibus legibus quamvis homines judicent de his,
cum eas instituunt , tamen quando sunt instituée et fir matae, non
licebit de ipsis judicare , sed secundum ipsas. Sed si aliquis prae-
termittat verba legis, dicens se intentionem legislatoris servare,
videtur judicare de lege. Ergo non licet ei qui subditur legi, ut
praetermittat verba legis, ut intentionem legislatoris servet. »
Resp. «IUe qui in casu necessitatis agit praeter verba legis,
non judicat de ipsa lege, sed judicat de casu singulari in quo
videt verba legis observanda non esse.»
Obj. 2*. « Ad eum solum pertinet leges interpretari , cujus est
condere leges. Sed omnium subditorum legi non est leges eon-
dere. Ergo eorum non est interpretari legislatoris intentionem,
sed semper secundum verba legis debent agere. »
Resp. «Ille qui sequitur intentionem legislatoris, noninter-
pretatur Iegem simpliciter, sed in casu in quo manifestum est
per evidentiam nocumenti legislatorem aliud in tendisse. Si
enim dubium sit , debet vel secundum verba legis agere vel
superiorem consulere. »
Obj. 3*. « Omnis sapiens intentionem suam verbis novit expli-
care. Sed illi qui leges condiderunt, reputari debet sapientes;
dicit enim Sapientia (Prov. vm. 15) : Per me reges regnant, et
legum conditores justa decernunt. Ergo de intentione legisla
toris non est judicandum nisi per verba legis. »
Resp. « Nullius hominis sapientia tanta est, ut possit omnes
singulares casus excogitare; et ideo non potest sutlicienter
per verba sua exprimere ea quae conveniunt ad finem inten-
tum. Et si posset legislator omnes considerare, non oporteret ut
omnes exprimeret, propter confusionem vitandam ; sed legem
ferre deberet, secundum ea quae in pluribus accidunt. » (1.2.
q. 06. art. 6.)
ЕТНГОА. 387
§ U.
CoROLLARiuM 9°m. Ergo lex humana potest mutari. Etenim
« lex humana est quoddam rationis dictamen quo diriguntur
humani actus, et secundum hoc duplex causa potest esse quod
lex humana juste mutetur: una quidem ex parte rationis; alia
vero ex parte hominum , quorum actus lege regulantur.
« Ex parte quidem rationis : quia humanae rationi naturale esse
videtur ut gradatim ab imperfecto ad perfectum perveniat.
linde videmus in scientiis speculativis, quod qui primi philoso-
phati sunt, quaedam imperfecta tradiderunt, quae postmodum
per posteriores sunt tradita magis perfecte. Ita etiam et in ope-
rabilibus ; nam primi qui intenderunt invenire aliquid utile
communitati hominum , non valentes omnia ex se ipsis conside
rare, instituerunt quaedam imperfecta in multis deficientia, quae
posteriores mutaverunt , instituentes aliqua quae in paucioribus
deficere possunt a communi utilitate.
« Ex parte vero hominum, quorum actus lege regulantur, haeo
recte mutari potest propter mutationem conditionum hominum,
quihus secundum diversas eorum conditiones diversa expediunt,
sicut Augustinus ponit exemplum (in I. de Lib. arb. c. vi, a
piinc.) : Quod si populus sit bene moderatus et gravis, commu-
nisque utilitatis diligentissimus custos, recte lex fertur, qua
tali populo liceat sibi creare magistrates, per quos respublica
administretur. Porro si paulatim idem populus depravatus
habeat venale suflragium , et regimen flagitiosis sceleratis com-
mittat, recte adimitur populo talis potestas dandi honores, et ad
pauciorum bonorum redit arbitrium. »
§ 65.
ScHOtiuM. Objectiones contra legis humance mutabilitatem.
Obj. 4". « Lex humana nullo modo debet mutari. Lex enim
humana derivatur a lege naturali , ut supra dictum est; sed lex
naturalis immobilis permanet; ergo et lex humana debet immo-
bilis permanere. »
Resp. « Naturalis lex est participatio quaedam legis aeternae,
et ideo immobilis perseverat ; quod habet ex immobilitate et per-
fectione divinae rationis instituentis naturam. Sed ratio humana
mutabilis est et imperfecta; et ideo ejus lex mutabilis est. Et
388 PHILOSOPHIE CURSUS.
praeterea lex naturalis continet quaedam universalia praecepta ,
quae semper manent; lex vero posita ab homine continet prae-
cepta quaedam particularia, secundum diversos casus qui emer-
gunt. »
Obj. 2". « Sicut Philosophus dicit in V. Ethic. c. v, a med. :
mensura maxime. debet esse permanens. Sed lex humana est
mensura humanorum actuum , ut supra dictum est. Ergo debet
immobiliter permanere. »
Resp. «Mensura debet esse permanens , quantum est possi-
bile. Sed in rebus mutabilibus non potest esse aliquid omnino
immutabiliter permanens; et ideo lex humana non potest esse
omnino immutabilis. »
Obj. 3'. « De ratione legis est quod sit justa et recta. Sed illud
quodsemel est rectum, semper est rectum. Ergo illud quod est
semel lex , semper debet esse lex. »
Resp. « Rectum in rebus corporalibusdicitur absolute; et ideo
semper, quantum est de se, manet rectum. Sed rectitude legis
diciturin ordinead utUitatemcommunem, cui non semper pro-
portionatur una eademque res, sicut supra dictum est, et ideo
talis rectitudo mutatur. »(1.2. q. 97. art. 1.)
§66.
CoroLLarium 10um. Ergo tamen lex humana non semper mutanda
est qmties occurrit aliquid melius. Etenim « lex humana in tan-
tum recte mutatur, in quantum per ejus mutationem communi
utilitati providetur. Habet autem ipsa legis mutatio , quantum
in se est, detrimentum quoddam communis salutis, quia ad
observantiam legum plurimum valet consuetudo; in tantum
quod ea quae contra communem consuetudinem fiunt , etiamsi
sint leviora de se , graviora videntur. Unde quando mutatur lex,
diminuit лr vis constrictiva legis , in quantum tollitur consue
tudo. Et ideo numquam debet mutari lex humana , nisi ex alia
parte tantum recompensetur communi saluti , quantum ex ista
parte derogatur. Quod quidem contingit vel ex hoc quod aliqua
maxima et evidentissima utilitas ex novo statuto provenit , vel ex
eo quod est maxima necessitas, vel ex eo quod lex consueta aut
manifestam iniquitatem continet, aut ejus observatio est pluri
mum nociva. Unde dicitur a Jurisperito Ulpiano (lib. I. fl". tit. 4.
de Constituf. princ.) quod in rebus novis constituendis evidens
debet esse utilitas , ut recedatur ab eo jure quod diu aequum
visum est. » (1. 2. q. 97. art. 2.)
ETHICA. 389
§ 67.
CoRoLtAMUM Hum. Ergo consuetudo potest obtinere vim legis. Nam
« omnis lex proficiscitur a ratione et voluntate legislatoris : lex
quidem divina et naturalis, a rationabili Dei voluntate; lex
autem humana, a voluntate hominis ratione regulata. Sicut
autem ratio et voluntas hominis manifestantur verbo in rebus
agendis , ita etiam manifestantur facto ; hoc enim unusquisque
eligere videtur ut bonum , quod opere implet. Manifestum est
autem quod verbo humano potest et mutari lex , et etiam
exponi, in quantum manifestat interiorem motum et conce-
ptum rationis humanae; unde etiam et per actus maxime multi-
plicatos, qui consuetudinem efficiunt, mutari potest lex , et
exponi , et etiam aliquid causari quod legis virtutem obtineat ,
in quantum scilicet per exteriores actus multiplicatos interior
voluntatis motus , et rationis conceptus efficacissime declaratur.
Cum enim aliquid multoties fit, videtur ex deliberato rationis
judicio provenire. Et secundum hoc consuetudo et habet vim
legis, et legem abolet , et est legum interpretatrix. »
§ 68.
Scholium. Objectiones circa consuetudinem.
Obj. i*. « Videtur quod consuetudo non possit obtinere vim
legis, nec legem amovere. Lex enim humana derivatur a lege
naturae , et a lege divina, ut ex supra dictis patet. Sed consue
tudo hominum non potest mutare legem naturae , nec legem
divinam. Ergo etiam nec legem humanam immutare potest. »
Resp. « Lex naturalis et divina procedit a voluntate divina,
ut dictum est, unde non potest mutari per consuetudinem pro-
cedentem a voluntate hominis; sed solum per auctoritatemi
divinam mutari potest; et inde est quod nulla consuetudo vimi
legis obtinere potest contra legem divinam vel legem naturalem.
Dicit enim Isidorus (in Synonim. lib. II. c. xvi, circa med. ) :
Usus auctoritati cedat, pravum usum lex et ratio vincat. »
Obj. 2*. « Ex multis malis non potest fieri unum bonum.
Sed ille qui incipit primo contra legem agere , male facit-
Ergo multiplicatis similibus actibus non efficitur aliqtwd
bonum. Lex autem est quoddam bonum , cum sit regula huma-
norum actuum. Ergo per consuetudinem non potest removeri
lex, ut ipsa consuetudo vim legis obtineat. »
390 PHILOSOPHIE CURSUS.
Resp. « Sicut supra dictum est , leges humanae in aliquibus
casibus deficiunt. Unde possibile est quandoque prteter legem
agere , in casu scilicet in quo deficit lex ; et tamen actus non erit
malus ; et cum tales casus multiplicanturpropter aliquam muta-
tionem hominum , tune manifestatur per consuetudinem quod
lex ulterius non est utilis; sicut etiam manifestaretur, si lex
contraria verbo promulgaretur. Si autem maneat ratio eadem,
propter quam prima lex utilis erat, non consuetudo legem, sed
lex consuetudinem vincit; nisi forte per hoc solum inutilis lex
videatur, quoniam non est possibilis secundum consuetudinem
patriae, quae erat una de conditionibus legis. Difficile enim est
consuetudinem multitudinis removere. »
Obj. 3*. « Ferre leges pertinet ad publicas personas , ad quas
pertinet regere communitatem ; unde privatae personae legem
facere non possunt. Sed consuetudo invalescit per actus priva-
tarum personarum. Ergo consuetudo non potest obtinere vim
legis per quam lex removeatur. »
Resp. c< Multitudo in qua consuetudo introducitur, duplicis
conditionis esse potest. Si enim sit libera multitudo, quae possit
sibi legem facere , plus est consensus totius multitudinis ad ali-
quid observandum, quod consuetudo manifestat, quam aucto-
ritas principis, qui non habet potestatem condendi legem, nisi
in quantum gerit personam multitudinis; unde licet singulae
personae non possint condere legem , tamen totus populus
condere legem potest. Si vero multitudo non habeat liberam
potestatem condendi sibi legem, vel legem a superiori potestate
positam removendi , tamen ipsa consuetudo in tali multitudine
praevalens obtinet vim legis, in quantum per eos toleratur ad
quos pertinet multitudini legem imponere ; ex hoc enim ipso
videntur approbare quod consuetudo introduxit. » (1. 2. q. 97.
art. 3.)
§ 69.
Corollamum 12um. Ergo redores multitudinis possunt in legibm
humanis ex juxta causa dispensare. Etenim « dispensatio proprie
importat commensurationem alicujus communis ad singula.
Unde etiam gubernator familiae dicitur dispensator, in quantum
unicuique de familia cum pondere et mensura distribuit et ope-
rationes et necessaria vitae. Sic igitur et in quacumque multitu-
dine, ex eo dicitur aliquis dispensare, quia ordinat qualiter
aliquod commune praeceptum sit a singulis adimplendum.
ETHICA. 391
« Contingit autem quandoque quod aliquod praeceptum quod
est adcommodum multitudinis ut in pluribus, non est conve
niens huic personae vel in hoc casu quia vel per hoc impediretur
aliquid melius, vel etiam induceretur aliquid malum, sicut ex
supra dictis patet. Periculosum autem esset ut hoc judicio
cujuslibet committeretur, nisi forte propter evidens et subitum
periculum , ut supra dictum est. Et ideo ille qui habet regere
multitudinem , habet potestatem dispensandi in lege humana
quae suae auctoritati innititur, ut scilicet in personis vel in
casibus in quibus lex deficit , licentiam tribuat ut praeceptum
legis non servetur.
« Si autem absque hac ratione pro sola voluntate licentiam
tribuat, non erit fidelis in dispensatione , aut erit imprudens :
infidelis quidem, si non habet iutentionem ad bonum com
mune; imprudens autem, si rationem dispensandi ignoret. »
§70.
SchoLium. Objectiones contra dispensationem.
Obj. 1". « Rectores multitudinis non possunt dispensare in
legibus humanis. Lex enim statuta est pro communi utilitate.
Sed commune bonum non debet intermitti pro privato com-
modo alicujus personae, quia ut dicit Philosophus, Ethic., c. u :
Bonum gentis divinius est quam bonum unius hominis. Ergo
videtur quod non debeat dispeneari cum aliquo, ut contra
legem communem agat. »
Resp. « Quando cum aliquo dispensatur ut legem commu
nem non servet , non debet fieri in praejudicium boni commu
nis; sed ea intentione ut ad bonum commune proficiat. »
Obj. 2". « Illis qui super alios constituuntur , praecipitur
Deut. i. \l : Ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis
cujusquam personam , quia Dei judicium est. Sed conce
dere alicui quod communiter denegatur omnibus, videtur
esse acceptiopersonarum. Ergo hujusmodi dispensationes facere
rectores multitudinis non possunt, cum hoc sit contra praece
ptum legis divinae. »
Resp. « Non est acceptio personarum , si non serventur aequa-
lia in personis inaequalibus. Unde quando conditio alicujus per
sonae requirit rationabiliter ut in ea aliquid specialiter observetur,
non est personarum acceptio, si ei aliqua specialis gratia fit. »
Obj. 3". « Lex humana si sit recta , oportet quod consonet
392 PHILOSOPHIE CURSUS.
legi natural! et legi divinae ; aliter enim non congrueret reli-
gioni , nec conveniret disciplinae; quod requiritur ad legem.
Sed in lege naturali et divina nullus homo potest dipensare.
Ergo nec etiam in lege humana. »
Resp. « Lex naturalis in quantum continet praecepta commu
nia, quae nunquam fallunt, disp?nsationem recipere non potest.
In aliis vero praeceptis , quae sunt quasi conclusiones praecepto-
rum communium , quandoque per hominem dispensatur, puta
quod mutuum non reddatur proditori patriae, vel aliquid
hujusmodi. Ad legem autem divinam ita de se habet quilibet
homo , sicut persona privata ad legem publicam, cui subjicitur.
Unde sicut in lege humana publ ica non potest dispensare nisi ille
a quo lex auctoritatem habet, vel is cui ipse commiserit , ita
in praeceptis juris divini , quae sunt a Deo , nullus potest dis
pensare nisi Deus, vel is qui ipse specialiter committeret. » (1. 2.
q. 97. art. 4.)
§ 71.
Propositio. 5'. Existit lex divina scilicet positiva , [seu revefala.
Prob. « Praeter legem naturalem et legem humanam necessa-
rium fuit ad directionem humanae vitae habere legem divinam.
Et hoc propter quatuor rationes : 1°. quidem quia per legem
dirigitur homo ad actus proprios, in ordine ad ultimum finem.
Et si quidem homo ordinaretur tantum ad finem , qui non exce-
deret proportionem naturalis facultatis hominis , non oporteret
quod homohaberet aliquid directivum , ex parte rationis, supra
legem naturalem et legem humanitus positam , quae ab eaderi-
vatur. Sed quia homo ordinatur ad finem beatitudinis aeternae ,
quae excedit proportionem naturalis facultatis humanae » (ut fide
scimus ) , « ideo riecessarium fuit ut supra legem naturalem et
humanam dirigeretur etiam ad suum finem lege divinitus data.
2°. Quia propter incertitudinem humani judicii praecipue de
rebus contingentibus et particularibus , contingit de actibus
humanis diversorum esse diversa judicia,ex quibus etiam diversae
et contrariae leges procedunt. Ut ergo homo absque omni dubita-
tione scire possitquid ei sit agendum et quid vitandum, necessa-
rium fuit ut actibus propriis dirigeretur per legem datam, de qua
constat quod non potest errare. 3°. quia de his potest homo legem
facere dequibus potestjudicare. Judiciumautem hominis esse non
potest de interioribus actibus, qui latent, sed solum de exterio-
ribus motibus, qui apparent; et tamen ad perfectionemvirtutis
ETHIGA. 393
requiritur, quod in utrisque actibus existat. Et ideo lex humana
non potuit cohibere et ordinare sufflcienter interiores actus , sed
necessarium luit quod ad hoc superveniret lex divina. 4°. Quia
sicut Augustinus dicit (in I. de Libero arbitrio, c. v et vi) : Lex
humana non potest omnia quae male Hunt punire, vel prohibere;
quia dum auferre vellet omnia mala , sequeretur quod etiam
multa bona tollerentur , et impediretur utilitas boni communis,
quod est necessarium ad conservationem humanam. Ut ergo
nullum malum improhibitum et impunitum remaneat , neces
sarium fuit supervenire legem divinam, per quam omnia pec-
cata prohibentur. » (\. 2. q. 91. art. 4.) Hie autem philosophus
gradum sistit, et ea quae legem divinitus revelatam spectant
theologo remittit.
§ 72. DE OFFICHS.
Fine ultimo semel praefixo , ceu primo et universali omnis
moralitatis principio , quo actus humani ex conscientia ac liber
tate procedentes, juxta legem ordinarentur, dicendum nunc
venit de officiis, quae lege naturali in ordine ad ultimum finem
determinantur. Officium porro est obligatio aliquid faciendi ob
finem consequendum (facere ob). Obligationes vero illae vel
Deum, vel hominem ipsum , vel proximos respiciunt.
§ 74.
a) Quoad cultum in genere. Deus est primum hominis princi-
pium , creator, conservator ac provisor, Dominus proinde supre-
mus, finisque ultimus, ut in Metaphysica probatum est;
aliunde hominem non potuitereare , nisi ut ab ipso cognoscatur
et ametur quatenus creator, conservator, et provisor, ut supra
demonstravimus ; aliunde iterum , hominis perfectio ac beati-
tudo in eo tota sita est, ut Deum recto rationis et libertatis usu
394 philosoîhiE cursus.
magis ac magis cognoscat et amet ; ergo tum ex parte Dei , crea-
tionis ipsius virtute, tum ex parte sui, vi nempe naturae suae et
propter essentiale beatitudinis desiderium, obligatur homo
Deum agnoscere ut primum sui principium ac ultimum finem.
Sed in hoc consistit cultus ; ergo homo cultum Deo debet.
Verumenimvero nihil habet homo, sive in seipso, sive extra
se , quod non a Deo ut surhmo ac primo principio , quod non
proinde ad Deum magis ac magis cognoscendum et amandum,
acceperit; ergo quidquid est et habet et potest homo, illud sibi
a Deo datum agnoscere , et ad Deum referre debet , sive ea quae
sunt animae, sive ea quae ad corpus spectant, sive quae ad rela-
tiones sociales pertinent. Atque inde
§ 75.
b ) In specie : i°. Quoad cultum internwm. Cultus internus est
honor, qui Deo actibus animae mere internis seu spiritualibus ,
intellectu nempe et voluntate, exhibetur; atqui actibus his Deo
honorem debet homo exhibere. Probo : homo a Deo animam
omnesque animae potentias habet; ergo tenetur animae obse-
quium Deo referre : intellectu quidem, summam ipsius maje-
statem agnoscens, et frequenti cogitatione ac reverentia confitens
ac laudans ; voluntate vero , summam ipsius bonitatem amore
supra omnia diligens , seseque totum supremo ipsius dominio
subjiciens.
§ 76.
2°. Quoad cultum externum. Cultus externus est honor, qui Deo
actione corporea, ut puta, voce, gestu, exhibetur; atqui talibus
actibus Deo honor debet exhiberi : cum enim Deus non minus
sit corporis Creator ac conservator quam animae , corpus pariter
corporisque sensus omnes ac membra , actionesque omnes cor-
poreas seu exteriores ad Dei laudem et obsequium tenetur homo
referre.
Sed specialis praeterea urget ratio , ex unione quae inter ani
mam et corpus existit. Unionis enim hujusce virtute, duplex
sequitur factum : Primum quidem quod, in hoc statu praesenti
etconjuncto, vix ac ne vix quidem anima intellectu cogitare et
voluntate velle potest , quin ea quae cogitat et vult in corporeos
sensus resultent ac redundent. Unde si vere Deum interne colit ,
non poterit quin sequatur in corpore interni illius cultus, sive
voce, sive gestu, externa expressio.
ETH1CA. 395
Alter vero unionis effectns in eo est quod, experientia teste,
anima vix possit intellectus et voluntatis actus exercere, nisi
sese externa corporis cooperatione adjuvet; unde cultus internus
vix haberi valet , at eerie non diu permanere , quin externo
cultu secundetur. Cultus ergo externas ex ipsamet hominis
natura sequitur, tum ut in terni medium, tum ut ipsius
elFectus.
Et vero, ut optime ait S. Thomas : « Deo reverentiam et
honorem exhibemus, non propter seipsum, quia ex seipso
est gloria plenus, cui nihil a creatura adjici potest, sed propter
nos, quia videlicet per hoc quod Deum reveremur ethonoramus,
mens nostra ei subjicitur; et in hoc ejus perfectio consistit; quae-
libet enim res perficitur per hoc quod subditur suo superiori ,
sicut corpus per hoc quod illuminatur a sole. Mens autem
humana indiget, ad hoc quod conjungatur Deo, sensibilium
manuductione , quia invisibilia Dei, per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur. (Rom. i. 20.) Et ideo in divino cultu
necesse est aliquibus corporalibus uti , ut eis quasi signis quibus-
dam mens hominis excitetur ad spirituales actus, quibus Deo
conjungitur. Et ideo religio habet quidem interiores actus quasi
principales , et per se ad religionem pertinentes; exteriores vero
actus quasi secundarios, et ad interiores actus ordinatos. »
(2. 2. q. 8t. art. 7.)
§ 77.
3°. Quoad cultum socialem. Cultus socialis est honor, qui Deo
actibus socialibus exhibetur ; actus vero socialis ille est, qui ex
unione ac concursu multorum simul agentium procedit, omnium-
que virtute ac nomine ponitur : unde cultus socialis in eo est quod
homines Deum cognoscant et ament ut societatis auctorem, et
quidem actu sociali seu publico ,.actu nempe qui non unius tan-
tumsit, aut plurium quatenus singulorum, sed qui omnium
hominum ac universae societatis virtute ac nomine ponatur ; atqui
homo et societas Deum agnoscere debet ac amare ut societatis
auctorem, et quidem actu sociali : probo. Deusest tum hominis
ipsius qua socialis, tum societatis universae , principium ac finis,
creator, conservator ac provisor : etenim ideo homo socialis est,
quia societate indiget seu hominum consortio , tum ut uascatur,
nutriatur, educetur, perficiatur, quod experientia constat; tum
ob facultates quasdam, quae ipsi inutiles prorsus forent, nisi
cum suis similibus viveret, ut est v. g. loquendi facultas. Societas
396 PHILOSOPHIC CUP.3US.
ipsa jam ex hac mutua hominum ab invicem dependentia et
necessitate oritur et permanet ; atqui Deus est, ut patet, mutuae
illius hominum dependentiae auctor. Siquidem ipse est qui homi-
nem talem instituit , ut consimilium auxilio indigeret. Potuis-
set enim homines singulos , etiam quoad corpus , sicut et quoad
animam, per seipsum sine parentum concursu , actione imme
diata creare, servare ac perficere ; potuisset homines non iis facul-
tatibus donare , quae sine aliorum consortio sint inutiles; sed
tunc societas humana non fuisset ; hoc ipso ergo quod hominem
talem , socialem nempe instituit , Deus est societatis ipsius prin-
cipium et auctor ac ipsius proinde ultimus finis : siquidem, ut
vidimus, quidquid instituit Deus, illud propter se creavit; ergo
homo seipsum Deo debet referre , non quoad animam et corpus
modo, sed et sub omni respectu quo est ac potest, ac proinde
prout est socialis; sed nequit homo sese Deo referre ut socialis
est, nisi actu sociali Deum agnoscat et colat. Actu enim quolibet
alio nihil Deo referret sociale; debet autem aliquid sociale Deo;
ergo actu sociali Deum debet colere.
Et vero , societatis seu unionis illius mutuae virtute , homines
plus possunt quam si soli seorsim a gerent. Sic v. g. plus ad
intelligendum valent duo simul sese mutua studii et scientiae
communicatione adjuvantes , quam si soli sine ullo aliorum
auxilio studerent. Quot vero sive intellectus sive corporis opera,
quae omnino singulis impossibilia, facillima pluribus simul
fiunt; sed jam istud plus quod multi simul unione possunt, Deo,
ut primo principio ac ultimo fini , referendum est ; non potest
autem referri aliquid istius unionis , nisi actu aliquo qui ex hac
unione procedat; actus vero ex unione procedens, est actus
multorum simul agentium, seu actus publicusac socialis; Deo
ergo debetur cultus socialis seu publicus.
Praeterea, eadem urget ratio quam supra modo, ubi de
externo cultu, tetigimus. Sicut enim ex unione inter animam et
corpus individuali sequitur cultus externi necessitas, ita et ex
unione inter homines sociali resultat cultus socialis obligatio.
Unionis enim hujusce socialis virtute, duplex oritur factum :
Primum quidem, quod vix fieri potest ut homo aliquid in mente
et in corde habeat , quin illud suis similibiis communicet. Unde
qui vere ac serio Deum interne et externe colit , non potest quin
proximos etiam ad Deum suum laudandum et amandum , verbo
et saltem exemplo , provocet.
Altera vero socialis illius ac mutuae dependentiaß consequen tia
ETHICA. 397
est quod, experientia teste, homo ad perfectam rationis evolu-
tionem, in statu piaesenti pervenire, sine similium suorum auxi
lio , non potest. Unde vix ac ne vix quidem internus externusve
aliqualis cultus Deo exhiberi posset ab eo, qui, ante omnem
rationis usum, cultus socialis exemplo penitus fuisset desti-
tutus. Socialis ergo cultus ex ipsamet sociali hominis natura
sequitur, tum ut cultus interni et externi medium, tum ut
utriusque hujusce cultus elfectus.
§ 78.
CoroLLarium lum. Ergo homo tenetur Deum orare; et quidem
triplici orandi modo, nempe interno, externo seu vocali, publico seu
communi.
1. Tenetur orare. «Triplex fuit circa orationem antiquorum error.
Quidam enim posuerunt quod res humanae non reguntur divina
providentia; ex quo sequitur quod vanum sit orare et omnino
Deum colere. Secunda fuit opinio ponentium omnia, etiam in
rebus humanis , ex necessitate contingere , sive ex immutabilitate
divinae providentiae, sive ex necessitate stellarum , sive ex con-
nexione causarum; et secundum hos etiam, excluditur orationis
utilitas. Tertia fuit opinio ponentium quidem res humanas
divina providentia regi, et quod res humanae non proveniunt ex
necessitate; sed dicebant similiter dispositionem divinae provi
dentiae variabilem esse, et quod orationibus et aliis quae ad
divinum cultum pertinent, dispositio divinae providentiae immu-
tatur. Haec autem omnia » in Metaphysica sunt confutata. « Et
ideo oportet sie inducere orationis utilitatem , ut neque rebus
humanis divinae providentiae subjectis necessitatem imponamus,
neque etiam divinam dispositionem mutabilem aestimemus.
« Ad hujus ergo evidentiam considerandum est, quod ex divina
providentia non solum disponitur qui effectus fiant, sed etiam
ex quibus causis , et quo ordine proveniant. Inter alias autem
causas sunt etiam quorumdam causae actus humani. Unde oportet
homines agere aliqua, non ut per suos actus divinam disposi
tionem immutent, sed ut per actus suos impleant quosdam
effectus, secundum ordinem a Deo dispositum; et idem etiam
est in naturalibus causis. Et simile est etiam de oratione; non
enim propter hoc oramus ut divinam dispositionem immutemus,
sed ut id impetremus quod Deus disposuit per orationes esse
implendumj u{ scilicet homines postulando mereantur aeeipere quod
398 PHILOSOPHIE CURSUS.
eis Deus omnipotens ante saecula dispositif donare , ut Gregorius
dicit in lib. I. Dialognrum , cap. VCH, a medio. » (2. 2. q. 83.
art. 2.)
II. Tenetur orare interne - externe , publiee. a Duplex euim est
oratio , commuais et singularis : communis quidem oratio est,
quae per ministros Ecclesiea in persona totius fidelis populi Deo
offertur; et ideo oportetquod tâlis oratio innotescat toti populo,
pro quo profertur; quod non posset fieri nisi esset vocalis, et
ideo rationabiliter institutum est ut ministri Ecclesiaehujusmodi
orationes etiam alta voce prouuntient, ut ad notitiam omuium
possint pervenire. Oratio vero singularis est, quae olTertur a sin-
gulari persona cujuscumque, sive pro se, sive pro aliis orantis ; et
de hujusmocli orationis necessitate non est quod sit vocalis.
Adjungitur tamen vox tali orationi, triplici ratione : 1°. qui
dem ad excitandam interiorem devotionem , qua mens orantis
elevetur in Deum , quia per exteriora signa sive vocum ,
sive etiam aliquorum factorum movetur mens hominis secun-
dum apprehensionem , et per consequens secundum affectic-
nem. Unde Augustinus dicit ad Probam , Epist. 130, al. 121,
cap. ix, quod verbis et aliis signis ad augendum desiderium
sanctum nos ipsos acrius excitamus. Et ideo in singulari ora-
tione. tantum est vocibus et hujusmodi signis utendum , quan
tum proficit ad excitandum inferius mentem. Si vero mens per
hoc distrahatur, vel qualitercumque impediatur, est a talibus
cessandum , quod praecipue contingit in his quorum mens
sine hujusmodi signis est sufficienter ad devotionem parata.
2°. adjungitur vocalis oratio, quasi ad redditionem debiti, ut sci-
licet homo Deo serviat secundum illud totum quod ex Deo
habet, id est non solum mente, sed etiam corpore; quod prae
cipue competit orationi , secundum quod est satisfactoria...
3°. adjungitur vocalis oratio ex quadam redundantia ab anima
in corpus, ex vehementi affectione. » ( 2. 2. q. 83. art. 12. )
§ 79.
SciiOLiUM. Objectiones contra orationem.
Obj. 1*. « Non est conveniens orare. Oratio enim videtur esse
necessaria ad hoc quod intimemus ei a quo petimus , id quo
indigemus. Sed , sicut dicitur Matth. vi. 32 : Scit Pater vester
quia his omnibus indigetis. Ergo non est conveniens Deum
orare. »
ETHICA. 399
Resp. « Non est necessarium nos Deo preces porrigere ut ei
nostras indigentias vel desideria manifestemus , sed ut nos ipsi
consideremus in his ad divinum auxilium esse recurrendum. »
Obj. 2". « Per orationem flectitur animus ejus qui oratur , ut
faciat quod ab eo petitur. Sed animus Dei est immutabilis et
inflexibilis. Ergo non est conveniens quod Deum oremus. »
Resp. « Sicut dictum est, oratio nostra non ordinatur ad
immutationem divinae dispositionis , sed ut obtineatur nostris
precibus quod Deus disposuit. »
Obj.3'. « Liberalius est dare aliquid non petenti, quam dare
petenti, quia sicut Seneca dicit (lib. II. de Beneficiis , c. i ) :
Nulla res carius emitur , quam quae precibus empta est ; sed
Deus est liberalissimus. Ergo non videtur esse conveniens quod
Deum oremus. »
Resp. « Deus nobis multa praestat ex sua liberalitate , etiam
non petita; sed quod aliqua vult praestare nobis petentibus, hoc
est propter nostram utilitatem, ut scilicet iiduciam quamdam
accipiamus recurrendi ad Deum , et ut cognoscamus eum esse
bonorum nostrorum auctorem. Unde Chrysostomus dicit (implic.
hom. 2. de Orat. , circa princ. , et hom. 30. in Genes. , a med. ) :
Considera quanta tibi est concessa felicitas, quanta gloria attri-
buta , orationibus famulari cum Deo , cum Christo miscere collo-
quia, quod velis, quoddesideras, postulare. »
Obj. 4". « Oratio non debet esse vocalis. Oratio enim principa-
liter Deo porrigitur. Deus autem cordis locutionem cognoscit.
Frustra ergo vocalis oratio adhibetur. »
Resp. « Vocalis oratio non profertur ad hoc quod aliquid igno-
tum Deo manifestetur ; sed ad hoc quod mens orantis vel aliorum
excitetur in Deum. »
Obj. 5". « Per orationem mens hominis debet in Deum ascen
dere. Sed voces retrahunt homines ab ascensu contemplationis
in Deum , sicut et alia sensibilia. Ergo in orationibus non est
vocibus utendum. »
Resp. « Verba ad aliud pertinentia distrahunt mentem , et
impediunt devotionem orantis ; sed verba significantia aliquid
ad devotionem pertinens, excitant mentes, praecipue minus
devotas. »
Obj. 6". « Oratio debet olferri Deo in occulto, secundum
illud Matth. vi. 6 : Tu autem cum oraveris , intra in cubicu-
lum tuum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. Sed
per vocem oratio publicatur. Ergo oratio non debet esse vocalis. »
400 PHILOSOPHIE CURSUS.
Resp. « Dominus vetat in conventu orare » eo fme « ut a con-
ventu videatur. Unde orans nihilnovum facere debet, quod
aspiciant homines , vel clamando , ut audiatur ab aliis , vel
pectus aperte percutiendo,'vel manus expandendo , ut videatur a
multis. Nec tamen, ut August. dicit (in lib. IL de Sermone Domim
in monte, c. m), videri ab hominibus nefas est ; sed ideo hoc
agere, ut ab hominibus videaris. » (2. 2. q. 83. art. 2 et 12.)
§80.
Corollawum 2um. Ergo Deo debetur adoratio.
Etenim adoratio est actus, quo supremaalicujus excellentia et
majestas agnoscitur; sed Deus excellentia et majestate est supre-
mus; ergo adoratio ipsi debetur ; et quidem non interna modo,
sed et externa. « Quia ex duplici natura compositi sumus, intel-
lectuali scilicet et sensibili, duplicem adorationem Deo olleri-
mus; scilicet spiritualem , quae consistit in interiori mentis
devotione; et corporalem, quae consistit in exteriori corporis
humiliatione. Et quia in omnibus actibus latriae, id quod est
exterius relertur ad hoc quod est interius, sicut ad principalius,
ideo ipsa exterior adoratio fit propter interiorem ; ut videlicet
per signa humilitatis quae corporaliter exhibemus, excitetur
noster affectus ad subjiciendum se Deo, quia connaturale est
nobis ut per sensibilia ad intelligibila procedamus. »
§81.
Scholium. Objectiones contra adorationem.
Obj. \*. « Adoratio non importat actum corporalem. Dici-
tur enim Joan. iv. 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in
spiritu et veritate. Sed id quod fit in spiritu , non pertinet ad
corporalem actum. Ergo adoratio non importat corporalem
actum. »
Resp. « Etiam adoratio corporalis in spiritu fit, in quantum ex
spirituali devotione procedit , et ad eam ordinatur. »
Obj. 2*. « Nomen adorationis ab oratione sumitur. Sed oratio
principaliter consistit in interiori actu , secundum illud I Cor.
xiv. 15 : Orabo spiritu, orabo et mente. Ergo adoratio maxime
importat spiritualem actum. »
Resp. « Sicut oratio primordialiter est quidem in mente,
secundario autem verbis exprimitur , ut supra dictum est; ita
ЕТШСА. 401
etiam adoratio principaliter quidem in interiori Dei reverentia
consistit; secundario autem in corporalibus quibusdam humilita-
tis signis, sicut genuflectimus, nostram infirmitatem designantes
in comparatione ad Deum ; prosternimus autem nos , quasi pro-
fitentes nos nihil esse ex nobis. »
Obj. 3". « Corporales actus ad sensibilem cognitionem perti
nent. Deum autem non attingimus sensu corporis . sed mentis.
Ergo adoratio non importat corporalem actum. »
Resp. « Etsi per sensu m Deum attingere non possumus , per
sensibilia tamen signa mens nostra provocatur ut tendat in
Deum. » ( 2. 2. q. 84. art. 2. )
§ 82.
Coroixarium 3um. Ergo sacrificium Deo et quidem soli offeren
dum est.
Etenim « in qualibet aetate, et apud quaslibet hominum natio-
nes semper fuit aliqua sacrificiorum oblatio. Quod autem est
apud omnes , videtur naturale esse. Ergo et oblatio sacrificio
rum est de jure naturali.
« Et vero, naturalis ratio dictat ñomini quod alicui superiori
subdatur, propter defectus quos in se ipso sentit, in quibus ab
aliquo superiori eget adjuvari et dirigi ; et quidquid illud sit, hoc
est quod apud omnes dicitur Deus. Sicut autem in rebus natura-
libus naturaliter inferiora superioribus subduntur, ita etiam
naturalis ratio dictat homini , secundum naturalem inclina-
tionem, ut ei quod est supra hominem, subjectionem et honorem
exhibeat secundum suum modum. Est autem modus conveniens
homini ut sensibilibus signis utatur ad aliqua exprimenda, quia
ex sensibilibus cognitionem accipit. Et ideo ex naturali ratione
procedit quod homo quibusdam sensibilibus rebus utatur, offe-
rens eas Deo in signum debitae subjectionis et honoris, secundum
similitudinem eorum qui dominis suis aliqua offerunt in recogni-
tionem dominii. Hoc aulempertinet ad rationem sacrificii. Et ideo
oblatio sacrificii pertinet ad jus naturale. »
§ 83.
SchoLium. Objectiones contra sacrificium.
Obj. \ « Offerre sacrificium Deo non est de lege naturae. Ea
enim quae sunt juris naturalis, communia sunt apud omnes
homines. Non autem hoc contingit circa sacrificia; nam quidam
26
402 phiLosophic cuitscs.
leguntur obtulisse in sacrificium panem et vinum , sicut de Mel-
chisedech dicitur Genes. xiv, et quidam haec, quidam illa ani-
malia. Ergo oblatio sacrificiorum non est de jure naturali. »
Resp. « Sicut supra dictum est, aliqua in communi sunt de
jure naturali, quorum determinationes sunt de jure positivo;
sicut quod malefactores puniantur, habet lex naturalis, sed quod
tali pœna , vel tali puniantur, est ex constitutione divina , vel
humana. Similiter etiam, oblatio sacrificii in communi est de
lege naturali ; et ideo in hoc omnes conveniunt ; sed determi
nado sacrificiorum est ex institutione humana vel divina; et ideo
in hoc differunt. »
Obj. 2". « Augustinus dicit (lib. X. de Civ. Dei, c. v. vi et xix) :
Quod sacrificiain quadam significantia offeruntur. Voces autem,
quae sunt praecipua inter signa, sicut idem dicit (lib. II. de
Doct. Christ. c. m) non significant naturaliter, sed ad placitum,
secundum Philosophum. (Lib. I. Periherm. c. n.) Ergo sacrificia
non sunt de lege naturali. »
Resp. a Significare conceptus suos est homini naturale ; sed
determinado signorum est secundum humanum placitum. »
(2. 2. q. 83. art. 1.)
Quod autem soli Deo offerendum sit sacrificium ex eo probatur
quod « oblatio sacrificii fit ad aliquid significandum. Significat
autem sacrificium quod offertur exterius, interius spirituale
sacrificium , quo anima se ipsam offert Deo..., quia sicut supra
dictum est, exteriores actus religionis ad interiores ordinantur.
Anima autem se offert Deo in sacrificium, sicut principio suae
creationis, et sicut fini suae beatificationis; » sed « solus Deus est
creator animarum nostrarum; in solo etiam eo animae nostra?
beatitudo consistit, ut supra dictum est. Et ideo, sicut soli Deo
suinmo debemus sacrificium spirituale ott'erre, ita etiam soli ei
debemus offerre exteriora sacrificia; sicut etiam orantes atque
laudantes ad eum dirigimus significantes voces, cui res ipsas
in corde, quas significamus, offerimus, ut Augustinus dicit.
(Lib. X. de Civ. Dei, c. xix.) Hoc etiam videmus in omni republica
observari quod summum rectorem aliquo signo singulari hono
rant, quod si cuicumque alteri deferretur, esset crimen laesae
majestatis. Et ideo in lege divina statuitur pœna mortis his qui
divinum honorem aliis exhibent. »
Obj. « Templa et altaria instituuntur ad sacrificia offerenda.
Sed templa et altaria instituuntur angelis et Sanctis. Ergo etiam
sacrificia possunt eis offerri. »
ËTHICA. 403
Resp. « Sicut Augustinus dicit (lib. VIII. de Civ. Dei, c. ultimo ) :
Non constituimus martyribus templa, sacerdotia; quoniam non
ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus; unde sacerdos non dicit :
OfFerotibisacrificium,Petre, vel Paule. Sed Deo de illorum victo-
riisgratiasagimus, et nos ad imitationem eorum adhortamur. »
(2. 2. q. 8S. art. 2.)
§ 84.
CoROLLARiUM4um. Ergojurejurando seujuramento honoratur Deus,
modo in veritate, in judicio et in justifia juretur. Etenim « jura-
mentum ad confirmation e m ordinatur. Confirmatio autem in
scibilibus, per rationem fit, quae procedit ex aliquibus naturali-
ter notis, quae sunt infallibiliter vera. Sed particularia facta
contingentia hominum non possunt per rationem necessariam
confirmari, et ideo ea quae de his dicuntur, solent confirmari
per testes. Sed humanum testimonium non est sulficiens ad
hujusmodi confirmandum , propter duo : 1°. quidem, propter
defectum veritatis humanae, quia plurimi in mendacium labun-
tur; 2°. propter defectum cognitionis, quia homines non pos
sunt cognoscere neque futura , neque cordium occulta , vel
etiam absentia ; de quibus tamen homines loquuntur, et expedit
rebus humanis ut certitudo aliqua de his habeatur. Et ideo
necessarium fuit recurrere ad divinum testimonium , quia Deus
neque mentiri potest , neque aliquid eum latet. Assumere autem
Deum in testem dicïtur jurare , quia quasi propre introductum
est , ut quod sub invocatione divini testimonii dicitur, pro vero
habeatur. Divinum autem testimonium quandoque inducitur ad
asserendum praesentia vel praeterita; et hoc dicitur juramentum
assertorium. Quandoque autem inducitur divinum testimonium
ad confirmandum aliquid futurum , et hoc dicitur juramentum
protnissorium. Ad ea vero quae sunt necessaria , et per rationem
investiganda , non inducitur juramentum; derisibilis enim vide-
retur, si quis in disputatione alicujus scientiae vellet propositum
per juramentum probare. Ad bonum autem usum juramenti
duo requiruntur : i°. quidem , quod aliquis non leviter, sed ex
necessaria causa et discrete juret : et quantum ad hoc requiri-
tur judicium , scilicet discretionis ex parte jurantis; 2°. ad id
quod per juramentum confirmatur, ut scilicet neque sit falsum,
neque sit aliquid illicitum, et quantum ad hoc requiritur Veritas,
per quam aliquis juramento confirmat quod verum est; et justi
fia, per quam confirmat quod licitum est. Judicio autem caret
404 PHILOSOPHIE CURSUS.
juramentum incautum; veritate autem juramentum mendax;
justitia autem juramentum iniquum sive illicitum. » (2. 2. q. 89.
art. 1.)
§ 85. DE OFFIC1IS HOMINIS ERGO SEIPSUM.
Propositio. Homo seipsum salvare acperficere obligatur.\
Probo 1°. Ex parte Dei. Deus ideo hominem creavit , conservat
ac providentia sua gubernat , ut ab ipso cognoscatur, ametur et
colatur (supra passim); atqui homo Deum non potest cogno-
scere, amare et colere, nisi se ipsum integrum, et , quoad ipse
potest, in perpetuum servet, seseque omnesquetum animae tum
corporis potentias rite perficiat; ergo.
