You are on page 1of 1

Boecio, La consolación de la filosofía

V, prosa 6

2 Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est.
3 Quid sit igitur aeternitas consideremus; haec enim nobis naturam pariter diuinam
scientiamque patefacit.
4 Aeternitas igitur est interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio. Quod ex
collatione temporalium clarius liquet.
5 Nam quicquid uiuit in tempore id praesens, a praeteritis, in futura procedit, nihilque est
in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti,
sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum uero iam perdidit; in hodierna
quoque uita non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento.
6 Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles,
nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur,
nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur.
7 Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur,
sed futura nondum, transacta iam non habet.
8 Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui
neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque
necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis
temporis habere praesentem.

You might also like