You are on page 1of 11

Carolus M.

LIVENIUS

QVOMODO MONVMENTA LEXICOGRAPHICA LATINITATIS VIVAE

AD VITAM REVOCANDA SINT

Prooemium

Nunc, ingressurus provinciam lexicographiae Latinae, coram vobis confiteri debeo me nihil de fundamento
illius – de quaestione scilicet Latinitatem nostris temporibus recte aptandi – esse dicturum; cum illud iam
a multis praeclaris viris doctis tractatum et exploratum sit, nihil addere audeo. Titulus huius conventūs, qui
de „operā lexicographicā“ necnon de „lexico novo condendo“ agit, potius suadet ut de hoc consilio
lexicographico in universum, de lexicis iam conditis, de successu consilii futuro agam.

Consilium lexicon universale condendi

Somnium condendi lexicon quoddam „universale“ quod temporibus respondeat, terminologiam rerum
modernarum Latinam stabiliat et sic Latinam quasi denuo reddat orbi terrarum universam, apparet iam in
incunabulis Latinitatis Vivae exeunte saeculo XIX, cum primum florescere coeperunt periodica Latine edita
Latinitatis colendae causā. Epistulae lectorum in Phœnice, seu nuntio Latino internationali (1890-1892)
editae agunt de novis verbis Latinis a quodam conventu universali definiendis1, de lexico universali quod
„exactam et certam translationem in Latinum omnium vitae modernae verborum“ praebeat2.
Anno 1890 in Phœnice edita est epistula Arcadii Avellani (Mogyoróssy Árkád, 1851-1935), qui suas
rationes Latinae linguae in vitam revocandae exposuit. Cum problema Latinam linguam renovandi facile
non sit – „quisquam unus inadiutus terminologiam Latinam condere utique non valet“ – ille hanc
quaestionem in futurum distulit tractandam3. Avellanus insequentibus annis Latinam linguam promovere
perrexit4 et numquam quaestionum lexicalium est oblitus. Anno enim 1895 in Præcone Latino, periodico a
se condito, scribebat ita: „Totam reliquam vitam huic fini unico consecrabimus, ut usum l. Latinæ

1
Phœnix, fasc. II, Kal. Dec. 1890, p. 12, Georgius Vesselovsky, facultatis Philologicae in Universitate Moscoviensi studiosus:
„Postea vel Londinii, vel Parisiis huic Societati Consilium Internationale habendum est, ubi viris doctissimis adiuvantibus
de accomodatione linguae Latinae usibus gentium, quae nunc sunt, disseratur, legesque styli severae et immutabiles
statuantur novaque verba, quae ad novas hominum cogitationes exprimendas necessaria videbuntur, inveniantur et in
perpetuum constituantur. <..> Quin verbis novis pro temporibus nostris opus sit, non est dubitandum; sed a Concilio
Internationali ea fingi oportere iam supra dixi.“
2
Phœnix, fasc. III, Kal. Iun. 1891, p. 19, Pierre Courbet: „Primum necesse esset Dictionarium edi ad exactam et certam
translationem in Latinum omnium vitae modernae verborum.“
3
Phœnix, fasc. II, Kal. Dec. 1890, p. 15: „Quisquam unus inadiutus terminologiam Latinam condere utique non valet. Verum
huic quaestioni responderi poterit dum vires suppetent.“
4
Edebat duo periodica (Præconem Latinum (1894-1902), Tusculum (1893-?)), enchiridia Latina (Palæstram, Arenam
Palæstrarum – fortasse anno 1894 prima editio), Corderii colloquia (1904), interpretationes fabularum hodiernarum quarum
sex libri inter annos 1914 et 1928 editi sunt in serie Classicorum montis Spei. Haec omnia opera scatent vocabulis (saepe ab
Avellano) novatis.

1
propagemus, ut abdita secretaque vocabula Lña in lucem proferamus & ipsam linguam quasi novam
creemus.“5. Quamquam plurima nova vocabula in scripta sua inducebat, ipse lexica concinnare atque edere
non est ausus: censebat illa esse edenda cum Latinitas hodierna iam stabilita esset, vel potius cum inter
Latinos iam conventum esset de vocabulis technicis: „Lexica saccalia6 tum demum poterunt creari, quum
vocabularium technicum Latinum elaboratum acceptumque fuerit. Ut hoc fiat, omnes peritos Latinos iungi
oportebit“7. Ergo convocandum esse congressum doctorum Latinum, cuius auctoritate lexicum fieri
deberet8. „Millena vocabulorum adhuc dispersa sunt, nec lexicis ingesta; alia millena sunt in lexicis collata
ac digesta, sed non cuncta memoria tenemus. Hæc sunt primum exhaurienda, atque nova e radicibus Latinis
depromenda“9. Ergo ut hoc opus perficiatur, inspici debent scripta Latina omnium temporum, unde eruantur
vocabula utilia; si qua desunt, illa sunt fingenda secundum Romanae Latinitatis praecepta.
Sic Avellanus definivit lexicon Latinum universale, rem Latinitati aliquando maxime profuturam.
Somnium praeclarum, nonne? Nonne etiam hodie optamus fere eadem quae Avellanus ante 123 annos?
Renovandam nimirum esse Latinam linguam consideratis et exhaustis omnibus fontibus Latinis, unde
eruantur omnia usui hodierno utilia; et hoc quidem iunctis viribus omnium.