2°. Ex parte. hominis. Homo , naturae suae essentia ac neces-
sitate , se ipsum amat, ac se quam maxime beatuin esse deside-
rat; quod patet tum ex intimo sensu , tum ex eo quod quidquid
est in homine, bonum sit ipsi ac conveniens, excepto casu quo
per accidens pars aliqua depravetur et jam toti fiât impar aut
nociva ; atqui homo non potest quam maxime , seu plene et
quoad omnia, beatus esse, nisi omne id quod est et habet, sal-
vum integrumque ac perfectum sit ac permaneatj ergo.
§ 86.
Corollarium 1um. Ergo homo animam primum ab omni malo,
intelleotum quidem ab ignorantia et errore, voluntatem vero a
vitio et peccato , quantum potest , salvare obligatur ; secundo
autem ipsam , quantum valet , perficere tenetur , intellectum
quidem veritatis scientia, et illa maxime scientia qua Deum
magis ac magis cognoscat : siquidem in Deo Deique cognitione
consistit omnis animae intellectiva perfectio ac beatitudo; volun
tatem vero virtutis studio , et maxime virtutis illius qua sese
supra omnia creata elevans ad Deum fertur, ipsique sese amore
conjungit; cum in Dei amore consistat omnis animae quoad
voluntatem perlectio et felicitas.
§ 87.
Corollarium 2nm. Ergo homo corpus corporisque sensus et
membra integra et sana, quoad potest, tenetur servare , quinet
perficere. Siquidem in statu praesenti, corpore, sensibus ac
membris indiget, tum ut animae potentias plene exerceat ac
perficiat, tum ut Deo serviat ipsumque colat.
ETHICA. m
§ 88.
Corollarium 3nm. Ergo homo sibi parare et servare labore suo
debet bona terrestria, quae ipsi, sive in praesens sive in futu-
rum, ad vitam ac perfectionem tum corporis, tum animae neces-
saria, utilia aut etiam jucunda , salvo alterius jure, esse
possunt. Haec enim bona propter hominem a Deo sunt creata, et
ùt ipsum juvent ad bene beateque vivendum. Hujusmodi sunt
in primis , quae ad victum, vestitum et habitationem spectant,
et maxime quae ad veritatis cognitionem et ad virtutis exercitium
pertinent.
§ 89.
Corollabium Anm. Ergo homo corpus sensusque ac membra animae,
et per animant Deo, subjicere tenetur. Siquidem ille est finis
corporis, ac in eo ipsius est perfectio, ut animam in cogno-
scendo, volendo et agendo secundet , ipsique cooperetur et con-
currat. Atque inde sequitur animam animaeque potentias ac
bona , corpori corporisque sensibus , membris ac bonis , pariter-
que corpus totum ac totius corporis bonum , partibus singulis ,
partisque unius alteriusve bono esse anteferenda. Unde homo
corpus coi'porisque vitam, potius quam animam animaeque
salutem perdere ; corporis membrum , potius quam totum , ubi
necesse est , immolare debet.
§ 90.
Corollaricm 5nm. Ergo homo sese rationis ac libertatis usu pri-
vare non potest, ne ad tempus quidem, ita ut sui suorumque octuum,
quoad animam, non sit dominus. Neque enim licet sese in eo statu
constituere , in quo jam finem ultimum prosequi non valeat.
Unde graviter illicitum est sese directe inebriare, aut amen-
tem reddere. Qui enim in plena ebrietate aut in amentia versa-
tur, sese inde pro libitu non potest expedire, ita ut ratione libere
uti valeat.
. Nec objiciatur somni status : tum quia urget naturae necessi
tas, tum quia statim evigilanti liber rationis usus in promptu
adest. Quod vero ad illum attinet stuporem , quo aetheris inspi-
ratione nervi redduntur insensibiles , si quis se personis pruden-
tibus et honestis permittat , ex gravi ratione , v. g. ut facilior
ac lenior chirurgica liat operatio, cum sensuum ac rationis
406 philosophie cursus.
usus statimreddatur, nec inde mentis perturbatio oriatur, cum
ebrietate non est comparandus.
De illo autem artificiali somno, qui, utferunt, magnetico
influxu imponitur . plerumque vires humanas naturales , prout
exponitur, excedit, unde prorsus damnandus est, eo quod
nei'as sit homini cum daemone commercium inire. Si vero natu-
rali quodam et humano influxu possit explicari, vix non innu-
nieris periculis usque gravissimis ansam praebet, atque inde
abstinendum videtur.
§ 91.
CoROLLARiuif 6um. Ergo tamen licet homini seipsum alteri regen-
dum permittere , quin et vendere , sive famulatu domestico , operae
locatione , aliove quolibet honesto servitii genere , sive obedientiae
voto, sive etiam servitute proprie dicta. Jus enim illud ex ipsamet
libertate consequitur. Siquidem hoc ipso quod homo actuum
etiam internorum , et a fortiori externarum actionum dominus
est, licite et rationabiliter de ipsis, prout vult, potest dispo-
nere , modo sibi rationis et libertatis usum in his reservet, quae
ad finem ultimum spectant. Licite ergo actuum suorum domi-
nium, qnoad ea quae de se ad animae salutem et ad Dei gloriam
indifferentia sunt , transferre potest , modo adsit ratio et condi-
tio honesta, sive ad tempus, et quoad aliqua , ut fit a famulis,
operariis , etc. , sive pro toto hujus vitae tempore , sese Deo in
statu religioso, obedientiae voto, vel homini in statu servili,
servitutis jugo, mancipando.
§ 92.
Coroixarium 7um. Ergo non licet homini se ipsum mutilare.
Mutilatio est membri alicujus abscissio ; omnia porro corporis
membra, excepto casu quo corporis totius saluti lierent nociva,
ita apte a creatore fuerunt constituta , ut tum ipsius corporis
saluti, utilitati, ethonestati, tum diversis muneribus et actibus
exercendis necessaria sint et accommoda; cum ergo teneatur
homo se ipsum totumservare ac perficere, quo melius acperfe-
ctiusDeo serviat ac ipse vivat, irrationalis prorsus , inhumana
sibi, et Deo injuriosa estomnis actio, qua aliquis se ipsum , abs-
que necessitate totum corpus servandi, membro aliquoaut sensu
privaret.
ETHTCA. 407
§ 93.
CoroLLarium. 8"m. Ergo tamen licitus est abstinentiae et paeni-
tentiae usus. Etsi enim legitimus sit et naturalis ille amor, quo
homo corpus suum fovet , haud minus legitimum et naturale
est ac rationale Studium illud, quo corporis et sensuum impetum
frenare, et rationis imperio subigere conatur. Neque magis illi-
citumest abstinentiaac pcenitentiacorporis vires debilitare, quin
et cum periculo vitae abbreviandae (quod raro accidit, teste vete-
rum monachorum longaevitate ) , quo liberius ac perfectius ora-
tioni et virtuti vaces , utque proximorum saluti te impendas ,
quam si in pugna , non sanitatem modo , sed et membra ac
vitam ipsam pro patria exponas; non magis quam si propter
scientiae Studium, vigiliis te consumas, quam si lucri causa
labores , itinera, marisque pericula subeas.
§94.
CoroLLarium 9um. Ergo suicidium omnino est illicitum.
1°. Ex parte Dei. Ideo creatus est homo et conservatur ut in
hac praesenti vita se ipsum perficiat, Deum colendo non internis
tantum animae , sed et externis corporis actibus ( supra ubi
de cultu externo ) ; sed sui ipsius occisione, homo sese in impossi-
bilitate Deum, ita, juxta totum suum esse, colendi constituit;
ergo sese extra viam finis ultimi projicit, quod gravissima est
deordinatio.
2°. Ex parte sui ipsius. Bonum est homini vita hac praesenti
vivere : siquidem unio animae cum corpore est ipsi naturalis;
unde contra naturalem , et quidem legitimam , inclinationem
agit ille qui sese occidit ; sed gravissima est deordinatio contra
naturalem ac rationalem inclinationem agere. Ergo.
3°. Ex parte societatis. Homo relate ad societatem se habet sicut
pars ad totum ; atqui gravissima est deordinatio in eo quod pars
sese a toto vi propria separet : quia totum jus habet in suas par
tes , et non vice versa. Ergo.
§ 95.
SchoLium. Objectiones pro suicidio.
Obj. \'. Cuilibet licitum est munus quod non postulavit acce
ptais autnon , vel ab ipso, si invito imponatur, sese abdicare ;
atqui vitae munus tale est. Ergo.
408 PHILOSOPHIE CURSUS.
Resp. Trans. major., etsi falsa; neque enim unicuique licet
sese eximere a munere quod a superiore imponitur, si munus
illud bono communi sociétatis , cujus caetera bona participaris ,
sit necessarium ; et maxime , si superior ita sit omni ex parte
tuus dominus, ut nihil sit in te quod ipsius non sit. Dixi autem
transeat , eo quod , concessa etiam majore, falsa sit minor , unde
neg. minorem. Vita enim non munus, sednumana conditio est et
natura, quae nempe inunione animae cum corpore sitaest. Cum
porro nullo modo sis unionis illius auctor , nullo ex titulo aut
jure circa hanc dominiumhabes.
Obj. 2*. Anima habet corporis et membrorum dominium;
atqui dominus de re sua potest, prout vult , disponere. Ergo.
Resp. Anima habet corporis, etc., dominum , dist. ; comple-
tum et absolu tum , nego ; incompletum et utile , et quidem ad
eum finem qui a supremo animae ipsius et corporis auctore ac
domino praefixus est, conc. Non magis, imo multo minus , anima
dominium in corpus et membra habet , quam miles in arma ,
vel operarius in instrumenta , vel villicus in agrum , quae ipsis
a principe , domino, et hero fuerunt commissa. Quis porro
licere dicat militi arma destruere , vendere , alienare , quin et ,
duce invito , deserere, et sic de aliis ?
Obj. 3*. Membrum corpori nocivum areliquo corpore licet
separare; atqui membra, quin et corpus ipsumac vita aliquando
animae nociva sunt; sive ob dolores et miserias , sive ob peccati
ac proin salutis aeternae pericula. Ergo.
Resp. Maj. conc. Ad min. Membra, corpus, vita ipsa, animae
sunt nociva , dist. : ex se et ex natura sua , nego ; ex animae
ipsius debili aut perversa voluntate , conc. Nam 1°. quod ad
dolores et miserias attinet, minus sunt malum quam mors,
quae inter mala temporalia malum sane est gravissimum. Mise-
riaeautem, etsi malae sub eo respectu quod dolorem corpori
afferunt , bonae fieri possunt si fortiter tôlerentur; tune enim
meriti occasio fiunt , et mentem a terrenis ac temporalibus ad
Deum elevant. Unde nedum fortiter agat qui se ipsum , mali
cujuslibet temporalis metu, occidit, suam ille maxime demon-
strat imbecillitatem. Major quippe animi virtus et constantia in
eo exhibetur qui gravia ac diuturna perpeti valet mala , quam
in eo qui sese ab his prompta morte festinat expedire. Sed et
insuper sceleri summa additur stultitia , cum temporali miseriae
non cedat, nisi ut in aeterna sese conjiciat supplicia , fine ultimo
nempe per suicidium amisso.
ETH1CA. 409
2°. Quoad peccata. Cum peccatum unice a libero voluntatis
consensu pendeat, corpus, membra, vita ipsa variaeque hujus
vitae circumstantiae, certum peccandi periculum constituere nun-
quam possunt; cum contra, nullum certius salutis aeternae
amittendae discrimen adsit, quam in suicidio , quo scilicet pec-
cator sibi ipsi pœnitentiae tempus, quoad de se est, adimit.
Obj. 4-". Malefactores licet occidere. Sed homo potest seipsum
malefactorem judicare ; ergo licet seipsum occidere.
Resp. Malefactores occidere licet, dist. : publicae potestatis
auctoritate et judicio, cone. ; privata auctoritate ac judicio, nego.
Et vero, ideo malefactores occidi licet et aliquando necesse est,
tum ut supplicii metu caeteri a scelere deterreantur , tum ut noci-
vis illis hominibus societas liberetur; sed enim qui seipsum
malefactorem conscit ac judicat, pœnitentiae suae et conver-
sionis exemplo, scelera ac damna potest ac debet reparare et
compensare.
§ 97.
Propositio 2*. Homines, qttoad media finem ultimum prosequendi,
alii aliis natura sunt superiores et inferiores.
Prob. Me enim est alteri sub aliquo respectu natura inferior,
qui ab altero, aliqua ex parte, natura dependet; atqui nullus est
homo qui non , sub aliquo respectu, natura ab aliquo alio depen-
deat : siquidem ille ab altero pendet, qui ab illo aliquid accipit
et ipsi proinde retribuere debet ; qui altero ad aliqua indiget, et
qui potest, quoad aliqua, ab alio impediri atque cogi; atqui
nullus est homo qui ab altero non aliqua saltem acceperit et
continuo accipiat : sic a parentibus vitam , primaque saltem vitae,
tu m corporalis tum intellectualis et moralis, per educationem
adminicula; a senioribus juniores experientiam ac prudentiam;
a sapientioribus et doctioribus rudiores et indocti sapientiam ac
scientiam; a sauo et robusto infirmus et debilis auxilium, a
divite pauper subsidia, a principibus civitates et regni cives
quietem, ordinem, tutelam, j ustitiam, administrationem , guber-
nationem, praesidiumque , et caetera innumera, sine quibusnec
bonis externis, nec juribus propriis, nec libertate, nec ipsa vita
frui et gaudere possint , accipiunt; et si qua, ut aliunde ex histc-
ria probatur, revelavit Deus quae ad ultimum finem assequendura
îmo et elevandum scitu et factu necessaria sint , haec ab iis, qui-
bus mandavit Me, accipere necesse est. Sed jam sine his finem
ultimum nec prosequi nec assequi potest homo , cum quaedam
sint sine qui bus ne existeret quidem, quaedam vero sine quibus
vix posset ratione ac libertate uti. Ergo nullus est homo qui non
multa ab aliis accipiat, quae media sunt, alia quidem omnino
necessaria, alia vero saltem valde utilia fini ultimo assequendo.
Jam vero unusquisque illi a quo aliquid accepit , pro mensura
ETHICAi 4H
accept! , retribuere tenetur ac debet; ille insuper altero indiget,
sine cujus ope habere nequit id quod sibi necesse est ad fmem
ultimum sive melius sive etiam omnino assequendum , et a quo
proin potest sive impediri sive cogi ; ergo onmis homo , sub ali-
quo et quidem multiplici respectu , ab aliis, quoad media finis
ultimi assequendi, dependet; ergo, quoad haec media , homines
alii aliis sunt superiores et inferiores.
Et vero, homines inter se comparare satis est, ut statim explo-
datur absurda haec, haud minus quam iniqua, superbaque pari-
ter et ingrata eorum hypothesis , qui «equalitatem absolutam
inter homines acclamare audent. Ecquis enim natura sub omni
respectu aequales dicat virum et mulierem, infantulum, juve-
nem , virum ac senem; magnum et parvum, debilem et robu-
stum, aegrum et sanum, sapientem et stultum, doctum et rudem,
fortem et segnem,acrem et pigrum, probum etimprobum,
parentes et-filios? Quantumvisque clament, ecquis aequales dicat
nobilem , eum nempe qui praeclare factis omnibus se notum
fecit, et ignobilem, eum videlicet qui omnibus fere ignotus
degit; divitem, eum scilicet qui, jure aut injuria, labore pro
prio aut alieno , bonorum terrestrium copia fruitur, et paupe-
rem , eum nempe qui vix labore aut prece quotidianum conse-
quitur victum. Remanente ergo essentiali ac naturali hominum
œqualitate et independentia, quoad ultimum finem, quae in hoc
est quod omnis homo anima gaudeat rationali ac libera corpori
unita, quam a Deo solo et ad solum Deum habet , superest
nihilominus inaequalitas multimoda , ratione videlicet tum
animae, tum corporis, tum externorum adjunctorum; sive
intellectus perfectione tum naturali tum acquisita , sive volun
tatis virtute tum naturali tum pariter acquisita, sive corporis
sexu, aetate, viribus, statura, sive externa conditionis relatione:
fama, fortuna, potentia, et caeteris bene multis, quibus homi
nes alii aliis sunt natura superiores.
§ 98.
CorOLLARiuM lum. Ergo auctoritas seu potestas humana in jure
divino, non positivo seu revelato tantum , sed etiam naturali funda-
tur; seu , ut ait S. Paulus ( Rom. Xш ) : « Non est potestas nisi a
Deo : quae autem sunt , a Deo ordinate sunt. Itaque qui resistit
potestati, Dei ordinationi resistit. » Humana enim auctoritas
fundaturl°. in inaequalitate hominum inter se, ex qua fit ut.
412 PHILOSOPHIE CUBSUS.
cum alii aliis imperfectiores sint, sive quoad animam, sive
quoad corpus, infirmiores firmiorum auxilio ac regimine incli
geant , quo facilius et certius finem ultimum prosequi possint
etconsequi.
2°. In necessitate unitatis, tum statuendae, tum servandae,
inler diversa multitudinis membra. Quae unitas nec obtineri
potest nec permanere, nisi unus sit, qui diversas omnium
mentes ac voluntates ad commune totius corporis bonum guber-
net: secus enim singuli singula, unusquisque pro suo proprio
commodo, quaereret, ut experientia patet.
Nec dicatur mutua haec hominum dependentia , inaequalitas
et subordinatio, peccato fuisse inducta. Quod etsi de caetero ita
esset, nihil inde contra potestatis jura et obedientiae officia
sequeretur. Quaestio enim non est de ratione obligationum quales
forent, si jam non essemus ii qui nunc sumus. Dato ergo inae-
qualitatem et dependentiam praesentem ex peccato unice ortam ,
nihilominus subeunda sunt haec peccati consectaria , cum jam
non alia finem ultimum obtinendi ratio supersit, quam ut infe-
riores a superioribus regantur. Sed enim in ipso innocente
statu hommes fuissent natura inaequales et insuper gratia , et
alii aliis fuissent subjecti. Ut enim recte habet S. Thomas:
« Duplex est subjectio. Una servilis, secundum quam praesidens
utitur subjecto ad sui ipsius utilitatem : et talis subjectio intro-
ducta est post peccatum. Est autem alia subjectio œconomica
vel civilis , secundum quam praesidens utitur subjectis ad eorum
utilitatem et bonum. Et ista subjectio fuisset etiam ante pecca
tum. Defuisset enim bonum ordinis in humana multitudine, si
quidam per alios sapientiores gubernati non fuissent... Nec
inaequalitas hominum excluditur per innocentiae statum. »
(1. q. 92. art. 1. ad 2. Vide et 2. 2. q. 64. art. 2. ad 3.)
Quod magis etiam declarare opus est : unde sit
§ 99.
Scholium lnm. Quaer. utrum homines in statu innocentiae fuissent
(squales.
« Necesse est dicere aliquam disparitatem in primo statu futu-
ram fuisse, ad minus 1°. quantum ad sexum. . . 2°. Similiter etiam
quantum ad aetatem... Sed et 3°. secundum animam diversitas
fuisset, et quantum ad justitiam, et quantum ad scientiam.
Non enim ex necessitate homo operabatur, sed per liberum
ETHICA. 413
arbitriuno, ex quo homo habet quod possit magis et minus ani-
mum applicare ad aliquid faciendum, vel volendum, vel cogno-
scendum; unde quidam magis profecissent in justitia et scientia
quam alii. 4°. Ex parte etiam corporis poterat esse disparitas.
Ñon enim erat exemptum corpus bumanum totaliter a legibus
naturae, quin ex exterioribus agentibus aliquod commodum aut
auxilium reciperet magis vel minus, cum etiam cibis eorum vita
sustentaretur. Et sic nihil prohibet dicere quin secundum diver-
sam dispositionem aeris..., aliqui robustiores corpore genera-
rentur quam alii, et majores et pulchriores, et melius comple-
xionati; ita tamen quod in illis qui excederentur, nullus esset
defectus, vel peccatum sive circa animam, sive circa corpus. »
§ 100.
SchoLiüm 2um. Objectim.es circa hominum aequalitatem.
Obj. 1". « Homines in statu innocentiae fuerunt aequales. Dicit
enim Gregorius (lib. de Cura past. part. 2. c. vi), quod ubi non
deliquimus , omnes pares sumus. Sed in statu innocentiae non
erat delictum. Ergo omnes erant pares. »
Resp. « Gregorius per verba illa intendit excludere dispari-
tatem , quae est secundum differentiam justitiae et peccati ; ex
qua contingit quod aliqui pœnaliter sunt sub aliis coercendi. »
Obj. 2". « Similitudo et aequalitas est ratio mutuae dilectionis,
secundum illud (Eccli. xm. 1 9) : Omne animal diligit simile sibi ;
sic et omnis homo proximum sibi. In illo autem statu inter
homines abundasset dilectio, quae est vinculum pacis. Ergo omnes
fuissent pares in statu innocentiae. »
Resp. « ^Equalitas est causa quod dilectio mutua sit aequalis.
Sed tamen inter inaequales potest esse major dilectio quam inter
aequales, licet non aequaliter utrinque respondeat; pater enim
plus diligit filium naturaliter quam frater fratrem; licet filius
non tantumdem diligat patrem , sicut ab eo diligitur. »
Obj. 3". « Cessante causa , cessat effectus. Sed causa inaequali-
tatis inter homines videtur nunc esse, 1°. ex parte quidem Dei,
quod quosdam pro meritis praemiat, quosdam vero punit;
2°. ex parte vero naturae, quia propter naturae defectum, quidam
nascuntur debiles et orbati , quidam autem fortes et perfecti ;
quae in primo statu non fuissent. Ergo. »
Resp. « Causa disparitatis poterat esse, 1°. ex parte Dei; non
quidem ut puniret quosdam, et quosdam praemiaret, sed ut
414 PUILOSOPHIE CURSUS.
quosdam plus, quosdam minus sublimaret : ut pulchritudo
ordinis magis in hominibus reluceret. Et etiam 2°. ex parte
naturae, poterat disparitas causari secundumpraedictummodum,
absque aliquo defectu naturae. » (1. q. 96. art. 3. )
§ 101.
Scholium 3™1. Utrum homo in statu innocentiae homini dominatiis
fuisset.
« Conditio hominum in statu innocentiae non erat dignior
quam conditio angelorum. Sed inter Angelos quidam aliis domi-
nantur; unde et unus ordo Dominationum vocatur. Ergo non
est contra dignitatem status innocentiae, quod homo homini
dominaretur.
« Dominium enim accipitur dupliciter : uno modo, secun-
dum quod opponitur servituti, et sic dominus dicitur, cui
aliquis subditur ut servus. Alio modo accipitur dominium,
secundum quod communiter refertur ad subjectum qualiter-
cumque; et sic etiam ille qui habet officium gubernandi et
dirigendi liberos, dominus dici potest. Primo ergo modo accepto
dominio, in statu innocentiae homini non dominaretur; sed
secundo modo accepto dominio, in statu innocentiae homo
homini dominari potuisset.
«Cujus ratio est, quia servus in hoc differt a libero, quod
liber est causa sui, servus autem ordinatur ad alium. Tune ergo
aliquis dominatur alicui ut servo , quando eum cui dominatur,
ad propriam utilitatem sui , scilicet dominantis , refert. Et quia
unicuique est acceptabile proprium bonum ; et per consequens
contristabile est unicuique, quod illud bonum quod deberet
esse suum , cedat alteri tantum ; ideo tale dominium non potest
esse sine paena subjectorum; propter quod in statu innocenti»
non fuisset tale dominium hominis ad hominem.
« Tune vero dominatur aliquis alteri ut libero , quando dirigit
îpsum ad proprium bonum ejus qui dirigitur, vel ad bonum
commune ; et tale dominium hominis ad hominem in statu inno
centiae fuisset propter duo : 1°. quia homo naturaliter est animal
sociale. Unde ho min es in statu innocentiae socialiter vixissent.
Socialis autem vita multorum esse non posset,nisi aliquis praesi-
deret, qui ad bonum commune intenderet Multi enim per se
intendunt ad multa , unus vero ad unum. Et ideo Philosophus
clicit in principio Politic. quod quandocumque multa ordinantur
ETIIICA. llo
ad unum, semper invenitur unum ut principale et dirigens.
2°. quia si unus homo habuisset super alios supereminentiam
scientiae et justitiae, inconvenieusfuisset; nisi hoc exsequeretur
inutilitatemaliorum. Unde Augustinus dicit (lib. XIX. de Civ.
Dei, c. xiv), quod justi non dominandi cupiditate imperant, sed
officio consulendi; et c. xv : Hoc naturalis ordo praescribit; ita
Deus hominem condidit. » (I. q. 96. art. 4.)
§ 103.
Corollarium. 1um. Ergo superioribus debentur honor, timor, oba-
dientia et subsidium.
« Excellentiae eorum qui sunt in dignitate constituti debetui
honor, ratione sublimioris gradus; timor autem, ratione pote-
statis quam habent ad coercendum : Officio vero gubernationis
ipsorum debetur obedientia , per quam subditi moventur ad
imperium praesidentium : et tributs, quae sunt quaedam stipen
dia laboris ipsorum. » (Ibid. ad 3.)
§ 104.
Corollarium %nm.Ergo superioribus honor exterius est exhibendus.
Etenim « honor testificationem quamdam importat de excel-
lentia alicujus. Testimonium autem redditur vel coram Deo, vel
coram hominibus. Coram Deo quidem, qui inspector est cordium,
testimonium conscientiae sufficit; et ideo honor quoad Deum
potest consistere in solo interiori motu cordis, dum scilicet ali
quis recogitat vel Dei excellentiam , vel etiam hominis coram
Deo.
« Sed quoad homines aliquis non potest testimonium ferre ,
nisi per aliqua signa exteriora, vel verbis, puta cum aliquis ore
pronuntiat excellentiam alicujus; vel factis, sicut inclinatio-
nibus, obviationibus, et aliis hujusmodi; vel etiam exterioribus
rebus, puta in munerum oblatione, autimaginum institutione,
vel aliis hujusmodi. Et secundum hoc honor in signis exterio
ribus et corporalibus consistit. » (2. 2. q. 103. art. 1.)
§ 105.
Corollarium. 3m. Ergo major obligatio est erga parentes quam
erga alios quoslïbet superiores.
« Personae parentum et eorum qui sunt nobis sanguine con-
juncti, substantialius nobis conjunguntur, quam personae quae
ETHICA. 417
sunt in dignitate constitutae : magis enim ad substantiam per-
tinet generatio et educatio , cujus principium est pater, quam
exterior gubernatio, cujus principium sunt illi qui in dignitate
constituuntur. » (2. 2. q. 102. art. 3.)
Equidem «princeps... comparatur ad patrem... sicut uni
versalis gubernator ad particularem : nam familia quam pater
gubernat, est pars civitatis, quae gubernatur a principe. » (Ibid.)
Unde videretur major obligatio erga principem quam erga
patrem. Sed gubernatio principis exterior est; pater vero non
gubernationis modo , sed et generationis et ipsius vifae est prin
cipium.
§ 106.
CoroLLaribm 4um. Ergo tamen sub aliquo respectu major est obli
gatio erga superiores communitatis quam erga parentes.
Qui enim sunt in dignitate constituti curam gerunt boni
communis : consanguinei autem pertinent ad bonum privatum,
quod est propter bonum commune contemnendum. Et vero,
patria bonumque ipsius commune, parentes ipsos ipsorumque
bonum comprehendit. Quidquid ergo patriae universae, iisque,
qui communis patriae boni curam gerunt, redditur , hoc ipso
in ipsos parentes redundat. Unde qui patriam ejusque veluti
parentes seu rectores colit , parentes ille suos seseque ipsum
tue tur et honorat.
§ 107.
CoroLLariüm 5um. Ergo superiores etiam a non subditis sunt
konorandi.
« Duplex est debitum : unum quidem legale , ad quod redden
dum homo lege compellitur : et sic debet homo honorem et
cultum his qui sunt in dignitate constituti , praelationem super
ipsum habentes. Aliud autem est debitum morale , quod ex
quadam honestate debetur : et hoc modo debemus cultum et
honorem his qui sunt in dignitate constituti , etiamsi non
simus eis subjecti. »( 2. 2. q. 102. art. 2. ad 2. )
§ 108.
CoroLLariüm 6um. Ergo superioribus etiam malis debetur honoris et
obsequii cultus.
Etsi enim « sola virtus sit debita causa honoris » tamen « ali-
quis potest honorari , non solum propter virtutem propriam ,
27
418 PHILOSOPHIE CURSUS.
sed etiam propter virtutem alterius : sicut principes et praelati
honorantur , etiamsi sint mali , inquantum gerunt personam
Dei et communitatis cui praeticiuntur... » « Ita etiam honoratur
insipiens qui ponitur loco Dei , et loco totius communitatis.
Et eadem ratione, parentes et domini sunt honorandi propter
participationem diviiiae dignitatis , » illius « qui est omnium
Pater et Dominus. Senes autem sunt honorandi , propter signum
virtutis, quod est senectus, licet hoc signum quandoque defi-
ciat... Divites honorandi sunt , propter hoc quod majorem locum
in communitatibus obtinent. Si autem solum intuitu divitia-
rum honorentur; erit peccatum acceptionis » personarum.
(2. 2.q. 63. art. 3.)
Et alibi : « Si praelati sint mali , non honorantur propter excel-
lentiam propriae virtutis , sed propter excellentiam dignitatis,
secundum quam sunt Dei ministri. Et in eis etiam honoratur tota
communitas cui praesunt. » (2. 2. q. 103. art. 2. ad 2.)
§ 109.
Corollaricm 7nm. Ergo superioribus nec omnibus nec in omnibus
est obediendum.
\ . Non omnibus. Sciiicet a) non iis quibus non es subditus; b)
non iis qui nonjustum habent principatum, sed usurpatum ,
« nisi forte per accidens , propter vitandum scandalum , vel
periculum. » (2. 2. q. 204. art. 6. ad 3.)
2. Non in omnibus. a) Non in his quae a secundario superiore
contra primarii superioris praeceptum injunguntur. « Si aliquid
jusserit curator, nonne faciendum est? Tamen si contra pro-
consulem jubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis
majori servire : nec hinc debet minor irasci , si major prae-
lata est. Rursum si aliquid ipse Proconsul jubeat, et aliud
jubeat imperator, numquid dubitatur, illo contempto, isti
esse serviendum? Ergo si aliud imperator, aliud Deus jubeat,
contempto illo, obtemperandum est Deo. » (S. Aug. De verbis
Domini, lib. VI. Serm. 6. c. vm.) « Valde perversum prolî-
teri te obedientem in quo superiorem propter inferiorem, id
est divinam propter humanam solvis obedientiam : quid enim
quod jubet homo prohibet Deus : et ego audiam hominem sur-
dus Deo? » (S. Behn. Ep. vu.) Ubi ergo iniqua, et legi divinae, sive
naturali sive positivae , aut etiam auctoritati humanae superiori
contraria praecipiuntur , inferioii contra superioiem non e°t
ETHICA. 419
obediendum , sed apostolorum exemple» audacter dicendum est :
« Obedire oportet Deo magis quam hominibus. » ( Act. v.)
b) Non in his ad quae sese superioris potestas non extendit.
« Nontenetur inferior suo superiori obedire, si ei aliquid praeci-
piat in quo eo non subdatur. Dicit enim Seneca (in 3°. de Bene-
ficiis, c. XX ) : Errat, si quis existimat servitutem in totum
hominem descendere ; pars enim melior excepta est ; corpora
obnoxia sunt et adscripta dominis, mens quidem est sui juris. Et
ideo in his quae pertinent ad interiorem motum voluntatis ,
homo non tenetur homini obedire , sed solum Deo.
« Tenetur autem homo homini obedire in his quae exterius
per corpus sunt agenda; in quibus tamen, secundum ea quae ad
naturam corporis pertinent , homo homini obedire non tenetur,
sed solum Deo; quia omnes homines natura sunt pares, puta in
his quae pertinent ad corporis sustentationem et prolis generatio-
nem. Unde non tenentur nec servi dominis, nec filii parentibus
obedire de matrimonio contrahendo, vel virginitate servanda,
aut aliquo alio hujusmodi. Sed in his quae pertinent ad dis-
positionem actuum et rerum humanarum , tenetur subditus suo
superiori obedire secundum rationem superioritatis : sicut miles
duci exercitus , in his quae pertinent ad bellum ; servus domino,
in his quae pertinent. ad servilia opera exsequenda; filiuspatri,
in his quae pertinent ad disciplinam vitae et curam domesticam;
et sic de aliis. » (2. 2. q. 104. art. 5.)
§ 110.
Coroj.Laripm 8um. Ergo seditio sive insurrectio , nedum sanctissi-
mum , ut volunt sophistae , jus quoddam sit et officium (l'insurrec
tion est le plus saint des devoirs) g?-avissimum est peccatum.
Etenim « seditio proprie est inter partes unius multitudinis
inter se dissentientes : puta cum una pars civitatis excitatur in
tumultum contra aliam. » (2. 2. q. 42. art. 1 .) Unde « seditio
opponitur uoitati multitudinis, id estpopuli, civitatis, velregni.
Manifestum est ergo quod opponitur justitiae et communi bono :
et ideo ex genere suo est peccatum mortale : et tanto gravius,
quanto bonum commune, quod impugnatur per seditionem,
est majus quam bonum privatum, quod impugnatur per
rixam. Peccatum autem seditionis primo quidem et principaliter
uertinet ad eos, qui seditionem procurant, qui gravissime
420 PHILOSOPHIE CURSUS.
peccant; secundo autem ad eos , qui eos sequuntur, perturbantes
bonum commune. Illi vero qui bonum commune defendunt eis
resistentes, non sunt dicendi seditiosi. » (2. 2. q. 42. art. 2.)
§ 141.
Scholium 1um. Quaeritur quotuplex sit regiminis forma.
Resp. Quintuples., scilicet : 1°. Regnum seu monarchia , cum
res publica ab uno gubernatur; 2°. Aristocratia , id est optimo-
rum principatus ; cum irtultitudo ab iis , qui sapientia ac virtute
meliores sunt, regitur; 3°. Oligarchia, id est paucorum princi
patus, cum multitudo a paucis, qui ut plurimum semper ditio-
res erunt ac potentiores, ducitur; 4°. Democratia, seu populi
regimen , cum cives omnes rem publicam per se ipsos singuli
una gerunt . sive ita ut ab omnibus magistralus etiam primarii
eligantur, sive ita ut leges non possint sine omnium suffragio
ferri; 5°. Tyrannis, quae est regimen « omnino corruptum»
( S. Thom. 1. 2. q. 95. art. 4 ), cum auctoritas injuste vi aut
dolo , sive ab uno , sive a paucis , sive a multis , sive etiam ab ipsa
multitudine in legitimos superiores usurpatur, unde omnis
usurpator est tyrannus; vel cum princeps, sive ille sit usurpator,
sive legitimus, potestate, non jam propter commune subditorum
bonum , sed propter propriam ac privatam sui utilitatem, cum
aliorum damno, abutitur.
Anarchia vero non est regiminis forma, sed omnis regiminis
seu principatus absentia , quae tune adest cum principari ac
gubernare omnes quidem volunt, subdi autem ac obedire nulli
volunt.
§ 112.
Scholium 2um. Quaer. quaenam sit optima regiminis forma.
Resp. Optima gubernatioeaest, quae maxime divinae guberna-
tioni est similis, sive illi qua Deus mundum universum provi-
dentia sua regit; sive illi quam Deus ipse, revelatione expressa,
populo quem sibi in peculium elegerat, pro sua sapientia ac
bonitate, tradidit. Audiatur vero ea de re S. Thomas, primo qui
dem de providentiae gubernatione , secundo autem de regiminis
apud Hebraeos institutione.
I°. Deprovidentiae gubernatione. « Necesse est dicere quod mun-
dus ab uno gubernetur. Cum enim flnis gubernationis mundi sit
quod est essentialiter bonum, quod est optimum, necesse est
quod mundi gubernatio sit optima. Optima autem gubernatio est
ETHICA. 421
quae flt per unum. Cujus ratio est, quia gubernatio nihil aliud
est quam directio gubernatorum ad finem , qui est aliquod
bonum. Unitas autem pertinet ad rationem bonitatis, ut Boetius
probat in nr. de Consol. , prosa 11, per hoc quod sicut omnia desi-
derant bonum , ita desiderant unitatem , sine qua esse non
possunt; nam unumquodque in tantum est, in quantum unum
est. Uude videmus quod res repugnant suae divisioni quantum
possunt, et quod dissolutio uniuscujusque rei proveniet ex
defectu illius rei. Et ideo id ad quod tendit intentio multitudinem
gubernantis, est unilas, sive pax. Unitatis autem causa per se
est unum. Manifestum est enim quod plures multa unire et
concordare non possunt, nisi ipsi aliquo modo uniantur. Illud
autem quod est per se unum, potest esse causa unitatis conve-
nientius quam multi uniti ; unde multitude melius gubernatur
per unum quam per plures. Relinquitur ergo quod gubernatio
mundi, quae est optima, sit ab uno gubernante. Et hoc est quod
philosophus dicit, 12. Metaph., in fin. : Entia nolunt disponi
male, nec bonum pluritas principatuum , unus ergo princeps. »
(l.q. 123. art. 3.)
II°. De forma regiminis apud Hebraeos. « Circa bonam Ordina
tionem principum in aliqua civitate vel gente, duo sunt atten-
denda : quorum unum est ut omnes aliquam partem habeant in
principatu; per hoc enim conservatur pax populi, et omnes
talem ordinationem amant, et custodiunt, ut dicitur in II. Polit.,
cap. i. Aliud est quod attenditur secundum speciem regiminis
vel ordinationis principatuum; cujus cum sint diversae species,
ut Philos. tradit in III. Polit. cap. v , praecipuae tamen sunt :
regnum , in quo unus principatur secundum virtutem ; et
aristocratia, id est potestas optimatum , in qua aliqui pauci
principantur secundum virtutem. Unde optima ordinatio prin
cipum est in aliqua civitate, vel regno . in quo unus praeficitur
secundum virtutem, qui omnibus praesit, et sub ipso sunt ali
qui principantes secundum virtutem; et tamen talis principalus
ad omnes pertinet, tum quia ex omnibus eligi possunt, tum quia
etiam ab omnibus eliguntur. Talis vero est omnis politia bene
commixta, ex regno, in quantum unus praeest , ex aristocratia,
in quantum multi principantur secundum virtutem, et ex dema
crada, id est potestate populi, in quantum ex popularibus pos
sunt eligi principes , et ad populum pertinet electio principum.
Et hoc fuit institutum secundum legem divinam ; nam Moyses
et ejus successores gubernabant populum , quasi singulariter
422 PHILOSOPHIE CURSUS.
omnibus principantes , quod est quaedam species regni. Eli-
gebantur autem septuaginta duo seniores secundum virtutem;
dicitur enim Deut. i. 15 : Tuli de vestris tribubus viros sapientes
et nobiles, et constitui eos principes; et hoc erat aristocraticum.
Sed democraticum erat quod isti de omni populo eligebantur :
dicitur enim Exod. xvm. 21 : Provide de omni plebe viros sapien
tes, etc., et etiam quod populus eos eligebat; unde dicitur
Deut. i. 13 : Date ex vobis viros sapientes, etc. Unde patet
quod optima fuit ordinatio principum quam lex instituit. »
(1. 2. q. 105. art. 1.)
« Regnum est optimum regimen populi , si non corrumpatur.
Sed propter magUam potestatem , quae regi conceditur, de facili
regnum degenerat in tyrannidem , nisi sit perfecta virtus ejus
cui talis potestas conceditur : quia non est nisi virtuosi bene ferre
bonas fortunas, ut Philosophus dicit in X. Ethic. c. vni. Perfecta
autem virtus in paucis invenitur; et praecipue Judaei crudeles
erant, et ad avaritiam proni; per quae vitia maxime hommes in
tyrannidem decidunt. Et ideo Dominus a principio eis regem
non instituit cum plena potestate , sed judicem et gubernatorem
in eorum custodiam ; sed postea regem ad petitionem populi
quasi indignatus concessit, ut patet per hoc quod dixit ad
Samuel (I. Reg. Vin. 7) : Non te abjecerunt, sed me, ne regnem
super eos. Instituit tamen a principio circa regem instituendum,
i°. quidem modum eligendi : in quo duo determinavit , ut scili-
cet in ejus electione expectarent judicium Domini, et ut non
facerent regem alterius gentis ; quia tales reges solent parum
affici ad gentem cui praeficiuntur, et per consequens non curare
de ea. 2°. Ordinavit circa reges institutos , qualiter deberent
se habere. quantum ad seipsos, ut scilicet non multiplicarent
currus, et equos, neque uxores, neque etiam immensas divi-
tias, quia ex cupiditate horum principes ad tyrannidem decli
nant, et justitiam derelinquunt. Instituit etiam qualiter se
deberent habere ad Deum , ut scilicet semper legerent et cogita-
rent de lege Dei, et semper essent in Dei timore et obedieutia.
Instituit etiam qualiter se haberent ad subditos suos, ut scilicet
non superbe eos contemnerent, aut opprimerent , neque etiam a
justitia declinarent. » (1. 2. q. 105. art. 1. ad 2.)
« Divisio regni et multitudo regum magis est populo illi data
in pœnam pro multis dissensionibus eorum, quas maxime contra
Regem David justum moverant, quam ad eorum profectum. »
(1.2. q. 105. art. I.ad3.)
ETHIGA. 423
§ 114.
Coroixarium lnm. Ergo non sibi superior, sed subditis id omne
quod est ac potest, quatenus superior, debet referre. Quidquid enim
superioritatis seu excellente aliquvs accepit et habet , illud
propter alios, inferiores nempe, accepit et habet.
§ 115.
ConoLLAïui'M 2um. Ergo tamen jure merito ad se omnia superior
referre debet. Etenim superior, ut talis, multitudinis personam,
et bonum commune in se ipso ita gerit , ut non possit modo ,
sed et debeat seipsum existimare ac gerere, quasi , ipse et civi-
tas unum sint et idem. Nisi enim se ipsum suumque proprium
bonum cum inferioribus et cum communi ipsorum bono veluti
identificet, non nisi egoisla est et tyrannus. Tyrannus siquidem
et egoista ille est, qui sese suumque privatum bonum, aliis
aliorumque commodis exclusis quaerit; sed superior qui
rempublicam non suam esse ducit ac facit , nihil aliud quam se
remque sui privatam cogitare et intendere arguitur; ergo tyran
nus est et egoista, qui non se ipsum bonumque suum ut unum
et idem cum bono reipublicae communi reputat ; qui vero
424 PHILOSOPHIE CURSUS.
seipsum considerat veluti ipsam reipublicae personam, debet hoc
ipso se ipsum servare et habere ut quoddam commune centrum,
ad quod omnia referantur, ut inde in omnes resultent cuneta ac
refluant. Ergo jure merito princeps omnia ad se, quatenus supe
rior est , debet referre.
Et vero « unumquodque maxime est id quod est principalius
in ipso ; л sed princeps est id quod principalius est in regno :
« unde civitas dicitur facere id quod rex facit , quasi rex sit tota
civitas. » (1. 2. q. 29. art. 4. ) Illud idem iisdem 1ere vocibusin
2'. 2*. q. 25. arl. 7. habet : « Princeps civitatis dicitur esse civi
tas, unde quod principes faciunt , dicitur civitas facere. »
§ 116.
CoroLLarium 3"m. Ergo diversi sunt in societate superiorwn gra-
dus. Diversitas haec duplici ex ratione requiritur : 1 °. ad perfe-
ctionem societatis. « Sicut enim in rerum naturalium ordine,
perfectio, qua in Deo simpliciter et uniformiter invenitur, in
universitate creaturarum inveniri non potest nisi difformiter
et multipliciter » (2. 2. q. 183. art. 2 ) ; ita in societate
nullus est homo , qui in omnibus simul excellat , et omnes per
se solus possit quoad omnia plene illuminare ac regere. Unde
altera hujus diversitatis sequitur ratio, scilicet 2°. ad necessitatem.
Diversae enim actiones requiruntur ut bonum commune procu-
retur , ac proin « oportet ad diversas actiones diversos homines
deputari ad hoc quod expedientius et sine confusione omnia
peragantur. » (Id. ibid.) Neque unitati officithaec graduum diver
sitas , modo praesit unus qui omnia officia ad communem finem
redigat. « Sicut in corpore naturali membra diversa continentur
inunitate per virtutem spiritus vivificantis, quo absente, mem
bra corporis separantur. » (2. 2. q. 183. art. 3.) Insuper «per
officiorum et statuum distinctionem, tam mentis, quam civitatis
terrena pax magi s conservatur ; inquantum per haec plures sunt
qui communicant actibus publicis. » (Ibid. art. 2. ad 3. )
§ 117.
