You are on page 1of 1

Género de los nombres por su significado

Quae maribus solum tribuuntur, MASCULA sunto.


In maribus menses, ventos fluviosque repone.
FEMINEUM dices, quod femina sola reposcit.
Insula feminea est, regio, cum nave, poesis;
Feminea est arbor; neutrum cum subere, robur
Adde acer atque silex, sed mas oleaster habetur.
Trade notas NEUTRI, et vocem pro nomine sumptam
Et verbum quodvis nuda pro voce repostum,
Et quorum, ceu fas, immovilis ultima perstat.

Género de los nombres por su terminación


Plurale a neutrum dabit, i mas, ae muliebre.
A primae, es quintae semper muliebria sunto.
Er, ir, us mas est seu quartae sive secundae.
Porticus haec, domus, idus, acusque, manusque, tribusque.
Et methodus, diphthongus, abysus, iunge papyrus.
Um neutrum, vulgus, virus, pelagusque profundum.
Os, or, er, o, simul es, quod crescit, mascula sunto.
Cos, dos femineis; neutris da os, oris et ossis.
Haec arbor; neutris iunges cor, marmor et aequor.
Ver, iter adscribes neutris, quibus adde cadaver.
Femineis abstracta in io, caro, talio dentur.
Et do, go finita: ligo mas, harpago, margo.
Masculeis etiam cardo iungetur et ordo.
Hoc aes; haec poscunt mercesque, segesque, quiesque.
X da femineis aus, as, is et es nisi crescit
In patrio ; s etiam si consona ponitur ante.
Iunge calix maribus, grex, fornix, –ex, –icis adde.
Hic as, vasque, vadis: neutris vas, vasis adhaeret.
Graeca dato maribus, quibus as mutatur in antis.
Mascula sunt collis, fascis, glis, ensis et orbis.
Et piscis, mensis, caulis, cum pulvere, callis.
Tum follis, fustis, cum postis, sentis et axis.
Guis et nis finita, lapis, compostaque ab asse.
Fons, mons da maribus, pons, dens: quibus addito partes
Assis, et adiectiva, datur queis nominis usus.
Additur us neutris, hoc ur c-l-a-t-e-n-arque sequuntur.
Hic sal, sol, pecten, lichen cum furfure, vultur.
Mus, timidusque lepus: sunto muliebria tellus
Atque pecus, pecudis, nomenque –us –udis et –utis

You might also like