5
Præco Latinus, Vol. II Nov. 1895 Nr. 2 p. 1: „OPINIO apud bene multos prævalet non solum in America sed ubique terrarum l.
Latinam aptam, quæ medio communicationis inter gentes fungatur propterea non esse, quod terminis careat conceptus
modernos enuntiandi idoneis. <..> Nemo sane est qui hæc omnino negaverit; ast æqua certitudine constat desiderium, imo
necessitatem apud omnes gentes agnitam, vigere, ut lingua quædam proponatur, aut fiat, qua periti omnium gentium uti
conversarique possint. Hinc variæ „linguæ“, veluti „Volapük“, a somniatoribus concoctæ & consutæ. // AUDEAMUS SAPERE!
Lingua Latina est longe ditior quam barbaræ, utpote quæ a matre Latina affatim mutuentur atque hauriant. Agnoscamus
generationem nostram Latine non satis scire. Millium millia sunt vocabula Latina, quæ ad aures studiosorum (præsertim in
scholis!) nunquam pervenerint. Quid vetat quominus hæc e latebris eliciantur, pulveres ex iis excutiantur atque hamaxentur?
Utique pauci sunt viri qui officium hoc genus sibi suscipiant, nam munus hoc exigit, ut qui laborem subeat, vitam huic
devoveat, panemque quotidianum inde mereatur. Verum quis hoc audeat? Respondemus: Nos faciemus! Totam reliquam
vitam huic fini unico consecrabimus, ut usum l. Latinæ propagemus, ut abdita secretaque vocabula Lña in lucem proferamus
& ipsam linguam quasi novam creemus.“
6
Verisimiliter lexica quae secum in sacco gerere liceat.
7
Præco Latinus, Vol. III Iun. 1897 Nr. 9 p. 8: „Colloquia ductoria ac vocabularia viatica procul dubio sunt desiderata, nec est
idea hæc a mente nostra aliena, sed adhuc plurima alia sunt superanda donec ad ea veniatur. <..> Nisi enim res, nova, utili
methodo tractetur, nisi, porro, factis comprobetur res etiam modernas maximeque technicas Latine tractari posse, cuncta
conamina ac desideria nostra somnia reputabuntur. <..> Nulla lingua moderna est magis technica aut aptior rebus technicis
edisserendis quam Latina. Imo, quod est plus, nisi confusionemsic infinitamsic quæ inter gentes suapte natura nascitur, quum
technicam linguam nullam habeant, nec si singulæ haberent a nullis aliis intelligeretur, necessitas absoluta est ut
quemadmodum in Historia Naturali, in Medicina et Chemia l. Lña gentium consensu est universa, sic quoque fiat in technicis
l. Lña universa.— Lexica saccalia tum demum poterunt creari, quum vocabularium technicum Latinum elaboratum
acceptumque fuerit. Ut hoc fiat, omnes peritos Latinos iungi oportebit, qui, ut tu, ad primam classem referendi sunt.“
8
Præco Latinus, Vol. II Apr. 1896 Nr. 7 p. 8: „Alia propemodum innumera quæ fieri debeant supersunt. Huiusmodi est
Congressus doctorum Latinus, cuius esset peritos delegare eisque demandare ut vocabularium Latinum modernum
conderent, utique salvis litteris veterum Rñorum. Opus tanti momenti molisque perficere nemo unus sufficit. Quantum mihi
vires suppetunt, partem meam rite expedio. <..> Id quod ego habeo sunt: animus (quamcunque tenuis), voluntas & vita; hæc
Musis Latinis paratus immolo.“
9
Præco Latinus, Vol. V Feb. 1899 Nr. 5 p. 78

2
Spes illud fieri posse numquam est exstincta. Tempore interbellano illa colebatur Romae in Instituto
Studiorum Romanorum, ubi est conditum collegium verbis Latinis novandis10; Monaci in Societate
Latina11; post bellum universale alterum haec spes inerat votis conventuum de Viva Latinitate12, de Novis
verbis Latinis13 celebratorum, inerat magnis lexicis Saraviponti et in Civitate Vaticana exaratis, inerat
denique innumeris aliis scriptis quae de Latinitate renovanda et in usum inducenda disserebant.