CoroLLarium 4um. Ergo superiores debent inferiores rede edu
care. Superioris enim munus est inferiores ad finem ultimum
prosequendum et consequendum , pro potestatis suae gradu,
juvare. Hoc autem non fit , nisi doctrina , qua mens media recte
ETHICA. 428
agendi edoceatur , et directione , qua mores recte informentur.
Ideo enim aliqui homines aliis superiores sunt et constituuntur ,
quia caeteri ab aliis , qui sapientia et virtute praestare censentur ,
indigent edoceri ac dirigi.
§ H8.
Coroixarium 5nm. Ergo superiores debent inferiores corrigere.
Correctio consistit in eo quod moneatur aliquis de defectibus
quos in agendo commisit , vel etiam ut invitus , vi atque etiam
paena, a male agendo impediatur , et ad recte agendum coga-
tur. Duplici autem titulo superior tenetur inferiorem corrigere :
1°. propter ipsius delinquentis bonum quod debet ille procu
rare, subditum a malo avertendo et ad bonum inducendo,
sive monitis , sive etiam minis , ubi monita non satis sunt, sive
tandem pœna , ubi minae non proficiunt ; 2°. propter commune
bonum, quod semper plus minusve impeditur , ubi privatus
aliquis male agere praesumit , aut bene agere omittit.
§ 119. DE JURIRUS.
Superesset jam ut officia hominis erga aequales determina-
rentur; cum vero ad hoc unum resumi possint , videlicet, ut
aaqualitas servetur , aequalitatis autem observatio nihil aliud sit
quam justitia , justitiaque ipsa in eo versetur quod jus cuique
suum tribuatur , nunc determinanda sunt naturae jura.
Jus porro est facultas legitima aliquid agendi , possidendi
vel obtinendi.
Omne jus in aliquo officio correlativo fundatur. Et primum
quidem omnis juris principium ac ratio in obligatione fmis ultimi
assequendi ac proinde prosequendi radicatur. Inde enim fluunt
varia jura , prout varia sunt media , sive necessaria, sive
utilia , ad finem hune consequendum. Hoc enim ipso quod
alicui finis aliquis est obtinendus, jus ille habet ad media sine
quibus finis obtineri non potest. Si vero per aliquas leges media
haeedeterminentur, officiaque imponantur, hoc ipso etiam con-
sequitur jus ad ea officia exsequenda quae lege praescribuntur :
secus enim impossibilis esset finis , impossibilis lex, impossibile
officium.
Jus a lege distinguitur. Jus enim est principium legis et
ipsius objectum; lex vero est ordinatio in jure fundata , qua
426 PHILOSOPHIE CURSUS.
nempe determinatur quid servandum sit, ut suum cuique jus
tribuatur.
Jus etiam distinguitur a justitia. Justitia enim definitur
« perpetua et constans voluntas jus suum unicuique tribuendi. »
(S. Tiiom. 2. 2. q. 58. art. I. ) Unde jus est justitiae objectum ;
justitia vero est virtus inclinans ad jus servandum. Atque ita jus
est idipsum quod justum et rectum est ; lex est juris seu recti
acjusti determinatio ac declaratio; justitia est juris ipsius ac
proinde et legisobservatio.
§ 120.
Jus autem multiplex distinguitur. 1°. qu'idem jus est naturale
aut positivum , prout nempe in ipsa natura aut in conventione
aliqua non essentiali fundatur. Ita enim S. Thomas : « Jus , sive
justum , est aliquod opus adaequatum alteri, secundum aliquem
aequalitatis modum. Dupliciter autem potestalicui homini esse
aliquid adaequatum : uno quidem modo, ex ipsa natura rei,
puta cum aliquis tantum dat, ut tantumdem recipiat, et hoc
vocatur jus naturale. Alio modo, aliquid est adaequatum vel com-
mensuratum alteri ex condicto , sive ex communi placito,
quando scilicet aliquis reputat se contentum , si tantum acci-
piat. Quod quidem potest fieri dupliciter : uno modo, per aliquod
privatum condictum , sicut quod firmatur aliquo pacto inter
privatas personas ; alio modo , ex condicto publico , puta cum
totus populus consentit quod aliquid habeatur quasi adaequatum
et commensuratum alteri ; vel cum hoc ordinat princeps, qui
curam populi habet, et ejus personam gerit; et hoc dicitur jus
positivum. » ( 2. 2. q. 57. art. 2. )
§121.
2°. Jus vero positivum est divinum vel humanum, prout ex Dei
ipsius immediata voluntate, et quidem revelatione expressa,
imponitur, vel ex conventione mere humana oritur. Jus autem
divinum non idem est ac naturale : omne jus naturale est divi
num, siquidem jus omne quod in ipsa natura fundatur, boc
ipso a Deo ut naturae creatore fuit institutum; jus autem divi
num latius quam naturale patet, neque enim quidquid juris
divini est, in naturali jure comprehenditur. Deus enim aildere
potuit, et reipsa addidit praecepta, quibus quaedam jubentur
ETHICA. 427
aut vetanlur, quae naturali lege non praecipiuntur aut non
prohibentur.
Sic v. g. de jure naturali est quod Deus adoretur; non vero
quod tali die aut tali actu exteriori potius quam tali , v. g. die
Sabbati aut Dominica. Determinarlo igitur diei et signorum exte-
riorum, ut sunt sacramenta , pertinet ad jus divinum positi-
vum. Unde ad jus naturale ea pertinent , quae 1°. sola ratione
naturali ñomini innotescunt , et 2°. quae in ipsa rerum natura
fundantur ; quae autem non in ipsa rerum natura fundantur , ut
talis ritus potius quam talis, aut quae non possunt homini,
etiam recte ratione utenti , absque Dei revelatione nota esse ,
haec ad jus divinum positivum pertinent. Ideo S. Thomas : « Jus
divinum dicitur quod divinitus promulgatur; et hoc quidem
partim est de his quae sunt naturali ter justa , sed tamen eorum
justitia homines latet ; partim autem de his quae fiunt justa
institutione divina. Unde etiam jus divinum per haec duo distin
gui potest, sicut et jus humanum. Sunt enim in lege divina
quaedam praecepta, quia bona; et prohibita, quia mala : quae-
dam vero bona, quia praecepta; et mala, quia prohibita.»
( 2. 2. q. 57. art. 2. ad 3. )
§ 122.
3°. Ex jure naturali sequuntur jus gentium, jus civile, jus
paternum, jus dominativum seu herile.
a ) Jus gentium est id quod ab omnibus apud omnes gentes
habetur ju stum. «Et ideo dicit Caius jurisconsultus : Quod natu
ralis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes gentes
peraeque custoditur vocaturque jus gentium. » ( 2. 2. q. 57.
art. 3. )
b ) Jus civile est id quod habetur et constituitur justum inter
cives ejusdemregniseu reipublicae.
c) Jus paternum est facultas, qua parentes possuut quaedam
officia a filiis exigere, v. g honorem , obedientiam , assisten-
tiam. Filius enim est aliquid patris et marris , in quantum a
patre et matre accepit existentiam, vitam, nutritionem , educa-
tionem.
d ) Jus dominativum seu herile est facultas, qua dominus seu
hems potest disponeie de servo aut famulo. Famulatus enim ,
atque etiam servitus, inter homines est naturalis : modo servi-
tus eo intelligatur sensu quem ita recte explicat S. Thomas :
428 PHILOSOPHIC CURSCS.
« Hune hominem esse servum ( absolute considerando ) magis
quam alium , non habet rationem naturalem, sed solum secun
dum aliquam utilitatem consequentem, in quantum utile est
huic quod regatur a sapientiori ; et illi quod ab hoc juvetur. »
( 2. 2. q. 57. art. 3. ad 2. )
§ «3.
4°. Jus tandem aliud est reale, aliud personale. Jus reale, quod
et dicitur jus in re , est legitima facultas in rem jam suam.
Dicitur reale , quia dat actionem realem , seu quae rem ipsam
immediate attingit. Jus vero personale , quod vocatur etiam jus
ad rem, est facultas ad rem nondum possessam. Personale dici
tur, quia dat actionem personalem, seu potestatem prosequendi
rem in judicio. ( Gury. Comp. Theol. mor. 530. )
§ 124.
Justitia multiplici etiam sub respectu potest distingui. Datur
enim justitia : 1°. legalis, qua societati jus suum a civibus reddi-
tur; 2°. distributiva , qua civibus onera et bona societatis, justa
cum proportione , a principe distribuuntur ; 3°. commutativa ,
qua private cuique suum ab unoquoque redditur ; 4°. vindicativa,
qua scelera pœnis condignis a principe plectuntur. Unde justitia
legali, cives singuli ad communitatem seu civitatem universam,
ut pars adtotum; distributiva, communitas seu civitas teta,
seu princeps ad cives seu subditos; commutativa, cives singuli
ad singulos ordinantur; vindicativa autem restituitur ordo, qui
fuerat disturbatus.
§ 128.
Jam vero multiplicis etiam generis sunt bona ad quae singuli
homines jus habent, et quae proinde objectum sunt justitiae.
Primum quidem est propria persona, « quantum ad consi-
stentiam personae , » unde dictum est : Non occides; secundum,
persona conjuneta « quantum ad propagationem prolis , » unde
dictum : Non maechaberis; tertium, respossessa, « quae ordinatur
ad utrumque , » scilicet ad personae propriae et familiae consisten-
tiam, atque inde dicitur : Non furtum factes; quartum est fama,
quae ore laedi potest, unde : Non loqueris contra proximum tmm
falsum testimonium. (Confer. 1. 2. q. 100. art. 5.)
ETHiCA. 429
Agendum est ergo 1°. de jure vitae et mortis; 2°. de jure matri
monii ; 3°. de jure dominii ; 4°. de jure famae.
§127.
PRorosmo 2". Licitum est occidere malefactores.
Prob. « Omnis pars ordinatur ad totum, ut imperfectum ad
perfectum ; et ideo omnis pars naturaliter est propter totum. Et
propter hoc videmus quod si saluti totius corporis humani expe
diat praecisio alicujus membri , puta cum est putridum vel
corruptivum aliorum membrorum , laudabiliter et salubriter
abscinditur. Quaelibet autem persona singularis comparatur ad
totam communitatem , sicut pars ad totum. Et ideo , si ali-
quis homo sit periculosus communitati , et corruptivus ipsius
propter al iquod peccatum, laudabiliter et salubriter occiditur,
ut bonum commune conservetur. Modicum enim fermentum
totam massam corrumpit, ut dicitur I. Cor. v. 6. »
§ №.
SchoLium. Objectiones contra malefactorumoccisionem.
Obj. 1". « Non est licitum occidere homines peccatores. Domi
nus enim (Matth. xin.) in parabola prohibuit exstirparezizania,
qui sunt lilii nequam... Sed omne quod est prohibitum a Deo est
peccatum. Ergo occidere peccatorem est peccatum. »
Resp. « Dominus abstinendum mandavit ab eradicatione ziza-
niorum, ut tritico parceretur , id est bonis; quod quidemfit,
quando occidi non possunt mali , quin simul occidantur et boni,
vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces, ita
quod sine bonorum periculo interfici non possunt, ut Augustinus
dicit {contra Parmenianum, lib. III. , c. Ii.) Unde Dominus magis
docet esse sinendum malos viveie, et ultionem reservandam
usque ad extremum judicium, quam quod boni simu! occidantur.
Quando vero ex occisione malorum non imminet periculum
bonis, sed magis tutela et salus,tunc licite possunt occidi mali. »
Obj. 2". « Justitia humana conformatur justitiae divinae. Sed
secundum justitiam divinam peccatores ad pœnitentiam reser-
vantur, secundum illud Ezech. mi. 13, et Xxxш. H : Nolo mor
tem peccatori s, sedut convertatur et vivat. Ergo videtur omnino
esse injustum quod peccatores occidantur. »
Resp. « Deus , secundum ordinem suae sapientiae , quandoque
statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque
autem eis pcenitendi tempus concedit. secundum quod ipse novit
ETHICA. 431
suis electis expedire. Et hoc etiam humana justitia imitatur pro
posse; illos enim qui sunt perniciosi in alios occidit; eos vero qui
peccant, aliis graviter non nocentes, ad pœnitentiam reservat. »
Obj. 3". « Illudquod est secundum se malum, nullo bono fine
fieri licet. Sedoccidere hominem, secundum se malum est, quia
ad omnes homines tenemur charitatem habere; amicos autem
volumus vivere, et esse. Ergo nullo modo licet hominem pecca-
torem occidere. »
Resp. « Homo peccando ab ordine rationis recedit; et ideo
decidit a dignitate humana, prout scilicet homo est naturaliter
liber et propter seipsum existens, et incidit quodammodo in
servitutem bestiarum, ut scilicet de ipso ordinetur, secundum
quod est utile aliis, secundum illud Psal. xxvui. 21 : Homo, cum
in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insi-
pientibus, et similis factus est illis, et Proverb. xi. 29 dicitur :
Qui stultus est, eerviet sapienti. Et ideo quamvis hominem in
sua dignitate manentem occidere, sit secundum se malum,
tamen hominem peccatorem occidere, potest esse bonum , sicut
occidere bestiam. Pejor enim est malus homo quam bestia, et
plus nocet, ut Philosophus dicitin I. Polit. c. it., et in XII. Ethic.
c. vi. in fine. » (2. 2. q. 64. art. 2.)
§ 129.
Propositio 3". Malefactores occidere privatis non licet.
Prob. « Occidere malefactorem licitum est, in quantum ordi-
natur ad saluteim totius communitatis, et ideo ad illum solum
pertinet, cui committitur cura communitatis conservandoe ; sicut
ad medicum pertinet praecidere membrum putridum, quando
commissa ei fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem com
munis boni commissa est principibus habentibus publicamaucto-
ritatem; et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem
privatis personis. »
§ 130.
SchoLium. Objectiones circa praedicta.
Obj. 1". «Occidere hominem peccatorem licet privatae personae.
fn lege enim divina nihil illicitum mandatur. Sed Exod. xxxu.
27,praecipit Moyses : Occidat unusquisque iratrem, et amicum,
et proximuim suum, pro peccato vituli conflatilis. Ergo privatis
personis licet peccatorem occidere. »
432 PHILOSOPHIjE CURSUS.
Resp. « Ule aliquid facit, cujus auctoritate tit. Et ideo ut
Augustinus dicit (in I. de Civ. Dei, c. xxi) ; Non ipse occidit qui
ministerium debet j ubenti, sed sicut adminiculum gladius est
utenti. Unde ill! qui occiderunt proximos et amicos ex mandato
Domini, non hoc fecisse ipsi videntur, sed potius ille cujus aucto
ritate fecerunt; sicut et miles interficit hostem auctoritate
principis, et minister latronem auctoritate judicis. »
Obj. 2". « Homo propter peccatum comparatur bestiis ; sed
occidere bestiam silvestrem , maxime nocentem , cuilibet privatae
personae licet. Ergo et pari ratione occidere hominem pecca-
torem. »
Resp. « Bestia naturaliter est distincta ab homine ; unde super
hoc non requiritur aliquod judicium an sit occidenda , si sit
silvestris ; si vero sit domestica , requiritur judicium , non
propter ipsam , sed propter damnum domini. Sed homo peccator
non est naturaliter distinctus ab hominibus justis; et ideo indiget
judicio publico , utdiscernatur an sit occidendus propter salutem
communem. »
Obj. 3". « Laudabile est quod homo, etiamsi sit privata per
sona , operetur quod est utile bono communi. Sed occisio male
factorum est utilis bono communi. Ergo laudabile est, si etiam
privatae personae malefactores occidant. »
Resp. « Facere aliquid ad utilitatem communem , quod nulli
nocet, hoc est licitum cuilibet privatae personae; sed si sit cum
nocumento alterius , hoc non debet fieri , nisi secundum judi
cium ejus ad quem pertinet aestimare quid sit subtrahendum
partibus pro salute totius. » ( 2. 2. q. 64. art. 3. )
§ 131.
Propositio 4". Innocentes occidere non licet.
Prob. « Homo dupliciter consideran potest : uno modo secun
dum se; alio modo per comparationem ad aliud. Secundum se
quidem considerando hominem , nullum occidere licet, quia in
quolibet etiam peccatore debemus amare naturam quam Deus
fecit , quae per occisionem corrumpitur. Sed, sicut supra dictum
est , occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonum
commune, quod per peccatum corrumpitur. Vita autem justo-
rum est conservativa et promotiva boni communis, quia ipsi
sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet
occidere innocentem. л
ETHICA. 433
§ 132.
SchoLium. Objectiones circa occisionem innocentis.
Obj. 1". « Videtur quod liceat in aliquo casu interficere inno-
centem... Abraham commendatus est, quod timuit Dominum ,
quoniam voluit interficere filiumsuum innocentem. Ergo potest
aliquis innocentem interficere sine peccato. »
Resp. « Deus habet dominium mortis et vitae ; ejus enim ordi-
natione moriuntur et peccatores et justi. Et ideo ille qui,
mandato Dei, occidit innocentem, talis non peccat; sicut nec
Deus, cujus est executor; et ostenditur Deum timere, ejus man-
datis obediens. »
Obj. 2". « In genere peccatorum quae contra proximum com-
mittuntur, tanto majus videtur aliquod esse peccatum, quanto
majus nocumentum infertur ei in quem peccatur. Sed occisio
plus uocet peccatori , quam innocenti, qui de miseria hujus
vitae ad cœlestem gloriam transit per mortem. Cum ergo in
aliquo casu liceat peccatorem occidere, multo magis licet occi-
dere innocentem vel justum. »
Resp. « In pensanda gravitate peccati, magis est considcran-
dum id quod est per se , quam id quod est per accidens. Unde ille
qui occidit justum, gravius peccat quam ille qui occidit pecca
torem : 1°. quia nocet ei quem plus debet diligere, et ita magis
contra charitatem agit; 2°. quia injuriam infert ei qui est minus
dignus, et ita magis contra justitiam agit ; 3°. quia privat com-
munitatem majori bono; 4". quia magis Deum contemnift Quod
autem justus occisus ad gloiiam perducatur a Deo, per accidens
se habet ad occisionem. » (2. 2. q. 64. art. 6.)
§ 133.
Propositio 5". Agressorem injustum licet occidere , modo vis vi
repellatur cum moderamine inculpatae tutelae.
Prob. « In Exodo, XXIi. 2. dicitur : Si effringens fur domum,
sive suffodiens inventus merit, etaccepto vulnere mortuus merit,
percussor non erit reus sanguinis. Sed multo magis licitum est
defendere propriam vitam quam propriam domum. Ergo etiamsi
aliquis occidat aliquem pro defensione vitaB suae, non erit reus
homicidii.
« Nihil enim prohibet unius actus duos esse effectus , quorum
alter solum sit in intentione, alter vero sit praeter intentionem.
28
4-34 PHILOSOPHIE CURSUS.
Morales autem actus recipiunt speciem secundum id quod inten-
ditur, non autem ab eo quod est praeter intentionem, cum sit per
accidens. Ex actu ergo alicujus seipsum defendentis duplex
effectus sequi potest : unus quidem conservatio propriae vitae;
alius autem occisio invadentis. Actus ergo hujusmodi, ex hoc
quod intenditur conservatio propriae vitae, non habet rationem
illiciti , cum hoc sit cuilibet naturale quod se conservet in esse
quantum potest. Potest tamen quidam actus ex bona intentione
proveniens, illicitus reddi , si non sit proportionatus fini. Et ideo
si aliquis ad defendendum propriam vitam utatur majori vio-
lentia quam oportet, erit illicitum. Si vero moderate violentiam
repellat, erit licita defensio. Nam, secundum jura, vira vi repel-
1ere licet, cum moderamine inculpatae tutelae. Necest necessarium
ad salutem ut homo actum moderatae tutelaa praetermittat ad
evitandam occisionem alterius ; quia plus tenetur homo vitae suae
providere quam vitae alienae. Sed quia occidere hominem non
licet nisi publica auctoritate propter bonum commune, ut ex
supra dictis patet , illicitum est quod homo intendat occidere
hominem , ut seipsum defendat , nisi ei qui habet publicam aucto-
ritatem, qui intendens occidere hominem ad sui defensionem,
refert hoc ad publicum bonum, ut patet in milite pugnante con
tra hostes, et in ministro judicis pugnante contra latrones,
quamvis etiam et isti peccent , si privata libidine moveantur. »
(2. 2. q. 64. art. 7.)
§ 134.
Schouum 1"*. Quaer. utrum aliquis hominem casualiter occidens,
incurvat homicidii reatum.
Resp. « Secundum Philosophum in II. Physic. text. 49 et 50,
casus est causa agens praeter intentionem. Et ideo ea quae casua-
lia sunt, simpliciter loquendo , non sunt intenta neque volun-
taria. Et quia omne peccatum est voluntarium, secundum
Augustinum (lib. de vera Religione , c. xiv) , consequens est quod
casualia, in quantum hujusmodi, non sunt peccata.
« Contingit tamen, id quod non est actu volitum per se vel
intentum , esse per accidens volitum vel intentum , secundum
quod causa per accidens dicitur removens prohibens. Unde ille
qui non removet ea ex quibus sequitur homicidium , si debeat
removere , incurrit quodammodo homicidium voluntarium. »
« Hoc autem contingit dupliciter : uno modo , quando dans
operam rebus illicitis, quas vitare debeat, homicidium incurrit;
ETHICA. 435
alio modo , quando non adhibet debitam sollicitudinem. Et ideo
secundum jura , si aliquis det operam rei licilae, debitam dili-
gentiam adhibens, et ex hoc homicidium sequatur, non incurrit
homicidii reatum. Si vero det operam rei illicitae, non adliibens
diiigentiam debitam, non evadit homicidii reatum, si ejus opera
mors hominis consequatur. » (2. 2. q. 64. art. 7.)
§ m.
Scholium 2nm. Quaer. utrum liceat aliquem mutilare?
Resp. « Cum membrum aliquod sit pars totius humani corpo-
ris, est propter totum, sicut imperfectum propter perfectum.
Unde disponendum est de membro humani corporis, secundum
quod expedit toti corpori. Membrum autem humani corporis per
se quidem utile est ad bonum totius corporis; per accidens tamen
potest contingere quod sit nocivum, puta cum membrum putri-
dum est totius corporis corruptivum. Si ergo membrum sanum
fuerit, et in sua naturali dispositione consistens , non potest prae-
scindi absque totius corporis detrimento. Sed quia ipse totus
homo ordinatur, ut ad finem , ad totam communitatem , cujus
est pars , potest contingere quod abscissio membri , etsi vergat in
detrimentum totius corporis , ordinetur tamen ad bonum com-
numitatis, in quantum alicui infertur in pœnam ad cohibitionem
peccatorum. Et ideo sicut per publicam potestatem aliquis licite
privatur totaliter vite propter aliquas majores culpas; ita etiam
privatur membro propter aliquas culpas minores. Hoc autem non
est licitum alicui privatae personae , etiam volente illo cujus est
membrum , quia per hoc fit injuria communitati, cujus est ipse
homo, et omnes partes ejus. Si vero membrum propter putre-
dinem sit totius corporis corruptivum, tum licitum est, de
voluntate ejus cujus est membrum, putridum membrum prae-
scindere propter salutem totius corporis ; quia unicuique com-
missa est cura propriae salutis. Et eadem ratio est, si fiat volun
tate ejus ad quem pertinet curare de salute ejus qui habet
membrum corruptivum. Aliter autem aliquem membro mutilare
est omnino illicitum. » (2.2. q. 65. art. 1.)
§ 136.
Scholium 3um. Quaer. utrum liceat patri verberare filium , aut
domino servum.
Resp. « Per verberationem nocumentum quoddam infertur
43<j PHILOSOPHIjE CURSUS.
corpori ejus qui verberatur; aliter tamen quam in mutilatione;
nam mutilatio tollit corporis integritatem; verberatio vero tan-
tummodo affioit sensum dolore; unde multo minus nocumen-
tum est quam mutilatio membri. Nocumentum autem inferre
alicui non licet , nisi per modum pœnae , propter justitiam.
Nullus autem juste punit aliquem, nisi sit ejus jurisdictioni
subjectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti pote-
statem aliquam super illum qui verberatur. Et quia filius subdi-
tur potestati patris , et servus potestati domini , licite potest
verberare pater filium, et dominus servum, causa correctionis
disciplinae.
« Major enim potestas majorem debet habere coactionem.
Sicut autem civitas est perfecta communitas, ita princeps civi
tatis habet perfectam potestatem coercendi; et ideo potest inni
gere pœnas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis.
Pater autem et dominus, qui praesunt familiae domesticae, quae
est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem
coercendi, secundum leviores pœnas, quae non inferunt irrepa-
rabile nocumentum, et hujusmodi est verberatio. » (2. 2. q. 65.
art. 2. ad 2.)
§ 137.
SchoLium 4um. Quaer. utrum hominem liceat incarcerare.
Resp. « In bonis corporis , tria per ordinem considerantur :
1°. quidem integritas corporalis substantiae; cui detrimentum
affertur per occisionem , vel mutilationem; 2°. delectatio, vel
quies sensus; cui opponitur verberatio, vel quodlibet sensum
doloris afficiens ; 3°. motus et usus membrorum ; qui impeditur
per ligationem , vel incarcerationem, seu quamcumque deten-
tionem. Et ideo incarcerare aliquem, vel qualitercumque deti-
nere est illicitum, nisi fiat secundum ordinem justitiae , aut in
pcenam, aut ad cautelam alicujus mali vitandi. »
§ 138.
SchoLium Sum. Objectiones contra incarcerationem.
Obj. i". « Non licet aliquem hominem incarcerare. Actus
enim est malus ex genere, qui cadit supra indebitam materiam;
sed homo habens naturalem arbitrii libertatem , est indebita
materia incarcerationis , quae libertati repugnat. Ergo illicitum
est aliquem incarcerare. »
ETHICA. 437
J1esp. « Homo qui abutitur potestate sibi data , meretur eam
amiltere; et ideo homo qui peccando abusus est libero usu
suorum ruembrorum, conveniens est incarcerationis materia. a
Obj. 2". « Humana justitia regulari debet ex divina. Sed sicut
dicitur Eccl. Xv. 14. : Deus reliquit hominem in manu consilii
sui. Ergo videtur quod non est aliquis coercendus vinculis, vel
careere. »
Resp. « Deus quandoque secundum ordinem suae sapientiae
peccatores cohibet, ne possint peccata implere, secundum illud
Job. v. 12 : Qui dissipat cogitationes malorum, ne possint
implere manus eorum quod cceperant ; quandoque vero eos per-
mittit quod voluerunt agere : et similiter , secundum huma-
nam justitiam , non pro qualibet culpa homines incarcerantur,
sed pro aliquibus. »
Obj'. 3". « Nullus est coercendus nisi ab opere malo , a quo
quolibet potest alium licite impedire. Si ergo incarcerare ali-
quem esset licitum, ad hoc quod cohiberetur a malo, cuilibet
esset licitum aliquem incarcerare ; quod patet esse falsum. Ergo
et primum. »
Resp. « Detinere hominem ad horam ab opere illicito statim
perpetrando , cuilibet licet ; sicut cum aliquis detinet aliquem ,
ne se praecipitet , vel ne alium feriat. Sed simpliciter aliquem
includere , vel ligare , ad eum solum pertinet , qui habet dispo-
nere universaliter de actibus et vita alterius : quia per hoc
impeditur non solum a malis faciendis , sed etiam a bonis agen-
dis. » (2. 2. q. 65. art. 3. )
§139.
SchoLium 6°m. Quaer. utrum bellum sit licitum.
Iiesp. « Ad hoc quod aliquod bellum sit justunl, tria requi-
runtur : 1°. quidem auctoritas principis, cujus mandato bellum
est gerendum. Non enim pertinet ad personam privatem bellum
movere , quia potest jus suum in judicio superioris prosequi.
Similiter etiam convocare multitudinem , quod in bellis oportet
fieri, non pertinet ad privatam personam. Cum autem cura rei-
publicfe commissa sit principibus , ad eos pertinet rempublicam
civitatis, vel regni, seu provinciae sibi subditae tueri. Et sicut
licite defendunt eam materiali gladio contra interiores pertur-
bationes , dum malefactores puniunt , secundum illud Apostoli
ad Дот. хш. 4 : Non sine causa gladium portat ; minister enira
438 philosophue cursus.
Dei est , vindex in iram ei qui male agit; ita etiam gladio bellico
ad eos pertinet rempublicam tueri ab exterioribus hostibus. Unda
et principibus dicitur in Psalm. lxxxi. 4 : Eripite pauperem , et
egenum de manu peccatoris liberate. Unde Augustinus dicit
(contra Faustum. lib. XXII. cap. lxxv) : Ordo naturalis mortalium
paci accommodatus , hoc poscit ut suscipiendi belli auctoritas
atque consilium penes principes sit. — 2°. Requiritur causa
justa; ut scilicet illi qui impugnantur, propter aliquam cul-
pam impugnationem mereantur. Unde Augustinus dicit ( in
lib. LXXXIIl. quaest. scil. sup. Jos., quaest. 16) : Justa bella
solent definiri quae ulciscuntur injurias, si gens, vel civitas
plectenda est, quae vel vindicare neglexerit, quod a suis
improbe factum est, vel reddere quod per injuriam ablatum est.
— 3°. Requiritur ut sit intentio bellantium recta ; qua scilicet
intenditur vel ut bonum promoveatur , vel ut malum vitetur.
Unde August. (in lib. de Verbis Domini , habetur cap. Apud, 23.
quaest. 1., sed ex August. non occurrit) : Apud veros Dei culto-
res etiam illa bella pacata sunt quae non cupiditate, aut crude-
litate , sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur, et boni
subleventur. »
§ 140.
Scholium 7um. Objectiones de bello.
Obj. i*. « Bellare semper est peccatum. Pœna enim non infligi-
tur nisi pro peccato. Sed bellantibus a Domino inducitur paena,
secundum illud Matth. xxvi. 32 : Omnis qui acceperit gladium,
gladio peribit. Ergo omne bellum est illicitum. »
Resp. « Sicut Augustinus dicit (lib. XXII. cont. Faust. c.lxx):
Ille accipit gladium, qui, nulla superiori aut legitima potestate,
aut jubente vel concedente, in sanguinem alicujus armatur. Qui
vero ex auctoritate principis vel judicis (si sit persona privata) ,
vel ex judicio justitiae, quasi ex auctoritate Dei ( si sit persona
publica), gladio utitur, non ipse accipit gladium, sed ab alio
sibi commisso utitur; unde ei pœna non debetur. Nec tamenilli
etiam qui cum peccato gladio utuntur, semper gladio occidun-
tur; sed ipsi suo gladio semper pereunt, quia pro peccato gladii
aeternaliter puniuntur, nisi pœniteant. »
Obj. 2*. « Quidquid contrariatur divino praecepto , est pecca
tum. Sed bellare contrariatur divino praecepto; dicitur enim
Matth. v. 39 : Ego autem dico vobis non resistere malo. Et
ETHICA. 439
Rom. xii. 19. dicitur: Non vos defendentes , charissimi , seddate
locum irae. Ergo bellare semper est peccatum. »
Resp. « Hujusmodi praecepta, sicut Augustinus dicit (in lib. I.
de Serm. Domini in monte , c. xix), semper sunt servanda in pra>
paratione animi, ut scilicet semper homo sit paratus non resi-
stere , vel se non defendere , si opus fuerit. Sed quandoque est
aliter agendum, propter commune bonum, vel etiam illorum
cum quibus pugnatur. Unde Augustinus dicit in epist. ad Mar-
cellinum : Agenda multa sunt etiam cum invitis benigna qua-
dam asperitate plectendis. Nam cui licentia iniquitatis eripitur,
utiliter vincitur; quoniam nihil est infelicius felicitate peccan-
tium, qua pœnalis nutritur impunitas, et mala voluntas, velut
hostis interior, roboratur. »
Obj. 3*. « Nihil contrariatur actui virtutis nisi peccatum. Sed
bellum contrariatyr paci. Ergo bellum semper est peccatum.»
Resp. « Etiam illi qui juste bella gerunt, pacem intendunt, et
ita paci non contrariantur, nisi malae , quam Dominus non venit
mittere in terram, ut dicitur Matth. x. Unde Augustinus dicit
ad Bonifacium epist. 189, al. 205 : Non quaeriturpax ut bellum
exerceatur; sed bellum geritur utpax acquiratur. Esto ergo bel-
lando paciflcus , ut eos quos expugnas , ad pacis utilitatem vin-
cendo perducas. » (2. 2. q. -40. art. 1.)
§ 141.
Scholium 8um. Quaer. utrum licitum sit duellum.
Resp. « Duellum in genere est pugna duorum vel paucorum
inter se. Strictiori sensu dicitur : periculosa duorum pugna ex
condicto praecedenti de loco , tempore et armis. Duellum est :
1°. publicum vel privatum, prout fit auctoritate publica, vel non;
2°. solemne vel simplex , prout fit coram testibus, vel absque
illis. » (Gury. Comp. theol. mor.)
Duellum, auctoritate publica susceptum, est licitum, si fiat ad
bonum commune, ut bellum conficiatur. Cum enim liceat multos
contra multos pugnare, ubi non datur alia ratio jus vindicandi ,
a fortiori , ut sanguini parcatur, paucioribus rem dirimendam
committere fas erit.
Si vero aliis de causis duellum ab auctoritate publica permit-
tatur aut etiam imperetur, est prorsus illicitum. Princeps enim
ad id a Deo potestatem habet, ut legem naturalem observari ab
omnibus curet ; lex vero naturalis vetat duellum , excepto casu
AAO PHILOSOPHIE CURSUS.
in quo fit, eo fine ut bellum justum ad paucos veluti contraha-
tur; neque ergo princeps duellum potest permittere, multoque
minus imperare ; neque subditus principi injusta sive permit-
tenti, sive imperanti potest obedire.
Duellum autem dixi lege naturali esse illicitum. Etenim extra
casum defensionis legitimae contra injustum et actualem agres-
sorem , nulli licet quemquam occidere aut mutilare , ut supra
probatum est; atqui in duello uterque pugnator et se ipsum et
alterum occisionis aut saltem mutilationis periculo proxime ac
directe exponit ; ergo duellum lege naturali est vetitum.
§ U2.
Scholium 9nm. Objectiones pro duello.
Obj. Jure naturali vitam temporalem , imo etbona materialia,
armis licet tueri , etiam cum periculo occisionis sive alterius,
sive sui ipsius ; atqui , altera ex parte , honor bono cuilibet mate-
riali , quin et vitae ipsi temporali , praestat; altera vero ex parte ,
duellum est saepe medium unicum honoris sive tuendi, sive repa-
randi; ergo jure naturali licitum est.
Resp. Conc. maj. Ad min.: primant partent distinguo: bono cui
libet ac etiam vitae praestat honor, i. e. recta existimatio probo-
rum, cowc./falsaetvana vanorum existimatio, nego. Qui enira
abiis, qui falso de virtute ac merito judicant, existimari quae-
rit , aut vituperari veretur, non honorem ille , sed probrum potius
appetit.
Ulterius vero altérant minoris partem nego. Nunquam enim
duellum potest esse ratio honorem sive tuendi, sive reparandi.
Armorum quippe experientia nihil aliud quam corporalem
quamdam dexteritatem et animi praesentiam demonstrat ; ex eo
autem quod manu aut animo fortior sis quam ego , non inde
sequitur te vel me bene aut male egisse aut dixisse in ea re quae
duellandi fuit occasio.
Insto 1°. Ille merito ignavus ac vilîs censetur, qui injuriam
inultam abire permittit; atqui duellum est medium injuriam
praeteritam ulciscendi, futuras vero terrore incusso praecavendi;
ergo duellum est licitum.
Resp. Maj. nego. Ignavus enim ac vilis ille est, qui, vano
hominum respectu et falsi judicii ac inanis loquelae terrore
cedens, legem violat; majorisque imo et superioris animi est
injurias contemnere et inimico parcere , quam , ferarummore,
ETHICA. Ш
corporea vi ferociter inter se insurgera aß saevire; unde minorem
nego: Et vero, injuriam passus es, vel in bonis materialibus,
quae non duello restituentur, sed justa judicis sententia requi-
renda sunt; vel in corpore, cujus laesiones, alterius aut etiam
iterata tui ipsius laesione vel etiam occisione , non sanabis ; vel
in fama : sed enim ea quae male audisti , aut vere aut falso sunt
dicta : si vere , non falsa ea esse duello probabuntur ; neque
etiam si falso. Tum vero sola famam recuperandi via est , ut ,
sive judicis sententia, sive testium affirmatione, calumnia
demonstrëtur. Quod si etiam te imbellem, ignavum, armorum
imperitum esse conclamarunt , non duello , sed in justo bello ,
dicteria haec vana esse declarabis.
Insto 2°. Cuique licet vitam et bona temporalia etiam armis
defendere; atqui ea est nunc morum circa hoc depravatio , ut ,
quibusdam in casibus, vir militaris, nisi duellum acceptet,
officio ad suam suorumque sustentationem necessario, debeat
cedere; ergo , in his saltem casibus, licet duellum acceptare.
Besp. Vitam et bona licet armis defendere, dist. : contra inju
stam agressorem directum et actualem, cone. ; ubi vero agressio
nec directa est nec actualis, nec per se ad vitae aut fortunae spo-
liationem tendit, neg. Ille porro qui duellum minatur ac propo-
nit, non directe te ex officio tuo deturbat , imo neque ipse officio
hoc tuo te spoliabit, sed injustae ac perversae hominum malevo-
lentiae cedere cogeris. Nunquam vero licet malum directe efficere,
ut bonum indirecte fiat , vel ut aliud malum indirecte vitetur;
sed duellum est directe malum; ergo qui illud acceptat, ut
infamiam quamdam apud vanos et improbos et inde miseriam
effugiat, directe malum efficit ut malum aliud indirecte vitet.
CoroLLarium. Ergo tandem non licet duellum ea lege suscipere,
ut alterutro vulnerato, vel certo ictuum numero completo,
cesset pugna; eo quod etiam tunc sive mortis, sive laesionis utrique
grave immineat discrimen.
§ 444.
Propositio 2". Matrimonium non cadit sub praecepto.
Prob. a Natura inclinat ad aliquid dupliciter : uno modo,
sicut ad id quod est necessarium adperfectionem unius , et talis
inclinatio quemlibet obligat , quia naturales perfectiones omni
bus sunt communes ; alio modo , inclinat ad aliquid quod est
necessarium ad perfectionem multitudinis; et cum multa sint
hujusmodi, quorum unum impedit aliud, ex tali inclinatione
non obligatur quilibet homo per modum praecepti ; alias quilibet
homo obligaretur ad agriculturam etaedificatoriam, et ad hujus
modi officia, quae sunt necessaria communitati humanae; sed
inclinationi naturae satisfit, cum per diversos diversa de prae-
dictis complentur. Cum ergo ad perfectionem humanae multitu
dinis sit necessarium aliquos contemplativae vitae inservire , quae
maxime per matrimonium impeditur; inclinatio naturae ad
matrimonium non obligat per modum praecepti , etiam secun
dum philosophos. Unde Theophrastus probat quod sapienti non
expedit nubere, ut refert Hieronymus. ( Lib. I. contra Jovin.
cap. xxvm. )
§ 145.
SchoLium. Objectio de obligatione matrimonii.
Obj. « Ubi manet eadem ratio obligans, eadem obligatio manere
debet. Sed propter hoc obligabantur homines ad matrimonium
antiquo tempore, ne multiplicatio humani generis cessaret.
Cum ergo hoc idem sequatur, si quilibet libere potest a matri
monio abstinere , videtur quod matrimonium sit in praecepto. »
444 PHILOSOPHIC CURSUS.
Hesp. « Natura humana communiter ad diversa officia et actus
inclinat, ut jam dictum est (supra); sed quia est diversimode in
diversis, secundum quod individuatur inhocvelin illo, unum
magis inclinat ad unum illorum officiorum, et aliud magis ad
aliud, ex diversitate complexionum diversorum individuorum.
Et ex hac diversitate simul cum divina providentia, quae omnia
moderatur, contingit quod unus eligat unum officium, ut
agriculturam , alius aliud. Et sic etiam contingit, quod quidam
eligant matrimonialem vitam , et quidam contemplativam.
Unde nullum periculum imminet. » ( Suppl. q. 41. art. 2.
et ad 4. )
§ 146.
Propositio 3". Virginitatis status non est contra legem natura?.
Prob. я In humanis actibus illud est vitiosum, quod est prater
rectam rationem. Habet autem hoc recta ratio , ut his quae sunt
ad finem utatur aliquis secundum eam mensuram , quae congruit
fini. Est autem triplex hominis bonum ut dicitur I. Ethic. Unum
quidem quod consistit in exterioribus rebus, puta divitiis.
Aliud autem quod consistit in bonis corporis. Tertium autem
quod consistit in bonis animae. Inter quae etiam, bona contem
plative vitae sunt potiora bonis vitae activae : ut Phil. probat in
lib. X. Ethic. Et Dominus dicit Luc. x : Maria optimam partem
elegit. Quorum bonorum, exteriora quidem ordinantur ad ea
quae sunt corporis, ea vero quae sunt corporis , ad ea quae sunt
animae ; et ulterius ea quae sunt vitae activae , ad ea quae sunt
vitae contemplativae. Pertinet igitur ad rectitudinem rationis,
ut aliquis utatur exterioribus bonis , secundum eam mensu
ram quae competit corpori , et similiter de aliis. Unde si quis
abstineat ab aliquibus possidendis, quae alias esset bonum
possidere , ut considat saluti corporali , vel etiam contempla-
tioni veritatis, non est hoc vitiosum, sed secundum rationem
rectam. Et similiter si quis abstineat a delectationibus corpo-
ralibus, ut liberius vacet contemplationi veritatis , pertinet
hoc ad rectitudinem rationis... Dicit enim Apostolus, I. Cor. vn:
Mulier innuptaet virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta
et corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt
mundi; et quomodo placeat viro. Unde relinquitur quod virgi-
nitas non est aliquid vitiosum, sed potius laudabile. »
ETHICA. 445
§ *47.
SchoLium. Objectiones contra virginitatem.
Obj. 1". « Videtur quod virginitas sit illicite. Omne enim
quod contrariatur praecepto legis naturae est illicitum : sed sicut
praeceptum legis naturae ad conservationem individui est , quod
tangitur Genes. n : De omni ligno quod est in paradiso comede ;
ita etiam praeceptum legis naturae est ad conservationem spe-
ciei, quod ponitur Genes. n : Crescite et multiplicamini, et
replete terram. Ergo sicut peccaret qui abstineret ab omni cibo,
utpote faciens contra bonum individui; ita etiam peccat, » qui
omnino abstinet a matrimonio , utpote faciens contra bonum
speciei.
Resp. a Praeceptum habet rationem debiti , ut supra dictum
est: dupliciter autem aliquid est debitum : uno modo, ut implea-
tur ab uno. Et hoc debitum sine peccato praeteriri non potest.
Aliud autem est debitum implendum a multitudine. Et ad tale
debitum complendum non tenetur quilibet de multitudine.
Multe enim sunt multitudini necessaria, ad quae implendaunus
non sufficit. Sed implentur a multitudine, dum unus hoc , alius
illud facit. Praeceptum igitur legis naturae , homini datum de
comestione , necesse est quod ab unoquoque impleatur. Aliter
enim individuum conservari non posset. » Sed praeceptum datum
de multiplicatione generis humani respicit totam multitudinem
hominum , « cui necessarium est non solum quod multiplice-
tur corporaliter , sed etiam quod spiritualiter proficiat. Et ideo
sufficienter provideturhumanae multitudini, к si quidam nubant;
« quidam vero ab hoc abstinentes , contemplationi divinorum
vacent ad totius humani generis pulchritudinem et salutem.
