You are on page 1of 2

Phil.-Theol. studiorum superiorum Schola Benedicti XVI ad Abbatiam S.

Crucis
Seminarium litterarum classicarum – MMXIII-MMXIV

Litterarum classicarum seminarii epistula commendaticia

Raimundus magister studentibus s. p. d.

Thesaurus veterum sapientiae, quo quidem omnium saeculorum homines


fruuntur, diversis ac variis modis continetur et mirum in modum servatur ita ut
ad nostram memoriam usque paene incolumis atque integer perveniat, ex quo
thesauro doctrinam hauriunt praecipue litterati, iuris periti, medici, philosophi
necnon theologi, quamvis longissimo intervallo temporis alii ab aliis hominibus
distent, eundemque thesaurum viri docti locupletant, etenim vera sapientia
adeo semper elucebit ut numquam desint qui eam sincere quaerant et diligant.

Duae vero prae ceteris totius orbis terrae eminent linguae, quibus hic
prorsus thesaurus sapientiae nobis traditus est, quarum alteram Romani,
alteram Graeci coluerunt, multis ante adventum Christi saeculis, unde maxima
ex parte ortus est cultus et humanitas praesertim occidentalium hominum. Tum
doctrina catholica in utraque lingua invenit perfugium, praesidium et auxilium,
ut ita dicam, atque, ut Evangelium prioribus hominibus traderetur, illis linguis
expressa est. Itaque floruere inter patres atque ecclesiasticos scriptores Latinos,
Tertullianus, Lactantius, Boethius, Cassiodorus, Sanctus Isidorus Hispalensis,
Sanctus Thomas Aquinas, Sanctus Bernardus Claraevallensis plurimique alii,
quorum doctrina penitus perpendi non potest nisi ipsorum lingua,
quemadmodum clave, eorum opera leguntur.

Haec est causa cur nunc vobis huius universitatis studentibus utique
praebeantur scholae secundum methodum, ut aiunt, naturalem, ut maiorem
peritiam Latine legendi nanciscamini, quam facultatem acquiretis si Latinam ut
quamlibet linguam in usum hominum tractaveritis. Quam ob rem proximis
scholis triplicem metam consequi nobis proponemus, scilicet Latine scribendi et
loquendi, eo consilio ut denique legendi facultatem polleatis.

Ominor igitur vobis, Deo adiuvante, uberrimos fructus, cari discipuli


discipulaeque, necnon exopto toto corde ex animoque ut gradum satis altum
attingatis, quo sine ullis difficultatibus neve molestiis praecipuos Latinorum
auctorum libros evolvere possitis, ut ex eis praecepta ad bene beateque
vivendum atque ad rectam doctrinam colendam adipiscamini. Plurimum
valeatis.

Scribebam apud monasterium Cisterciense Sanctae Crucis in Austria, a. d.


VII kal. Oct. an. MMXIII a mundo redempto

Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora


(S. Augustini, sermo 80, 8)
Phil.-Theol. studiorum superiorum Schola Benedicti XVI ad Abbatiam S. Crucis
Seminarium litterarum classicarum – MMXIII-MMXIV

Index librorum seu Bibliographia

Liber adhibendus

- Hans H. Ørberg, Lingua Latina per se illustrata, Pars prima: Familia Romana,
Edizione Accademia Vivarium Novum, Roma – 2010

Libri utiles, non autem necessarii

- Roberto Carfagni, Epitome Historiae Sacrae, Edizione Accademia Vivarium


Novum, Montella – 2009
- Luigi Miraglia, Fabulae Syrae, Vivarium Novum, Roma – 2010
- Hans H. Ørberg, Sermones Romani, Vivarium Novum, Montella – 2009
- Hans H. Ørberg, Cena Trimalchionis, Vivarium Novum, Montella – 2009
- Hans H. Ørberg, Amphitryo, Vivarium Novum, Montella – 2009
- Hans H. Ørberg, Catilina, Vivarium Novum, Montella – 2008
- Hans H. Ørberg, Aeneis, Vivarium Novum, Montella – 2008
- Hans H. Ørberg, Comentarii de bello Gallico, Vivarium Novum, Montella – 2008
- Hans H. Ørberg, Ars amatoria, Vivarium Novum, Roma – 2010
- Hans H. Ørberg, Lingua Latina per se illustrata, Pars altera: Roma Aeterna,
Vivarium Novum, Roma – 2010

- Desiderii Erasmi Roterodami, Colloquia familiaria et encomium moriae, Lipsiae –


1828

Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora


(S. Augustini, sermo 80, 8)

You might also like