10
Institutum studiorum Romanorum conditum anno 1926 auspiciis regis Italorum, duce honorario Benito Mussolinio, praefectō
Carolo Galassio Paluzzio; sibi proposuit non solum studia, sed etiam usum Latinitatis esse promovendum. Ut Latina lingua
lingua gentium docta promoveretur, inter alia incepta instituti anno 1933 condita est comissio lexicis scientiarum Latinis
exarandis, quae proposuit 15 lexica variarum scientiarum esse edenda (Lurz 1935). Anno 1936 nuntiatum est plurima
vocabularia Latine reddenda iam esse ab aliis institutis accepta, tria vero lexica iam esse Latine reddita: „Al 16 Marzo 1936-
XIV <..> erano stati tradotti in latino i lessici relativi all’Oceanografia, alle Doctrine assecurative e alle Scienze bancarie
<..> cosi è lecito presumere che un primo gruppo di lessici scientifici possa essere publicato a cura dell’Istituto verso la fine
del corrente anno.“ (Rassegna d’informazioni dell’Istituto di studi Romani anno IV, No. 12, 22 marzo 1936 XIV, allatum in:
„De rei Latinae in Italia statu“, Societas Latina 1936 Mai. Vol. IV Nr. 2 p. 33). Pacitti (1956) refert consilium fuisse omnino
30 disciplinas tractare, sed lexica „octo tantum“ (!) „ad id temporis in latinum sunt conversa“; ex hisce lexicis affert exempla
lemmatum et describit rationes quibus concinnatores sunt usi. Haec lexica verisimiliter adhuc asservantur in tabulario
Instituti studiorum Romanorum – nulla mentio est facta lexicorum editorum. De Italorum inceptis Latinis vide etiam Lamers
(2017) et Lamers et Reitz-Joosse (2016).
11
Societas Latina condita est Monaci anno 1932 a Georgio Lurtio (1873-1946) et valuit usque ad annum 1955. Periodicum
eiusdem nominis edebatur per totum hoc temporis intervallum. Iam in primi fasciculi praefatione (Lurz 1932) consilium
societatis patefit: societas est condita ut disiunctas societates Latinas nationales in unum coniungeret et Latinam linguam
iterum universam redderet orbi terrarum, ergo sodales debent lexicum Latinum temporibus idoneum concinnare – „eine
entsprechende Höhe der Mitgliederzahl soll es überdies möglich machen, die weiteren praktischen Arbeiten vor allem die
Vorarbeiten zu einem neuzeitlichen lateinischen Wörterbuch, in Angriff zu nehmen.“. Iam insequenti anno editae sunt
primitiae – vocabularium 27 paginarum a sodalibus factum; praefatio (Welz 1933) monet lexicum fieri posse nonnisi post
aliquot annorum laborem omnium cultarum nationum, iunctis viribus peritorum Latini sermonis et virorum doctorum
singularum provinciarum. Secuta sunt: vocabularium musicum (Goslar 1936), physico-mathematicum (Würschmidt 1941)
post obitum Lurtii editum est opusculum eius de modu Latinitatis Vivae (Lurz 1949; Lurz 1950; Lurz 1951; Lurz 1952),
cuius postrema pars est vocabularium 22 paginarum. De Societate Latina vide Slednikov (2017) et Следников (2017).
12
Iohannes Capelle in oratione conclusoria conventūs primi Viventi Latinitati dicati et Avennione anno 1956 celebrati agit de
vocabulis Latinis renovandis, laudat lexicum Baccianum, designat collegium novo lexico scribundo, petit auxilium ex
omnium gentium doctis societatibus; vota huius conventūs continent „Consilium de lexico Latino parando“ condendum;
multi oratores in conventū agebant de verbis Latinis novandis, inderdum de consilio lexicorum scribendorum. Quamquam
etiam in conventū anni 1959 haud pauci oratores de modis Latinitatis renovandae agunt, sed nihil in votis conventūs de
lexico scribendo dictum est. Acta tertii conventūs anno 1963 habiti in pagina 131 idem votum primi conventūs repetunt
fusius necnon Latine: „I VOTVM // Optant ut instituatur Coetus Internationalis ad lexicon uocabulorum Latinorum
conficiendum, quo contineantur uerba cuiuscumque generis ad eas notiones exprimendas, quae apud scriptores linguae
Latinae classicos non inveniuntur. // Cum uero compertum sit singulorum conatus, quamuis laudabiles sint, in quandam
rerum confusionem facile deuenire, socii optant, ut peritorum labor in eo praesertim sit, ut opera scientifica et technica ex
antiquis scriptoribus exquirantur; // atque ut Coetus nationales studiis persequendis praepositi inuitentur ut dent operam in
hoc coeptum quod, cum ex sua natura urgeat et maximam praebeat commoditatem, permagni quoque momenti est ad
disciplinas omnes fouendas“. De historia conventuum et nascentis Academiae Latinitati fovendae vide Licoppe (2014).
13
Colella (1982, 7): „Deinde disceptatio facta est de novo LEXICO RECENTIS LATINITATIS condendo (de vocabulis ab A littera
incipientibus); cum liberum esset in medium proferre quid quisque sentiret, multi eorum, qui aderant, disceptationi
interfuerunt. Postremo Praeses Carolus Egger rem magni momenti proposuit, quae a congregatis plausu accepta fuit:
collegium delectorum virorum ex omnibus gentibus instituendum, qui nova Latina verba modo terminali probarent. Munus
tanti operis apparandi C. Eichenseer commissum est, ephemeridis moderatori quae VOX LATINA inscribitur.“. Conventus anno
1980 celebratus. Idem nuntius apud Licoppe (2014, 159-160).