Sicut etiam in exercitu, quidam castra custodiunt, quidam
signa deferunt, quidam gladiis decertant, quae temen omnia
debite sunt multitudini, sed per unum impleri non possunt. »
Obj. 2". « Omne illud quod recedit a medio virtutis , videtur
esse vitiosum : sed virginitas recedit a medio virtutis , ab omni
bus delectationibus... abstinens. Dicit enim Philosophus in IL
Ethic. quod qui omni voluptate potitur neque ab una recedit,
intemperatus est; qui autem omnes fugit , sicut agrestis est
insensibilis. Ergo virginitas est aliquid vitiosum. »
Resp. « llle qui abstinet ab omnibus delectationibus praeter
rationem rectam , quasi delectetiones secundum se abhorrens ,
446 PHILOSOPHIE CURSUS.
est insensibilis, sicut agrestis. Virgo autem non abstinet ab
omni delectatione , » sedsoluma quibusdam, et ab his abstinet
secundum rationem rectam, ut dictum est : « Medium autem
virtutis non secundum quantitatem, sed secundum rationem
rectamdeterminatur, ut dicitur in II. Ethic. Unde demagnanimo
dicitur in IV. Ethic. quod est magnitudine extremus, eo autem
quod , ut oportet , medius. »
Obj. 3*. « Pœna non debetur nisi vitioso. Sed apud antiquos
puniebantur secundum leges illi qui semper cœbbem vitam
ducebant, ut Valerius Maximus dicit. Unde et Plato secundum
Aug. (in lib.de vera Religione c. m) sacrificasse naturae dicitur :
ut perpetua ejus continentia tanquam peccatum, aboleretur.
Ergo virginitas est peccatum. »
Resp. « Leges feruntur secundum ea quae ut in pluribus acci-
dunt. Hoc autem rarum erat apud antiquos , ut aliquis amore
veritatis contemplandae » cœlibem .vitam duceret, « quod solus
Plato legitur fecisse. Unde non sacrificavit , quasi hoc peccatum
reputaret, sed perversae opinioui civium cedens; ut ibid. Aug.
dicit. » ( 2. 2. q. 152. art. 2. )
§ 148.
Propositio 4*. Matrimonii impedimenta fundantur in jure natu-
rali.
Prob. « Personae illegitimae ad matrimonium dicuntur, ex
eo quod sunt contra legem qua matrimonium statuitur. Matri
monium autem, in quantum est officium naturae , statuitur lege
naturae : in quantum est sacramentum , statuitur jure divino
(scilicet positivo): in quantum est in officium communitatis,
statuitur lege civili. Et ideo ex qualibet dictarum legum potest
aliqua persona effici ad matrimonium contrahendum illegitima. t
(Suppl.q. 50. art. 1. ad 4.) Unde matrimonialis contractus impe-
ditur aut dirimitur immediate ex jurenaturali, ubi intercedunt
obstacula , quibus essentialiter contractus ipse invalidatur, aut
personae inhabiles matrimonio redduntur. Cum vero matrimonii
officium non contrahentes tantum , sed et prolem , quin et totam
communitatem respiciat : siquidem ex matrimonio inconvenient'
innumera scatent pericilia pro universa societate ; juris civilis
est determinare impedimenta , quibus his periculis praecaveatur.
Jus autem illud civile fundatur in ipso jure naturae, cujus est
ultima et particularis applicatio. Tandem ex quo matrimonium
ETHICA. 447
ad sacramenti dignitatem fuit evectum, ratio ipsa dictat pote-
statis sacrae esse ea vetare, quae matrimonii sanctitati officerent ,
et impedimenta proinstatuere. Unde mediate et ultimato tandem
jus tum civile tum sacrum , impedimenta matrimonium sive
impedientia sive dirimentia statuendi, in ipso naturali jure
radicitus fundatur.
Quae vero ulterius inquiri possunt , tum de impedimentis ipsis
in specie, tum de potestate impedimenta statuendi, haec jam
non tam ad jus naturale spectant, quam ad jus positivum , sive
canonicum, sive politicum; unde quaestiones illae non ad phi-
losophos, sed ad theologos pertinent et ad jurisconsultos.
§ m.
Scholium. Quaer. utrum pluralitas uxorum sit contra legem
naturae.
Resp. « Lex naturalis nihil aliud est quam conceptio homini
naturaliter indita, qua dirigitur ad convenienter agendum in
actionibus propriis... Omne autem illud quod actionem inconve-
nientem reddit fini, quem natura ex aliquo opere intendit,
contra legem naturae esse dicitur. Potest autem actio non conve-
niens esse fini , vel principali vel secundario , et sive sic sive
sic, hoc contingit dupliciter : Uno modo , ex aliquo quod omnino
impedit finem » sive primarium sive secundarium;... « alio
modo, ex aliquo quod facit difficilem aut minus decentem per-
ventionem ad finem principalem vel secundarium :... Si ergo
actio sit inconvenie.ns fini , quasi omnino prohibens finem prin
cipalem , directe per legem naturae prohibetur primis praeceptis
legis naturae, quae sunt in operabilibus, sicut communes animi
conceptiones in speculativis. Si autem sit incompetens fini secun
dario, quocumque modo, aut etiam principali, ut faciens diffi
cilem, vel minus congruam perventionem ad ipsum, prohi
betur, non quidem primis praeceptis legis naturae, sed secundis,
quae ex primis derivantur ; sicut conclusiones in speculativis , ex
principiis per se notis fidem habent; et sic dicta actio contra
legem naturae esse dicitur. Matrimonium ergo habet pro fine
principali prolis procreationem et educationem , qui quidem
finis competit homini secundum naturam sui generis : unde et
aliis animalibus est communis, ut dicitur in VIII. Ethic. c. xn;
et sic bonum matrimonii assignatur proles. Sed pro fine secun
dario, ut dicit Philosophus, ibid., habet in homiaibus solis
448 philosophie cuasos.
communicationem operum, quae sunt necessaria in vita, ut
supra dictum est. Et secundum hoc, fidem sibi invicem debent,
quae est unum de bonis matrimonii. Habet ulterius alium finem,
in quantum inter fideles est , scilicet significationem Christi et
Ecclesiae ; et sic bonum matrimonii dicitur sacramentum. Unde
primus finis respondet matrimonio hominis, in quantum est
animal; secundus in quantum est homo; tertius , in quantum est
fidelis. Pluralitas ergo uxorum neque totaliter tollit, neque ali-
qualiter impedit matrimonii primum finem... Sec secundarium
finem etsi non totaliter tollat , tamen multum impedit , eo quod
non facile potest esse pax in familia, ubi uni viro plures uxores
junguntur; cum non possit unus vir sufficere ad satisfaciendum
pluribus uxoribus ad votum, et etiam quia communicatio pluri-
mum in uno officio causat litem : sicut figuli corrixantur ad
invicem, et similiter plures uxores unius viri. Tertium autem
finem totaliter tollit, eo quod sicut Christus est unus, ita et
Ecclesia una... Et ideo patet ex dictis quod pluralitas uxorum
quodammodo est contra legem naturae , et quodammodo non. i
(Suppl. q. 65. art. 1.)
§ 150.
Propositio 5*. Indissolubilitas matrimonii est de lege naturae.
Prob. « Matrimonium ex intentione naturae ordinatur ad edu-
cationem prolis, non solum ad aliquod tempus, sed per totam
vitam prolis. Unde de lege naturae est , quod parentes filiis the-
saurizent, et filii parentum haeredes sint. (II. Cor. xn.) Et ideo,
cum proles si t commune bonum viri et uxoris , oporteteorum
societatem perpetuo permanere indivisam, secundum legis
naturae dictamen. Et sic inseparabilitas matrimonii est de lege
naturae. » (Suppl. q. 67. art. 1.)
Unde divortium in eo consistens quod vir et uxor ab invicem
divertant seu separentur ut alias nuptias contrahant , est contra
legem naturae, et absque expressa Dei dispensatione permitti non
potest. (Vide S. Thom. Suppl. q. 67. art. 3.)
§ 152.
Propositio 1*. Jure naturali, homo res exteriores potest possidere.
Prob. « Res exterior potest dupliciter considerari : uno modo,
quantum ad ejus naturam , quae non subjacet humanae potestati ,
sed solum divinae, cui omnia ad nutum obediunt; alio modo,
quantum ad usum ipsius rei , et sic habet homo naturale domi
nium exteriorum rerum, quia per rationem et voluntatem
potest uti rebus exterioribus ad suam utilitatem , quasi propter
se factis; semper enim imperfectiora sunt propter perfectiora.
Et ex hac ratione Philosophus probat in I. Polit. c. v, quod
possessio exteriorum rerum est komini naturalis. Hoc autem
naturale dominium super caeteras creaturas, quod competit
homini secundum rationem, in qua imago Dei consistit, mani-
festatur in ipsa hominis creatione, C'en. i. 26, ubi dicitur:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ; et
praesit piscibus maris , etc. »
§ 153.
Scholium. Objectiones contra jus dominii.
Obj. 1*. « Videtur quod non sit naturalis homini possessio
exteriorum rerum. Nullus enim debet sibi attribuere quod Dei
est. Sed dominium omnium creaturarum est proprium Dei,
secundum illud Psalm. xxui. 1 : Domini est terra, etc. Ergo non
est naturalis homini possessio rerum exteriorum. »
Resp. « Deus habet principale dominium omnium rerum;
et ipse secundum suam providentiam ordinavit quasdam res
ad corporalem hominis sustentationem ; et propter hoc , homo
habet naturale rerum dominium, quantum ad potestatem
utendi ipsis. »
Obj. 2*. « Basilius exponens verbum divitis dicentis, Luc. xx/i :
29
450 PHILOSOPHIE CURSUS.
Congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea, dicit (in
Serm. super illud : Destruam horrea mea, vers. fin.) : Die mihi,
quae tua? Unde ea sumens in vitam tulisti? Sed illa quae homo
possidet naturaliter , potest aliquis convenienter dicere esse sua,
Ergo homo non possidet naturaliter exteriora bona. »
Resp. « Dives ille reprehenditur ex hoc quod putabat exteriora
bona esse principaliter sua , quasi non accepisset ea ab alio , sci
licet a Deo. »
Obj. 3". « Ambrosius dicit (in lib. I. de Trin. seu de Fide ad
Grat., ci): Dominus nomen est potestatis. Sed homo non habet
potestatem super res exteriores : nihil enim potest circa earum
naturam immutare. Ergo possessio exteriorum rerum uon est
homini naturalis. »
Resp. « Illa ratio procedit de dominio exteriorum rerum,
quantum ad naturas ipsarum; quod quidem dominium soli Deo
convenit, ut dictum est. » (2. 2. q. 66. art. \.)
§ №.
Propositio 2". Jure naturali, rem aliquam quasi proprium possi-
dere unicuique licitum est.
Prob. « Circa rem exteriorem duo competunt homini : quo
rum unum est potestas procurandi et dispensandi , et quantum
ad hoc licitum est quod homo propria possideat. Est etiam neces-
sarium ad humanam vitam propter tria : 1°. quidem, quia magis
sollicitus est unusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli
competit, quam id quod est commune omnium vel multorum,
quia unusquisque laborem fugiens, relinquit alteri id quod
pertinetad commune, sicut accidit in multitudine ministrorum;
2°. quia ordinatius res humanae tractantur, si singulis imminet
propria cura alicujus rei procurandae; esset autem confusio, si
quilibet indistincte quaelibet procnraret; 3°. quia per hoc magis
pacificus status hominum conservatur , dum unusquisque re sua
contentus est. Unde videmus quod inter eos qui communiter et
ex indiviso aliquid possident, frequentius jurgia oriuntur.
« Aliud vero quod competit homini circa res exteriores, est
usus ipsarum; et quantum ad hoc non debet homo habere res
exteriores ut proprias, sed ut communes, ut scilicet de facili
aliquis eas communicet in necessitate aliorum. Unde Apostolus
dicit I. ad Tim. c. ultimo, 17 : Divitibus hujus saeculi praecipe,
facile tribuere, communicare de bonis, etc. »
ETHICA. .toi
§ 155.
SchoLium. Objectiones contrajus proprietatis.
Obj. 1". « Videtur quod non liceat alicui rem aliquam quasi
propriam possidere. Omneenim quod est contra jus naturale ,
est illicitum. Sed secundum jus naturale, omnia sunt communia;
cui quidem communitati contrariatur proprietas possessionum.
Ergo illicitum est cuilibet homini appropriare sibi aliquam rem
exteriorem. »
Resp. « Communitas rerum attribuiturjuri naturali, non quia
jus naturale dictet omnia esse possidenda communiter, et nihil
esse quasi proprium possidendum; sed quia secundum jus natu
rale non est distinctio possessionum, sedmagis secundum huma
num condictum, quod pertinet ad jus positivum. Unde proprietas
possessionum non est contra jus naturale, sed juri naturali
superadditur per adinventionem rationis humanae. »
Obj. 2\ « Basilius dicit exponens praedictum verbum divitis,
loc. cit. art. praec. , arg. 2 : Sicut qui praeveniens ad spectacula
prohiberet advenientes, appropriando sibi quod ad communem
usum ordinatur, similes sunt divites , qui communia, quae prae-
occupaverunt, aestimant sua esse. Sed illicitum esset praecludere
viam aliis ad potiendum communibue bonis. Ergo illicitum est
appropriare sibi aliquam rem communem. »
Resp. a llle qui praeveniens ad spectacula praepararet aliis
viam , non illicite ageret ; sed ex hoc illicite agit quod alios pro-
hibet; et similiter dives non illicite agit, si praeoccupans posses
sionem rei, quae a principio erat communis, aliis etiam
communicet; peccat autem, si alios ab usu illius rei indiscrete
proliibeat. Unde Basilius ibidem dicit : Cur tu abundas, ille vero
mendicat, nisi ut tu bona? dispensationis merita consequaris, ille
vero patientiae praemiis coronetur? »
Obj. 3". « Ambrosius dicit (serm. 64. de Temp. , versus finem
et habetur in Decretis, dist. 47, c. Sicut hi) : Proprium nemo
dicat, quod est commune. Appellat autem commune res exteriores,
sicut patet ex his quae praemittit. Ergo videtur illicitum esse
quod aliquis appropriet sibi aliquam rem exteriorem. »
Jlesp. « Cum dicit Ambrosius: Nemo proprium dicat quod est
commune, loquitur de proprietate quantum ad usum; unde
ftubdit : Plus quam sufficeret sumptui, violenter obtentum est. и
(2. 2. q. 66. art. 2.) Seu ut plenius in Ambrosii textu legitur :
432 PHILOSOPHIE CURSUS.
Proprium nemo dicat, quod e communi plusquam sufficeret
sumphun, et violenter obtentum est. » Me porro qui res violenter
ac proinde absque jure obtinet, eas sibi proprias esse dicere
nequit.
§ 156. DE DOMINII ÀCQUISITIONE.
Dominium legitime acquiritur : 1°. occupatione; 2°. inven-
tione; 2°. accessione; 4°. praescriptione ; 5°. haereditate; 6°. con-
tractu.
Occupatio est apprehensio rei quae nullius est. Tria ergo requi-
runtur ut occupatione legitimum fiat dominium : 1°. Ut res a
privato possit possideri. Sic ridiculus esset ille qui aves aut
pisces aut feras omnes libere undequaque vagantes , suas facere
vellet, cum nullum sit ipsi medium easretinendi; secus vero, si
animalia omnia, quae in loco aliquo suo et concluso detinentur,
sua faciat, vel si sibi emat aut reservet ea quae in aliquo v. g.
fluvii aut terrae tractu transeunt, itaut ipsi soli competat jusea
in hoc transitu occupandi. 2°. Ut rem aliquis suam actu facere
velit, et, ipsam apprehendendo , faciat. 3°. Ut nullalex occupa-
tioni obstet.
§ 158.
Inventione acquiri legitime possunt : 1°. Bona derelicta etvacan-
tia, quae ex jure naturali nullius sunt. (Ex jure Gallico, ad Rem-
publicam pertinent, Cod. civ. art. 537.) 2°. Thesauri, cujus nomine
venit res quaecumque abscondita , quam nemo suam esse potest
probare, et quae casu invenitur; 3°. Res nuper amissce, quae
inventons fiunt, si dominus post sufficientem diligentiam agnosci
non possit. Si vero rei dominus tandem aliquando compareat,
res ipsi reddenda est; quod si res fuerit consumpta, adhibita
ante sufficienti ad dominum detegendum diligentia, nihil est
restituendum , praeter id in quo consumens factus fuerit ditior.
Si vero necessaria ab inventore diligentia non fuerit habita,
totum damnum quod ex rei destructione procedit, reparari
debet.
§ 159.
AccEssio haberi dicitur cum res aliena ad rem nostram aliquo
modo accedit, et cum ipsa unitur. Quod variis modis fieri potest,
scilicet :
ÉTHtCA. 483
1o. Nativitate. Ubi mas et fœmina ad diversos pertinent, ani-
malia ex his nata fïunt ejus qui matrisest dominus. Hino axioma :
partus sequitur ventrem.
2°. Alluvione. Illud quod vi aquarum paulatim alicui praedio
accedit, fit possessio ejus cujus estpraedium. Repentina vero
alluvione non acquiritur dominium.
3°. Adjunctione , seu cum res quae ad diversos pertinent , ita
coalescunt ut non possint separari; specifications , seu cum ex
aliena materia corpus aliquod specie novum , artis ope , confl-
citur; commixtione , seu cum res quae diversorum sunt , ita com-
miscentur ut non possint dignosci ; aedificatione , plantations aut
seminatione, seu cum aliquis in fundo alieno aedificat , plantat
aut serit. In his variis casibus , ex jure naturali , res ita dirimenda
est ut suum unicuique tribuatur. Unde res aut rei pretium divi-
dantur , si fieri potest ; vel res vilior cedat ei, ad quem pertinet
res, quae materia aut artepraestat, et alter compensetur. Caetero-
quin haec omnia jure civili determinantur.
§ 160.
PrjESCRIPTIO est jus retinendi id quod jam diutina et pacifica
possessione, bona fide, occupatur. Jus illud in hoc axiomate
fundatur : Melior est conditio possidentis; quod ex hoc altero
eruitur : Nemo malus praesumitur, nisi probetur. Unde hoc ipso
quod abaliquo, bona fide, jamdiu res aliquapossidetur; aut jus
aliquod exercetur, supponi ac censeri debet legitime possidere
et agere, donee ipsius injustitia probetur. Juris autem civilis est
legales praescriptionis conditiones, pro communi tianquillitate ,
determinare.
§ 161.
ILereditas est jus possidendi bona, quae a cognatis defunctis
proveniunt, vel quae testamento donantur. Jus illud in jure natu
rali fundatur, quidquid contra dicant hi qui dominium a definido
transferri non posse contendunt. Siquidem non a defuncto fit trans
late, sed a vivo. Quis porro vivo jus deneget bona sua alteri con-
ferendi ealegeutipse ea usque ad mortem servet? Sedenimadhoc
reducitur jus haereditatis. Duplex quippe datur casus : possessor
testamentum se vivente condit vel non. In casu priori, tesfa-
mentum nihil aliud est quam testificatio voluntatis, qua viven»
possessor declarat sese sua bona tali dare. Porro ex jure naturali
454 PHILOSOPHIE CURSUS.
ost, ut quisque , modo nullius alteriusjus lœdatur, sua bona cui
voluerit transferat. In casu posteriori , ubi nempe testamentum
non conficitur, defuncti voluntas , dum viveret , censenda est
fuisse ut bona suacognatis, pro propinquitatisgradu, cederent;
undesifdii adsunt, liliis omnia, juxta patriae morem, divi-
denda; si lilii desint, caeteris sanguine proximioribus , et sic
deinceps.
Jure autem merito potestas civilis , communi omnium et sin-
gulorum securitati , pro suo officio, consulens, leges statuit,
quibus jus naturale haeredum in ultimis suis applicationibus
servetur incolume. His ergo legibus in conscientia obsequendura
est, si justae sint. Sicubi vero in aliquibus sinl iniquae, secluso
scandali aut majoris turbationis periculo , parendi nulla est obli-
gatio.
§ 162.
Conîracïts est conventio qua aliquis sese erga alterum obligat
ad aliquid dandum , faciendum aut omittendum.
Contractus est bilateralis seu synallagmaticus , vel unilateralis ,
prout ex utraque parte, aut ex alterutra tantum, contrahitur
obligatio.
Contractus item dicitur gratuitus vel onei'osus , prout alteruter
tanlum , vel uterque ex contrahentibus aliquid alteri praestat.
Sic gratuiti contractus sunt promissio , donatio, commodatum,
precarmm , depositum , sequestrum , mandatum - mutuum ; onerosi
vero, venditio et emptio, societas, locatio etconductio, cambium,
rensus. fidejussio, pignus et hypotheca, assecuralio , sponsio,
loteria.
Contractus omnis lex primaria et unica fere ea est, ut, bona
fide, absque fraude ac dolo, de repossibili, honesta ac justa
liat, et, fide semel data, pactum pactique conditiones , utrinque
a contrahente serventur. Pertinet autem ad auctoritatem supre-
mam varias variorum contractuum leges , pro communi singu-
lorum et omnium bono, particulariter determinare. Unde ea
modo nobis sunt circa haec examinanda , quae solo naturali jure
solvi possunt.
§163.
Scholium 1um. Qucer. utrum liceat rem pluris vendere quant
valet.
Resp. a Fraudem adhibere ad hoc quod aliquid plus justo
pretio vendatur, omnino peccatum est, in quantum aliquis
ETHICA. 455
decipit proximum in damnum ipsius. Unde el Tullius dicit (in
lib. III. de Offic, in Ut. : Quod bouo viro non est simulandum) :
Tollendum est igitur in rebus contrahendis omne mendacium;
non licitutorem venditor, nec qui contra se licitetur, emptor
apponat.
« Si autem fraus deficit, tune de emptione et venditione
dupliciter loqui possumus : uno modo secundum se, et secun-
dum hoc emptio et venditio videtur esse introducta pro com-
muni utilitate utriusque, dum scilicet unus indiget re alterius,
et e converso, sicut patet per Philosophum, in I. Polit. cap. vi.
Quod autem pro communi utilitate inductum est , non debet esse
magis in gravamen unius quam alterius ; et ideo debet secun
dum aequalitatem rei inter eos contractus institui. Quantitas
autem rei, quae in usum hominis venit, mensuratur secundum
pretium datum; ad quod inventum est numisma, ut dicitur
in V. Ethic. cap. v. Et ideo si vel pretium excedat quantitatem
valoris rei, vel e converso res excedat pretium, tolletur justitiae
aequalitas. Et ideo carius vendere vel vilius emere rem quam
valeat, est secundum se injustum et illicitum.
« Alio modo possumus loqui de emptione et venditione, secun
dum quod per accidens cedit in utilitatem unius et detrimentum
alterius ; puta cum aliquis multum indiget habere rem aliquam,
et alius laeditur , si ea careat , et in tali casu justum pretium
erit, ut non solum respiciatur ad rem quae venditur, sed ad
damnum quod venditor ex venditione incurrit. Et sic licite pote-
rit aliquid vendi plus quam valeat secundum se , quamvis non
vendatur plus quam valeat habenti. Si vero aliquis multum
juvetur ex re alterius quam accipit, ille vero qui vendit, non
damnificetur carendo re illa, non debet eam supervendere , quia
utilitas quae alteri accrescit, non est ex vendente, sed ex condi-
tione ementis. Nullus autem debet vendere alteri quod non est
suum; licet posait ei vendere damnum quod patitur. 1lle tamen
qui ex re alterius accepta multum juvatur, potest propria
sponte aliquid vendenti supererogare ; quod pertinet ad ejus
honestatem. » (2. 2. q. 77. art. 1.)
§ m.
Scholium 2um. Quaer. utrum venditio reddatur illicita propter
defectum rei venditae.
Resp. « Circa rem quae venditur triplex defectus considerari
456 PHILOSOPHIC CURSUS.
potest. Unus quidem secundum speciem rei; et hunc quidem
defectum si venditor cognoscat in re quam vendit, fraudem com-
mittit in venditione : unde venditio illicita redditur. Et hoc est
quod dicitur contra quosdam Isai. i. 22 : Argentum tuum
versum est in scoriam , vinum tuum mixtum est aqua; quod
enim permixtum est , patitur defectum quantum ad speciem.
Alius autem defectus est secundum quontitatem ; quae per men
suram cognoscitur; et ideo si quis scienter utatur deficient
mensura in vendendo, fraudem committit; et est illicita ven
ditio. Unde dicitur Deut. xxv. 13 : Non habebis in sacculo diversa
pondera , majus et minus ; nee erit in domo tua modius major
et minor; et postea subditur : Abominatur enim Dominus eum
qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam. Tertius defectus
est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal infirmum vendat
quasi sanum : quod si quis scienter fecerit, fraudem committit
in venditione; unde est illicita venditio. Et in omnibus talibus,
non solum aliquis peccat injustum venditionem faciendo, sed
etiam ad restitutionem tenetur. Si vero , eo ignorante , aliquis
praedictorum defectuum in re vendita fuerit , venditor qui
dem non peccat, quia facit injustum materialiter; nec ejus
operatio est injusta. Tenetur tamen , cum ad notitiam ejus
pervenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum
est de venditore, etiam intelligendum est ex parte emptoris.
Contingit enim quandoque venditorem credere rem suam esse
minus pretiosam quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat
aurum loco aurichalei, et tunc emptor, si id cognoscat , injuste
emit, et ad restitutionem tenetur. Et eadem ratio est de defectu
qualitatis et quantitatis. » ( 2. 2. q. 77. art. 2. )
§ 165.
SchoLium 3um. Quaer. utrum venditor teneatur dicere vitium rei
venditae.
Resp. « Dare alicui occasionem periculi vel damni semper est
illicitum ; quamvis non sit necessarium quod homo alteri det
auxilium vel consilium pertinens ad ejus qualemcumque pro-
motionem ; sed hoc solum est necessarium in aliquo casu deter
minate, puta cum alius ejus curae subditur , vel cum non potest
eiperalium subveniri. Venditor autem, qui rem vendendam
proponit , ex hoc ipso dat emptori damni vel periculi occasio
nem , quod rem vitiosam ei offert , si ex ejus vitio damnum vel
ethfcA. 457
periculum mcurrere possit. Damnum quidem, si, propter hujus-
modi vitium, res, quaevendenda proponitur, minoris sit pretii,
ipse vero propter hujusmodi vitium nihil de pretio subtrahat ;
periculum autem, si, propter hujusmodi vitium, usus rei red-
daturimpeditus vel noxius , puta si aliquis alicui vendat equum
claudicantem pro veloci , vel ruinosam domum pro firma , vel
cibum corruptum, sive venenosum pro bono. Unde si hujusmodi
vitia sint occulta , et ipse non detegat , erit illicita et dolosa ven-
ditio ; et tenetur venditor ad damni recompensationem.
« Si vero vitium sit manifestum, puta cum equus est mono-
culus , vel cum usus rei , etsi non competat venditori , potest
tamen esse conveniens aliis, et si ipse propter hujusmodi vitium
subtrahat quantum oportet de pretio , non tenetur ad manife-
standum vitium rei , quia forte propter hujusmodi vitium
emptor , vellet plus subtrahi de pretio quam esset subtrahen-
dum. Unde potest licite venditor indemnitati suae consulere ,
vitium rei reticendo. » ( 2. 2. q. 77. art. 3. )
§ 166.
SchoLium A"m. Quaer. utrum licita sit negotiatio.
Besp. « Ad negotiatores pertinet commutationibus rerum insi-
stere. Ut autem Philosophus dicit in I. Polit. c. v et vi : Duplex
est rerum commutatio : una quidem quasi naturalis , et neces-
saria , per quam scilicet fit commutatio rei ad rem , vel rerum
et denariorum propter necessitatem vitae ; et talis commutatio
non proprie pertinet ad negotiatores, sed magis ad ceconomicos
vel politicos, qui habent providere vel domui , vel civitati de
rebus necessariis ad vitam. Alia vero commutationis species
est vel denariorum ad denarios , vel quarumcumque rerum
ad denarios , non propter res necessarias vitae , sed propter
lucrum quaerendum ; et haec quidem negotiatio proprie videtur
ad negotiatores pertinere, secundum Philosophum , lib. I. Polit.
c. vi. Prima autem commutatio laudabilis est , quia deservit
naturali necessitati. Secunda autem juste vituperatur, quia,
quantum est de se , deservit cupiditati lucri , quae terminum
nescit , sed in infinitum tendit. Et ideo negotiatio, secundum se
considerata, quamdam turpitudinem habet, in quantum non
importat de sui ratione finem honestum vel necessarium. Lucrum
tamen, quod est negotiationis finis, etsi in sui ratione non
importet aliquid honestum vel necessarium, nihil importat in
4S8 PHILOSOPHIE CURSUS.
suiratione vitiosum vel virtuti contrarium ; unde nihil prohi-
bet lucrum ordinari ad aliquem finem necessarium , vel etiara
honestum ; et sic negotiatio licita redditur ; sicut cum aliquis
lucrum moderatum, quod negotiando quaerit, ordinat ad domus
suae sustentationem , veletiam ad subveniendum indigentibus;
vel etiam cum aliquis negotiationi intendit propter publicam
utilitatem, ne scilicet res necessariae ad vitam patriae desint ; et
lucrum expetit, non quasi finem, sed quasi stipendium laboris. »
(2. 2.q. 77. art. 4. )
§ 167.
Scholium 5°m. Quaer. utrum liceat lucrum ex mutuo facere.
JResp. Mutuum est contractus, quo res primo usu consumpti-
bilis alteri traditur , ea lege ut res similis in eadem specie et
bonitate , statuto tempore , reddatur. Res primo usu consumpti-
biles sunt ea omnia quorum usus esse nequit sine rei ipsius
destruc tione et consumptione , quales sunt panis , vinum,
oleum , fructus. Qui ergo rem hujusmodi, puta panem,
mutuam alteri dat , hoc ipso rei hujus non usum modo trans
fert , sed et dominium , quod quippe ab ipsius usu distingui
ac separari non valet. Atque inde sequitur responsio ad quaesi-
tum. Si enim ab eo, cui aliquid mutuum praebes, exigas, ut
tibi pro ipso rei usu aliquid praeter rei ipsius aequivalens red
datur, hoc ipso exigis plus quam dedisti. V. g. panem pauperi
mutuum das, ea lege ut , praeter pretium hujus panis, quin-
que asses pro panis usu reddat , plus aequo repetis, ac proinde
jus tuum excedis. Aliud esset si v. g. equum et rhedam com-
modares , jus enim tibi est ut aliquid exigas pro labore equi
quo tu potuisses uti , et pro usu rhedae , quae eo citius repara-
tione indigebit quo major de ipsa fit usus. Sed in mutuo, ut ex
ipsa definitione patet , nullus datur lucrandi titulus , eo quod
rei usus sit unum et idem cum ipsius rei dominio. Ideoque illi-
cita est et lnjusta ûsufiA, quae nihil aliud est quam lucrum
ex mutuo proveniens , vi ipsius mutui , absque ullo titulo ;
seu lucrum ex ipsomet usu rei, quae natura sua primo usu est
consumptibilis.
Lucrum vero ex mutuo licet absque usura percipere , si adsit
titulus aliquis , vi cujus aliquid idtra rei mutuatae pretium pos-
sis exigere , ut accidit quoties cum ipsa rei hujus mutuatione
connectitur vel damnum emergens, vel lucrum cessans, vel
periculum sortis, vel pçena conventionalis.
etwa. 459
Damnum emergens, cum nempe mutmun hoc fit tibi causa ali-
cu jus tlamni.
Lucrum cessans, cum scilicet mutuum fit causa cur non possis
lucrari id quod ex hac ipsa re aut pecunia habere potuisses.
Jus habes ad justam lucri hujus cessantis , sicut et illius
damni emergentis , compensationem.
Periculum sortis est timor fundatus ne sors, i.e. res mutuo
data , recuperan nequeat. Aliud est periculum omni mutuo
commune , pro quo nulla exigi potest compensatio ; aliud vero
periculum extraordinarium , ut si mutuum detur prodigo,
naviganti , etc.
Cum pro spe lucri ex mutuo cessantis, aliquid exigi supra sor-
tem possit , a pari pro damno probabili licet repetere.
Pama conventionalis in hoc est quod mutuatarius se obliget
ad aliquid supra sortem solvendum, si eam tempore praefixo
restituat. Et hoc exigi licet ut mutuatarii negligentia praeca-
veatur.
§ 168.
SchoLium 6um. Quaer. utrum liceat lucrum ex pecunia facere.
Resp. 1°. Si pecunia mutua detur ei , qui ipsa ita indiget ut
statim ea sit usurus , pecunia haec assimilanda est rei primo
usu consumptibili , unde lucrum ex ipsa , vi ipsius mutui ,
perceptum , nihil aliud esset quam usura.
2". Si vero adsit titulus aliquis ex quatuor de quibus supra
modo , scilicet damnum emergens , etc. , lucrum ex pecunia ,
äicut ex alia re qualibet , percipi licet.
3°. Si tandem pecunia alicui concedatur , qui ipsa non indiget
nisi ut ex ea lucrum ipse faciat , vel ut opera aut negotia susci-
piat , pecunia haec primo usu consumptibilis dici nequit , et de
facto non consumitur. Siquidem id quod maxime reale est in
pecunia, ipsius nempe valor manet in possessione ejus qui
ipso utitur ad lucra, opera, aut negotia conficienda, nec videtur
jureullo naturali vetitum ne valoris illius usus pretio aestime-
tur , et eadem ratione ac quaelibet alia res non ipso usu con
sumptibilis possit locari. Neque enim adest proprie mutuum ,
sed potius rei locatio , seu contractus , quo pecuniae usus vel
fructus, pro certo pretio, ad tempus ab uno accipitur, et ab
altero conceditur. Itamulti iique graves, contrat! icentibus tamen
haud paucis.
De caetero plura de his jam non ad jus naturale spectant, sed
460 phiLosophic cimst's.
potius ad jus civile , cujus est determinare pecuniae pretium et
usum , juxta commune gentis bonum ; et ad theologiam mora-
lem , cujus est determinare quid ex Ecclesiae auctoritate liceat
aut non.
§ 169.
CoroLLarium \"n. Ergo unusquisque jus habet ne sua ipsi auferan-
tur, she furto, quod est rei alienae occulta acceptio , sive rapiña,
quod est rei alienae violenta acceptio, sive fraude ac dolo, ut fit
cum alius alium in contractu decipit, sive damnificatione , qua
videlicet res destrueretur aut laederetur. Siquidem ex ipso rem
possidendi jure , ipsam sibi servandi jus sequitur.
§ no.
CoroLLartdm 2um. Ergo homini , in extrema necessitate versanti,
rei alienae occupatione , sibi licet subvenire. Etenim a ea quae sunt
juris humani , non possunt derogare juri naturali vel juri divino.
Secundum autem naturalem ordinem ex divina providentia
institutum , res inferiores sunt ordinatae ad hoc quod ex his sub-
veniatur hominum necessitati. Et ideo per rerum divisionem et
appropriationem ex jure humano procedentem, non impeditur
quin hominis necessitati sit subveniendum ex hujusmodi rebus.
Et ideo res quasaliqui superabundanter habent, ex naturali jure
debentur pauperum sustentationi. Unde Ambrosius dicit (Serm. 64
de Temp. , sub fin. et habetur in Decret., dist. 47. c. Sicut hi) :
Esurientium panis est quem tudetines; nudorum indumentum
est quod tu recludis; miserorum redemptio et absolutio est pecu
nia quam tu in terram defodis.
« Sed quia multi sunt necessitatem patientes, et non potest ex
eadem re omnibus subveniri, committitur arbitrio uniuscujus-
que dispensatio propriarum rerum , ut ex eis subveniat necessi
tatem patientibus.
« Sitamen adeo sit evidens et urgens necessitas, ut manifestum
sit instanti necessitati de rebus occurrentibus esse subveniendum
(puta cum imminet personae periculum, et aliter subveniri non
potest), tunc licite potest aliquisex rebus alienis suae necessitati
eubvenire , sive manifeste sive occulte sublatis ; nec hoc proprie
habet rationem furti vel rapinae. » (2. 2. q. 66. art. 7. )
ETH1CA.
§ *71.
CoroLLarium. 3um. Ergo eleemosynae obligatio non in justifia
fundatur , sed in chantate.
\'. Non in justifia. Justitia enim nihil aliud praecipit nisi ut
cuique suum tribuatur; qui autem eleemosynam facit , nihil
alteri dat quod ille suum dicere possit; secus enim non jam
eleemosyna esset, sed restitutio; contra vero, de suo ipse dona-
tor largitur; ergo, extra casum extremas necessitatis, in quo
egens strictum jus habet, eleemosyna non ex justitia debetur,
neque ejus obligatio in justitia fundatur.
2°. Sed in charitate. Etenim « ad dilectionem proximi pertinet
ut proximo non solum velimus bonum, sed etiam operemur,
secundum illud I. Joann. m. 18 : Non diligamus verbo, neque
lingua , sed opere et veritate. Ad hoc autem quod velimus et
operemur bonum alicujus, requiritur quod ejus necessitati
subveniamus ; quod fit per eleemosynarum largitionem ; et ideo
eleemosynarum largitio est in praecepto.
« Sed quia praecepta dantur de actibus virtutum , necesse est
quod hoc modo donum eleemosynae cadat sub praecepto , secun
dum quod actus est de necessitate virtutis, scilicet secundum
quod recta ratio requirit, secundum quam est aliquid conside-
randum ex parte dantis , et aliquid ex parte ejus cui est eleemo
syna danda.
« Ex parte quidem dantis considerandum est ut id quod est in
eleemosynas erogandum, sit ei superfluum secundum illud
Luc. n. 41 : Quod superest, date eleemosynam. Et dico super
fluum , non solum respectu sui ipsius, quod est supra id quod
est necessarium individuo, sed etiam respectu aliorum, quorum
cura ei incumbit; respectu quorum dicitur necessarium personae,
secundum quod persona dignitatem importat; quia prius oportet
quod unusquisque sibi provideat, et his quorum cura ei incum
bit, et postea de residuo aliorum necessitatibus subveniat.
« Ex parte autem recipientis requiritur quod necessitatem
habeat ; alioquin non esset ratio quare eleemosyna ei daretur.
Sed cum non possit ab aliquo uno omnibus necessitatem haben-
tibus subveniri, non omnis necessitas obligat ad praeceptum ,
sed illa sola sine qua is qui necessitatem patitur, sustentari non
potest. In illo enim casu locum habet quod Ambrosius dicit
quid simile hab. lib. 1. de Oßciis, cap. xxx, ante med., sed
462 PHILOSOPHIE CUBSUS.
refertur expresse c. Pasce, dist. 86 : Pasce fame morientem;
si non paveris, occidisti. Sic ergo dare eleemosynam de super-
fluo est in praecepto , et dare eleemosynam ei qui est in extrema
necessitate; alias autem eleemosynas dare est in consilio, sicut
et de quolibet meliori bono dantur consilia. » ( 2. 2. q. 32.
art. 5. )
§172.
Schouum 1°m. Objectiones circa eleemosynam.
Obj. V. « Cuilibet licet sua re uti , et eam retinere. Sed reti-
nendo rem suam, aliquis eleemosynam non dabit. Ergolioitum
est eleemosynam non dare. Non ergo dare eleemosynam est in
praecepto. »
Hesp. « Bona temporalia, quae homini divinitus conferuntur ,
ejus quidem sunt, quantum ad proprietatem; sed quantum ad
usum, non solum debent esse ejus, sed etiam aliorum, qui ex
eis sustentari possunt, ex eo quod ei superfluit. Unde Basilius
dicit (Hom. super illud Luc. xn : Destruam horrea mea) : Si fateris
ea divinitus tibi provenisse ( scilicet temporalia bona), an inju-
stus est Deus inaequaliter nobis res distribuens? Cur tu abun-
das, ille vero mendicat, nisi ut tu bonae dispensationis merita
consequaris, ille vero patientiae braviis decoretur? Est panis
famelici, quem tu tenes; nudi tunica, quamin conclavi conser
vas; discalceati calceus, qui penes te marcescit ; indigentis argen-
tum, quod possides inhumatum. Quocirca tot injuriaris, quot
dare valens es.» Et hoc idem dicit Ambrosius. (Serm. 64. de
TVmp.,uthabetur in Decret., cap. Sicut ht. dist. 74.)
Obj. 2*. « Omne quod cadit sub praecepto, aliquo tempore
obligat transgressores ad peccatum mortale; quia pra?cepta
aflirmativa obligant pro tempore determinato. Ergo si dare
eleemosynam caderet sub praecepto , esset determinare aliquod
tempus , in quo homo peccaret mortaliter , nisi eleemosynam
daret; sed hoc non videtur, quia semper probabiliter aestimari
potest quod pauperi aliter subveniri possit , et quod id quod est
in eleemosynas erogandum, posset ei esse necessarium vel inprae-
senti , vel iu futuro. Ergo videtur quod eleemosynam dare non
sit in praecepto. »
Besp. « Est aliquod tempus in quo mortaliter peccat, si elee
mosynam dare omittat : ex parte quidem recipientis, cum
apparet evidens et urgens necessitas , nec apparet in promptu
qui ei subveniat ; ex part© vero dantis, cum liabet superllua,
ETH1CA. 463
quae secundum statum praesentem non sunt sibinecessaria, prout
prohabiliter aestimari potest. Nec oportet quod consideret omnes
casus , qui possunt contingere in futurum : hoc enim esset de
crastino cogitare, quod Dominus prohibet, Matth. Ti. Sed debent
dijudicari superfluum et necessarium, secundum ea quae proba-
biliter et in pluribus ocoununt. » (2. 2. q. 32. art. 5.)
§ 173.
SchoLium 2um. Quaer. utrum eleemosyna fieri debeat ex necessario.
Resp. « Necessarium dupliciter dicitur ; uno modo, sine quo
aliquid esse non potest, et de tali necessario omnino eleemo
syna dari non debet , puta si quis in articulo necessitatis consti-
tutus haberet solum lmde posset sustentan, et filii sui, vel
alii ad eum pertinentes ; de hoc enim necessario eleemosynam
dare , est sibi et suis vitam subtrahere. Sed hoc dico, nisi forte
talis casus immineret, ubi subtrahendo sibi, daret alicui magnae
personae,per quem Ecclesia vel respublica sustentaretur , quia
pro talis personae liberatione, seipsum et suos laudabiliter peri-
culo mortis exponeret ; cum bonum commune sit proprio prae-
ferendum.
« Alio modo dicitur aliquid esse necessarium, sine quo non
potest convenienter vita transigí secundum conditionei» et
statum propriae personae et aliarum personarum quarum cura
eiincumbit. Hujusmodi necessarii terminus non est in indivisi-
bili constitutus ; sed multis additis , non potest dijudicari esse
ultra tale necessarium; et multis subtractis, adhuc remanet, unde
possit convenienter aliquis vitam transigere secundum proprium
statum. De hujusmodi ergo eleemosynam dare est bonum , et
non cadit sub praecepto, sed sub consilio. Inordinatum esset
autem , si aliquis tantum sibi de bonis propriis subtraheret ut
aliis largiretur , quod de residuo non posset vitam transigere
convenienter secundum proprium statum et negotia occurren-
tia. Nullus enim inconvenienter vivere debet.
« Sed ab hoc tria sunt excipienda : quorum primum est ,
quando aliquis statum m uta t, puta per religionis ingressumj
tunc enim omnia sua propter Christum iargiens , opus perfe
ctionis facit, se in alio statu ponendo. Secundo , quando ea quae
sibi subtrahit, etsi sint necessaria ad convenientiam vitae ,
tamen de facili resarciri possunt, ut non sequatur maximum
inconveniens. Tertio, (piando occurreret extrema necessitas
464 PHILOSOPHIE CURSUS.
alicujus privatae personae , vel etiam aliqua magna necessitas
reipublicae. In his enim casibus laudabiliter praetermitteret ali-
quando id quod ad decentiam sui status pervenire videretur , ut
majori necessitati subveniret. »(2.2. q. 32. art. 6.)
§ 175. DE JTJDICE.
Propositio. Judex non debet judicare secundum eaquae utpri-
vatus novit, sed secundum ea quae injudicio probantur.
Prob. « Judicare pertinet ad judicem, secundum quodfungi-
tur publica potestate ; et ideo informare debet in judicando, non
secundum id quod ipse novit tanquam privata persona , sed
secundum id quod sibi innotescit tanquam personae publics.
Hoc autem innotescit ei , et in communi et in particulari : in
communi quidem, per leges publicas , vel divinas velhumanas,
contra quas nullas probatioues admittere debet ; in particulari
autem negotio aliquo , per instrumenta et testes , et alia hujus-
modi legitima documenta, quae debet sequi in judicando, magis
quam id quod ipse novit tanquam privata persona.
