You are on page 1of 12

Responde ad interrogata

▪ Paucis verbis id quod nuper audivisti latine

explana.

▪ Cur Marcus a magistro reprehenditur?

Quomodo hoc fit?

AUDITIO ▪ Quid magister patri Marci in epistula narrat?

▪ Quid timet Marcus? Cur?

▪ Quis est Zeno?

▪ Quid Marcus a Zenone postulat?

▪ Quam excusationem affert Marcus?

▪ Quae instrumenta scholae referuntur?


Zēnō servus doctus
Hodiē Mārcus prāvē et foedē ea, quae magister in lūdō dictābat, in tabulā
suā scrībēbat. Nec tranquillus in sellā suā sedēbat magistrum audiēns, sed
clāmābat et rēs stultās dīcēbat.
Ecce nunc domum suam petit et epistulam affert. Illa epistula est
magistrī Diodōrī, in quā magister īrātus scrībit ‘Mārcum discipulum
improbum et pigrum esse’ eumque reprehendit. Cum pater Mārcī hanc
epistulam leget nōn laetābitur, sed Mārcum reprehendet et pūniet.
Mārcus patrem timet. Tunc nōn ad patrem, sed ad Zēnōnem it. Zēnō est
servus doctus, quī in familiā patris Mārcī vīvit atque Latīnē et Graecē scit.
Zēnō legere, recitāre et scrībere potest, vel calamō in chartā, vel stilō in
cērā.
Mārcus Zēnōnem interrogat: “Potesne mihi epistulam scrībere, et patrī
meō dīcere ‘Mārcum industrium et probum discipulum esse’?”
“Cūr tibi opus est?” interrogat servus.
“Magister meus improbus est. Hīc habeō eius malam epistulam. Pater
meus dē hāc epistulā profectō nōn gaudēbit.” respondet Mārcus.
GRADUS
● Ludi Magister(VII-XI annos) > litteras et numeros

● Grammaticus(XI-XVII annos) > poetas latinos et graecos

Suasoriae
● Rethor(ab XVII anno) > Oratoria
Controversiae
Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res publica
videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod
non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis
latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector,
quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae
mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis
perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime
vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est,
quod nefarium stuprum non per illum? Iam vero quae tanta
umquam in ullo [homine] iuventutis inlecebra fuit, quanta in illo?
qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime
serviebat, aliis fructum lubidinum, aliis mortem parentum non modo
inpellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur.
(Cic. In catilinam II 4)
Responde ad interrogata:

▪ Una sententia explana fragmentum quod modo legisti.

▪ Quis fuit Catilina? Qualis erat?

▪ Cur Ciceroni res publica levata iam videbatur?

▪ Quomodo Catilina vituperatur?

▪ Quibus modis Catilina sibi favorem sociorum conciliabat?

▪ Quid sibi vult ‘fructum libidinum polliceri’?


CONTROVERSIAE
LAUDATIO INVECTIVA

➢ Aliquem laudare
➢ aliquem dispicere/vituperare
➢ Effigiem alicuius ad caelum
extollere ➢ Vitio alicui vertere

➢ In magno pretio aliquem habere ➢ Aliquem ludibirio habere


➢ Aliquem maximis laudibus
➢ animadvertere in aliquem
cumulare
➢ Verbis amplissimis aliquem ornare ➢ convicia ingere in aliquem
LAUDATIO INVECTIVA
Amplus, -a, -um Acerrimus, -a, -um
Apertus, -a, -um Audax, -is
Bene institutus Bustirapus, -i
Bonus, -a, -um Cinaedus, -i
Callidus, -a, -um Fraudulens, -ntis
Carus, -a, -um Fugitivus, -a, -um
Egregius , -a, -um Fur, -is
Honestus, -a, -um Gladiator, -is
Impiger, -a, -um Ganeo, -onis
Industrius, -a, -um Impudicus, -a, um
Ingeniosus, -a, -um Madidus,-a, um
Integer, -a, -um Improbus, -a, um
Iustus, -a, -um Iste, -a, -um
Largus, -a, -um Parricida, -ae
Mediocris, -e Periurus,-a, um
Moderatus, -a, -um Planissimus,-a, um
Moratus, -a, -um Sacrilegus,-a, um
Probus, -a, -um Scelestus,-a, um
Simplex, -icis Scurra, -ae
Sollers, -tis Rex, regis
Temperatus, -a, -um Turpis, -e
Validus , -a, -um Tyrannus, -i
Vir insigni bonitate Veneficus,-a, um
IN BONAM PARTEM
● Potitus est Galliae
● Fecit magnam pecuniam eamque Romae intulit.
● Multa foedera instituit.
● Multos barbaros necavit.
● Gallias pacavit.
● Vercingetoricem subegit.
● Populum romanum testamento donavit.
● Numerum senatorum auxit.
● Coronam atque regnum publice recusavit.
● Vi ac dolo Idibus Martiis in senatu mortus est.
IN MALAM PARTEM
● Avide casum belli quaesivit.
● Iniuste Gallos ad bellum excitavit.
● Gloriam atque pecuniam summopere avebat.
● Superbe se gerebat.
● Consiliis senatus non parebat.
● Mulieres multorum senatorum sibi allexit.
● Fluvium Rubiconem transivit, itaque ‘hostis’ factus est.
● Armatus Romam intravit.
● Et deos et Rem Publicam despexit.
● 'Rex’ fieri studebat.
● In odio multorum civium habebatur.

You might also like