You are on page 1of 1

PRÁCTICAS DE TRADUCCIÓN IV (Módulo 8)

Latín para hispanistas (2018-2019)

Selección de oraciones para traducir

1) Nam propter frigora, non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne
pabuli quidem satis magna copia suppetebat.
2) Flumen est Arar, quod per fines Aeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit,
incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit.
3) Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem
epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta
epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur.
4) Dumnorigi Haeduo, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime
plebi acceptus erat, persuadet ut idem conaretur eique filiam suam in
matrimonium dat.
5) Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem. Leporem
et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi
voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia.

You might also like