« Ex quo tamen ad hoc adjuvari potest ut districtius discutiat
probationes inductas, ut possit earum defectum investigare.
Quod si 'eas non possit de jure repellere, debet eas in judicando
sequi. » (2. 2. q. 67. art. 2.)
ETHICA.
§ 1"6.
Propositio 2*. Judex non potest aliquem condemnare, nisi sit
aliquis accusator.
Prob. « Judex est interpres justitiae. Unde sicut Philosophus
dicit in V. Ethic. c. rv : Homines ad judicem confugiunt, sicut ad
quamdam justifiant animatam. Justitia autem non est ad sei-
psum, sed ad alterum. Et ideo oportet quod judex inter aliquos
xluos dijudicet; quod quidem fit, cum unus est actor, et alius est
reus. Et ideo in criminibus non potest aliquem judicio condem
nare judex, niai habeat accusatorem, secundum illud Ait. xxv.
16 : Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem,
priusquam is qui accusatur, présentes habeat accusatores ,
îocumque defendendi accipiat ad abluenda crimina quae ei obji-
ciuntur. »
§ 177.
Scholium. Objectio contra praedicta.
Obj. « Accusator requiritur in judicio ad hoc quod deferat
crimen ad judicem. Sed quandoque potest crimen ad judicem
devenire alio modo quam per accusationem , sicut per denuntia-
tionem , vel per infamiam , vel etiam si ipse judex videat. Ergo
judex potest aliquem condemnare absque accusatore. »
Besp. « Publica infamia habet locum accusatoris. Unde super
illud Genes. iv : Vox sanguinis fratris tui, etc., dicit Glossa:
Evidentia perpetrati sceleris accusatore non eget. In denuntia-
tione vero, non intenditur punitio peccantis , sed emendatio; et
ideo nihil agitur contra eum cujus peccatum denuntiatur, sed
pro eo; et ideo non est ibi necessarius accusator. Pœna autem
infertur propter rebellionem ad Ecclesiam , quae quia est mani
festa, tenet locum accusatoris. Ex eo autem quod ipse judex
videt , non potest procedere ad sententiam ferendam , nisi
secundum ordinem publici judicii , quod tenet locum accusa
toris. » (2. 2. q. 67. art. 3.)
§ 178.
Propositio 3*. Judici non licet paenam remittere.
Prob. a Duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa
judicem consideranda : quorum unum est quod ipse habet judi-
care inter accusatorem et reum; aliud est quod ipse non fert
30
166 PHILOSOPHIE CURSUS.
judicii sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica pote-
state.
« Dnl>lici ergo ratione impeditur judex ne reum a pœna absol
vere possit : 1°. quidem ex parte accusatoris, ad cujus jus quando-
que pertinetut reus puniatur, puta propter aliquaminjuriam in
ipsum commissam , cujus relaxatio non est in arbitrio alicujus
judicis , quia quilibet judex tenetur jus suum reddere unicui-
que. 2°. Impeditur ex parte reipublicae, cujus potestate fungitur
ad cujus bonum pertinet quod malefactores puniantùr.
« Sed tamen quantum ad hoc , differt inter inferiores judi-
ces et supremum judicem, scilicet principem, cui est plenarie
potestas publica commissa. Judex enim inferior non habet
potestatem absolvendi reum a pœna contra leges a superiore sibi
impositas. Unde super illud Joann. xix : Non haberes adversura
me potestatem ullam, dicit August. tract. 116. : Talem Deus
dederat Pilato potestatem , ut esset sub Caesaris potestate, ne ei
omnino liberum esset accusatum absolvere. Sed princeps , qui
habet plenariam potestatem in republica , si ille qui passus est
injuriam , velit eam remittere , poterit reum licite absolvere , si
haec publicae utilitati vidérit non esse nocivum. »
§ 179.
Scholium. Objectiones circa paenae remissionem.
Obj. V. « Videtur quod judex licite possit pœnam relaxare.
Dicitur enim Jacobi n. 13: Judicium sine misericordia fiet ei
qui non facit misericordiam. Sed nullus punitur propter hoc
quod non facit illud quod licite facere non potest. Ergo quilibet
judex potest licite misericordiam facere, relaxando pœnam. »
Iles/j. «Misericordia judicis habet locum in his quae arbitrio
judicis relinquuntur, in quibus boni viri est ut sit diminutivus
pœnarum, sicut Philosophus dicit in V. Ethic. c. x. In his autem
quae sunt determinata secundum legem divinam vel humanam,
non est suum misericordiam ferre. »
Obj. 2*. « Judicium humanum debet imitari judicium divi-
num. Sed Deus pœnitentibus relaxat pœnam , quia non vult
mortem peccatoris , ut dicitur Ezech. xvm. Ergo etiam homo
judex potest pœnitenti licite relaxare paenam. »
Rfsp. « Deus habet supremam potestatem judicandi ; et ad
ipsum pertinet quidquid contra aliquem peccatur ; et ideo libe
rum est ei pœnam remittere ; praecipue cum peccato ex hoc
ETHICA. 467
pœna maxime debeatur , quod est contra ipsum. Non tamen
remittit pœnam, nisi secundum quod decet suam bonitatem ,
quae est omnium legum radix. »
Obj. 3". « Unicuique licet lacere quod alicui prodest, et nul Ii
nocet. Sed absolvere reum a poena prodest ei , et nulli nocet.
Ergojudex licite potest reum a pœna absolvere. »
Resp. a Judex si inordinate pœnam remitteret, nocumentum
inferret communitati ; cui expedit ut maleficia puniantur , ad
hoc quod peccata vitentur; unde. Deut. xui. H, post pœnam sedu-
ctoris subditur , ut omnis Israel audiens timeat , et nequaquam
ultra faciat quippiam hujus rei simile. Noceret etiam personae
cui est illata injuria ; quae recompensationem accipit per quam-
dam restitutionem honoris pœna injuriantis. » (2. 2. q. 67.
art. 4. )
§ 180. DE ACCUSATORE.
SchoLium l^.Quaeriturutrumetquando aliquis tencatur accusare?
Resp. Duplex est accusandi genus ; aliud denuntiatio , aliud
accusatio proprie dicta. « Haec est autem differentia inter
denuntiationem et accusationem , quod in denuntiatione
attenditur emendatio fratris, in accusatione autem attenditur
punitio criminis. Pœnae autem praesentis vitae non per se expe-
tuntur, quia non est hic ultimum retributionis tempus; sed
in quantum sunt medicinales , conferentes vel ad emendatio-
nem personae peccantis , vel ad bonum reipublicae , cujus quies
procuratur per punitionem peccantium; quorum primum inten-
ditur in denuntiatione ; secundum autem proprie pertinet ad
accusationem. Et ideo si crimen merit tale , quod vergat in
detrimentum reipublicae, tenetur homo ad accusationem, dum-
modo sufficienter possit probare , quod pertinet ad officium
accusatoris : puta cum peccatum alicujus vergit in multitudinis
corruptelam corporalem , vel spiritualem. Si autem non merit
tale peccatum quod in multitudinem redundet, vel etiam si suffi-
cientem probationem adhibere non possit, non tenetur ad inten-
tandam accusationem ; quia ad hoc nullus tenetur quod non
potest debito modo perficere. Nam revelare secreta in malum
personae, est contra fidelitatem ; non autem si revelentur pro
pter bonum commune, quod semper praeferendum est bono pri-
vato. Et ideo contra bonum commune nullum secretum licet
recipere. Nec tamen omnino est secretum, quod per suHicientes
testes potest probari. » (2. 2. q. 68. art. I . c. et ad 3. )
168 PHILOSOPHIjE CURSUS.
§ 181.
SchoLium 2um. Quaeritur quotuplici modo accusatio possit esse
injusta?
Resp. Accusatio triplici modo fit injusta : I". calumnia, qua
falsa alicui crimina imponuntur; 2". pra?varicationc, qua reus áb
ipso accusatore fraudulenter adjuvatur, sive dissimnlatione pro-
bationum quibus crimen patefieret , sive excusationum falsarum
admissione; 3-'. tergiversatione, qua accusator ajusta et necessa-
ria accusatione totaliter desistit. Accusationem vero fieri inju
stam patet primum quidem calumnia contra eum qui accusatur,
secundo autem praevaricatione ac tergiversatione contra bonum
commune, quod diminuitur, dum peccati reipublicae damnosi
punitio malitiose impeditur. (Cf. 2. 2. q. 68. art. 3.)
§ 182.
PPiOrosmo. Accusatori injusto debetur poma talionis ?
Prob. a Accusator in causa accusationis constituitur pars,
intendens ad pcenam accusati. Ad judicem autem pertinet ut
inter eos justitiae aequalitatem constituat. Justitiar autem aequali-
tas hoc requirit , ut nocumentum quod quis alteri intentat , ipse
patiatur, secundum illud Exod. xxi. 24 : Oculum pro oculo,
dentem pro dente. Et ideo justum est ut ille qui per accusatio
nem aliquem in periculum gravis pœnae inducit , ipse etiam
similem pcenam patiatur. »
§ 183.
SchoLium. Objectiones contra pcenam talionis.
Obj. 1". « Videtur quod accusator qui in probatione defecerit ,
non teneatur ad pcenam talionis. Contingit enim quandoque ali
quem ex justo errore ad accusationem procedere; in quo casu
judex accusatorem absolvit. Non ergo accusator qui in probatione
defecerit , tenetur ad pœnam talionis. »
Resp. « Sicut Philosophus dicit in Ethic. c. v In justi-
tia non semper competit contrapassum simpliciter; quia multum
differt an aliquis voluntarie, vel involuntarie alium laedat.
Voluntario autem debetur pœna, sed involuntario debetur venia.
Et ideo quando judex cognoverit aliquem de falso accusasse , non
voluntate nocendi , sed involuntarie propter ignorantiam ex
justo errore, non imponit pœnam talionis. »
ETHICA. 469
Obj. 2*. a Si pœna talionisei qui injuste accusat, sit injungenda,
hoc erit propter injuriam in aliquem commissam. Sed non pro-
pter injuriam commissam in personam accusati , quia sic prin-
ceps non posset hanc pœnam remittere; nec etiam propter
injuriam illatam in rempublicam, quia sic accusatus non posset
eum absolvere. Ergo pœna talionis non debetur ei qui in accusa-
tione defecerit. »
Resp. « Ille qui male accusat , peccat et contra personam accu
sati, et contra rempublicam; unde propter utrumque punitur.
Et hoc est quod dicitur Deut. xix. 18 : Cumque diligentissime
perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem
suum mendacium , reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit ;
quod pertinet ad injuriam personae. Et postea, quantum ad
injuriam reipublicae, subditur: Et auferes malumde medio tui,
ut audientes caeteri timorem habeant, et nequaquam talia
audeant facere. Specialiter tamen personae accusati facit inju
riam, si de falso accuset. Et ideo accusatus , si innocens fuerit ,
potest ei injuriam suam remittere ; maxime si non calumniose
accusaverit , sed ex animi levitate. Si vero ab accusatione inno-
centis desistat propter aliquam collusionem cum adversario ,
facit injuriam reipublicae; et hoc non potest ei remitti ab eo qui
accusatur, sed potest ei remitti per principem , qui curam reipu
blicae gerit. »
Obj. 3\ « Eidem peccato non debetur duplex paena... Sed ille
qui in probatione deficit, incurrit pœnam infamiae... Non ergo
tenetur ad pœnam talionis. »
Resp. « Pœnam talionis meretur accusator in recompensatio-
nem nocumenti quod proximo inferre intentat; sed pœna inla
miae ei debetur propter malitiam, ex qua calumniose alium
accusavit. » (2. 2. q. 68. art. 4.)
§ 184. DE reo.
Recs dicitur ille qui coram judice accusatur, sive innocens sit
sive nocens.
Scholium 1um. Quaeritur utmm reus veritatem fateri teneatur?
Resp. Reus juridice interrogatus veritatem fateri tenetur;
secus vero si non juridice interrogetur, modo non mentiatur. Et
vero « aliud est veritatem tacere , aliud est falsitatem proponere :
quorum primum in aliquo casu licet; non enim aliquis tenetur
omnem veritatem confiteri , sed illam solum quam ab eo potest
philosophie Cursus.
et debet requirere judex secundum ordinem juris : puta cum
piraecessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa
indicia apparuerunt , vel etiam cum praecessit probatio semi-
plena. Falsitatem tamen proponere in nullo casu licet alicui.
Ad id autem quod licitum est, potest aliquis procedere , vel per
vias licitas, et fini intento accommodatas, quod pertinet ad pru-
dentiam; vel per aliquas vias illicitas, et proposito fini incon-
gruas , quod pertinet ad astutiam , quae exercetur per fraudem
et dolum. . . Quorum primum est laudabile , secundum vero vitio-
sum. Sic ergo reo qui accusatur, licet se defendere , veritatem
occultando, quam confiteri non tenetur, per aliquos convenien-
tes modos , puta si non respondeat ad quae respondere non tene
tur. Hoc autem non est calumniose se defendere , sed magis
prudenter evadere. Non autem licet ei vel falsitatem dicere, vel
veritatem tacere quam confiteri tenetur, neque etiam aliquem
dolum vel fraudem adhibere, quia fraus et dolus vim mendacii
habent; et hoc est calumniose se defendere. » (2. 2. q. 69. art. 2.)
§ 185.
Scholium 2um. Quceritur atrum reus possit resistere?
Resp. Reus si juste ad mortem damnatus sit, resistere non
potest, secus vero si injuste. Et vero « aliquis ad mortem dam-
natur dupliciter : uno modo juste, et sic non licet condemnato
se defendere; licitum est enim judici eum resistentem impu-
gnare; unde relinquitur quod ex parteejus sitbelluminjustum;
unde indubitanter peccat.
« Alio modo condemnatur aliquis injuste; et tale judicium
simile est violentiae latronum , secundum illud Ezech. xxii. 17 :
Principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes praedamad
effundendum sanguinem. Et ideo-, sicut licet resistere latroni-
bus, ita licet resistere in tali casu malis principibus; nisi forte
propter scandalum vitandum, cum ex hoc aliqua gravis turba-
tio timeretur. » (2. 2. q. 69. art. 4.)
§ 186. DE TESTE.
Propositio. Falsunt testimonium per se est gravissimum peccatum.
Prob. « Falsum enim testimonium habet triplicem deformita-
tem : 1°. ex perjurio, quia testes non admittuntur nisi jurati, et
ex hoc semper est peccatum mortale; 2°. ex violatione justifia :
ÈTHICA. 471
et hoc. modo est peccatum mortale in suo genere , sicut et quae-
libet injustitia. Et iileo in praecepto Decalogi sub hac forma
interdicitur falsum testimonium, cum dicitur Exod. xx. 10 :
Nonloqueris contra proximum tuum falsum testimonium ; non
enim contra aliquem facit , qui eum ab injuria facienda impe-
dit, sed solumqui ei suam justitiam toIlit. 3°. Exipsa falsitate,
secundum quod omne mendacium est peccatum ; et ex hoc non
habet falsum testimonium quod semper sit peccatum mortale.
« Unde in testimonio ferendo non debet homo pro certo asse-
rere, quasi sciens, id de quo certus non est; sed duhium debet
sub dubio proferre , et id de quo certus est , pro certo asserere.
Sed quia contingit ex labilitate humanae memoriae , quod repu-
tat se homo quandoque certum esse de eo quod falsum est , si
aliquis cum debita sollicitudine recogitans , aestimet se certum
esse de eo quod falsum est , non peccat mortaliter hoc asserens;
quia non dicit falsum testimonium per se et ex intentione , sed
per accidens contra idquod intendit. » (2. 2. q. 70. art. 4. et ad \ .)
§ 187.
Scholium 1°m. Quaeritur utrum concordia in testibus requiratur,
et qualis?
Resp. « Discordia testium in aliquibus principalibus circum-
stantiis, quae variant substantiam facti, puta in tempore, vel in
loco , vel in personis , de quibus principaliter agitur, aufert effi-
caciam lestimonii : quia si discordant in talibus, videntur singu-
lares esse in suistestimoniis , et de diversis factis loqui; puta si
unus dicat hoc factum esse tali tempore vel loco , alius alio
tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen
praejudicatur testimonio, si unus dicat se non recordari, et
alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus
omnino discordaverint testes actoris et rei . si sint aequales
numero, et pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet
esse judex ad absolvendum quam ad condemnandum ; nisi forte
incausis favorabilibus, sicut est causa libertatis, et hujusmodi.
Sivero testes ejusdem partis dissenserint, debet judex ex motu
sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero
testium, vel ex dignitate eorum, vel ex favorabilitate causae,
vel ex conditione negotii et dictorum. Multo autem magis testi
monium unius repellitur, si sibi ipsi dissideat interrogatus de
visu et scientia; non autem si dissideat interrogatus de opinione
472 PHILOSOPHIC OUP.SITS.
et fama, quia potest secundum diversa visa et audita diversi-
mode motus esse ad respondendum. Si vero sit discordia testi-
monii , in aliquibus circumstantiis non pertinentibus ad substan-
tiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel
si domus fuerit picta , aut non, aut aliquid hujusmodi; talis
discordia non praejudicat testimonio, quia homines non consue-
verunt circa talia multum sollicitari , un le facile a memoria ela-
buntur : quinimo aliqua discordia in talibus facit testimonium
credibilius , ut Chrysostomus dicit super Matth. Нот. \ , quia
si omnibus concordaient, etiam in minimis, viderentur ex
condicto eumdem sermonem proferre; quod tamen prudentiae
judicis relinquitur discernendum. » (2. 2. q. 70. art. 2. ad 2.)
§ 188.
SchoLium 2um. Quaeritur utrum major testium requiratur contra
praelatos sive superiores ?
Resp. Affirmative, quidquid sit de positivo jure; « et hoc Iri-
plici ratione : 1°. quia in omni societate sive religiosa, sive politica
tales institui debent praelati , quorum sanctitati plus credatur
quam multis testibus ; 2°. quia homines qui habent de aliis judi-
care, saepe propter justitiam multos adversarios habent ; unde non
est passim credendum testibus contra eos , nisi magna multitudo
conveniat; 3°. quia ex condemnatione alicujus eorum deroga-
retur in opinione hominum dignitati, » illius societatis, «et
auctoritati; quod est perioulosius quam in eo tolerare aliquem
peccatorem, nisi valde publicum et manifestum, de quo grave
scandalum orietur. » (2. 2. q. 70. art. 2. ad 3.)
§ 189.
SchoLium 3um. Quaeritur utrum aliquorum testimonium merito
repellatur ?
Resp. « Testimonium non habet infallibilem certitudinem ,
sed probabilem. Et ideo quidquid est quod probabilitatem afferat
in contrarium , reddit testimonium inefficax. Redditur autem
probabile quod aliquis in veritate testificanda non sit firmus ;
quandoque quidem propter culpam, sicut infideles et infames,
item illi qui publico crimine rei sunt , qui nec accusare possunt;
quandoque autem absque culpa : et hoc est ex defectu rationis ,
sicut patet in pueris , amentibus et mulieribus ; vel ex affectu,
ETHicA. 473
sicut patet de inimicis et person i s conjunctis et domesticis; vel
etiam ex exteriori conditione , sicut sunt pauperes, servi, etilli
quibus imperari potest , de quibus probabile est quod dc facili
possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. »
(2. 2. q. 70. art. 3.) Et haec in sensu ipso communi, adeoque in
jure naturali fundantur, quidquid sit de hodierna juris positivi
determinatione.
§ 190.
SchoLium &"m. Quwritur utrum et guando aliquis testimonium
ferre teneatur ?
Resp. S. Thomas distinguendum esse : « Quia aliquando requi-
ritur testimonium alicujus , aliquando non requiritur. Si requi-
ritur testimonium alicujus subditi, auetoritate superioris, cui
in his quae ad justitiam pertinent, obedire tenetur, non est
dubium quin teneatur testimonium 1'erre in his in quibus, secun
dum ordinem juris, testimonium ab eo exigitur; puta in mani
festis , et in hisde quibus infamia processif. Si autem exigitur ab
eo testimonium in aliis, puta in occultis et de quibus infamia non
praecessit, non tenetur ad testificandum. Si vero requiratur ejus
testimonium non auetoritate superioris, cui obedire tenetur,
tune distinguendum est : quia si testimonium requiratur ad
iiberandum hominem vel ab injusta morte, seu pœna quacum-
que, vel a falsa infamia, vel ab aliquo damno, tunc tenetur
homo ad testificandum. Et si ejus testimonium non requiratur,
tenetur facere quod in se est, ut veritatem denuntiet alicui, qui
ad hoc possit prodesse. Dicitur enim in Psalm. Lxxxi. 4 : Eripite
pauperem , et egenum de manu peccatoris liberate, et Prov.
XXiv, U : Erue eos qui ducuntur ad mortem; et Rom. i. 32.
dicitur : Digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam
qui consentiunt facientibus; ubi dicit Glossa : Consentire est
facere, cum possis redarguere.
« Super his vero quae pertinent ad condemnationem alicujus,
non tenetur aliquis ferre testimonium, nisi cum a superiore
compellitur secundum ordinem juris, quia si circa hoc veritas
occultetur , nulli ex hoc speciale damnum nascitur ; vel si
immineat periculum accusatori , non est curandum , quia ipse
in hoc periculum sponte se ingessit. Alia autem ratio est de reo,
cui periculum imminet eo nolente. » ( 2. 2. q. 70. art. 1. ) Et
haec iterum ratio ipsa ac proin et jus naturale dictat , quidquid
sit de praxi in jure positive
m PHILOSOPHA CCRSUS.
§ 191.
SchoLium 5um. Quaeritur utrum de his quae sub secreto sunt
commissa , testimonium sit ferendum ?
Resp. « De illis quae homini sunt commissa in secreto per con-
fessionem , nullo modo debet testimonium ferre : quia hujus-
modi non seit ut homo, sed tanquam Dei minister, et majusest
vinculum sacramenti quolibet hominis praecepto. Circa vero ea
quae aliter homini sub secreto committuntur , distinguendum
est. Quandoque enim sunt talia quae statim cum ad notitiam
hominis venerint , homo ea manifestare tenetur , puta si
pertinent ad corruptionem multitudinis spiritualem , vel cor-
poralem , vel in grave damnum alicujus personae , vel si quid
aliud est hujusmodi, quod quis propalare tenetur vel testifi
cando, vel denuntiando ; et contra hoc debitum obligari non
potest per secreti commissum, quia in hoc frangeret fidem
quam alteri debet. Quandoque vero sunt talia quae quis prodere
non tenetur ; unde potest obligari ex hoc quod sibi sub secreto
committuntur , et tunc nullo modo tenetur ea prodere , etiam
ex praecepto superioris ; quia servare fidem est de jure naturali;
nihil autem potest praecipi homini contra id quod est de jure
naturali. » ( 2. 2. q. 70. art. \. ad 2. )
§ 192. DE ADvOCATO.
Propositio 1". Advocatus causam certo injustam non potest defen
dere.
Probo. « lllicitum est alicui cooperari ad malum faciendum ,
sive cousulendo , sive adjuvando , sive qualitercumque consen-
tiendo , quia consilians et coadjuvans quodammodo est faciens,
et Apostolus dicit Rom. i. 32, quod digni sunt morte non
solum qui faciunt peccatum , sed etiam qui consentiunt facien-
tibus. Unde omnes tales ad restitutionem tenentur. Manifestum
est autem quod advocatus et auxilium et consilium praestat ei
cujus causae patrocinatur. Unde si scienter injustam causam
defendit, absque dubio graviter peccat, et ad restitutionem tene
tur ejus damni, quod contra justitiam per ejus auxilium altera
pars incurrit. Si autem ignoranter injustam causam defendit ,
putans esse justam, excusatur secundum modum quo ignoran-
tia excusari potest. »
ETHICA.
§ 193.
SchoLium. Objectiones circa praedicta.
Obj. 1". « Videtur quod advocatus nonpeccet, si injustam
causam defendat. Sicut enim ostenditur peritia medici , si infir-
mitatem desperatam sanet; ita etiam ostenditur peritia advocati,
si injustam causam defendere possit. Sed medicus laudatur , si
infirmitatem desperatam sanet. Ergo etiam advocatus non peccat,
sed magis laudandus est , si injustam causam defendat. »
Resp. « Medicus accipiens in cura infirmitatem desperatam ,
nulli facit injuriam; advocatus autem suscipiens causam inju
stam injuste, laedit eum contra quem injuste patrocinium prae-
stat. Et ideo non est similis ratio. Quamvis enim laudabilis
videatur quantum ad peritiam artis, tamen peccat quantum ad
injustitiam voluntatis, quia abutitur artead malum. »
Obj. 2". « A quolibet peccato licet desistere. Sed advocatus
punitur si causam suam prodiderit ( ut habetur, 2. quaest. 3.
in Append. Grat. ad cap. Si quidem paenituerit). Ergo advocatus
non peccat injustam causam defendendo , si eam defendendam
susceperit. »
Resp. « Advocatus , si in principio credidit causam justam
esse , et postea in processu appareat eam injustam , non debet
eam prodere, ut scilicet aliam partem juvet, vel secreta suae
causae alteri parti revelet. Potest tamen et debet causam dese-
rere, vel eum cujus causam agit, ad cedendum inducere , sive
ad componendum sine adversarii damno. »
Obj. 3". « Majus videtur esse peccatum , si injustitia utatur
ad justam causam defendendam ( puta producendo falsos testes
vel allegando falsas leges ) , quam injustam causam defen
dendo; quia hoc est peccatum in forma, illud in materia. Sed
videtur advocate licere talibus astutiis uti ; sicut militi licet ex
insidiis pugnare. Ergo videtur quod advocatus non peccet , si
injustam causam defendat. »
Resp. « Militi vel duci exercitus licet in bello justo ex insidiis
agere , ea quae facere debet prudenter occultando , non autem
falsitatem fraudulenter faciendo, quia etiam hosti fidem servare
oportet, sicut Tullius dicit in I. de Offic. , in tit. de Rellic. Óffic. :
et lib. III. de Fortitud. Unde et advocato defendenti causam
justam licet prudenter occultare ea quibus impediri posset pro
cessus ejus ; non autem licet ei aliqua falsitate uti. » ( 2. 2,
q. 71. art. 3. )
476 PHILOSOPIII/E CURSUS.
§ 195.
Scholium. Objectiones contra praedicta.
Obj. V. «Videtur quod advocato non liceat pro suo patrocinio
pecuniam accipere. Opera enim misericordiae non sunt intuitu
humanae remunerationis facienda, secundum illud Luc. xiv. 12 :
Cum facis prandium , aut cœnam , noli vocare amicos tuos ,
neque vicinos divites , ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi
retributio. Sed praestare patrocinium causae alicujus pertinet ad
opera misericordiae; ergo non licet advocato accipere retributio-
nem pecuniaepro patrocinio praestito. »
Resp. « Non semper quae bomo potest misericorditer facere ,
tenetur facere gratis; alioquin nulli liceret aliquam rem ven-
dere, quia quamlibet rem potest homo misericorditer impen-
dere; sed quando eam misericorditer impendit, non humanam
sed divinam remunerationem quaerere debet. Et similiter advo-
catus , quando causae pauperum misericorditer patrocinatur, non
debet intendere remunerationem humanam , sed divinam ; non
tamen semper tenetur gratis patrocinium impendere. »
Obj. 2\ « Spirituale non est pro temporali commutandura.
Sed patrocinium praestitum videtur esse quoddam spirituale,
cum sit usus scieutiae juris. Ergo non licet advocato pro patroci
nio praestito pecuniam accipere. »
Resp. « Etsi scientia juris sit quoddam spirituale , tamen usus
ETHICA. 477
ejus lit opere corporali, et ideo pro ejus recompensatione licet
pecuniam accipere ; alioquin nulli artifici liceret de arte sua
lucrari. »
Obj. 3*. « Sicut ad judicium concurrit persona advocati , ila
etiam persona judicis et persona testis. Sed secundum Augusti-
num ad Macedonium, epist. 54 : Non debet julex vendere
justum judicium, nec testis verum testimonium. Ergo necadvo-
catus poterit vendere justum patrocinium. »
Resp. « Judex et testis communes sunt utrique parti , quia
judex tenetur justam sententiam dare, et testis tenetur verum
testimonium dicere. Justitia autem et veritas non declinant in
unam partem magis quam in aliam. Et ideo judicibus de publico
sunt stipendia laboris statuta; et testes accipiunt, non quasi
pretium testimonii , sed quasi stipendium laboris , ex pensas ,
vel ab utraque parte , vel ab ea a qua inducuntur , quia
nemo militat stipendiis suis unquam , ut dicitur I. Cor. ix. 7.
Sed advocatus alteram partem tantum defendit; et ideo licite
potest pretium accipere a parte quam adjuvat. » (2. 2. q. 71.
art. 4. )
§ 197. DE RESTITUTIONE.
Propositio 1'. Restituendum est id quod injuste ablatum est.
Prob. « Restituere nihil aliud esse videtur quam iterato ali-
quem statuere in possessionem vel dominium rei suae. » (2. 2.
q. 62. art. 1.) Atqui, ex jure naturali, tribuendum est unicui-
que suum; ergo omne id quod fuit injuste ablatum restituendum
est.
§ 198.
SchoLium. Objectiones circa restitutionem.
Obj. 1". « Videtur quod non sit necessarium ad salutem quod
fiat restitutio ejus quod ablatum est. Quod enim est impossibile,
non est de necessitate salutis. Sed aliquando impossibile est resti
tuere id quod est ablatum, puta cum aliquis abstulit alicui
membrum , vel vitam. Ergo non videtur esse de necessitate
salutis, quod aliquis restituât quod alteri abstulit. »
Resp. « In quibus non potest recompensan aequivalens, suf-
ficit quod ibi recompensetur quod possibile est; sicut patet de
honoribus qui sunt ad Deum et ad parentes, ut Philosophus
dicit in VIII. Ethic. c. ult. Et ideo quando id quod est ablatum, non
est restituibile per aliquid aequale, debet fieri recompensatio
qualis possibilis est, puta cum aliquis alicui abstulit membrum,
debet ei recompensare vel in pecunia vel in aliquo honore, con-
siderata conditione utriusque personae, secundum arbitrium boni
viri. »
Obj. 2". « Committere aliquod peccatum non est de necessitate
salutis, quia sic homo esset perplexus. Sed quandoque illud quod
aufertur, non potest restitui sine peccato, puta cum aliquis
alicui lamam abstulit verum dicendo. Ergo restituere ablatum
non est de necessitate salutis. »
480 PHILOSOPHIE CURSUS.
Resp. « Aliquis potest alicui tripliciter famam auferre :
l°. Verum dicendo et juste, puta cum aliquis crimen alicujus
prodit ordine dehito servato , et tune non tenetur ad restitu
tionem famae; 2°. falsum dicendo et injuste, et tune tenetur
restituere famam , confitendo se falsum dixisse ; 3°. verum
dicendo , sed injuste , puta cum aliquis prodit crimen alterius
contra ordinem debitum, et tune tenetur ad restitutionem
famae, quantum potest, sine mendacio tamen,utpote quoddicat
se male dixisse , vel quod injuste eum diffamaverit , vel si non
possit famam restituere, debet ei aliter recompeneare, sicut et
in aliis dictum est in solut. praec. »
Obj. 3*. « Quod factum est , non potest fieri ut factum non
fuerit. Sed aliquando alicui aufertur honor suae personae, ex hoc
ipso quod passus est ab aliquo injuste vituperante eum. Ergo
non potest ei restitui quod ablatum est; et ita non est de neces-
sitate salutis restituere ablatum. »
Resp. a Actio contumeliam inferentis non potest fieri ut non
fuerit; potest tamen fieri ut ejus effectus, scilicet diminutio
dignitatis personae in opinione hominum, reparetur per exhibi-
tionem reverentiae. »
Obj. 4*. « Ille qui impedit aliquem ab aliquo bono conse-
quendo , videtur illud ei auferre , quia quod modicum deest,
quasi nihil deesse videtur, ut Philosophus dicit in II. Physic.
text. 56. Sed cum aliquis impedit aliquem ut non consequatur
praebendam, vel aliquid hujusmodi, non videtur quod teneatur
ei ad restitutionem praebendae : quia quandoque non posset. Non
ergo restituere ablatum , est de necessitate salutis. »
Resp. « Aliquis potest impedire aliquem ne habeat praeben
dam , multipliciter : uno modo juste , puta si intendens honorera
Dei vel utilitatem Ecclesiae , procuret quod detur alicui personae
digniori, et tune nullo modo tenetur ad restitutionem, vel ad
aliquam recompensationem faciendam ; alio modo injuste, puta
si intendat ejus nocumentum, quem impedit propter odium vel
vindictam, aut aliquid hujusmodi; et tune si impedit ne prse-
benda detur digno , consulens quod non detur, antequam sit fir-
matum quod ei detur- tenetur quidem ad aliquam recompensa
tionem, pensatis conditionibus personarum etnegotii, secundum
arbitrium sapientis ; non tamen tenetur ad aequale , quia illam
nondum fuerat adeptus, et poterat multipliciter impediri. Si
vero jam firmatum sit quod alicui detur praebenda, et aliquis
propter indebitam causam procuret quod revocetur, idem est ac
ETH1CA. 481
sijam habitam ei auferret, et ideo lenetur ad restitutionem
aequalis, tamen secundum suam facultatem. » (2. 2. q. 62.
art. 2.)
§ 199.
Propositio 2*. Restitutio mere paenalis seu mulcta antejudicissen-
tentiam non obligat.
Probo. « Cum aliquis injuste accipit rem alienam , duo sunt ibi
consideranda : quorum unum est inaequalitas ex parte rei, quae
quandoque est sine injustitia, ut patet in mutuis; aliud autem
est injustitiae culpa, quae potest esse cum aequalitate rei, puta
cum aliquis intendit inferre violentiam , sed non praevalet.
« Quantum ergo ad primum, adhibetur remedium per resti
tutionem, in quantum per eam aequalitas reparatur; ad quod
sufficit quod restituat tantum quantum habuerit de alieno. Sed
quantum ad culpam adhibetur remedium per pœnam , cujus
inflictio pertinet ad judicem; et ideo antequam sit condemnatus
per judicem, non tenetur restituere plus quam accepit; sed
postquam condemnatus est, tenetur pœnam solvere. » (2. 2.
q. 62. art. 3.)
§ 200.
Propositio 3*. Restituere Me debet qui rem alterius accepit, aut
alteri damnum intulit.
Probo. « Circa illum qui rem alienam accepit , duo sunt consi
deranda : scilicet ipsa res accepta, et ipsa acceptio. Ratione
autem rei , tenetur eam restituere , quamdiu eam apud se habet :
quia quod habet ultra id quod suum est , debet ei subtrahi , et
dari ei cui deest, secundum formam commutativae justitiae. Sed
ipsa acceptio rei alienae potest tripliciter se habere : quandoque
enim est injuriosa, scilicet contra voluntatem existens cjus qui
est rei dominus , ut patet in furto et rapina , et tune tenetur ad
restituendum , non solum ratione rei, sed etiam ratione inju
riosae actionis , etiamsi res apud ipsum non remaneat. Sicut enim
qui percutit aliquem, tenetur recompensare injuriam passo,
quamvis apud ipsum nihil maneat; ita etiam qui furatur, vel
rapit, tenetur ad recompensationem damni illati , etiamsi nihil
inde habeat, et ulterius pro injuria illata debet puniri. Alio
modo , aliquis accipit rem alterius in utilitatem suam absque
injuria, cum voluntate scilicet ejus cujus est res, sicut patet in
mutuis, et tune illequi accepit, tenetur ad restitutionem ejus
31
482 PHILOSOPHIE CURSUS.
quod accepit , non solum ratione rei , sed etiam ratione acceptio
ns, etiamsi rem amiserit; tenetur enim recompensare ei qui
gratiam fecit ; quod non fiet, si per hoc damnum incurrat. Ter
tio modo , aliquis accipit rem alterius absque injuria , non pro
sua utilitate , sicut patet in depositis , et ideo ille qui sic accepit,
in nullo tenetur ratione acceptionis; quinimo accipiendo impen
dit obsequium; tenetur autem ratione rei. Et propter hoc, si ei
subtrahatur res absque sua culpa , non tenetur ad restitutionem;
secus autem esset, si, cum magna sua culpa, rem depositam
amitteret. »
§ 201.
Scholium. Objectiones contra praedicta.
Obj. 1*. « Videtur quod non teneatur semper restituere ille qui
accepit. Per restitutionem enim reparatur aequalitas justitiae,
quae consistit in hoc quod subtrahatur ei qui plus habet , et detur
ei qui minus habet. Sed contingit quandoque quod ille qui rem
aliquam subtrahit alicui, non habet eam, sed devenit ad manus
alterius. Ergo non tenetur ille restituere quod accepit, sed alius
qui rem habet. »
Resp. « Restitutio non ordinatur principaliter ad hoc, quod ille
qui plus habet quam debet, habere desinat; sed ad hoc quod illi
qui minus habet suppleatur. Unde in his rebus quas unus potest
ab alio accipere sine ejus detrimento, non habet locum restitu
tio ; puta cum aliquis accipit lumen a candela alterius. Et ideo
quamvis ille quiabstulit, non habeat id quod accepit, sed in
alium sit translatum, quia tamen alter privatur re sua, tenetur
ei ad restitutionem et ille qui rem abstulit , ratione injuriosae
actionis, et ille qui rem habet, ratione rei. »
Obj. 2*. « Nullus tenetur crimen suum detegere ; sed aliquando
aliquis restitutionem taciendo, crimen suum detegit, ut patet
in furto. Ergo non semper tenetur ille qui abstulit , restituere. °
ftesp. « Homo etsi non teneatur crimen suum detegere homi-
nibus , tenetur tamen crimen suum detegere in confessione; et
ita per sacerdotem cui conlitetur, potest restitutionem facere rei
alienae. » — Nec alia insuper restituendi media desunt, quin se
ipsum detegat.
Obj. 3*. aEjusdem rei non est multoties restitutio facienda. Sed
quandoque multi simul rem aliquam surripiunt , et unus eorum
eam integre l estituit. Ergo non semper ille qui accipit , tenetur
ad restituendum. »
ЕТШСА. . 483
Resp. « Quia restitutio principaliter ordinatur ad removendum
damnum ejus a quo est aliquid injuste ablatum , ideo postquam
ei restitutio sufficiens facta est per unum , alii non tenentur ulte-
rius restituere , sed magis reíusionem facere ei qui restituit; qui
tamen potest condonare. » (2. 2. q. 62. art. 6.)
§ 202.
Propositio 4'. Restituere tenentur (mines qui alieno damnocoope-
rati sunt, etsi nihil ipsi acceperint.
Prob. « Ad restitutionem tenetur aliquis , non solum ratione
rei alienae quam accepit , sed etiam ratione injuriosae acceptionis.
Et ideo quicumque est causa injustae acceptionis, tenetur ad
restitutionem. Quod quidem contingit dupliciter: directe scili
cet, et indirecte. Directe quidem, quando inducit aliquis alium
ad accipiendum , et hoc quidem tripliciter : 1°. ex parte
acceptionis, movendo ad ipsam acceptionem , quod quidem fit
praecipiendo , consulendo , consentiendo expresse , et laudando
aliquem quasi strenuum de hoc quod aliena accipit ; 2°. ex parte
ipsius accipientis, qua scilicet eum acceptat, vel qualitercum-
queei auxilium fert; 3°. ex parte rei acceptae, quia scilicet par-
ticeps est furti, vel rapinae, quasi socius maleficii. Indirecte
vero , quando aliquis non impedit ; cum possit et debeat impe
dire , vel quia subtrahit praeceptum , sive consilium quod impe-
diret furtum , vel rapinam; vel quia subtrahit suum auxilium,
quo posset obsistere ; vel quia occultat post factum : quae his in
versibus comprehenduntur.
« Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus,
« Participans, mutus, non obstans, non manifestans.
« Sciendum tamen quod quinqué praemissorum semper obli
gent ad restitutionem : 1°. jussio, quia scilicet ille qui jubet, est
principaliter movens , unde ipse principaliter tenetur ad resti-
tuendum; 2°. consensus, in eo scilicet sine quo rapina fieri non
posset ; 3°. recursus , quando scilicet aliquis est receptator latro-
num , et eis patrocinium praestat ; 4°. participatio , quando scilicet
aliquis participat in crimine latrocinii et in praeda ; 5°. tenetur
ille qui non obstat, cum obstare teneatur; sicut principes, qui
tenentur custodire justitiam in terra, si per eorum defectum
latrones increscant, ad restitutionem tenentur; quia redi tus
quos habent, sunt quasi stipendia ad hoc instituta , ut justitiam
conservent in terra.
PHILOSOPHIjE CURSUS.
«In aliis autem casibus enumeratis, non semper obligatur
aliquis ad restituendum ; non enim semper consilium vel adu-
latio, vel aliquid hujusmodi est efficax causa rapinae. lînde tune
solum tenetur consiliator, aut palpo, id est adulator, ad resti-
tutionem, quando probabiliter aestimari potest, quod ex hujus-
modi causis fuerit injusta acceptio subsecuta. »
§ 203.
SchoLium. Objectiones contra praedicta.
Obj. l". « Videtur quod illi qui non acceperunt, non teneantur
restituere. Restitutio enim quaedam pœna est accipientis. Sed
nullus debet puniri , nisi qui peccavit. Ergo nullus debet resti
tuere , nisi qui accepit. в
Resp. a Non solum peccat ille qui peccatum exsequitur, sed
etiam qui quocumque modo peccati est causa, sive consiliando,
sive praecipiendo , sive quovis alio modo. »
Obj. 2". « Justitia non obligat aliquem ad hoc quod rem alte-
rius augeat. Sed si ad restitutionem teneretur non solum ille
qui accepit, sed etiam illi qui qualitercumque cooperantur,
augeretur ex hoc res illius cui est aliquid subtractum, tum quia
ipsi multoties restitutio fieret, tum etiam quia quandoque aliqui
operam dant ad hoc quod aliqua res alicui auferatur, quae tamen
ei non aufertur. Ergo non tenentur alii ad restitutionem. »
Resp. « Principaliter tenetur restituere ille qui est principalis
in facto; principaliter quidem praecipiens, secundario vero exse-
quens , et consequenter alii per ordinem ; uno tamen restituente
illi qui passus est damnum, alius eidem restituere non tenetur.
Sed illi qui sunt principales in facto, et ad quos res pervenit,
tenentur illis restituere qui restituerunt. Quando autem aliquis
praxipit injustam acceptionem, quae non subsequitur, non est
restitutio facienda; cum restitutio principaliter ordinetur ad
reintegrandam rem ejus, qui injuste est damnificatus. в
Ob). 3". « Nullus tenetur se periculo exponere, ad hoc quod
rem alterius salvet. Sed aliquando manifestando latronem , vel
ei resistendo , aliquis periculo mortis se exponeret. Non ergo
tenetur aliquis ad restitutionem, propter hoc quod non manifestat
latronem , vel non ei resistit. »
Resp. « Non semper ille qui non manifestat latronem , tenetur
ad restitutionem, aut qui non obstat , vel qui non reprehendit;
sed solum Jquando incumbit alicui ex officio; sicut principibus
ETHtCA. 4RÎ>
terrae, quibus ex hoc non multum imminet periculum ; propter
hoc enim potestate publica potiuntur , ut sint justitiae custodes. »
(2.2. q. 62. art. 7.)
§ 204.
Propositio 5". Nihil restituendum , vhi nulla effecta est damnifi*
catio.
Probo. « Quicumque damnificat aliquem, videtur ei auferre
id in quo ipsum damnificat ; damnum enim dicitur ex eo quod
aliquis minus habet quam debet habere. Et ideo homo tenetur
ad restitutionem ejus in quo aliquem damnificavit.
