You are on page 1of 2

Post bellum mundanum secundum ordo Nationum Unitarum conditus est, ut

mundum a novis bellis cooperatione defenderet. Ad anniversarium ordinis


septuagesimum celebrandum conventus de securitate mundi habitus est, in
quo summi moderatores gentium, in his praesidentes Barack Obama et
Vladimir Putin, orationes habuerunt.

Obama: Bashar al-Assad tyrannus infanticida

Praesidens Barack Obama cooperationem internationalem suasit, ut bellum in


Syria componeretur. Censebat praesidentem Bashar al-Assad esse
tyrannum infanticidam et monuit Americanos cum quavis natione, etiam cum
Russia et Irania, paratos esse cooperari, ut summa potestate in Syria
moderate mutanda crisis solveretur. De sanctionibus Russiae positis dixit illas
non ad bellum frigidum renovandum nec ad Russiam separandam spectare.
Neque tamen fieri potuisse, ut mundus tranquillus spectaret, cum Russia
integritatem regionalem et suverenitatem Ucrainae violaret. Si ex Crimaea ad
Russiam adiuncta nihil sequeretur, idem cuivis membro Nationum Unitarum
accidere posse.
Putin placabilius quam ante locutus

Praesidens Vladimir Putin placabilius quam ante locutus est. Commemoravit,


quo modo Unio Sovietica suam revolutionem in alias terras per vim “effectibus
tragicis” apportare conata esset, et id cum revolutionibus in terras Arabum
apportatis comparavit. “Velim quaerere ab eis”, inquit, “qui has condiciones
creaverunt, an intellegatis, quid feceritis?” Censebat contra ordinem Isis
magnam coalitionem internationalem esse cogendam, in qua civitates
Arabicae membra fundamentalia essent. Cooperandum esse cum praesidente
Bashar al-Assad, nam aliis rationibus tantum terroristae sustinerentur. Putin in
oratione sua bis monuit arma ab USA oppositioni Syriae ministrata in manus
ordinis Isis incidisse.

Comitia Cataloniae regionalia

In Catalonia comitia ad parlamentum regionale creandum habita sunt. Cives


independentiam Cataloniae desiderantes septuaginta duos (72) delegatos in
parlamentum centum triginta quinque (135) delegatorum acceperunt. Apparet
tamen ex demoscopiis plerosque Catalonienses se partem Hispaniae esse
velle, si regioni remissiones vectigalium praebeantur et leges ferantur, quibus
cultura et lingua Catalonica serventur. Mariano Rajoy, primus minister
Hispaniae, se ad cooperationem cum novo regimine regionali Cataloniae
paratum esse affirmavit. Ex legibus tamen consulendum esse neque unitatem
aut suverenitatem nationalem Hispaniae in dubium vocari posse.
Complexus Volkswagen scandalo foedatus

Magistratus Americani palam fecerunt Volkswagen, complexum Germanicum


autoraedis faciendis, fraudis deprehensum esse. In motris enim autoraedarum
programma posuerat, quo emissiones ita falsificabantur, ut tertia parte vel
dimidio minores viderentur quam re vera essent. Tale programma in undecim
milionibus autoraedarum positum erat.

You might also like