You are on page 1of 2

Augustini Confessiones

Liber I

CAPUT 1

Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua,


et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo,
aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens
mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et
testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult
homo, aliqua portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare te
delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum,
donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere,
utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit
an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim
pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut
sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non
crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et
laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim
inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te,
domine, invocans te, et invocem te credens in te:
praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea,
quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem
filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

Liber X

CAPUT 27

Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te


amavi! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam,
et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. mecum
eras, et tecum non eram. ea me tenebant longe a te, quae si
in te non essent, non essent. vocasti et clamasti et rupisti
surditatem meam: coruscasti, splenduisti et fugasti
caecitatem meam: fragrasti, et duxi spiritum, et anhelo tibi,
gustavi et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem
tuam.

CAPUT 28

Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et


labor, et viva erit vita mea tota plena te. nunc autem
quoniam quem tu imples, sublevas eum, quoniam tui
plenus nondum sum, oneri mihi sum. contendunt laetitiae
meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet
victoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! contendunt
maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet
victoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! ei mihi!
ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum;
misericors es, miser sum. numquid non temptatio est vita
humana super terram? quis velit molestias et difficultates?
tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi
tolerare amat. quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult
tamen non esse quod toleret. prospera in adversis desidero,
adversa in prosperis timeo. quis inter haec medius locus,
ubi non sit humana vita temptatio? vae prosperitatibus
saeculi semel et iterum, a timore adversitatis et a
corruptione laetitiae! vae adversitatibus saeculi semel et
iterum et tertio, a desiderio prosperitatis, et quia ipsa
adversitas dura est, et ne frangat tolerantiam! numquid non
temptatio est vita humana super terram sine ullo interstitio?

You might also like