« Sed aliquis damnificatur dupliciter : 1o Quia aufertur ei id
quod actuhabebat; et tale damnum est semper restituendum,
secundum recompensationem aequalis : puta si aliquis damnifi-
cet aliquem diruens domum ejus, tenetur ad tantum, quantum
valet domus. 2°. Si damnificet aliquem , impediendo ne adipisca-
tur quod erat in via habendi ; et tale damnum non oportet recom
pensare ex aequo, quia minus est habere aliquid virtute, quam
habere actu ; qui autem est in via adipiscendi aliquid , habet
illud solum secundum virtutem , vel potentiam , et ideo si redde-
retur ei ut haberet hoc in actu, restitueretur ei quod est abla-
tum, non simplum , sed multiplicatum; quod non est de neces
sitate restitutionis , ut dictum est. Tenetur tamen aliquam
recompensationem facere , secundum conditionem personarum
et negotiorum. » ( 2. 2. q. 62. art. 4. )
§ 205.
Propositio 6". Restitutio ei facienda est cui res fuit ablata , out
Сиг damnum fuit illatum.
Probo. a Per restitutionem fit reductio ad aequalitatem commu-
tativae justitiae, quae consistit in rerum adaequatione. Hujus-
modi autem rerum adaequatio fleri non posset , nisi eiqui minus
habet quam quod suum est, suppleretur quod deest. Et adhanc
suppletionem faciendam, necesse est ut ei fiat restitutio a quo
acceptum est. »
§206.
SchoLium. Objectiones contra praedicta.
Obj. V. « Videtur quod non oporteat semper restitutionem
facere ei a quo acceptum est aliquid. Nulli enim debemus
486 philosophie cursus.
nocere. Sed aliquando esset in nocumentum hominis, si redde-
retur quod ab eo acceptum est , vel etiam in nocumentum alio-
rum ; puta si aliquis gladium depositum redderet furioso. Ergo
non est semper restituendum ei a quo acceptum est. »
Resp. a Quando res restituenda apparet graviter esse nociva
ei cui restitutio facienda est, velalteri, non ei debet tune resti-
tui, quia restitutio ordinatur ad utilitatem ejus cui restituitur;
omnia enim quae possidentur , sub ratione utilis cadunt. Nec
tamen debet ille qui detinet rem alienam , sibi appropriare , sed
vel reservare, ut congruo tempore restituat, vel etiam alii tradere
tutius conservandam. »
Obj. 2*. « Ille qui illicite aliquid dedit, non meretur illud
recuperare. Sed quandoque aliquis illicite dat , quod alius etiam
illicite accipit; sicut apparet in dante et in recipiente aliquid
simoniace. Ergo non semper restituendum est ei a quo acce-
.ptum est. °
Resp. « Aliquis dupliciter aliquid dat illicite: uno modo, quia
ipsa datio est illicita , et contra legem , sicut patet in eo qui simo
niace aliquid dedit; et talis meretur amittere quod dedit , unde
non debet ei restitutio fieri de his, et quia etiam ille qui accepit,
contra legem accepit, non debet sibi retinere, sed debet in pios
usus convertere. Alio modo, aliquis illicite dat, quia propter
rem illicitam dat, licet ipsa datio non sit illicita; sicut cura
quis dat meretrici propter fornicationem ; unde et mulier potest
sibi retinere quod ei datum est; sed si superflue aliquid per frau-
dem vel dolum extorsisset, teneretur eidem restituere. »
Obj. 3*. « Nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque est
impossibile restituere ei a quo acceptum est, vel quia est mor-
tuus , vel quia nimis distat, vel quia est ignotus. Ergo non semper
facienda est restitutio ei a quo acceptum est. »
Resp. « Si ille cui fieri debet restitutio, sit omnino ignotus,
debet homo restituere secundum quod potest , scilicet dando in
eleemosynas pro salute ipsius ( sive sit mortuus, sive sit vivus),
praemissa tamen diligenti inquisitione de persona ejus cui est
restitutio facienda. Si vero sit mortuus ille cui est restitutio
facienda, debet restitui haeredi ejus, qui computatur quasi una
persona cum ipso. Si vero ilje sit multum distans , debet sibi
transmitti quod ei debetur, et piracipue si sit res magni valo
ns, et possit commode transmitti; alioquin debet in aliquo
loco tuta deponi , ut pro eo conservetur , et domino significari. »
( 2. 2. q. 62. art. 5. )
CURSDS CONCLUSIO.
§207.
Propositio 7". Restitutio, invito domino , differri поп debet.
Probo. « Sicut accipere rem alienam est peccatum contra
justitiam, ita etiam detinere eam, quia per hoc quod aliquis
detinet rem alienam invito domino , impedit eum ab usu rei
suae , et sic ei facit injuriam. Manifestum est autem quod nec
per modicum tempus licet in peccato morari; sed quilibet tene-
tur peccatum statim deserere, secundum illud Eccl. xxi. 2 :
Quasi a facie colubri fuge peccata. Et ideo quilibet tenetur
statim restituere, si potest, vel petere dilationem ab eo qui potest
usum rei concedere.
« Quando aliquis non potest statim restituere, ipsa impo-
tentia absolvit eum ab instanti restitutione facienda; sicutetiam
totaliter a restitutione absolvitor, si omnino sit impotens; debet
tamen remissionem vel dilationem petere ab eo cui debet , aut
per seaut per alium. » (2. 2. q. 62. art. 8.)
CURSUS CONCLUSIO.
§ \ . DEFINITIO ET DIVISIO.
Ratione sola duce, homo necessario debet concludere se a Deo,
ut primo principio, ac proinde ad Deum, ut finem ultimum,
existere , atque ita sese erga Deum naturali ac necessaria et essen-
tiali devinctum religione, quae nihil aliud est, quam obligatio
Deum colendi, quatenus creator est, et prout ratione sola naturali
cognoscibilis est.
Sedenim ex hac naturali obligatione seu religione, ulterior
sequitur obligatio , Deum nempe eo modo colendi, quo se colen-
dum jubet. Deus porro sêipsum , non creatione modo manifesta-
vit ac demonstravit, sed et insuper expressis verbis affirmavit ac
revelavit; et non modo verbis serevelavit, sed et seipsum , natura
humana assumpta , visibilem ostendit ac declaravit ; nec modo
in terris visus est et cum hominibus est conversatus, sed et
homines ad se omnes vocavit , instituta nempe Ecclesia , extra
quam salus non est; nec tantum Ecclesiam hanc toto orbe
difiundi voluit, et usque ad saeculi consummationem permanere,
sed et ipsam adeoque homines omnes ab uno homine , qui ipsius
esset vicarius, in his, quae ad salutem aeternamque vitam perti
nent, regendos voluit ac gubernandos. Adeo ut, quemadmodum
nullus homo vere rationalis, nisi sit religiosus ; ita nullus reli-
giosus, nisi sit fidelis ; nullus fidelis, nisi sit christianus; nullua
christianus, nisi sit catholicus; nullus catholicus, nisi sit roma-
nus, id est Romano Pontifici subditus. Ratio siquidem ad religio-
nem necessario ac logiceducit,religio ad fidem ; fides ad Christum ;
Christus vero extra Ecclesiam non est ; Ecclesia autem non est ,
nisi ubi Petrus. Ut ergo philosophiae finis attingatur, qui est vera
sapientia, seu scientia speculativa simul et practica primi
omnium principii et ultimi omnium finis, compendio juverit
demonstrare eum non esse philosophum , seu ratione recte aC
sapienternon uti, qui ultra rationis limites ire nolens, Deo,
Christo, Ecclesiae, Papae supernaturaliter docenti fidem negat.
Quatuor ideo sunt demonstranda : 1°. Revelatio ; 2°. Christus;
3°. Ecclesia ; 4°. S. Pontifex.
PHIlOSOPHtE CURSUS.
§ 2. DE REVELATIONS.
Revelatio est actus, quo Deus homini veritates aliquas, medio
aliquo supernaturali, notas facit. Quaeritur porro : 1°. Utrura.
Deus revelare possit ; 2°. Utrum revelaverit? Unde agendum :
\°. de revelationis possibilitate , 2°. de revelationis existentia.
§ 3. DE REVELATIONIS POSSIBILITATE.
Propositio. Deus homini revelare potest.
Probo. Ut Deus revelare possit tria requiruntur et sufTiciunt,
scilicet : 1°. objectum revelandum; 2°. motivum revelandi;
3°. medium revelandi; atqui haec tria dantur ; et quidem
I°. Objectum. Objectum revelandum est veritas; atqui veritates
dantur , quae revelari possunt. Duplicis enim generis sunt veri
tates : aliae naturales , scilicet quae ab homine , rationis ope , sen-
suum experientia, ac consimilium relatione, absque speciali Dei
interventu, possunt cognosci. Has porro Deus potest ipse homini
revelare. Siquidem homo hominem docere potest; a fortiori ergo
Deus. Aliae vero sunt supernaturales , videlicet quae ab bomine,
nullo medio naturali possunt cognosci , qualia sunt res et facta ,
quae ob nimiam sive locorum , sive temporum distantiam,
omnium hominum sensuumque experientiam iugiunt, ut v. g.
eventus futuri, qui a libera sive spirituum creatorum, sive Dei
ipsius voluntate et actione pendent; qualia iterum sunt ea, quae
Deum ipsum, prout in se est, spectant, et quae ideo dicuntur
mysleria, seu abscmdita; atqui Deus potest haec homini nota
facere. Ideo enim Deus non posset bujusmodi veritates notas
facere , quia nulla esset veritas rationi humanae supernaturalis;
atqui veritates dantur rationi humanae, quin et intellectui creato
cuilibet supernaturales. Omnis quippe intellectus creatus est
finitus, Deus vero est essentia , adeoque et intellectu , et scientia,
et potentia infinitus ; unde absurdum aeque est ac impium affir-
mare infinitam Dei essentiam ab intellectu finito comprebendi
posse, nullamque esse veritatem Deo, scientia infinito, cognitam,
rem nullam Deo, potentia infinito, possibilem, quae non possit ab
intellectu finito naturaliter et adaequate cognosci; itemqueab
intellectu finito cognosci posse omnes veritates, quas Deus
scientia sua infinita. complectitur, resque omnes, quas infinita
sua potentia valet efficere. Deus ergo infinita scit et potest-, quaa
a nullo finito spiritu possunt intelligi; dantur ergo veritates
COMPENDIOSA RELteiONIS DEMONSTRATIO. 491
cuilibet intellectui creato supernaturales. Superest quaerendum
utrum Deo sit revelandi motivum.
II°. Motivum porro Deo dignum adest revelandi , et quidem
1°. veritates naturales. Quo nempe facilius, citius, certius,
clarius , ac plenius hominibus innotescant; 2°. veritates superna
turales. Has enim revelandi duplex datur ratio aeque Deo digna :
prima quidem, major Dei gloria; quo enim altiora de Deo
cognoscit homo, eo magis Deum ab ipso laudari et amari
necesse est. Altera vero, major ipsius hominis beatitudo ac per-
fectio. Quo enim magis Deum homo cognoscit et amat, eointel-
lectu ac voluntate perfectior evadit, Deo proinde similior, atque
inde beatior.
III°. Medium denique revelandi Deo deesse non potest : et vero
I°. homo homini seipsum , et intima sui animi sensa revelare
potest, a fortiori et illud potest Dens. Ut quid enim ille, qui
homini loquendi facultatem dedit, loqui ipse non posset?
Et quidem 2°. triplici modo Deus homini revelare potest : a)
illuminatione mere interna ac immediate intellectuali ; b) ima
gine, seu visione imaginaria : ita legi tur prophetas saepe
docuisse; c) verbo, aut signo alio quolibet sensibili, sicut cum
Moysi dixit : Ego sum qui sum.
Jam vero 3°. homines Deus alloqui potest, vel immediate,
seu per seipsum , vel mediate, nempe per homines quosdam,
quibus ipse per seipsum ea nota facit , quae caeteris vult man
dar!. Sic ohm Moysem ac prophetas immediate alloquens, per
eos populum solebat docere.
Sive autem immediate, sive mediate Deus hominibus aliquid
affirmet, tenetur homo revelanti Deo credere, id est ea quae a
Deo affirmantur pro certo veris habere, eo quod , ratione vel
gola , certo sciat Deum , utpote intellectu omniscium , errare non
posse , utpote voluntate optimum, fallere nolle, adeoque esse
omnino infallibilem.
Sed enim praequiritur illud, ut homo certus sit Deum esse,
qui , sive immediate, sive mediate, revelat. Deus porro medium
habet, quo homini certo notum faciat se esse, qui aliquid reve-
lavit. Etenim homini ipsi non desunt media, quibus alios certos
faciat se esse , et non alium, qui haec aut illa affirmat; a fortiori
Deo adsunt media, seu signa, quibus divinae suae locutionis
factum ac sensum hominibus certum faciat. Et haec sunt mira-
culum ac prophetia, de quibus mox.
m тюттм cursus.
§ O. DE MIRACULO.
Mira culum est opus contrarium ordini naturae, et superius
viribus omnis creaturae. Atqui Deus, et quidem solus , miracula
potestpatrare, uti supra in Theologia demonstratum est; ergo,
quoties revelatio aliqua miraculo confirmatur , divina sit
necesse est.
Et vero , ideo revela tionis divinitas miraculo non probaretur,
vel quia Deus miraculum posset edere in confirmationem falsi,
quod cum ipsius veracitate ac bonitate pugnat; vel quia homo
miracula vera a falsis seu diabolicis dignoscere nequiret. Atqui
dantur characteres , iique certi , quibus miracula falsa a veris
facile discernantur. Et quidem 1°. falsa , fictitia nempe , sin
minus diabolica, ea sunt miracula, quae patrata dicuntur in
favorem doctrinae , qua rationi , moribus, aut revelationi certo
divinae, aut aliis miraculis certo pariter divinis evidenter contra-
dicitur; 2°. vera autem ac certo divina sunt ea miracula , quae
in nomine Dei facta , simulque ad ipsius gloriam , et ad aeter-
nam hominum salutem vergunt , ac simul omnes naturae cujus-
libet creatae, sive materialis, sive spiritualis, vires evidenter
superant : qualia sunt mortuorum suscitatio , vulneris eviden
ter lethalis, solo vocis imperio , sanatio, etc. , continua operum
hujusmodi series , maxime cum , expressis verbis , ab operante
in signum , quo divina missio ac revelatio confirmetur , ante
ipsius miraculi factum, praenuntiantur , seu quoties miraculo
conjungitur prophetia.
Nota. Objectiones, quae circa miracula fiunt, vide solutas supra
in Theologia, ubi de Miraculi possibilitate, et in Logica, ubi de
humano testimonio.
§ 6. DE PROPHETIA.
Prophetia est praedictio eventus alicujus futuri, qui a nullo
ente creato praevideri potest. Hujusmodi sunt : i°. facta , quae a
libera hominum determinatione pendent, et quae ne ab ipsis
quidem agentibus, utpote v. g. nondum natis, praevideri potue-
runt; 2°. facta, quae a libera Dei voluntate pendent , ut sunt v. g.
miracula. — Atqui prophetiae impletione certo probatur divina
revelatio : siquidem ubi certo mihi constat : 1°. aliquem ea prae-
dixisse , quae a nullo ente creato praevideri possunt ; et 2°. facta
evenisse , qualia fuerant praedicta , indubium est facta haec
COMPENDIOSA REUGIONIS DEMONSTRATIO. 499
prophete a solo Deo fuisse manifestata ; atqui haec duo mihi con-
stare possunt, sive per me ipsum , si nempe ego ipse praedictio-
nis ipsius et eventus sim testis ; sive per alios , si de fact's prae-
teritisagitur. Aliunde, cum Deus, pro sua veracitate ac bonitate,
mendacio concurrere non possit , impossibile est ipsum futura
revelare ei, qui prophetiae dono ad mendacium firmandum abu-
teretur. Quoties igitur aliquis , in signum missionis ac revelatio-
nis sibi a Deo date , futuros quosdam eventus omni creaturae
impervios distincte praenuntiat , praedictorum eventuum adim-
pletio missionis ac revelationis divinitatem invicte demonstrat.
§ 8. DE REVELATIONIS REALITATE.
Propositio. Deus hominibus revelavit.
Probo. Existit liber, sub nomine Bibliorum seu sacrae Scri
ptural , seu etiam Veteris ac Novi Testamenti notissimus , cujus
veracitas in dubium nequit revocari ; atqui hoc in libro revela-
tio divinitus facta refertur; ergoDeus revelavit.
Probatur major, et quidem triplici argumento, scilicet:
1°. praescriptione ; 2°. traditione ; 3°. libri ipsius characteribus.
I°. Praescriptione. Hodie societas omnis christianorum , non
catholicorum modo , sed et haereticorum , simulque schisma-
ticorum , ut certo vera habet, quaecumque in sacris bibliis con-
tinentur ; atqui impossibile est tot homines , inter quos militi
sunt sapientia , doctrina , virtute gravissimi , quique ingenio ,
indole, genere , commodis, cupiditatibus adeo inter se sunt
diversi , quin , si nempe haereticos ac schismaticos cum catho-
licis conferas, adversi , impossibile est', inquam, tam multos
circa rem adeo gravis momenti , cum inde religio ipsa adeoque
salus aeterna pendeat , consentire , nisi de libri hujus veritate
certi sint ; ergo stat bibliorum veracitas.
Et vero quisquis es tu qui S. Scripturae veracitatem impu-
gnas , tuum est negationem tuam probare. Die ergo a quo , et
quando, et quomodo error circa hune librum potuit inepere.
Quamdiu enim neque eum nominas , qui primus Biblia , sive
quoad omnia sive quoad partem , supponere - aut alterare ausus
sit, quamdiu nec tempus, quo suppositio haec aut alteratio caep«-
rit , potes indicare ; quamdiu nullum potes invenire modum ,
quo tam gravia facta ita fingi potuerint , ut a tot ac tantis viris
acceptarentur, frustra negas, praescriptum est.
II°. Traditione. Quod ubique ac semper ab omnibus constanti
et unanimi consensu admissum est , illud pro certo est haben-
dum, uti in Logica probatum est, ubi de hominum testimonio;
atqui semper et ubique omnes ii , qui S. Scripturam noverunt ,
eam ut certo veracem , constanti et unanimi consensu, habue-
runt; quod patet ex libris sive Judaeorum, sive christianorum ,
tum catholicorum, tum haereticorum, tum schismaticorum, sive
etiam paganorum, ex quo scripti ac noti sunt varii bibliorum
COMPENDIOSA RELIGIONIS DEMONSTRATIO. 501
libri. Siquidem etiamnum habentur tum variae sacrorum biblio-
rum editiones, textus, versiones, tum innumera 1ere volumina,
quibus sacer ille textus explicate, ac citatur; ubique porro per-
petuam reperire est coneordiam ; eodem ubique modo , quoad
sensum, quin et plerumque, quoad ipsa verba, exhibetur textus;
semper et ab omnibus summa his libris nonceditur auctoritas ;
adde nullum esse librum, qui tanta cura merit asservatus , nul
lum qui toties discussioni et examini merit obnoxius; quin
tamen unquam in eo quicquam falsi fuerit repertum ; ergo vel
nulli est libro fidendum , vel S. Scripturae fides inconcussa
concedenda est.
III°. Characteribus ipsis hujus libri. Triplex character quolibet
in libro requiritur ac sufficit , ut fides ipsi adhiberi possit ao
debeat : i°. authenticitas, nempe ut sit ipsius auctoris aut saltem
temporis , cui adscribitur; 2°. integritas, nempe ut talis usque
ad nos pervenerit , qualisa scriptore fuerat exaratus; 3". vera-
citas, videlicet ut nec falli potuerint auctores, nec fallere; atqui
triplici hac nota insignitur S. Scriptura. Et quidem ipsius authen
ticitas atque integritas praescriptione jam ac traditione constat,
sed et insuper ex ipsomet librorum, quales prae manibus nostris
habentur , contextu liquido patet.
Authenticitas quidem, ex nativa quadam ac genuina, sive
rerum , sive styli , cum ipsamet auctoris ac temporis ingenio
consonan tia; integritas vero, ex perpetua contextus secum ipso
concordia. Citetur enim vel una phrasis, quae cum caeteris
pugnet. Si qua porro interpolate , mutatio, inquam, additio,
aut detractio fuisset , quae alicujus sit momenti , nonnisi ut pri-
migenius sensus alteraretur, fuisset tentata : haec enim sola tex
tus alicujus immutandi ratio esse potest, ut nimirum aliquid
aliud dicatur, quam id , quod ab auctore fuerat aflumatum. Sed
hoc utique fieri nequit , quin , sive ex aliis exemplaribus , sive
ex aliis librorum textibus, appareat alicubi contradictio. Et re
quidem vera, si quando in libro, qui alicujus sit gravitatis,
tentata fuit interpolatio, nunquam fraus diu potuit latere. Porro
in S. Scripturae libris , qui semper et ubique tot inter manus
versatisunt, qui praeterea a tot auctoribus , inter se ingenio,
munere, tempore adeo diversis,.discussi fuerunt, ne ullam qui
dem textuum contradictionem , quae sensum, doctrinaeque aut
factorum substantiam afficiat , deprehendere est ; ergo integra
usque ad nos Scriptura haec translata est.
Frustra vero minutissimi quidam ingenii homines sacrorum
302 phiLosophic cru sus.
bibliorum authenticitatem inde impugnant, quod nonnulli
olim aliquando libri inventi sint apocryphi. Neque enim ex eo
quod falsa quandoque circumferatur moneta, monetam omnem
ideo falsam esse judicant, neque inde sequitur monetam fal-
sam a vera dignosci non posse. Sicut ergo nunquam falsa emit-
teretur moneta, nisi quaedam exisferet vera ac legitima ; ita nec
unquam apocrypha quaedam v. g. Evangelia prodiissent, nisi
vera quaedam exstitissent. Porro certa sunt signa, quibus libri
authenticitas dignoseatur. Haec autem signa sacris bibliis certo
eonvenire facile demonstratio; ergo certo constat ea non esse
apocrypha.
Nec majoris sunt ponderis ea, quibus ipsorum integritas alte-
rari videtur, sive variantia, sive contradictoria, sive additiones.
Нaec enim facile explicantur ac conciliantur, nec ulla inde,
quoad substantialem sensum mutatio consequitur.
Veracilas autem scriptomm ex hoc patet, quod nec falli potue-
rint nec fallere. I°. Non falli : siquidem facta aut dicta sensibi-
lia, gravia, et plerumque publica referunt, quorum vel ipsi
testes fuerunt, vel quae a testibus proximis, iisque pluribus ac
publicis, audire potuerunt. 2". Non fallere : siquidem eo tem
pore scribunt, et scripta suapromulgant, quo etiamnum exstant
innumeri testes, qui ipsis contradicere non poterant modo, sed
et certissime non omisissent, si potuissent. — Praeterea vero
nullum ipsis ex mendacio commodum, decus, aut lucrum acce-
debat, cum contra, praeter fraudis infamiam, summa plerum
que, uti v. g. prophetis non paucis, et maxime Evangelistis,
non fortunae tantum, sed et vitae, ex factorum et dictorum
hujusmodi testimonio, subeunda fuerint discrimina.
Neque ergo mirum est, quod nulla exstent contradictionis
monumenta. Cum enim sacri scriptores nonnisi certa ac mani
festa testarentur, frustra eorum libris obloqui tentassent adver-
sarii. « Manifestum est, exclamant, et non possumus negare.»
(Act. iv. 16.) — Sed et scriptores ipsi vi sola veritatis in testando
regebantur : « Non possumus, aiunt, quae vidimus et audivimus
non loqui. » (Ibid. Iv. 20.)
Sacroru m ergo bibliorum veracitas in dubium non potest revo
can; atqui ex ipsorum testimonio Deum revelasse constat. Probo.
Scriptores sacri, sive Veteris, sive Novi Testamenti, miracula
et prophetias referunt, quae, ut ex adjunctis patet, certo divina
sunt; haec porro miracula et prophetias eo plerumque fine, sive
Moyses, sive prophète, sive Christus ipse, sive tandem apostoli
COMPENDIOSA RELIGIONS DEMONSTRATIO. 803
edunt ac proferunt, ut se a Deo missos confirment, utque veri-
tatem revelatkmis sibi divinilus factae, suamque in revelatione
hac hadenda fidelitatem comprobent. Sic de Moyse legitur in
Exodo, iv. 30 : « Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixe-
rat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo , et credidit
populus. » Quin et ipsi Pharaonis malefici coguntur fateri :
« Digitus Dei est hic. » (Ibid. c. vm. Vide etiam ibid. xiv. 31.)
Similiter et Christus missionis doctrinaeque suae ac personae divi-
nitatem coram Judaeis confirmat, dicens : « Loquor vobis et non
creditis : opera quae ego facio in nomine Patris mei , haec testi
monium perhibent de me. » (Joann. x. 25.) Et iterum : « Quem
pater sanctificavit , et misit in mundum, vos dicitis : quia blas
phemas: quia dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris
mei, nolite credere mihi : si autem facio : et si mihi non vultis
credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater
in me est, et ego in Patre. » (Ibid. x. 36. et seqq.) Deinde cum
Lazarum suscitat : « Ut credant quia tu me misisti. » Apostoli
pariter suam missionem a Deo esse miraculis probant, teste
Marco (c. ult. f. ult.) : « Illi autem profecti praedicaverunt ubi
que, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus
signis. » Deus porro, pro sua veracitate ac bonitate, mendacio
cooperan , sermonemque falsum confirmare signis evidenter
divinis non potest; ergo Deus revelavit.
Ceteroquin haud minus invicte , ex absurdis nempe, quae
negata revelatione admittenda sunt , ipsius realitas ac divinitas
demonstrari valet. Esto enim Moysem ac prophetas, Christum
ipsum et apostolos, a Deo non fuisse missos , adeoque Christum
non esse Deum ; falsa sint ac supposita omnia ac singula sacro-
rum bibliorum volumina, absurdorum jam indefinita series est
complectenda. Videlicet : 1°. librorum horum auctores historiam
texuisse, quae simul ac mirabilium narratione fictiones poetarum
vel audacissimas superat, gravissima tamen facta, mundi nempe
ac gentium origines, tanta cum veritate tradit, ut ne ullus
qüidem in his error deprehendi unquam potuerit; 2°. doctrinara
a scriptoribus illis mendacibus ac suppositis eam fuisse inven-
tam, quae sublimitate , sanctitate ac veracitate omnia philoso-
phorum, ingenio ac sapientia maxime conspicuorum , placita
vincit ac superat; 3°. impostores ilJos fidem obtinuisse, quin et
imperasse, apud gentes eas, quae ingenio et animo toto in orbe
praecellebant , eamque religionem instituisse, quae, omnibus
omnium praejudiciis et cupiditatibus adversa, sine ullo humano
304 PHILOSOPHIE CURSUS.
naturalive subsidio , quin et contra perpetuas humanae , tum
sapientiae , tum potentiae, contradictiones stetit ac substitit; adeo
ut doctissimi ac sanctissimi quique viri , qui a saeculis duode-
viginti florueiunt , mendacii ac erroris, summaeque hoc ipso
impietatis, vel ipsi sequaces, vel duces esse dicendi sint; tan
dem Deum ipsum continuo miraculis confirmare fraudem eam
atque blasphemiam; cum nulla elabatur aetas, qua non plura,
eaque manifesto divina , edantur miracula , quibus , tum doctrinae
illius , quae ut revelata traditur, veritas , tum eorum , qui secun-
dum ipsam vivunt, sanctitas declaretur. Verumenimvero nimis
multa , admissa semel hac hypothesi , admittenda essent absurda;
si quod ergo factum certo certius est , nullum sane magis est
indubium, quam revelatio a Deo hominibus facta.
§ 9. DE CHRISTO.
Christi divinitas multiplici argumento demonstratur , et qui-
dem i°. Veteris Testamenti prophetiis; n°. Christi ipsi us mira
culis ac prophetiis, et maxime resurrectione ; m". doctrinae
evangelicae sapientia ac sanetitate; iv°. tandem, mirabili cbri-
stianae fîdei 1°. per apostolos propagatione ; 2°. in martyribus
conslantia; 3". in doctoribus unitate; A". in confessoribus sancti
tate; 5°. per adversa omnia duratione , quin et continua progres-
sione , seu verbo : Ecclesiae catholicae testimonio.
§ 10.
Argumentum 1um. Veteris Testamenti prophetie?.
Deus olim patriarehis promisit, et per prophetas praedixit
Salvatorem a se mittendum, quem eharacteribus haud paucis,
iisque certissimis, descripsit; atqui Jesus Christus, et quidem
solus, ea omnia ac singula, quae Deus praemonstravit , tum in
se, tum in vita, tum in morte, tum in doctrina, tum in ope-
ribus, ac maxime in summo ipsius opere, quod est Ecclesia,
fideliter adimplevit; ergo Jesus est ille sahator, qui, a Deo roit-
tendus, jam de facto missus est; sed Jesus Cbristus Dei Filium,
Patri aequalem , adeoque Deum se esse dixit ; ergo Deus est.
Major et minor facile ex collatione Veteris Testamenti cum
Novo collucent. Quaedam modo indicasse sat erit.
Salvator ille seu Messias venturus erat eo tempore, quo
sceptrum Judae erat auferendum ( Gen. xlix ) , nascitunis in
COMPEND1OSA RELIGION IS BEMONSTRATIO. 505
Bethleem Juda (Mich. v), et quidem ex Virgine (Isai. vii), prae-
cursorem habiturus (Isai. xl. Malach. in), miracula patraturus
innumera, (Tsai. xxxv), contradictiones, probra, ac supplicia
quaeilam exprese a prophetis designata, ac mortem denique pas-
surus, et quidem tempore a Daniele praefixo. (Ps. n, xxi, lxviii.
Isaf. l, lui. Zachar. xi. 13. xn. 10. xiii. 6. Dan. ix. 24. 27); sed
postea resurgere debebat et in cœlos ascendere ( Ps. m , lxvii.
Os. xin. 14. Mich. ii. 13); tum vero gentes omnes in ipso erant
benedicendae, et, ipso regnante, cum Deo et inter se novo fcedere
consociandae. (Gen. xxn. 18. Ps. n, xxi, xliv, xlv, xlvii, lxvii,
lxxxviii, cix. etc. Isai. n, m, ix, xi, xxvm, xxix, xxxv, xlii. et
caetera capita usque ad finem.)
Sed jam soli Deo praevisa esse poterant facta tot et tam diversa,
quippe quorum alia quidem a libera hominum necdum nato-
rum actione , alia vero ab ipsa Dei ipsius omnipotentia pende-
rent; neque casui adscribi licet tot adjunctorum concursus, quae
adeo quoad locum , tempus , modum fuerunt determinata ;
aliunde , multo ante eventum fuerunt praedicta , quod et histo
riee constat. Atqui jam , tum ex Novo Testamento , tum ex
historiis caeteris , quoad ea, quae spectant Christi regnum per
Ecclesiam, ea omnia ac singula in Jesu Christo, et quidem solo,
adimpleta fuisse certum est; ergo Jesus Christus, et quidem
solus, ille est qui a Deo promissus fuerat Messias et Salvator,
ac proinde et ipse Deus est , tum quod se ipse Deum esse decla-
ravit, uti postea dicetur , tum eo quod ipsius divinitas a prophe
tis etiam fuerat affirmata. (Ps. n, cix. Isai. ix. 6. xl. 9. )
§ H-
Argitmentum 2um. Christi prophetiae et miracula.
Ille qui prophetias et miracula certo divina edit , eo fine ut se
Deum esse demonstret, utique Deus est; atqui ita egit Christus :
Probo.
i\ Quoad prophetias. Tres tantum indicare sat erit. Christus
praedixit : 1°. praecipuas passionis, mortis, ac resurrectionis suae
circumstantias : « Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius
hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis , et con-
demnabunt eum morte, et tradent eumGentibus ad illuden-
dum et flagellandum , et cruciligendum , et tertia die resur-
get. » ( Matth. xx. 18. 19. et alias pluries. ) 2°. Jerosolymae
obsessionem et excidium , templi eversionem , et Judaeorum
806 PHILOSOPHIE Ct'RSUS.
dispersionem, et quidem cum praecipuis quibusque adjunctiâ.
(Matth. xxiv.) 3°. Praedicationem evangelii per apostolos in toto
orbe, credentium miracula, discipulorum vero persecutiones ac
simul constantiam : « Et praedicabitur hoc evangelium regni in
universo orbe in testimonium omnibus gentibus. » (Matth. xxiv.
14.) « Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos,
et eritis mihi testes in Jerusalem , et in omni Judaea et Samaria
etusque ad ultimum terrae. » (Ad. i. 8.) « Signa autem eos,
qui crediderint , haec sequentur : in nomine meo daemonia eji-
cient, etc. » (Marc. xvi. 17. 18.) « Tune tradentvos in tribula-
tionem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter
nomen meum. » (Matth. xxiv. 9.) « Tradent enim vos in conci-
liis, et in synagogis vapulabitis , et ante praesides et regis stabi-
tis propter me , in testimonium illis. » (Marc. xui. 9.)
Atqui haec , cum a libera sive hominum sive Dei ipsius actione
futura penderent , soli Deo tanto ante nota esse poterant ; aliunde
vero, eventu singula fuerunt comprobata ; ergo qui ea praedixit,
vel ipse Deus est, vel a Deo ipso fuit illuminatus; sed jam Deus
utique est. Ideo enim haec praedixit Christus, ut se Deum esse
confirmaret : « Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum
factumfuerit, credatis. » ( Joann. xiv. 29. ) Deus vero non potest
sive futura praemonstrare, sive praedicta adimplere , in gratiam
ejus, qui seipsum Deum faceret , cum esset homoet non Deus.
Blasphemiam enim et mendacium confirmaret. Ergo Christus
est vere Deus.
§ 12.
2°. Quoad miracula. Pariter Deus omnipotentia suaerrorem,
mendacium ac blasphemiam confirmare et approbare non
potest; atqui Christus opera egit, quae absque divina omnipo
tentia nequeunt patrari : qualia sunt daemonum expulsio, caeco-
rum , mutorum , surdorum , et omnis generis infirmorum, solo
vocis imperio, subita ac perfectasanatio, mortuorum suscitatio;
quin et seipsum a mortuis suscitavit , ac demum corporaliter in
cœlos ascendit, et quidem haec eo fine operatus est, ut seipsum
Deum esse comprobaret : « Vos dicitis : quia blasphemas : quia
dixi , Filius Dei sum ? Si non facio opera Patris mei , nolite
credere mihi. Si autem facio : et si mihi non vultis credere,
operibus credite, ut cognoscatis , et credatis quia Pater in me
est, et ego in Patre. » (Joann. x. 36-38.) Ergo Jesus Christus est
Deus. Quod maxime patet.
COMPENDIOSA RELIGIOÑIS DEMONSTRATIO. 507
§ 13.
3". Ex ipsius Resurrectione. Illud enim praecipue in missionis
ac divinitatis suae signum , et pluries , praedixerat , se tertia post
mortem die resurrecturum. Cum enim die quadam Judaei signum
ab ipso quaererent, responderat ille : « Generatio mala et adul
tera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum
Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus
diebus et tribus noctibus, sie erit Filius hominis in corde terrae
tribus diebus et tribus noctibus. » (Matth. xh. 39.) Et alias:
e Solvite templ um hoo, et in tribus diebus excitabo illud... Ille
autem dicebat de templo corporis sui. » Quod adeo intellexe-
runt Judaei , ut ipso mortuo ad Pilatum convenirent dicen-
tes : « Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc
vivens : Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepul-
crum. » (Matth. xxvti.) Cum ergo sepulcrum ipsi signassent
ac custodibus sepsissent , tertia die nihilominus Christi corpus in
monumento jam inventum non fuit, nec minus frustra quam
stulte principes Judaeorum praeceperunt custodibus : « Dicite quia
discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, vobis dor-
mientibus. » Uti enim acute reponit Augustinus : « Dormientes
testes adhibes? Vere tu obdormisti, qui scrutando talia defe-
cisti. » [In Ps. Lxin.) Quid vero de Christi corpore factum sit, nos
probe scimus ex testimonio apostolorum , a quibus et praebuit
seipsum vivum, post passionem suam, in multis argumentis,
per dies quadraginta apparens eis. » (Act. i. 3.) Quod autem nec
decipi potuerint testes illi, nec decipere, ex his omnibus patet,
quae supra jam dicta sunt. Christus ergo resurrexit, sicut dixit ;
ergo Deus est.
§ U.
Argumentum 3°m. Doctrinae Christi ac vitae sapientia &c san-
ctitas.
Seductor ille Поn est, qui ea docet, agit ac persuadet, quae
sapientia ac sanetitate superant quaecumque summi, qui sive
humano tantum ingenio, sive divina inspiratione afflati sunt,
viri, tum excogitare, tum agere, tum persuadere potuerunt.
Fraus enim absolute repugnat cum summa tum doctrinae,
tum exempli , tum actionis seu influxus sapientia et sanetitate.
Deum ergo seipsum declarare non potuit ille, quo nullus
S08 PHILOSOPHIE CURSUS.
unquam sapientior ac sanctior visus est ac reipsa fuit, nisi
vere sit utique Deus; atqui jam Jesus Christus ea verbo et opere
docuit et practicepersuasit, quae sapientia et sanctitate superant
quaecumque unquam fuerunt exhibita , non modo ex solis inge-
nii ac virtutis humanae viribus, ut sunt ea, quae ab iis, qui extra
Christianos maxime fuerunt, sive doctrinae sapientia, sive vitae
et morum virtute celebres, quales fuere sive Socrates, Plato,
Aristoteles , sive Aristides , Epaminondas , Scipio , Catove ille
prior, aut quicumque ex infidelibus quos juverit extollere ; sed
et insuper etiam ea , quae ab ipsomet Deo Hebraeis per Moysem
et prophetas fuerant revelata ac inspirata. Siquidem Christus
docuit Deum esse in spiritu adorandum et toto corde diligendum,
proximumque , etiam inimieum, unicuique tanquam seipsum
diligendum , et eos esse beatos , qui , spiritu pauperes , et perse-
cutionem patientes, et se ipsos abnegantes, crucem quotidie
ferunt , et haec omnia sine ulla spe mercedis aut gloriae in hac
vita obtinendae; humilitatem denique praedicavit et castitatem,
quae non paganis modo, sed et ipsis Judaeis, ne nomine quidem
notae, atque praxi impossibiles esse vulgo habebantur. Et haec
Christus non verbo tantum docuit, sed et operis exemplo et
quidem perpetuo, ab ipso nativitatis ingressu usquead mortem,
quam in cruce pertulit, in se ipso constanter exhibuit; quin
quod discipulos nactus est, et quidem non aure modo fideles, sed
et opere , nec eos paucos, sed innumeros, tum doctrinae hujus
praedicatores et apostolos, tum ejusdem simul vitae ac mortis
testimonio martyres et confessores. « Erat enim docens eos sicut
potestatem habens. » (Matth. vu. 29.) « Nunquam sic locutus
est homo sicut hic homo. » (Joann. vu. 46.)
§ 15.
Argumentum 4-um. Christiana fides.
Christum esse Deum crediderunt 1° quidem apostoli, qui
ipsum toto orbe praedicaverunt; 2° martyres, qui, pro ipsius
divinitate testanda, supplicia omnia ipsamque mortem passi
sunt ; 3° doctores, qui singulos ipsius doctrinae articulos uno
consensu, scripto et ore, ubique ac semper propugnarunl;
4° confessores , quieo majori sanctitate floruerunt, quo fidelius
sese ipsius verbis et exemplis conformes fecerunt; 5° tandem
qui, Christo credere nolentes , ipsius fidem et Ecclesiam ever-
tere moliti sunt, non modo non praevalere , sed nec ipsi constare
COMPENDIOSA RELIGIONIS DEMONSTRATIO. 509
potuerunt; atquihaec omnia humanitus simul ac divinitus, natu-
raliter aeque ac supernaturaliter impossibilia sunt, nisi Christus
sit reipsa Deus. Redeamus ad singula.
§ 21. DE ECCLESIA.
Ecclesia est societas hominum eorum,qui veram Christi doctri-
nam profitentur. Si nominis ratio habeatur, Ecclesia (ab ex xaXtu
ex voco ) dici potest veluti vocatio. Et vero , ideo missus est Chri-
stus, ut omnes homines ad veram Deinotitiam etcultum, simul-
que ad salutem ac vitam aeternam, ex omnibus gentibus vocaret.
Cum vero demonstraverimus Christum esse Deum,inde jam patet
omneshomines debere veram Christi doctrinam profiteri . Qui enim
Christi verbum vel unum negare auderet aut admittere recusa-
ret, hoc ipso Christum falli potuisse aut fallere crederet , adeo-
que ipsum esse Deum negaret. Cum vero nulla sit salus ei , qui
Christum esse Deum negat, nullam pariter salutem illi esse patet,
qui veram Christi doctrinam non profitetur; qui autem veram
Christi doctrinam non profitetur, extra Christi Ecclesiam versa-
tur ; ergo extra veram Christi Ecclesiam salus non est. Quod caete-
roquin dilucide affirmavit Christus ipse, cum apostolis, iisnempe
quos ad doctrinae suae praedicationem mittebat, diceret : « Qui
COMPENDIOSA RELIGIONIS DEMONSTRATIO. 513
vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit : qui autem
me spernit, spernit eum qui misit me. » (Luc. x. 16.) Et : « Qui
crediderit etbaptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non credi-
derit, condemnabitur. » (Marc. xvi. i6.)
Si vero extra veram Christi Ecclesiam nulla detur salus, Eccle-
sia haec debet esse visibilis , talis nempe ut certis notis discerní
possit. Secus enim salus esset iinpossibilis. Et re quidem vera
quatuor sunt notae, quibus praecipue ac facile dignosci potest
utrum et quaenam sit iu mundo hominum societas, qui veram
Christi doctrinam profiteantur, seu quaenam sit his in terris vera
Christi Ecclesia, et haß sunt : Unitas, Sanctitas, Catholicitas, Apo-
stolicitas.
§ 22. DE NOTIS ECCLESIA.
Propositio t". Vera Christi Ecclesia debet esse una , sancta, ca-
tholica, apostolica.
I. Una. \°. Doctrina. a) Unitas doctrinae in eo est, quod non
contradictoria admittantur; atqui Christus contradictoria non
docuit ; ubi enim duae contradictoriae affirmantur, necesse est ut
alterutra sit falsa; Christus autem, utpote Deus, falsa docere non
potuit; ergo nee contradictoria. Ergo vera Christi doctrina debet
esse una.
b ) Unitas doctrinae in eo est iterum , quod omnes eadem una-
nimi consensu admittant. Qui enim eadem non admittunt , sub
eo respeotu quo dissentiunt, non unitate inter se sociantur. Unde
vera Christi Ecclesia eos tantum complecti debet, qui id omne ac
solum profitentur quod Christus docuit :
1°. Omne. Qui enim propositionem vel unam a Christo affirma-
tam negat aut in dubium revocat, hoc ipso ipsius Christi infalli-
bilitatem, adeoque divinitatem, negat, ac proinde jam Christo
non credit. Qui ergo vel unum fidei articulum negat, omnes hoc
ipso negat. — Et vero , esto propositio a Christo revefala. Credere
recusas. Quaero a te : admittisne hune articulum a Christo
fuisse affirmatum? — Admitto. — Credisne? — Non credo. —
Cur non? — Quia non teneor? — Cur non teneris? — Reponet
protestans : Eo quod articulus ille non sit fundamentalis ? —
Verumenimvero , fundamentalis ille sit vel non , non illud
a te quaeritur. Hoc autem : affirmavitne Christus? — Affirma
vit. — Et tu credere dubitas? Ergo quia forte , hoc affirmando ,
non verum affirmavit Christus : si enim verum Christus dixit,
non negare modo, sed etiam simpliciter dubitare nefas est. Ideo
33
514 PHILOSOPHIE CURSUS.
enim tantum de dicti etiam minime gravis et maxime aceessorii
veritate dnbitare. posses , quia dicens errare aut fallere potuisset.
Si ergo vel unam Christi vocem non admittis , jam nec ipsius
infallibilifatem admittis; quod si de ipsius infallibilitate dubites,
de omnibus omnino ab ipso dictis dubitare debes ; adeoque fides,
si circa articulum vel unum nutet, circa omnia nutet ac nulla sit
necesse est.
2°. Solum. Qui enim non illud solum credit, quod Christus
revelavit , id quod praeter ea , quae a Christo sunt revelata ,
admittit, non quia Christus docuit, credit; seu, quae Christus
nondocuit, in ipsius doctrina non continentur; adeoque qui-
cumque aliquid aliud credit, praeter ea quae revelavit Christus,
sub eo respectu ipsius doctrinam non profitetur. Qui porro
Christi doctrinae novaaddere praesumit, vel se Deo, nempe Christo
sapientiorem praefert , quod stultitiam aeque ac superbiam indi-
cat; vel Christum non esse Deum reputat : siquidem ipsius
doctrinam ab homine perfici autumet ; adeoque neque ipse
Christi est discipulus.
Una. 2°. Capite. Unitas capitis in eo est , quod societas aliqua
ab uno regatur, cui omnes parere teneantur; atqui vera Christi
Ecclesia ab uno regi debet, cui omnes Christi fideles obedire obli-
gantur. lit vero, nostrum non est inquirere, utrum Christus
potuisset homines sola doctrinae unitate inter se et secum ipso
colligare, ita ut nempe illi omnes qui doctrinam ipsius fideliter
credidissent , sola hac fide salutem consequerentur ; cum enim
Christus non ita egerit , illud solum superest : Vera Christi
Ecclesia ea sola est , quae est qualis a Christo ipso fuit institufa;
atqui Christus Ecclesiam suam ita instituit, ut ab uno regeretur,
cui omnes obedirent. Hoc enim ex multis , iisque perspicuis ,
Evangelii locis patet. Paucahic satis sit indicare. «Eterit unum
ovile et unus pastor. » ( Joann. x.) « Tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam... et tibi dabo claves regni
cœlorum. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et
incœlis. » (Matth. xvi.) « Pasce agnos meos,... pasce oves
meas. » (Joann. xxi.) Quae verba, sicut etalia his similia, sem-
per et ubique a summis Christi discipulis eo sensu sunt intel-
lecta, quem nunc tradimus. Ita enim S. Cyprianus : « Ut unita-
tem manifestaret (Christus), unam cathedram constituit, unitatis
ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit...
Primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra una
monstretur. » (De unitate Ecelesiae. c. m.) — Item S. Optatus
COMPENDIUM RELIGIONIS DEMONSTRATIO. S1S
Milevitanus : « Bono unitatis B. Petrus claves regni ccclorum
communicandas caeteris solus accepit. » Unde merito S. Ambro
sius : « Ubi ergo Petrus , ibi Ecclesia. » Plurima vide infra ubi
de S. Pontifice. Ex his porro liquet eos solos in vera Christi
Ecclesia versari , qui ab uno eodemque pastore sese pascendos ac
ducendos permittunt , qui in Petro fundatur, quibus ab illo qui
claves gerit ostium aperitur, qui ipsi liganti aut solventi obtem
perant, qui tandem sese unico illi Christi Vicario subditos, in
his omnibus quae ad animae salutem spectant , profitentur. Ergo
ea sola vera est Christi Ecclesia, quae 2". capitis, aliunde
1°. doctrinae unitate gaudet; ergo vera Christi Ecclesia debet esse
1. Una.
§ 23.
II. Sancta. Sanctum illud dicitur quod , omni peccato ac vitio
purum, Deo unione quadam irrevocabili veluti sancitur etcon-
secratur. Christi porro Ecclesia debet esse sancta : 1° quidem
doctrina, et 2" moribus seu vita.
1°. Doctrina. Siquidem nihil nisi sanctum Christus docuit. Adeo-
que Christi doctrinam ii non profitentur, qui peccaminosa aut
vitiosa docent aut credunt.
2°. Moribus et vita. Siquidem ad id venit Christus, ideoque homi
nes vocavit, seu Ecclesiam instituit, ut nos, a peccato mundatos,
Deo conformes redderet et unione consociaret. Si qua ergo socie-
tas se Christi Ecclesiam esse contenderet , quin tamen ullos vita
sanctos pareret, ea procul dubio non esset vera Christi Ecclesia.
Cum enim Christus Ecclesiam eo solo fine instituerit, ut sanctos
efficeret, fieri non potest ut scopum suum in nullo attingat.
Secus enim sapientia defecisset aut potentia, ac proinde Deus non
esset. Ea ergo sola est vera Christi Ecclesia, in qua semper et ubi
que sancti quidam saltem videntur. Non quod omne prorsus pec-
catum excludatur : nam « si dixerimus quoniam peccatum non
habemus, ipsi nos seducimus » (I. Joann. i); sed ita ut nun-
quam desint in Ecclesia, qui sanctitate sint conspicui.
Sedenim sanctitas externa quandoque falsa est , interna vero
latet. Ut ergo haec sanctitatis nota sit visibilis , necesse est ut a
Deo ipso signis evidentibus, miraculis nempe, declaretur, maxi
me cum Christus ipse dixerit : « Signa autem eos qui credide-
rint, haec sequentur : In nomine meodaemonia ejicient, linguis
loquentur novis , etc.» (Marc. xvi. 17. ) « Qui credit in me,
opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciei... Et
516 FMLOSOPHUÎ CURSUS.
quodcumque petieritis Patrem in nomine meo , hoc faciam. i
(Joann. xiv. 13.) Ergo vera Christi Ecclesia, non doctrinae modo,
sed et vitae sanctitate, quae quidem miraculis a Deo ipso cora-
probetur, debet esse conspicua.
§ 24.
III. Catholica, id est universalis, omnia nempe terrarum loca
et omnia temporum saecula complectens, seu in toto orbe dif
fusa, et omnitempore indefectibilis esse debet vera Christi Eccle
sia. i°. Christus enim debuit eam ita instituere. Secus salus non
esset omnibus ubique et semper possibilis, siquidem extra Eccle-
siam salus non est. 2°. Et revera Christus voluit eam esse uni-
versalem. Siquidem ita apostolis praecepit ac praedixit : « Data
est mihiomnis potestas in cœlo , et in terra : euntes ergo docete
omnes gentes. » (Matth. xxvili.) « Euntes in mundum univer-
eum , praedicate Evangelium univeisae creaturae. » (Marc. xvi.)
« Et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Sama-
ria, et usque ad ultimum terrae. » (Act. i.) « Et ecce ego vobis-
cum sum usque ad consummationem saeculi. » (Matth. xxviii.)
« Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe , in testi-
monium omnibus gentibus. » (Matth. xxiv. M.) « Et ego rogabo
Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum
inaeternum. » (Joann. xiv. 16.)
Quod ita intellexere SS. Patres : « Homini, ait S. Chrysosto-
mus, si bellum inferas, fortasse vinces, aut forte vinceris;
Ecclesiam vincere nulla vis poterit. » (ffomil. in sui expulsione.
op. t. III. p. 415. D. ) « Super petram fundata Ecclesia, inquit
S. Hieronymus, nulla tempestateconcutitur, nullo turbine ven-
tisque subvertitur. » (Adc. iv. Isai.) « Toto terrarum orbe Eccle
sia diffusa est : omnes gentes habet Ecclesia, nemo vos fallat:
ipsa est vera, ipsa est catholica. » (S. Augustinus, Serm. 238. )
§ 25.
IV. Apostolica, videlicet 1°. doctrina, et 2°. jurisdictione seu
regimine. Etenim solis apostolis doctrinae suae praedicationem , et
spiritualem fidelium gubernationem commisit Christus. Solis
nempe apostolis dictum est : « Qui vos audit , me audit , qui vos
spernit, me spernit. » — « Euntes ergo docete omnes gente°
baptizantes eos... docentes eos servare omnia quaecumque
COMPENDIUM HELIGIONIS DEM0NSTRATIO. Ml
mandavi vobis. » — « Ecce ego vobiscum sum usque ad consum-
mationem saeculi. » — « Qui crediderit... salvus erit, qui vero
non crediderit, condemnabitur. » — « Non pro eis autem rogo
tantum, sed et pro eis, qui crediturisunt per verbum eorumin
me. » ( Joann. xvii.) « Et ego dico tibi , quia tu es Petrus, et super
banc petram aedificabo Ecclesiam meam , et portae inferi non
praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni cœlorum
et quodcumque ligaveris super terram , erit ligatum et in cœlis ;
et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. »
(Matth. xvi.) « Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis
peccata remittuntur eis; et quorum retinueritis retenta sunt. »
(Joann. xx. 22. 23.) Ergo apostolis, et quidem solis, suam
doctrinam et auctoritatem commisit Christus; sedenim vera
Christi Ecclesia ea sola est, quae veram Christi doctrinam profi-
tetur, et quae ab iis regitur, quibus suam Christus auctoritatem
commisit ; ergo ea sola vera Christi est Ecclesia, cujus doctrina
et jurisdictio ab apostolis, legitima ac perpetua successione, pro-
cedit, seu quae doctrina ac regimine est apostolica.
Et vero , potestas gratiam conferendi , peccata remittendi ,
Eucharistiam consecrandi, etc. , est utique supernaturalis, et a
solo Deo hominibus potest communicari; cum ergo solis aposto
lis haec potestas a Christo fuerit tradita, nulli hominum competit,
nisi iis qui eam ab apostolis successione legitima acceperint.
Unde merito S. Augustinus, de vera Christi Ecclesia ita ait :
« Multa sunt alia, quae in ejus gremio me justissime teneant...
Tenet ab ipsa sede Petri apostoli , cui pascendas oves suas post
resurrectionem Dominus mandavit, usque ad praesentem epi-
scopatum successio sacerdotum. » (Lib. contra Epist. funda-
menti. c. iv.)
Corollarium. Ergo quatuor sunt notae , quibus vera Christi
Ecclesia discerni possit ac debeat, quee. quidem sunt eae quas dixi-
mus, praelucente Symbol o concilii Nicaeni, quod unam, san-
ctam, catholicam et apostolica m Ecclesiam protitetur. Et hae
sunt ita essentiales, ut ea solasit vera Christi Ecclesia, quae qua
tuor hisce notis praefulgeat , adeo ut deficiente vel una , quamvis
adessent caeterae, sûcietas illa non sit vera Christi Ecclesia, quae
non sit simul et una et saucta et catholica et apostolica.
»18 PHILOSOPHIC CURSCS.
§26.
Propositio 2". Ecclesia Romana , et quidem sola, est una,sancta,
catholica et apostolica.
Prob. 1". pars. Ecclesia Romana est I. Una. \°. doctrina. Siqui-
dem a) ii soli Ecclesiae Romanae membra sunt, qui ea omnia
ac sola profitentur , quae ab auetoritate legitima ut fide credenda
definiuntur. b) Ecclesia Romana ea omnia et sola hodie docet ac
profitetur, quae olim saeculis retroactis usque ad apostolorum
tempora constanter 1'uere tradita. Quod facile patet ex compara-
tione doctrinae, quae hodiedum in Ecclesia Romana creditur, cum
variis sive conciliorum decretis, sive summorum pontificum
defimtionibus , sive doctorum swiptis. Doctrina ergo in Ecclesia
Romana et nunc et semper una eademque est ac fuit.
52°. Capite. Siquidem et nunc et semper iisoli Ecclesiae Romana
membra habiti sunt, qui Romano Pontifici obediunt.
II. Saxcta. 1". Doctrina, quae quidem nihil, quod non sanctum
sit, docet; 2°. Moribus. Etsi enim multi semper in Ecclesia
Romana non ita vivunt ut credunt, nunquam tamen in ipsa
desunt fideles, et quidem baud pauci, quorum vivendi ratio
credendi rationi conformis sit , neque ullo saeculo cessavit Deus,
miraculis rite probatis, seivorum quorumdam suorum, qui vir-
tute magis praecelluerunt, sanctitatem declarare.
HI. CathoLica. Nulla est ex iis , quae se Christianas dicunt ,
societas, quae tot in locis diffusa sit, nulla quae tot apud
gentes vigeat, nulla quae tot membra numeret. Catholicum vero
nomen adeo Romanae Ecclesiae proprium est, ut etiamnum verum
sit illud Augustini: « Velint nolintve, ipsi quoque haeretici et
schismatum alumni, quando non cum suis, sed extraneis loquun-
tur , Catholicam nihil aliud quam Catholicam vocant. » (De vera
Religione. c. vn.)
IV. ApostoLica. 1°. Doctrina. Quae quidem eadem est ac ea
quam tradiderunl Apostoli , uti ex Novi Testamenti libris et ex
primitivis traditionibus cum hodierna Romanae Ecclesiae doctrina
collatis facile est confirmare.
2°. Regimine pastorum. Cum nempe historice constet Romano-
rum pontificum successionem legitimam fuisse a S. Petro usque
ad Pium IX nunc feliciter regnantem ; nec ullos esse in Ecclesia
Romana episcopos , qui non ab ipso Romano Pontifice, adeo-
que a certissimo apostolorum successore, auctoritatem suam
habeant.
COMPENDIUM RELIGIONIS DEMONSTRATIO. 519
§ 27.
Prob. 2". pars. Nulla est, praeter Romanan. Ecclesiam, societas
Christiana , qua? notis quatuor praedictis insigniatur. Si quae enim
societates christianae sibi verae Christi Ecclesiae nomen vindi
care praesumerent, non aliae profecto ac Protestantes, et Grreci
schismatici. Qui enim supersunt ex Ariana aut Nestoriana
haeresi, adeo pauci et ignoti degunt, ut pro nihilo computentur.
Caetera vero societates religiosae , quales sunt Mahumetanorum ,
aut Boudhistarum , aliorumve hujusmodi, a Christiano nomine
abhorrent , nedum se veram Christi Ecclesiam esse contendant.
Atqui jam nec Protestantes, nec Graeci schismatici notis supra-
dictis gaudent.
I. Protestantibi's deest I°. Unitas a) doctrinae, qua quidem
nec cum Christianis , qui ante Lutherum fuerunt , nec secum
ipsis concordes sunt. Uti patet tum ex sectarum numero , quae
aperte sibi contradicunt ; tum ex ipsa fidei confessionum , quas
successive confecerunt, diversitate, et quidem in punetis gravis-
simis. b) Capitis, quod nullum agnoscunt , atque inde apud ipsos
quot capita , tot sensus.
2°. Sanctitas a) doctrina? , cum multa impia ac perversa
doceant., uti v. g. Deum ea jubere, quae ab hominibus nonpos-
sunt servari; fidem solam absque operibus ad salutem satis esse ;
nulla esse monachorum et sacerdotum vota; etc. b) Vitae. Aueto
res scilicet habent morum corruptione et superbia vulgo
infames, ut ipsi diffiteri non audent; sed nec ullus hucusque
inter Protestantes luit , qui ea sanctitatis gratia floruerit , ut
miraculis a Deo fuerit comprobata.
3°. CathoLicitas. Nulla est enim Protestantium secta, quae
apud omnes gentes sit diffusa. Quin et omnes simul sumptae ,
sive diflusione , sive membrorum numero , Romanam Ecclesiam
non aequant.
4°. ApostoLicitas a) doctrina? , siquidem multa negant , quae
certo ab apostolis fuerunt sive scripto sive ore tradita , multaque
vicissim asserunt, quae apostolicis doctrinis prorsus contradi
cunt; b) regiminis, quod quippe a nullo successore apostolorum
legitimo acceperunt.
H. Gr-jecis schismaticis deest 1°. Unitas a) doctrina?, sive cum
suis antecessoribus , siquidem Spiritus Sancti processionem a
Filio, prout a Graecis olim Patribus fuit credita, ipsi negant;
520 rniLOSOHITjE CURSUS.
sive secum : siquidem plures praelerea errores, ex quo schisma-
tici facti sunt, paulatim cœperunt admitteie, ita ut magna
etiam inter ipsos nunc intersit dissensio.
b) fiegiminis , tum quia non eum pastorem agnoscunt , qui ab
ipsorum proavis, ut solus legitimus Christ! Vicarius, admitte-
batur , Romanum videlicet Pontificem ; tum quia non uni eidem-
que omnes obediunt, cum alii Constantinopolitano patriarchae
sese subdant , alii vero Mosoovita?.
2°. Sanctitas a) doctrinae, cum praeter ipsorum errorem circa
S. Spiritns processionem , non pauca circa cultus et sacramen-
torum ritum admittant, quae superstitione non careant. —
b) morum , quippe quae nullis jam miraculis comprobatur.
3°. Catholicitas, cumConstantinopolilani et Moscoviti imperii
limitibus concluilantur , et numero , longe infra mediam catholi-
corum partem teneantur.
4°. Apostolicitas a ) doctrinae , uti ex dictis de unitatis et
sanctilatis defectu patet; h)regiminis , cum eorum patriarchae
suam auctoritatem ac jurisdictionem non habeant a Romano
Pontilke , qui solus est apostolicae potestatis legitimus successor.
Notandum est insuper satis esse notam ex quatuor praedictis
vel unam deesse , ut jam societas aliqua non sit vera Christi
Ecclesia; cum notae illae singulae sint essentiales.
Coiiollarium. Ergo Uomana Ecclesia sola est vera Christi
Ecclesia.
§ 28. DE ROMANO PONTIFICE.
Profositio. Romanus pontifex est , jure divino , supremus et
infallibilis judex controversiarum . quae sive ad fidem, sive ad
mores pertinent.
Prob. Historiee constat Romanum Pontificem S. Petri legiti-
mum esse successorem ; atqui, jure divino, id est a Christo
ipso S. Petrus sibi suisque successoribus accepit supremam pote-
statem infallibiliter defîniendi ea omnia, quae ad fidem et ad
mores Christianos pertinent. Tria hic sunt probanda : 1°. pri-
matus et independentia jurisdictionis, quae Petro a Christo luit
commissa; 1". infallibilitas in docendo et praecipiendo ea, quae
sunt fidei et morum in ordine ad aeternam salutem; 3°. trans-
missio primatus , independentiae et infallibilitatis a Petro ad
ejus successores, et quidem ex Christi ipsius mandato, adeoque
ex jure divino. Cum autem haec tria iisdem fere arguments
comprobentur , ea simul demonstranda suscipimus. Res vero ita
COMPENDIUM RELlGIONfS DEMONSTRATIO. 821
duplici argumento stabilitur : I. debet talis in vera Christi
Ecclesia potestas existere; II. de facto talem eam instituit
Christus.
I. In vera Christi Ecclesia existere debet potestas suprema,
independens , et infallibilis , qua omnes fidei et morum contro-
versiae dirimantur. Societas enim quae tali potestate esset desti-
tuta , posset aliquando in errorem labi circa veram Christi
doctrinam , et circa veram morum sauctitatem , ac proinde jam
non esset vera Christi Ecclesia ; adeoque Christi Ecclesia defîce-
ret seu non existeret , quod fieri non posse , ex ipsismet Christi
verbis, et ex ipsius Ecclesiae ad salutem necessitate, supra
demonstratum est. Ergoin vera Christi Ecclesia debet esse pote
stas aliqua
\ °. Suprema , cui nempe omnes teneantur credere et obedire :
nisi forte omnes ac singuli Christi fideles se ipsos docere ac
regere possint , sive sensu ac ratione privata , sive S. Spiritus
immediata inspiratione , quod utique contendunt Protestantes ,
sed quin assertum valeantprobare;
2°. Independens , tum a subditis : secus nullius esset auctorita-
tis; tum ab alienis : secus potestas haec libere exerceri non posset;
tum proinde aprincipibus ac guberniis civilibus: quippe qui
vel sunt alieni ab Ecclesia seu infideles , adeoque nulla auctori-
tate, nullojureutipossunt in potestatem a Deo ipso, positiva et
expressa revelatione, institutam; vel sunt Ecclesiae ipsius mem-
bra seu fideles , adeoque et ipsi ipsius potestati , in rebus fidei et
morum, sunt subditi , nedum superiores.
3°. Infallibilis. Si enim errare posset , ea posset docere aut
praecipere, quae verae Christi doctrinae aut morum sanctitati
essent contraria.
Quaenam vero sit auctoritas illa docens ac regens , seu qui-
busnam in Ecclesia potestas illa competat, ex hoc argumento
non declaratur. IUud duntaxat evincitur, aliquem aut aliquos
debere esse, quibus a Christo commissa sit. Quis vero et qualis
ille sit ex argumento sequenti patebit.
II. Christus Petro et ejus successoriùus supremam, independen-
tem, et infallibilem potestatem fidei et morum controversias diri-
mendi commisit.
Prob. a) Ex S. Scriptura, nempe ex ipsis Christi verbis.
1°. Christus dixit Petro : « Tu es Petrus , et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt
adversus eam. Et tibi dabo claves regni cuelorum. Et quodcumque
522 PHILOSOPHIE CURSUS.
ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis, et quod-
cumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. »
(Matth. xvi.) Unde Petrus, et quidem solus, estEcclesiae funda-
mentum; omnis ergo qui non in ipso aedificatur, ad veram
Christi Ecclesiam non pertinet ; adversus eos solos porte inferi
praevalere nequeunt , qui in Petro fundantur et consistunt;
Petro, et iterum soli, claves regni cœlorum sunt promissae; hi
ergo soli regnum hoc ingredi possunt quibus aperit Petrus;
Petro, et quidem non soli, sed primo, ligandi et solvendi pote-
stas fuit commissa ; cum vero caeteris apostolis eadem haec aucto-
ritas nonnisi postea fuerit concessa, cumque aliunde nihil ex
potestate soli primum Petro traditae detraxerit Christus, soli
Petro manet potestas plena ligandi ac solvendi omnes , atque
etiam caeteros apostolos, quin illis ulla Petrum ipsum ligandi
aut solvendi potestas sit data. Unde quicumque a Petro ligatur ,
ille manet ligatus, quin ullus ipsum solvere valeat; quisquis
vero a Petro solutus est , a nemine ille ligari potest.
2°. Christus iterum dixit Petro : « Simon, Simon, ecce Satanas
expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te
ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma
fratres tuos. » (Luc. xxn.) Unde omnes apostoli cribrandi sunt:
Expetivit vos; unus est autem cujus fides deficere nonpossit,
videlicet Petrus : Rogavi pro te ut non deficiat fides tua : Unius
est confirmare fratres : Et tu... confirma fratres tuos, scilicet
apostolos ipsos. Ergo quisquis a Petro non confirmatur, ille fide
potest deficere; nec ullius est Petrum in fide confirmare, cum,
excepto Petro , nullus sit cujus fides non possit deficere, nec cui-
quam alteri ipsum confirmandi potestas fuerit tradita.
3" . Christus tand em Petro rursus cum bis dixisset : « Pasce agnos
meos , » illud et addidit : « Pasce oves meas ; » quibus verbis
signanter exsequitur id quod ante praedixerat : « Et erit unum
ovile et unus pastor. » Ovile illud est Ecclesia , et pastor ille unus
erit Petrus, cui soli plena et universalis agnos omnes et oves,
discipulos singulos et ipsorum matres seu secundarias Ecclesias
regendi potestas commissa est, cum ipse a nullo regi his in
terris possit.
Ex his ergo liquet Petro, et quidem soli , a Christo, ac proinde
jure divino, commissam esse potestatem supremam et indepen-
dentem ac infallibilem docendi ac regendi veram Christi Eccle
siam. Infallibilem dico : si enim falsum docere aut malum pra>
cipere posset Petrus, hoc ipso portae inferi praevalerent adversus
COMPENDIUM RELIGIONIS DEMONSTRATIO. 523
earn Ecclesiam, quae in solo Petro fundatur. — Praeterea Petri
fides deficere non potest, cum Christus rogans non possit a Patre
pro sua reverentia non exaudiri.
Atqui jam, potestas пaeе Petro ita commissa est, ut, jure
iterum divino , id est Christo sic volente , ad successores trans-
iret. Etenim altera ex parte , Ecclesia usque ad consummationem
saeculi debet permanere; altera vero ex parte, in Petro solo
fundatur , nec , nisi quatenus in Petro aedificata , adversus inferi
portas praevalere debet; soli Petro claves regni ccelorum sunt
commissae ; solius Petri fides deficere non valet ; solius Petri est
fratres confirmare ; solus ille est pastor , cui munus agnos et oves
verae doctrinae eibo pascendi et in sanctitatis via regendi fuerit
demandatum; ergo vel Petrus ipse usque vivens permanere
debet , vel successoribus suis plenam muneris hujusce sui pote-
statem transmittat necesse est, ita ut in ipsis semper subsistat.
Quod et factum esse testatur perpetua Ecclesiae traditio.
в). Ex SS. Patrum testimonio, eo gravior hujus propositionis
demonstratio desumitur , quod , cum tanta ingenii ac scientis
simulque virtutis acanimi libertatis excellentiaeminuerint, non
possunt in suspicionem venire , quasi vel male Christi et apo-
stolorum doctrinam intellexerint, vel servili quodam obsequio
ac timore Romanorum Pontificum potestatem exaggeraverint.
Omnes porro, summo consensu, supremam, independentem ac
infallibilem , non Petri tantum, sed et ipsius successorum,
Romanorum nempe Pontificum , auctoritatem declarant. Suffi-
ciat quosdam modo ex gravissimis appellare.
S. Cyprianus. « Primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia
et cathedra una monstretur. » (De unit. Eccl.)
Idem. « Romanus pontifex est judex, vice Christi, cui secun
dum magisteria divina obtemperare debet fraternitas universa ,
et Deus unus est , et Christus unus, et una Ecclesia , et cathedra
una super Petrum , Domini voce , fundata. »
S. Hieronymus. « Tnter duodeeim unus eligitur , ut , capita
constitute , schismatis tolleretur occasio. » ( Contr. Jov. 1. 1.)
Idem in epístola ad Damasum papam : « Apud vos solos incor
rupta patrum servatur haereditas. »
Et iterum : « Cum successore piscatoris et discipulo cruris
loquor. Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, beatitu-
dini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. Super
illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc
o24 philosophie cunsns.
domum agnum comederit, profanus est : si quis in arca Noe
non fuerit, peribit, regnante diluvio. »
S. Ambrosius : In haee verba : Tu es Petrus. a Ubi ergo Petrus,
ibi Ecclesia. »
S. Augustinus. « In Romana Ecclesia semper apostolicae cathe
drae viguit principatus. »
« Petri sedes ipsa est petra, quam non vincunt superbae infero-
rum portae. »
« Roma locuta est, causa finita est. »
5. Cyrillus Alexandrinus. « Petro et ejnssuccessoribus plenis-
sime commisit, et nulli alii quam Petro, quod suum est plenum,
sedipsi soli commisit. — Petro omnes jure divino caput inclinant
et primates munli , tanquam ipsi Domino Jesu , obediunt. » (/»
Joann. l. XII. c. lxiv.)
S. Optatus Milevitanus. « Bono unitatis B. Petrus claves regni
cœlorum communicandas cwteris solus accepit. »
Idem. (contr. Parmen. 1. II) : « Cathedra una est, et negare
non audes scire te Petro primum in urbe Roma cathedram esse
collatam , ubi sederit omnium apostolorum caput Petrus. Inde
Cephas appellatur, in quo uno cathedrae unitas ab omnibus ser-
varetur, nec caeteri apostoli singulas sibi quisque defenderent,
ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem
cathedram, alteram collocaret. »
Audiatur et S. Leo Magnus qui, in sermone quem a sua ad
pontiiicatum assumptione tertium habuit, haec declarat, quae a
nemine unquam fuerunt impugnata : « De toto mundo unus
Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi et omni
bus apostolis cunctisque Ecclesiae pastoribus praeponatur; lit
quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint , omnes taraen
proprie regat Petrus , quos principaliter regat et Christus. «
Quid vero, quod Ecclesia ipsauniversa , in concilium œcume-
nicum collecta, supremam hanc Romano Pontifici poteslatem,
delinitione expressa, agnovit. Ita enim habet concilium Floren-
tinum : « Definimus sanctam apostolicam sedem , et Romanum
Pontificem in universum oibem tenere primatum, et ipsuni
Romanum Pontificem esse successorem B. Petri , principis apo
stolorum , et verum Christi Vicarium , totiusque Ecclesiae caput
et omnium christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi,
inB. Petro, pascendi, regendi et gubernandi universalem Eccle-
siam, a Domino Nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam
esse. »
COMPENDIUM RELIGION IS DEMONSTRATIO. 525
Kt re quidem vera, Romani Pontifices perpetuo docent, defi-
niunt, praecipiunt, ut , es certa scientia ac motu proprio, fidei et
mor um controversias dirimentes, nec quaesito, nec exspectato
Ecclesiae consensu, sed consensuel hune jubentes , et utique
semper obtinentes, adeo ut haeretici vel schismatici habeantur ii
omnes qui obtemperare nolint. Sed fieri non potest, ut, eo con
sensu, constanter et universaliter, hanc in Romanis Pontificibus
auctoritatem agnoscat universalis Ecclesia, nisi certa sit eam
ipsis a Christo ipso ac jure divino commissam. Cum enim super-
naturalis sit haec potestas, non ab homine tradi potest, sed a
solo Deo. Ergo Romano Pontifici jure divino competit potestas
suprema, independens et infalli bilis fidei et mor um contro
versias dirimendi; ergo stat propositio.
§30.
Scholium. Objectiones circa indifferentiam.
Obj. 1*. Variae religiones habendae sunt, ut formae totidem
diversae Deum colendi; atqui parvi refert quali modo aut forma
Deus colatur , dummodo in veritate et spiritu adoretur ; ergo
aeque Deo acceptae , ac verae et bonae sunt omnes religiones.
Resp. Variae religiones habendae sunt , ut formae totidem
diversae Deum colendi , dist. : si quoad formam tantum sint
diversae , ac praeterea nulla forma determinate a Deo ipso fuerit
praescripta, conc; si non quoad formam modo, sed et quoad
substantiam ac rem ipsam discrepent, et quidem ita, ut contra-
dictoria prorsus diversis his religionibus doceantur, et si prae
terea Deus ipse formam seu modum, quo se ab homine colendum
velit, praescripserit, nego. Unde distincta pariter minore, negatur
conclusio. Certum estenim 1°. religiones omnes, quae a Catholica
Romana dissentiunt, dogmata non pauca catholicis dogmatibus
prorsus contradictoria docere , seu negare ea , quae a catholicis
affirmantur. Nullum ergo datur medium : vel Catholica vera est,
et hoc ipso caeterae omnes falsae sunt, adeoque malae; vel aliqua
ex ipsis vera, adeoque falsae sunt et caeterae, et ipsa Catholica.
Quidquid vero sit , impossibile est omnes aeque esse veras ac
bonas. Certum est praeterea 2°. cultum aliquem a Deo, expressa
revelatione , fuisse hominibus praescriptum. Qui ergo hune
Deo cultum negant, ipsum non eo modo colunt, quosevult
colendum.
Inst. 1°. Principi eidem aeque placere possunt ritus diversi,
quin et oppositi , juxta varias nationum quibus imperat consue-
tudines; ergo a pari.
Resp. Paritas admittatur licel, modo ritus hi diversi, aut etiam
oppositi, non iis opponantur ritibus, quos Deus ipse, sive per se,
sive per suos legitimos ministros, praescripsit. Neque enim prin
cipi placerent ritus ii, quibus ritus alii, ab ipso praescripti , tol-
lerentur.
Inst. 2°. Intolerantia catholica, catholicis exceptis, omnes dam
nat; indifferentia vero omnes salvat; haec ergo illa Deo summe
bono est dignior , ac proinde verior.
528 PHILOSOPH« CURSUS.
Resp. Veritas utique falsitatem omnem ac errorem damnat;
eed vero inditferentia inter verum et falsum, inter bonumet
malum, neminem unquam salvabit. Cum porro absurda sithaec
indifferentia, Deo summe vero ac bono omnino est abominanda,
unde dixit ipse : « Qui crediderit , et baptizatus fuerit , salvus
erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. » (Marc. xvi.)
Obj. 2". Qui tot inter religiones sibi mutuo adversas, quaenam
sit vera dignoscam, nisi omnes singularum libros legam, omnia-
que argumenta quibus probantur expendam ; sed hoc est impos-
sibile; ergo necesse est utindifferensmaneam. Ita 1ere Rousseau.
Resp. 1°. Retorqueo. Qui tot inter domos diversas, quaenam sit
mea dignoscam, nisi omnes orbis domos perlustraverim ; atqui
hoc est impossibile; ergo domo omm carere debeo. — Unde 2°.
Quemadmodum statim ac ex certis notis meam agnovi domum,
eam ingredior, ne alias quidem inspiciens, ita et qui ex certis
notis veram ac divinam religionem et Ecclesiam agnovit , hanc
ingredi securus potest ac debet, quin caeteras examinet. —
Quod si de veritate tuae religionis dubites, inquirendum tibi
est, sed neutiquam omnes ac singulae sunt perlustrandae. Semel
enim ac veram inveneris , hue appelle, nec ultra errorum ven-
tis abripi te permittas.
Insto \". Multo otio, ac studio, et ingenio opus est ut vera
dignoscatur religio : siquidem discutienda sunt facta, miracula,
prophetiae, argumenta, quibus probatur; expendenda est
testium auctoritas , librorum authenticitas, genuinusque sen-
sus, etc.; sed haec plerisque sunt impossibilia; ergo.
Resp. Nego majorem. Unicum enim est argumentum , quo
cuilibet, sive docto sive indocto, facile et cito et invincibiliter
vera demonstratur religio, videlicet Ecclesiae catholicae testimo
nium et auctoritas , quae signis adeo evidenter divinis fulget,
ut nemo unquam fuerit ratione et moribus sanus, qui , ea semel
cognita, ipsius divinitatem non brevi perspexerit. Si qui vero in
his locis vivant aut in eo vitae statu degant , ut vix catholiiam
Ecclesiam noverint , non extra omnem verae religionis , adeoque
nec extra omnem salutis viam versantur, modo ea servent,
quae , pro suo captu et statu , servanda esse cognoscunt et bona
ac sincera fide credunt. Et re quidem vera, multos est invenire,
sive apud haereticos, sive apud schismaticos , qui cum se in
vera religione , ex ignorantia propter vitae circumstantias invin-
cibili, arbitrentur, si pie et honeste caeteroquin vivant, salutem
COMPENDIOSA RELICIONIS DEMONSTRATIO. 529
utique,Deo miserante, consequuntur. Sed nimirum hi non sunt
indifferentes.
Inst. 2". Deus voluit, ut in religione tali nascerer; ergo vult
ut in eadem vivam et moriar.
I1esp. Retorqueo. 1° Deus voluit., seupermisit potius, ut in
ignorantia, vel cum vitiosa quadam inclinatione , vel in miseria
nascerer; ergo vult ut ignaras, vitiosus, miserque vivamet
moriar, quin veritatis scientiam inquiram , quin vitia corrigam ,
quin ex miseria exire eurem. 2" Ergo et pagani falsa debent
adorare numina, nec ipsis ulla est Christi fidei ampleotoudae obli
gatio. 3° Ergo et Protestantes ad majorum suorum religionem
delient redire ; siquidem eorum proavi eam deseruerunt reli
gionem , in qua nati erant.
34
HISTORIA PHILOSOPHIE.
§ 1. procemium.
Primus omnium philosophus, si vim nominis attendas, ille
proculdubio fuit, qui sapientiam studiose coluit primus, adeo-
que primus omnium hominum pater, Adam. Etenim « Deus
creavit de terra hominem , et secundum imaginem suam fecit
illum... Consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit
illis excogitandi : et disciplina intellectus replevit illos (Adam
nempe etEvam). Creavit illis scientia m spiritus, sensu imple-
vit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. Posuit oculum
suum super corda illorum , ostendere illis magnalia operum
suorum, ut nomen sanctilicationis collaudent; et gloriari in
mirabilibus illius , ut magnalia enarrent operum ejus. »
(Eccli. xvn.) Sciebant ergo primi parentes rerum omnium
causam atque finem , Deum videlicet , sciebant opera ejus, scie
bant seipsos, et eo excogitandi consilio ac scientia fuerant in
ipsa creatione praediti, ut nullius essent expertes sapientiae.
Quin et Deus « addidit illis disciplinam, et legem vitae haereditavit
iUos. Testamentum aeternum constituit cum illis, et justitiam
et judicia sua ostendit illis. Et magnalia honoris ejus vidit oculus
illorum , et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit
illis : Attendite ab omni iniquo. » Non ea igitur scientia ac
sapientia tantum iustructi fuerant, quae sola ratione naturali
potest excogitari et acquiri , sed et insuper revelatione orali ab
ipsomet Deo fuerant supernaturalem quamdam sapientiam
edocti : a honorem vocis audierunt aures illorum. » Cum vero
ab illo iniquo non attendissent, et ab ipso fuissent decepti,ex
primo illo errore innumeri mox secuti sunt errores, quibus
naturalis etiam hominum ratio ac sapientia , carnis et sensuum
corruptione, sensim ac brevi obnubilata est. « Et haec fuit
vitae humanae deceptio » quod « incommunicabile nomen lapi-
dibus et lignis imposuerunt. » (Sap. xiv. 21.) Quin et usque eo
humana progressa est stultitia , ut dixerit « insipiens in corde
suo : Non est Deus. » (Ps. xiu.)
Nolens autem Deus omnem apudhomines perire sapientiam,
532 PHILOSOPHIE CURSUS.
populum sibi elegit, quem, pecaliari revelatione ab universa
deceptione ac corruptione immunem servaret. Is fuit Hebraeo-
rum populus, apud quem semper vera viguit sapientia ac phi-
losophia. Quae cum , perpetua quasi ac orali revelatione, super-
naturali modo fuerit instituta primum, ac dein conservata,
Theologia potius , quam Philosophia dicenda est.
Interea tamen , etsi perversa, non adeo tamen eversa fuerat
humana ratio, uthomines caeteri, absque speciali ac superna-
turali illo divinae revelationis auxilio, nullam sapientiae viara
possent inire. Quin et satis multa de Deo ipsis nota fuisse decla
rat Apostolus , ut eos inexcusabiles dicat , utpote qui veritatem
Dei in injustitia detinuerint. «Quia, ait (Rom. i. 19. et seq.),
quod notum est Dei , manifestum est in illis , Deus enim illis
manifestavit. » Qui vero manifestavit ? Revelatione orali? Non.
Satis enim fuit ipsis ea, quae ex operibus fit, aperta auctoris
manifestatio. « lnvisibilia enim ipsius, a creatura mundi,per
ea quae factasunt,intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque
eius virtus, et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum
cognovissent Deum , non sicut Deum glorificaverunt , aut gra-
tias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscura-
tum est insipiens cor eorum : dicentes euim se esse sapientes,
stulti facti sunt. » Et vero, nulla fuit gens, ex his saltem,
quae aliquod sui praeclarum reliquerunt vestigium, quo historice
notae esse dici possint , nulla , inquam , gens fuit apud quam
non viguerint quidam ingenio excellentiores viri , qui tnvisibilia
Dei , a creatura mundi , per ea quae facta sunt , intellecta conspi-
cerent. Sed vero ni, cum Deum cognovissent, non sicut Deum
glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscu-
ratum est insipiens cor eorum. Frustra ergo dixerunt se esse
sapientes, ooyouç, sive etiam , modestius licet, philosophos , hoc
est sapientiae studiosos; «stulti facti sunt.» Adeo ut philoso-
phiae historia, simul stultitiae humanae sit enarratio. Neque
ergo necesse est, sed nec admodum utile, quid singuli apud sin-
gulas olim gentes philosophi illi noverint ac docuerint cogno-
scere. Quippe qui nullam veritatem sciverint ac docuerint, quœ
nobis non clarius, plenius, certiusque sit nota , cumque insuper
nullum fere sapientiae documentum excogitaverint aut tradide-
rint,quod non absurdo aliquo errore comiperint. Si qua vero
recte adinveuta tradiderunt , ea dudum a christianis philosophis
jure usurpata , et in usum nostrum accommodata possidemus.
Scopus ergo hic noster non est ea omnia , quae omnes ac singuli
HISTORIA PHILOSOPHIE. 533
philosophi dixerunt , recensere , imo nec omnes, qui unquam
philosophi nomine appellati sunt, juvat indicare, sed celebriores
quosque duntaxat, adjecla breviter nota, qua declaretur quid
auxilii aut nocumenti vero sapientiae studio attulerint, satis erit
attingere.
§ 2. Divisio HUJUS HISTORIE.
Philosophicas porro doctrinas bifariam licet partiri. Aliae ante
Christum , post Christum aliae viguerunt. Ante Christum , juxta
gentes ac tempora, sectae omnes sub duplici divisione possunt
haberi : Orientales et Graecae. — Orientales, juxta gentes divisas,
Indorum, Sinensium, Persarum, jEgyptiorumque philosophiam
complectuntur. Graecae vero , juxta gentes ac tempora, scholas
louicam, Italicam, Eleatensem, Atticam, Academicam, Peripa-
teticam, Cynicam, Cyrenaicam, Megaricam, Scepticam, Stoicam,
Epicuream comprehendunt.
Post Christum, triplex occurrit divisio : l. Philosophia graeco-
orientalis, a saec. n ad saec. vi. 2. Scholastica a saec. vi ad lisque
nostrum. 3. Scholaerecentioresa saec. xvi ad saec. usque praesens.
Philosophia graeco-orientalis in duas separatur partes , paga-
norum videlicet et christianorum.
Scholastica, si nominalistarum et realistarum pugnae exci-
piantur, unitate adeo viget, ut fere hac loquendi formula soleat
designari : Schola, l'école ; sic vulgo dicitur : Juxta Scholae sen-
tentiam.
Scholae vero recentiores tot fere numerantur, quot sunt capita,
unde passim celebrantur : 1. Baconica,2. Cartesiana, 3. Leibnit-
ziana, 4. Scotica, 5. Kantiana, 6. Lockiana, 7. Eclectica, 8. Lamen-
nesiana. At medias inter has turbas, methodo ac jure suo secure
pergit ea philosophia, quae dicitur Scholastica.
PHILOSOPHIA ANTE CHRISTUM.
PHILOSOPHIA ORIENTALIS.
§ 3. PHILOSOPHIA INDORUM.
Indorum doctrina variis in libris continetur, quales sunt
\". Vedas, quibns orales traditiones in quatuor libris distri
butae colliguntur. Scripti feruntur 1500 annis ante Christum.
2°. Mimansa seu Purva, auctore Djemini (1500 ante J. C. ), quo
libri vedas explicantur. 3°. Vedanta, auctore Vyasa, ut creditor.
4°. Sankhia, duobus libris constans, quorum alter auctori tribui-
tur cuidam fictitio , ut videtur, nomine Patandjali , alter vero
auctore Kapila. 5°. Nyava, duplex pariter : prior dicitur simpli-
citer Nyava (Ratiocinium) , auctore Gotama; posterior dicitur
Vaisechika , auctore Kanada.
Нaec autem fere est doctrina variis his scriptis dispersa.
1. Vedas. Ens entium, mundi creator, est Brahm, nui triplex
nomen : Brahma , quatenus creat ; Wichnou, quatenus conservat;
Siva , quatenus materiae formas destruit aut renovat. Et haec est
Indorum trinitas, quae ex sitm Brahm emanavit post Maya
(materia, illusio) , quae est individuorum existentium origo.
Creatura igitur omnis orta est ex unione Brahm , quod est pro-
totyporum principium , cum Maya , quae individualisationis est
principium. Triplex fuit creationis tempus : lum. quo entia
inorganica, 2um. quo organica, 3um. quo intelligentia fuerunt
producta. Mundus vero est quaedam pars entis divini, unde
pantheismus. De homine autem docetur ipsius lapsus , Metem
psychosis , et animae immortalitas.
2. Mimansa. Ibi de divina revelatione ac de voce agitur.
3. Vedanta. Hujus doctrina ad hoc axioma reducitur: Brahma
solus existit, et quiquid non est Brahma, est illusio.
A. Sankhia. Liber uterque de universalibus rerum principiis
agit, sed Dei existentiam negat Patandjali, affirmat Kapila.
5. Nyava. Prior de intellectus operationibus ; posterior de
physica et de entium notionibus.
Praeter hos libros qui orthodoxi habentur, sunt et alii qui
heterodoxi dicuntur. Hi sunt : 1°. Djamas , quibus docetur
PHILOSOPHIA ANTE CHRISTUM. 838
animam tunc demum liberam fore ac perfectam, cum, praecepto-
rum observantia , quorum scopus est omnem ejus activitatem
perimere , usque eo devenerit , ut omni activitate destituatur.
Hujus sectae videntur fuisse Gymnosophistae, de quibus graeci.
2°. Budhas, quibus contradictorie docentur, tum Spiritualismus
et idealismus , tum materialismus et Sensualismus , ac tandem
pantheismus subjectivus, quatenus existit solum то ego, quod
aeternum est, et quod sese cogitando evolvit et manifestat,
quodque tune demum perfectum erit ac liberum , cum in abso
luta quiete, sine ulla activitate , remanebit.
Budhaismus porro ex Indiis ad Sinenses 50 fere annis post
Christum transiisse dicilur.
§ 4. PHILOSOPHIA S1NENSIUM.
Sinensium doctrina continetur in libris sacris, qui dicuntur
King, auctore Y-King , tempore Fohi; qui Sinense imperium
condidisse fertur annis 1000 ante Christum. Haec est autem
doctrinae summa : Tai-Ki, magna summitas, seu Tao, ratio
primitiva, duas naturas produxit , Yang, perfectam et cœlestem,
et Yn, imperfectam et terrestrem. Duplex est in homme anima :
crassior altera, cui sentiendi facultas; subtilior altera, cui
cognoscendi facultas. Postmortem, prior in terram, ex qua orta
est, posterior in ccelum, ex quo venit, revertitur, et fit Spi
ritus seu Chin.
Sinenses philosophi divisi sunt in duas Scholas, quarum una
Lao-Tseu, altera Koung-Tsee ( Confucium ) parentem habet. Prior
de metaphysica, posterior de moral i potius agit.
Lao-tseu ( 600 ante J. C. ) scripsit librum doctrinae et veritatis
( Tao-te-King ). Docet existentiam Dei,metempsychosin, et tria-
dem quamdam seu tria entia quae comprehendi nequeunt et in
se unum sunt.
Confucius( 551 ante J. C. ) docet Dei existentiam, unitatem,
providentiam, animae immaterialitatem,libertatem,boniac mali
moralis distinctionem, variaque hominis officia , inter quae
maxime commendat pietatem erga parentes, quorum praecipuus
est princeps.
§ 5. PHILOSOPHIA PERSARUM.
Zoroaster ( saec. vu ante Christum ) in libro , cut titulus
Zend-avesta, haec fere docet : Existit principium aliquod supre-
mum ( Zermne-Akherene , duratio aelerna) a quo genita sunt
536 PHILOSOPHIE CURSUS.
principia alia duo, alterum bonum quod dicitur Ormuzd (verbum,
imago infiniti, primogenitum entium); alterum vero malum,
quod vocatur Ahriman. Ormuzd est auctor omnium bonorum;
Ahriman, omnium malorum. Sub priori militant tres spirituum
ordines , quorum supremus est eorum , qui dicuntur Amscha-
sponds ; secundus eorum , qui vocantur Izeds ; infimus eorum ,
qui appel lantur Fervers. Sub posteriori militant spiritus nomine
Dews. Homines virtute boni aut vitio mali habentur , prout
Ormuzd aut Ahriman partes tenent. Qui priori servient , pre
mium, qui posteriori, pitnam, post mortem, consequetur.
Fost annos duodecim mille vincet Ormuzd; moiiui omnes resur
gent. Ahriman cum suis annilúlabitur , vel etiam, juxta alios ,
igne mundabitur , et jam non erit ultra malum, sed Ormuzd
et Ahriman- cum suis uterque simul , primo principio in aeter-
num servient. Ex hoc dualismo , quo boni ac mali distinctio
ultimate perimitur, ortus est Manichaeismus.
§ 6. PHILOSOPHIA CGYPTIORUM.
In jEgypto doctrina duplex : exoterica, seu vulgaris , qua cras-
sissima idololatria praecipiebatur ; esoterica, solis sacerdotibus
nota , cujus пaee sunt praecipua :
Existit Deus, obscuritas primitiva et ens incomprehensible,
cui nomen Piromis. Ex ipso emanavit primo Kneph , ratio effe-
ctrixrerum; deinde Phta, ordinator mundi, ignis, principium
vitae. Sed maxime celebrantur Osiris et Isis , quorum origo non
determina tur. Osiris est principium activum, luminosum, imma
teriale : his est principium passivum, tenebrosum, materiale.
Ex unione Osiris cum hide caatera omnia facta sunt. Osiris est
omnium entium pater, his vero mater. Osiris est sol, his est
luna. Sed et duo alia praedicantur principia, quorum origo aeque
est incerta : Typhon, mali principium, et Nephtys, perfectio seu
pulchritudo absoluta. Ex utri usque unione orta sunt bona et
mala , quibus mundus iste constituitur. Post mortem , animai
humanae ab Osirijudicabuntur. Cum nulla omni peccato immu-
nis sit futura, omnes in mortis regno , quod dicitur Amenthes,
expiabuntur. Aliae brevi expiatae in Elysaeum transeunt, caeterae
vero metempsychosin subeunt, usque dum tandem, post ter mille
annos, omnes, expiatione absoluta, cum diis uniantur.
PHILOSOPHIA ANTE CHRISTUM. 537
§ 7. DE EUROPEIS septentrionalibus.
Interea occidentales populi, si Graecos Italosque excipias, eadem
fere ac orientales admittebant. Scandinavorum enim et Celtarum
placita, quorum collectio dicitur Edda, haec fere habet : Existit
ens primum , mundi creator , Odin , vel Wodan. Sub ipso duo
principia : unum bonum , Alfadur ; alterum malum , Locke.
Animae humanae , ante judicium universale , prout Alfadur vel
Locke servierint, post mortem aliae in Nifflheim, locum pœnarum,
aliae in Walhalla, locum praemiorum , mittuntur, donec devicto
demum malo principio , terraque per ignem consumpta, boni
cum diis in Gimle beatitudinem, mali vero in Nastrond suppli-
cium aeternum assequantur. Haec, ut liquet, fere similia sunt iis
quae in Ver?Arum.Zend-Avesta.
Druides Gallorum insuper metempsychosin docebant teste
Caesare : « In primis hoc volunt persuadere , non interire animas,
sed ab aliis post mortem transire ad alios. » (De bell. gall. lib. VI.
c. XIV.)
PHILOSOPHIA GILECA.
§ 8. SCHOLA IONICA.
Scholae hujus auctor fuit Thales, Mileti, in Ioniae urbe, natus
(632), cui successerunt : Anaximander, Mileti natus (620); Phe-
recides, in insula Syro natus (595) , qui Pythagorae fuit magister ;
Anaximenes, Mileti natus (548); Heraclitus, Ephesi natus (500);
Anaxagoras , Clazomenae natus (494) ; Archelaus , Miletensis, qui
Athenis docens (450) Socratem auditorem habuisse dicitur. Haec
autem sunt eorum placita.
1 . Thaïes. — Materia , scilicet aqua (uStop) est primitivum mundi
elementum, ex quo varia universi entia formavit spiritus divi-
nus , qui est mundi anima ; unde res omnes vi ac vita divina
animantur.
2. Anaximander, Thaletis discipulus. — Principium rerum
omnium est to infinitum (otTteipov) quod neque aqua est , neque
aliquid aliud speciale elementum , sed est id quod omnia in se
continet, a quo successive infinito numero mundi oriuntur, et in
quod rursus omnia redeunt.
3. Pherecides. — Non jam aqua, sed aether est primitivum et
infinitum omnium principium materiale ex quo mundus est
formatus ; vis divina est principium formans.
338 PHtLOSOPHlE CURStîS.
4. Anaximenes , Anaximandri discipulus. — In hoc tantum ab
Anaximandro differt, quod illud magistri suiinfinitum vultesse
aerem, ex quo condensato aut rarefacto oriantur, aqua , terra,
aut ignis, et caetera omnia, quae, hac forma demum soluta, in
aerem sint reversura. — Haec eadem Diogenes, ex Apollonia,
ejus discipulus.
5. Heraclitus. — Ignis est simul materia primaeva et princi-
pium formans, qui omnem aliam materiam in se resolutam con-
tinet; atque inde, prout se ipse condensat, aerem, tum ex aere
aquam , ex aqua terram producit ; prout vero sese rarefacit, ex
terra rursus in aquam , ex aqua in aerem , ex aere rursus in
ignem revertitur. Omnia igitur non sunt nisi temporales formas
ignis, qui ipse est anima mundi, ac principium omnis vitae,
motus , atque etiam cognitionis. Animae vero sunt universalis
hujus animae exhalationes , et cogitant respirando ignem seu
animam hanc divinam ; adeoque cognitionis fons non est sensus,
utpote qui non est nisi forma mutabilis, sed ratio, non indivi-
dua , at ratio universalis animae mundi seu ignis istius , qui , in
omnes animas diffusus , in omnibus est idem et immutabilis,
unde ea sunt tantum vera in quibus omnes consentiunt.
6. Anaxagoras, illud cum antecessoribus habuit commune,
quod materiam aliquam mundi formationi praerequirit , quam
non hoc aut illud esse voluit, sed atomos quasdam innumeras
ac simplices. Hoc vero tandem sibi proprium habet, quod
expresse Deum ut ordinatorem a mundo separavit , ipsumque
omnipotentem , omniscium , omnium Dominum , nulli rei per-
mixtum , adeoque ab omni exteriori determinatione liberumesse
affirmavit.
7. Archelaus, Anaxagorae discipulus, ipsius fere systema Athe-
uis docuit.
§ 9. SCHOLA ITALICA.
Scholae hujus auctor fuit Pythagoras, natus in insula Samo,
ut creditur (580 ante J. C.) , qui docuit, Crotone. Cum ipse uihil
scripserit, doctrina ejus ex ipsius discipulis colligenda est. Hi
autem innumeri fuere usque ad Alexandri tempora. Celebriores
habentur Archytas , ex Tarento , Philolaus , ex Heraclea ,
Timaeus ex Locris, Ethecrates, et maxime Empedocles , Agri-
genti natus (430).
Haec vero Pythagorae doctrina fuisse fertur :
Deus, seu ntonas, seu unitas absoluta, est omnium principium.
PHILOSOPfllA ANTE CHttlSTUM.
Monas divina materiam et spiritum in se absque divisione
continet. Materia, a monade seu Deo separata, fit dyas, omnis
imperfectionis principium. Spiritus qui a Deo emanant et in
Dyade involvuntur, sese ab ipsa Dyade eximere debent, ut per-
fectionem assequantur. Intelligentia ergo sese ab imagine rerum
multiplicium et instabilium debet avertere; quod fit 1°. Mathesi,
quae complectitur arithmeticam, musicam, geometriam, et sphae-
ricam ; 2°. reductione multiplicitatis ad unitatem ; 3". conceptu
unitatis absolutae, et hic est sapientiae apex, quo semel assecuto,
intelligentia a Dyade solvitur. — Voluntas vero sese ab amore
bonorum variabilium debet expedire , abstinentia et sensuum
mortificatione. — Animae Dyadi nimis implicatae in corpora dete
riora transmigrant; eae vero quae sese magis liberarunt, in cor
pora puriora transeunt , et sic deinceps usque dum in unitate
seu in Deo absorbeantur. Transmigrado haec dicitur metem
psychosis.
Empedocles ex Phythagora et Heraclito novum composuit
systema : Duo sunt principia : physicum, speculativum. —
Principium physicum seu auctor mundi physici, est materia,
quae omnis quatuor constat elementis : Igne , aere , aqua ,
terra ; inter haec dominatur ignis qui est elementum activum.
Ipsa haec elementa constant ex elementis seu atomis primaevis
aeternis et immutabilibus. Res oriuntur aut pereunt, prout
elementa haec inter se compontmtur aut iterum resolvun-
tur. Hie vero Empedocles attractionis ac repulsionis systema,
mutato tantum nomine, primus videtur applicasse. Juxta
ipsum, res ita componuntur aut dissolvuntur perpetuo duarum
virium conflictu, quarum una est amicitia (epiXt°t) , altera, ini-
micitia (v£txo;). Vi inimicitiae, elementa a primaeva quadam
unitate separantur, atque ita res oriuntm-. "Vi amicitiae , dissolu-
tione rerum facta, elementa in unitatem primaevam redeunt ,
atque ita res pereunt; sicque ex pugna virium istarum perpe
tuus fit orientium ac pereuntium rerum circulus. Principium
vero speculativum seu auctor mundi mere intelligibilis, est monas,
seu unitas, Deus, bonum in se, in quo nulla inimicitia. Malum
morale consistit in separatione a Deo seu ab unitate perfecta.
Animae sic a Deo separatae , per metempsychosin tandem pur-
gatae, in unitatem cum Deo redire debent.
540 PHILOSOPHIE CURSUS.
§ 13. ACADEMIA.
Academiae parens Plato. Athenis ille vel in jEginensi insula
natus 430, mortuus 347. Cum in Hecademi cujusdam aedibus
doceret, schola ejus dicta est Academia. Triplex vero distingui-
tur : Vetus seu prima; ducibus Speusippo, Xenocrate, Polemone,
Crate, qui Platonis doctrinam illibatam tenuere. Media, auctore
Arcesilao, qui anno 318 natus , Crateti successit, sed doctrinam
mutavit, dicens rerum rationem omnino esse incomprehensibi-
lem , ideoque sapientis esse nihil affirmare. Quare Acataleptici
dicti sunt, tum Arcesilaus ipse, tum ipsius discipuli, Evander,
etEgesimus. Nova tandem successit academia, Carneade auctore,
qui, universali Arcesilai dubio mitigato, non quidem de omnibus
dubitandum esse voluit, sed vera ita falsis proxima esse, ut
absque erroris periculo discerni nequeant, adeoque nihil asseri
debere, nisi ut probabile ac verosimile.
§ 14. LYCŒUM.
Scholae hujus auctor Aristoteles, Stagyrae natus 384, mor
tuus 322. Cum Athenis in loco , cui nomen Lycaeum, ambulando
soleretdocere, schola ejus dicta est modo Lycaeum, modo Peripa-
tetica. Praecipui ejus discipuli fuere Theophrastus , Dicaearchus ,
Aristoxenes, et Strato, quorum singuli ex universali scientiarum
summa, quam solus Aristoteles complexus ordinaverat, unam
sibi duntaxat partem assumpserunt docendam.
35
546 PHILOSOPHIE CU11SUS.
§ 15. CYNISMUS.
Cynicorum dux Antisthenes (360). Mores ille unice spectans,
virtutem in absoluto omnium , quae ab hominibus aestimari
solent , nec modo insensibilium , sed et honorum ac scientiae
ipsius contemptu reponendam esse duxit. Celeberrimus ipsius
discipulus fuit cynicus ille Diogenes, cujus haec adeo nota : Homi-
nem quaero, cum nempe , lumine accenso, media quadam die per
vias incederet ; et illud , cum Platonis scholam splendide stra-
tam, pedibus cœno fœdis, ingressus esset : Platonis fastum calco.
Cui recte Plato : Sed alio fastu.
§ 16. CYRENAISMUS.
Scholae hujus parens Aristippus, ex Cyrene , qui Socrate
audito, floruit versus 380. Mores ille pariter unice spectavit,
beatitudinem in voluptate sensibili simulque in passionum
quiete reposuit , scientiae de caetero ac certitudinis prorsusincu-
riosus , adeo ut scepticismo et atheismo viam aperuerit.
§ 18. SCEPTIC1SMUS.
Sceptici ( (yxsiirojAai , quaero) dicti sunt sophistae illi, qui
inquirendum esse semper contendunt , quin unquam possit
ulla veritas certo cognosci , ex quo fit ut de omnibus sit usque
dubitandum. Hue porro jam appulisse vidimus ex omnibus
populis et scholis una omnes omnino sophistas , maxime vero
Eleatenses , tum vero academicos illos medios , a quibus fru
stra dissentire volunt novi , nolentes quicquam affirmari posse
nisi ut probabile. Probabilitas quippe dubii tandem limites
non excedit. Sed enim academicis illis, a Platone prorsus
degeneribus , praeierat Pyrrho, Eleates (340), qui vulgo sce-
pticorum parons habetur. Et re quidem vera, adeo sese ille
PHILOSOPHIA ANTE CHRISTCM. 547
dubiorum latebris involvit , ut vix unquam sciri potuerit quid
ille voluerit docere. Haec tamen fere ipsi imputantur principia,
a Timaeo ejus discipulo tradita : Nulla res est de qua quicquam
certo sciri possit ; id enim experientia seu sensu sciretur vel
ratione : sed non sensu , quippe qui mutabilis ; non vero
ratione , cum nulla sit propositio contra quam non sint tot
rationes quot sunt pro ipsa. Sapientis ergo est nihil afflrmare ,
nihil negare , et in stulta hac indifferentia sita est animi
quies ac beatitude Nusquam porro , sive ante sive post Pyr-
rhonem , defuere hujusmodi sceptici , qui , tum ex quadam
mentis impotentia ac imbecillitate , tum ex proterva animi
socordia, ita sunt nati , ut nonnisi ea quae falsa et mala
soleant advertere , sapientiae omnis simul et virtutis irriso-
res perpetui, jux ta illud Proverbiorum : « Sapientior sibi piger
videturseptem viris loquentibus sententias. » (xxvi. 16. )Quin et
usque eo, etsi hac ipsa affirmatione sibi contradicens , venit
scepticus quidam , Sextus Etnpiricm nomine , qui saeculo post
Christum secundo vixit,ut illud optimum affirmaret , quod
homo naturae stimulis sese regendum permitteret , eo conten-
lus quod ex se casu fieret.
§ 20. EPICURJÏISMUS.
Schola haec, cyrenaismo affinis , auctorem habuit Epicurum ,
Gargetti prope Athenas natus 342. Atomorum systema ex Leu-
cippo ac Deiaocrito renovavit , addito clinamine quo inter se
548 PHILOSOPHIE CURSUS.
connectantur. Animas humanas , quin et deos ipsos ex atomis
pariter constare , adeoque materiales esse voluit. Casu ergo
mundus ille ortus est. Dii vero ordinis hujusce ne auctores
quidem sunt , nedum ipsius sint gubernatores. Qui enim beati
esse possint , si tot curis angerentur ? Animae humanae mortales
sunt , dii vero immortales. His honor debetur , non quod ipsis
ulla nostri sit cura, sed propter excellentiorem ipsorum natu-
ram. Cognitio in nobis fit ex imaginum defluxione , quae a
corporibus emanantes in animam penetrant. Beatitudo in sola
sensuum voluptate sita est; summum ergo hominis bonum in
eo est quod sensationes ingratae absint, et adsint gratae : unde
illud unice cavendum , ne eae sensationes gratae , aut eo modo
eligantur , ut dein ingratae consequantur; ideoque virtus prae-
cipua est prudentia , cui temperantia ac justitia sunt sociandaa.
Philosophia omnis adeo definienda est : Exercitium rationis ad
beatam vitam obtinendam.
Innumeros habuit discipulos Epicurus , quotquot nempe sese
in voluptatum cœno libere ac secure volutare cupierunt. Quin
et etiamnum turpissimae illius insaniae laudatores, adeoque secta-
tores non desunt.
Et is fuit apud Graecos philosophiae humanae exitus. Quia
cum eorum aliqui , Anaxagoras nempe, Socrates , Plato, Aristo-
teles, cognovissent Deunt, non sicut Deum glorificaverunt, propterea
tradidit illos, aut eorum sa Item discipulos, Deus in passiones
ignominiae.
§ 21. PHILOSOPHIA APUD ROMANOS.
Romanis vero interea, ait Bossuet, aliud erat philosophiae
genus, quae non in disputationibus nec in sermonibus sita erat,
sed in frugalitate , in pauperie, in rusticano labore ac militari,
quo , gloriam suam cum patriae nominisque romani gloria unam
esse ducentes, Italia tandem potiti sunt et Carthagine. (Hist.
univ. i. part. 8. epoch.) Hac vero deleta, simul ac Graeciam
occupaverunt , ipsorum una Graecorum artes ac philosophiam
acceperunt. Nihil quippe Romani per seipsos hac in parte inve-
nerunt. Satis erit igitur eas indicare sectas, quae Romam a Graecis
illatae fuerunt. Speculativae quidem vix, magis vero practioae,
pro suo ingenio , Romanos adhaesisse non mirum est. Atque ita
Stoicos secuti Scipio jEmilianm Africanus, Cato Uticensis, Seneca,
Epictetus, ex Hierapoli Phrygiae , qui servus sub Epaphrodito ,
Neronis liberto, Ethicae manuale conscripsit , cujus summa baec
MILOSOPHIA ANTE CHRISTUM. 849
est : Abstine, sustine (°tve^ou x°ti tnrsvou); M. Aurelius, Imperator,
Romae natus anno post Christum 121. Epicureismum Lucretius
poeta , in opere suo de rerum natura , exposuit. De caetero unicus
apud Romanos fere fuit, strictius loipiendo, philosophus, M. Tul-
lius Cicero videlicet , qui nec ipse quicquam per se excogitavit ,
sed auditis variis, cum Athenis studeret, philosophis, omnium
systemata exposuit , ita ut in speculativis quidem, Academiam
novam, in practicis vero, Stoam moderatam sequens, Epicuraeos
usque acerbe exagitaret , Aristotelem vero ac Platonem summo
loco haberet.
PIHLOSOPHIA POST CHRISTUM.
§ 38. CONCLUSIO.
FINIS.
A. M. D. G.
INDEX.
PHILOSOPHIE CURSUS.
p»g.
§§ 1. Pbilosophiae defini tio 1
2. Philosophiae divisio Ibid.
LOGICA.
3. Logicae drfinilio 3
4'. De idea . . Jb'td.
5. De ideae dolibus 4
6. De diversis idearum speciebus 8
7. De idearum signis 9
8. De judicio seu proposition H
9. De diversis proposilionum speciebus 12
10. De variis proposilionum nominibus 14
H. De ratiocimo "
12. De syllogismo 16
13. De syllogismi regulis 17
14. De syllogismorum speciebus 20
15. De aliis argumentaliouum speciebus 21
16. De sophismalibus 24
17. Demethodo 28
18. De definitione 21
19. De divisione 29
20. De demonslratione ....... Ibld.
21. De certitudine 31
22. De scientia et errore 32
23. Deerrorum fontibus 34
24. De cerlitudiuis fontibus 36
23. De inlelleclu Ibid.
26. De sensu . . . * 37
588 INDEX.
Pag.
§§ 27. De ccrtitudine universim 40
— Prop. 1 . De certitudioe subjecliva Ibid.
28 Prop. 2. De certiludine objectiva Ibid.
29. Schol. Objectiones contra ceriitudinem in genere .... Ibid.
30. Prop. 3. De inlclleclus certiludine 41
31 . Prop. 4. De ralionis cerlitudine 42
32. Schol. Objeclioncs conira ceriitudinem inlelleclus et ralio
nis Ibid.
33. Prop. 5. De sensus intimi ccrtitudine 46
34. Schol. Objectiones conira certiludinem sensus intimi . . 47
35. Prop. 6. De sensuum externorum cerlitudine 49
30. Schol. Objectiones c.nnlra ceriitudinem sensuum exlerno-
rum 50
37. Prop 7. De lestimonii ae traditionis humante auctorilale. . 55
38. Schol. Objeetiones conira teslitnonii humani auclorilatem.. 58
39. Prop. 8. De consensus commuais cerlitudine 04
40. Schol. Objectiones conira ceriitudinem consensus com
muais . 65
41. De primo certitudinis principio 69
42. Prop. De primo subjectivae certiludinis principio. .... Ibid.
43. Cor. i. Deevidentia 7?
44. Cor. 2. De sensu inlimo 73
45. Cor. 3. De sensilius externis 74
46. Cor. 4. De verbo 77
47. Cor. 5. De lestimonio ac tradilione immana 78
48. Cor. 6. Di; lestimonio ac revelalione divina 80
49. Cor. 7. De lide 81
50. Cor. 8. De propensione et inslinctu 83
51. Cor. 9. De sensu commuai 84
52. Cor. 10. De consensu commuai 85
53. Cor. 11. De auclorilate 87
54. Cor. 12. De ratione generali el impersonali 88
55. Cor. 13. Quod ex subjeetiva rationis certiludine nec super-
bia oriatur, nec licentia , nec proleslantismus , nec dei-
smus, nec rationalisme 92
56. Cor. 14. Quod ratio non sit sulum certiludinis medium. . 95
57. Cor. 15. Quod consensu communi praedicta confirmentur. Ibid.
58. Cor. 16. De conclusione a subjectivo ad objectivum. . . 97
59. Prop. De primo objeclivae certiludinis principio 98
INDEX. 589
Pag.
§§ GO. De idearum origine 98
61. IMaionis sentenlia 09
62. Arislotelis scnienlia 101
63. S. Auguslini sentenlia 104
64. S. Thomœ sentenlia 106
65. Carlesii sentenlia HO
66. Malebrnnchi sententia 112
67. Discussio seulentiiinim quarumdam de iilearum origine. . 115
68. Confulalio piimae jentenliac 116
69. Confutallo secnnrtœ senlenliae 117
70. Confutatio leriiae senlenliae 118
71. Confulalio quartae senlenliae 119
72. Nolanduio 121
73. Slatus quaeslionis 123
74. Senlenliu coiuinuaior de idearum origine 124
MËTAPHYS1CA.
Definitio et divisio. 127
METAPHYSICA UNIVERSALIS
seu
ONTOLOGIA.
§§ 1. De enle 128
2. De piimo ente 129
3. De subslanlia et modo 130
4. Schot. Uirnm substantia, forma, modus, aeeidens, sinl singula
aliquod eus 131
5. Desubstanliarum diversilate 132
6. De subslanlia totali cl parliali 133
7. De individuo 135
8. De loto et parte 136
9. De spiritu et materia. 137
10. De accidentibus . 143
11. De quanlitate Ibid.
12. De qualilale 145
13. De relationibus 146
590 INDEX.
Pag.
§§ 14. De identilale et dislinctionc 146
15. De connexionc 147
16. De causa 148
17. De aclione et passione 151
18. De tempore 153
19. De loco 154
20. De quiete et raotu 157
21. De si lu Ibid.
22. De habilu 158
23. De proprietatibus ibid.
24. De vero , bono et pulchro 159
METAPHYSICA SPECIALIS.
COSMOLOGIA.
PSYCHOLOGIA.
Pag.
1. De anima in se spectata 196
— Prop. De spirilualilate anima' Ibid.
2. Schol. Objectiones contra anima? spiritualitatem 200
3. Prop. De immorlalitale animae 205
4. Schol. Objectiones contra anima; itnmortalitatem 207
5. Prop. De liberlate animae 208
6. Cor. 1. De radiée libertatis 212
7. Cor. 2. Deaclubumano 213
8. Cor. 3. De dislinctione inter libertatem et volunlatem . . Ibid.
9. Cor. 4. De voluntario , spontaneo et libero 214
10. Cor. 5. De coaclione et Decessitale 215
11. Cor. 6. De libertato indifferentiae Ibid.
12. Cor. 7. De liberlate coulradictionis, contrarietalis et speci-
fieationis 216
13. Cor. 8. De eleclione inter aequalia et inaequalia Ibid.
14. Schol. Objectiones contra libertatem animae 218
15. DE ANIMA RELATE AD CORPUS 221
— Prop. De unione animae cuin corpore Ibid.
16. Cor. 1. De separatione animas a corpore 222
17. Cor. 2. De definitione hominis Ibid.
18. Cor. 3. De differentia hominis a bruto Ibid.
19. Cor. 4. De differeulia hominis ab angelo 223
20. Cor. 5. De anima impersonali et universali # 224
21. Cor. 6. De unitale animae in unoquoque Ibid.
22. Cor. 7. De polentiis animae 225
23. Cor. 8. De primalu intellectus 229
24. Cor. 9. De ordine potentiarum 230
25. Cor. 10. De primariis animae potcotiis ibid.
26. Prop. De sensationum origine Ibid.
27. Schol. 1. De sensationum modo 233
28. Schol. 2. Objectiones contra aclionem entium finitorum in
invicem 234
29. Schol. 3. Objectiones contra actionem corporis in animam . 235
30. Schol. 4. Objectiones contra actionem animae in corpus. . 237
31. Schol. 5. De sede animae 238
592 INDEX.
THEOLOGIÀ.
Pag.
§§ 1. De existentia dei 241
2. Schol. De possibilite demouslrandi exisienliam Dei . . . Ibid.
3. Arg. 1. Ex aseilate 244
4. Arg. 2. Ex necessiiate Ibid.
5. Arg. 3. Ex infinitale 24b
6. Arg. i. Ex mundi exislentia 247
7. Arg. K. Ex mundi molu 248
8. Arg. 6. Ex mundi ordine Ibid.
9. Arg. 7. Ex commuai uominum consensu 250
10. Arg. 8. Ex lege naturali 2S2
11. Arg. 9. Ex coDscientiae stimulis 254
12. Schol. 1. Objecliones conlra possihilitatem deraoDsIrandi
existeoliam Dei 255
13. Sckol 2. Olijeciiones contia argumeula raetapliysica. . . 257
14. Schol. 3. Objectiones conlra argumenta physica .... 259
15. Schol. 4. Objecliones conlra argumenta moralia 260
16. Cor. 1 De Dei essentia 262
17. Cor. 2. De primario Dei attributo Ibid.
18. Cor. 3. De proprio Dei Domine 263
19. Cor. 4. De Dei cognoscibililale Ibid.
20. Cor. 5. De distinetione inter Dei altribula 264
21. De divi.nis attridutis Ibid.
22. De attributis Dei absohuis 265
23. Prop De uniUite Dei Ibid.
24. Schol. Olijeciiones conlra Dei unilatem 266
25. Prop. De simplicitate Dei 267
26. Cor. i. Quod Deus Mt aclns purus 269
27. Cor. 2. Quod Deus sil spirilus Ibid.
28. Cor. 3. De excellentia Dei super spirilus creatos Ibid.
29. Schol. Objecliones contra Dei simplieiiatem 270
30. Prop. De immuubilitale Dei 271
31. Schol. Objecliones conlra Dei immutabilitatem ibid.
32. Prop. De aeiernitate Dei 273
33. Schol. Objecliones contra Dei aelernitatem 274
34. Prop. De immensitale Dei 275
35. Schol. Objecliones contra Dei immensitalem Ibid.
36. De attributis Dei relatives 276
INDEX. 593
ETHICA.
1. Ethicae definitio et divisio 349
2. De fine hominis 3Si)
— Prop. De fine hominis ultinto Ibid.
3. Cor. 1. Quod liomo sibi non sit uflimus fiais 354
4. Cor. 2. Quod nec animae nec corporis bona sinl hominis
ultimus finis Ibid.
5 Cor. 3. Quod haec omnia sint media ad finem 355
6. Cor. 4. Quod circa haec homo indifferens esse debcat. . . Ibid.
7. Cor. 5. Quod repugnet hominis eiga Deum indiffcrenlia. . Ibid.
8. Cor. 6. Quod Deus sit omnis moralitalis principium et ratio. 356
9. Schol. Objectiones de fine ultimo Ibid.
10. De actibus humanis 357
'11. De eonscientia ibid
12. De conscienlia vera et falsa 358
13. Prop. 1. De conscienlia vera praecipienti 359
14. Prop. 2. De eonscientia vera permittenli ibid.
15. Prop 3. De conscienlia falsa et invincibili praecipienti. . . ibid.
16. Prop. 4. De eonscientia falsa et invincibili permittenli. . . Ibid.
17. Prop. 5. De eonscientia falsa et vincibili praecipienti. . . . 360
18. Prop. 6. De eonscientia falsa et vincibili permittenli. . . Ioid.
19. De eonscientia certa et dubia Ibid.
— Prop. De certitudine ad agendum requisita Ibid.
20. Cor. Quod in dubio agere non liceal 361
21. Schol. Quid agendum in dubio invincibili Ibid.
22. De eonscientia probabili 362
INDEX. 395
l'ag.
§§ 23. Sentenliae divers» de probabilitate 362
24. Prop. 1. De lutiori sequendo, ubi demedio ad finem neces-
sarium necessario agilur 363
25. Prop. 2. De opinione lenuiterprobabili Ibid.
26. Regulaepro conscienlia indubiis informanda 364
27. Schol. 1. Quid in dubio an obligation! certe salisfeceris. . Ibid.
28. Delibertate 365
29. Cor. i. De vi Ibid.
30. Cor. 2. De raetu Ibid.
31. Cor. 3. De concupiscentia. . Ibid.
32. De moralilate , 366
33. De objecto Ibid.
34. De fine 367
35. De circumslantiis Ibid.
36. Schol. i. Utrum dentur actus indifférentes 368
37. Schol. 2. Utrumliceatponereactumexquosequiturmalura. Ibid.
38. Schol. 3. Utrum aclus exterior interiori addut 369
39. Schol. 4. Utrum effeclus exteriori actui addat 370
40. Prop. De merilo Ibid.
41. Prop. De passionibus 371
42. Schol. 1 . Objectiones circa passionum morulitatem .... 372
43. Schol. 2. Utrum omnis passio sit mala Ibid.
44. Schol. 3. Utrum passio influat in moralitatem 373
45. Schol. 4. Objectiones circa passionum influxum 374
46. De habiiibus 375
47. De legibus Ibid.
— Prop. 1. De legis definitione Ibid.
48. De diversis legibus in specie 376
— Prop. 2. De lege aeterna Ibid.
49. Prop. 3. De lege naturali 377
50. Cor. 1. De promulgatione legis naluralis Ibid.
51. Cor. 2. De unilale legis naturalis. 378
52. Cor. 3. De immutabilitate legis naturalis Ibid.
53. Schol. Objectiones contra immulabilitatem legis naturae. . 379
54. Prop. 4. De lege humana 380
55. Cor. 1. Quod lex humana a naturali derivetur 381
56. Cor. 2. Quod lex humana communia tantum detcrminet . Ibid.
57. Cor. 3. Quod lex humana non vitia omnia cohibeat . . . 382
§§ 58. Cor. 4. Quod lex humana non omnes virlutis aclus prae-
cipiat 382
59. Cor. 5. Quod lex humana in conscientia obligel. . . . Ibid.
60. Cor. 6. Quod legi humanae subjiciantur omnes qui legislatori
sunt subdili 383
C1. Cor. 7. Quomodo princeps suis legibus obligalur 384
62. Cor. 8. Quod aliquando licet agere prœler verba legis. . 383
63. Schol. Objectiones circa legis inlerprelalionem 386
64. Cor. 9. Quod lex humaoa polesl mutari 387
65. Schol. Objectiones contra legis humanaemulabilitateon. . . Ibid.
66. Cor. 10. Quod lex humana non facile sit mutanda. ... 388
67. Cor. 11. Quod consuetudo polest vim legis obtinere. . . 389
68. Schol. Objecliones circa consuetudinem Ibid.
69. Cor. 12. Quod superior possit in lege dispensare 390
70. Schol. Objecliones contra dispensationem 39!
71. Prop. 5. De lege divina positiva seu revelata 392
72. De cfficiis 393
73. De officiis hominis erga Deum Ibid.
74. Prop. De cultu divino l. in genere Ibid.
73. I1. In specie seu 1°. de cultu inlerno 394
76. 2°. De cultu cxterno Ibid.
77 3°. De cultu sociali 395
78. Cor. 1. De oratione 397
79. Schol. Objecliones contra orationem 398
80. Cor. 2. De adoratione 400
81. Schol. Objecliones contra adoralioncm Ibid.
82. Cor. 3. De sacrificio 401
83. Schol. Objectiones contra sacrificium Ibid
84. Cor. 4. De jurejurando 403
85. Prop. de Officiis hominis erga se ipsum 404
86. Cor. 1. De officiis erga animam Ibid.
87. Cor. 2. De officiis erga corpus . . Ibid.
88. Cor. 3. De officiis erga res exteriores 405
89. Cor. 4. De subordinatione corporis et animae Ibid.
90. Cor. 5. De rationis ac libertatis conservaiione Ibid.
91. Cor. 6. De famulalu et servitule voluntaria 406
92. Cor. 7. De mutilatione Ibid.
93. Cor. 8. De paenitentia 407
94. Cor. 9. De suicidio Ibid.
INDEX. 597
Pag
§§ 95. Schol. Objectiones pro suicidio . 40"
96. De officiis homiuis erga proximum 409
— Prop. i. De nalurali hominum inter se independenlia et
aequalitate, relate ad ultimum finein Ibid.
97. Prop. 2. De naturali hominum inter se dependentia et inae-
qualitate, quoad media finem ultimum prosequendi. . 410
98. Cor. Quod ex jure divino oriatur polestas humana. ... 411
99. Schol. i. Utrum homines in statu innoceutiae fuissent
aequales 412
100. Schol. 2. Objecliones circa hominum aequalitatem. . . . 413
101. Schol 3. Ulrum homo in statu innocentiae hontini domi-
natus fuisset 414
102. De officiis erga superiores 41 S
— Prop. De cullu superioribus debito Ibid.
103. Cor. 1. In quibus consistai ille cultus 416
104. Cor. 2. De honore exterius superioribus reddendo. . . . Ibid.
105. Cor. 3. Quod maxime parentibus debeatur Ibid.
106. Cor; 4. Quod maxime principibus debeatur 417
107. Cor. 5. De honore superioribus etiam alienis reddendo. . Ibid.
108. Cor. 6. De malis superioribus Ibid.
109. Cor. 7. Quod superioribus nec omnibus, nec in omnibus sit
obediendum 418
110. Cor. 8. De seditione 419
111. Schol. 1. Quoluplex sit regiminis forma. ....... 420
112. Schol. 2. De optirao regimine Ibid.
113. De officiis ergo inferiores. 423
— Prop. De gubernatione inferiorum Ibid.
114. Cor. 1. Quod homo non propter se, sed propter alios sit
supeiior Ibid.
115. Cor. 2. Quod et quatenus superior ad se ontnia debeat
referre ibia.
116. Cor. 3. De diversis superiorum gradibus. ....... 424
117. Cor. 4. De educatione Ibid.
118. Cor. 5. De correctione 425
119. De juribus Ibid.
120. De jure naturali et posilivo 426
121. De jure posilivo divino et bumano Ibid.
122. De jure gentium, civili, paterno, herili 427
398 INDEX.
Paj.
§§ 123. De jure reali el personali 428
124. De justitiae divisiooe Ibid.
125. De diversis objectis juris Ibid.
126. De jure vitœ et mortis 429
— Prop.i. De occisione planlarum et aDimalium Ibid.
127. Prop. 2. De occisione malefaclorum 430
128. Schol. Objeeliones conlra occisionem malefaclorum . . . Ibid.
129. Prop. S. Quod privato malefactores necidere non liceat. . 431
130. Schol. Objectiones circa praedicta Ibid.
131. Prop. 4. De occisione innocentium 432
132. Schol. Objeclioties circa innocentium occisionem 433
133 Prop. 5. De occisione iojusti aggressoris Ibid.
134. Schol. 1. De occisione casuali 43i
135. Schol. 2. De mulilalione 435
130. Schol. 3. De verberatione Ibid.
137. Schol. 4. De incarccralione 436
138. Schol. 5. Objeeliones conlra incarceration™ Ibid.
139. Schol. 6. De liceitale belli 437
140. Schol. 7. Objectiones conlra belli liceitatem 438
141. Schol. 8. De duello 439
142. Schol. 9. Objectiones pro duello 440
1-13. De jure matrimonii 441
— Prop.i. Quod malrimonium est de jure naturali. . . . Ibid.
144. Prop. 2. Quod matrimonium non cadit sub praecepto. . 443
145. Schol. Objeclio de obligatione matrimonii Ibid.
146. Prop. 3. De virginilate 444
147. Schol. Objeeliones conlra virginitatem 445
148 Prop. 4 . De malrimonii impedimenlis 446
149. Schol. De pluralilate uxorum 447
150. Prop. 5. De indissolubilitale malrimonii 448
151. De jure dominii Ibid.
152. Prop. 1. De jure dominii 449
153. Schol. Objeeliones contra jus dominii Ibid.
154 Prop.i. De jure proprielatis 450
155. Schol. Objeeliones conlra proprielalem 451
156. De dominii acquisitione 452
157. De occupa tione Ibid.
158. De invenlione Ibid.
159. De accessione Ibid.
INDEX. 599
Pag.
§§ 160. De praescriptione 453
161. De baereditaie Ibid.
162. Deconlractu 454
163. Schol. 1. De vcndilione Ibid.
164. Schol. 2. De difeclu in re vendita .-. . 455
165. Schol. 3. De di claralioue drfeclus rei vendit» 456
166. Schol. 4. De liceitate negoliationis 457
167. Schol. 5. De lucro ex mutuo 458
168. Schol. 6. De lucro ex pecunia • . . . 459
169. Cor. 1. De fuito - 460
170. Cor. 2. De c.isu exlremae necessilatis Ibid.
171. Cor. 3. De eleemosyna 461
172. Schol. Objectiones circa eleemosynam 462
173. Schol. De eleemosynae regulis 463
174. De jure Jamœ " 464
175. De judice Ibid.
— Prop. 1. De judicandi ralione Ibid.
176. Prop. 2. Quod jndex non condemnet nisi sit qui accuset. 465
177. Schol. Objeclio eonlra praedicta Ibid.
178. Prop. De paenae remissione Ibid.
179. Schol. Objectiones circa pœnae remissionera 466
180. De accusalore 467
— Schol. 1. De obligalione aecusandi Ibid.
181. Schol. 2. De accusatione injusta 468
182. Prop. De paena talionis Ibid.
.183. Schol. Objectiones contra paenam talionis Ibid.
184. De reo 469
— Schol. 1. Utrum reus veritatem faten teneatur Ibid.
185. Schol. 2. Utrum ieus capite damnalus possit resistere. . 470
186. De teste Ibid.
— Prop. I. De falsi testimonii gravitate Ibid.
187. Schol. 1. Qualis in testihus requiratur concordia. ... 471
188. Schol. 2. Cur major teslium numerus contra superiores
requiratur 472
189. Schol. 3. Quinam testes sint repellendi Ibid.
190. Schol. 1. Utrum lestificandi adsit ohligatio 473
191. Schol. 3. Utrum de secrelo commisso sit teslificandum. . 474
192. De advoiato Ibkl.
1)00 INDEX.
Pag.
§§ 192. Prop. 1. De cnnsis injuslis. . 474
193. Schol. Objectiones circa causas injustas 475
194. Prop. 2. De pretio patrocinii 476
195. Schol. Objecliones circa stipendium advocali Ibid.
196. De laesione famae extra judicium 477
197. De reslilutione 479
— Prop. 1. De reslituendi obligalione Ibid.
198. Schol. Objecliones contra reslituendi obligationem. . . . Ibid.
199. Prop. 2. Quod restitutio mere paenalis non obliget anle
judicium 481
200. Prop 3. Quis restituera tenealur Ibid.
201 Schol. Objectiones circa praedicla 482
202. Prop. 4. De cooperatoribus furlo aut damno 483
203. Schol. Objecliones circa cooperatores 484
204. Prop. 5. Quod nihilrestituendum, ubi nulla elfecta danini-
ficalio 485
205. Prop. 6. Cui sit restituendum Ibid.
206. Schol. Objectiones Ibid.
207. Prop. 7. Derestilutionisdilalione 487
Cursus conclusio Ibid.
PHILOSOPHIA GR£XA.
8. Schola ionica Ibid.
9. Schola italica 538
10. Schola eleatensis 540
11. Conclusio ex praediciia 541
12. Schola attica 543
602 INDEX.
Pag.
§§ 13. Academia 345
14. Lycaium Ibid-
15. Cynismus 546
16. Cyrenaismus Ibid
17. Schola raegarica Ibid.
18. Sceplicismus . . ' Ibid.
19. Stoa seu porlieus 547
20. Epicuraeisraus Ibid.
21. Philosophia apud romanos 548
Pag. Lin.
6. 15. Lege : Deum siraul considerem ut ens.
24. 33. Legitur : necessario... lege : ultimato.
34. 12. Legitur : ea... lege : eas.
38. 20. Legitur : erroris... lege : errorum.
38. 29. Legitur : gustus jam subtilior... lege : sed, guslu jam subtilior-
39. 15. Legitur : accurrit... lege : occurrit.
73. 20. Legitur : cogitionis... lege : cognitionis.
79. 26. Legitur : quœ, etc., praesupponunt... lege : quod, etc., praesup-
ponit.
101. 22. Legitur : analyst. lege : analyt.
123. 31. Lege : Quidquid enim animali etiam.
134. 5. Lege : 2°. formae , ejusdem nempe figurse.
134. Ult°. Lege : ente , quod quippe singulis.
151. 36. Lege : rei operatio , sive active.
160. 2. Legitur : qui non ipsum... dele : non.
187. 26 et seqq. Legitur : minus, majus, lege : minor, major.
374. 11. Legitur : Psalm. xlui, lege : lxxxiii.
383. Penult3. Legitur : ssee , lege : esse.
408. 13. Legitur : dominum , lege : dominium.
453. 23. Legitur : possidetur; lege : possidetur, .