3
Corpus lexicographicum iam constitutum

Lexica ad vocabula novanda spectantia et alia dispersa scripta lexicographica constituunt corpus quoddam
litterarum neque exiguum, neque negligendum. Sed inter Vivae Latinitatis fautores hodiernos pauci sunt
illi, qui saltem nomina auctorum audiverunt, vel pauciores sunt illi, qui ipsa lexica viderunt, paucissimi
vero illi, qui haec lexica diurnā nocturnāque versent manu. Hoc quadam ex parte in omnibus linguis fieri
solet – hodierni ex aequalibus discunt, consuetudo hodierna et usus maiorem auctoritatem habere solent
quam scripta quaedam pulverulenta in bibliothecis sepulta. Dolenda est illa oblivio, quae tegere solet
historiam Latinitatis Vivae. Debemus intellegere Latinitatem Vivam non esse rem ephemeram, scripta
vetera a Latinitatis Vivae fautoribus edita iam monumenta litterarum esse existimanda. Est officium pietatis
cuiusdam.
Estne autem operae pretium vetera opera lexicographica ab oblivione hominum atque a silentio
vindicare? Lexica saepe dissentiunt et probe scimus de vocabulis novandis et Latinitate recte colenda
„grammaticos certare et adhuc sub iudice esse litem“, sed hoc fortasse non est adnumerandum vitiis
Latinitatis vivae? Fortasse facultas disputationes de vocabulis legendi et inde opportuniora eligendi prodest
augendae copiae verborum Latinitatis hodiernae?
Fortasse igitur varietas delectat. Unusquisque lexicographus sibi aliam viam eligit sequendam et sic
nobis quasi aliam provinciam Latinitatis ostendit. Alii aliud genus dicendi exoptant, aliter aetates Latinitatis
iudicant. Quidam sinceritatem ac puritatem linguae captantes circuitibus verborum student, quidam malunt
accedere consuetudini gentium hodiernae, quidam nova condunt omnino propria Latinitati hodiernae. Alii
alios fontes afferunt et sic nos plura de multiformi historia Latinitatis docent. Fortasse non est opus unam
quandam rationem universam exoptare. Copia rationum lexicographicarum est potius aliquanti pretii
ducenda.
Baccius docet genus Latinitatis sollemne pontificibus dignum, Mirius diligenter perquirit fontes
Latinitatis Vivae, Helferus inquirit Latinitatem scientificam saeculi XIX, Eichenseerius cogitat de Latinitate
utili et pedestri, de linguā Latinā Europae communi futurā. Illa diligentia, quam Baccius, Mirius,
Eichenseerius, Helferus, Eggerus et alii multi in moliminibus suis exhibuerunt, est aliquanti aestimanda.
Sane, non necesse est nos assentiri omnibus vocabulis, quae in eorum lexicis continentur, sed nihilominus
illa opera existimanda sunt monumenta, monumenta scilicet lexicographica.

Ratio corpus lexicographicum patefaciendi

Quomodo pietas erga talia monumenta sit colenda? Iurando in verba magistri, ad amussim sequendo lexica
iam edita, Latinitatem vinculis eorum coartando, a novis verbis inducendis et lexicis condendis abstinendo?
Minime rerum, illa monumenta libertatem nobis adimere non debent. Sunt potius fontes utiles et
investigationibus digni, omnibus Latinitatis studiosis inspiciendi et legendi.
Quapropter illa monumenta omnibus patere debent; debemus illa quam plurima in unum quoddam
corpus congerere et publicae utilitati exponere. Hoc igitur est, quod proponere volo: in praesentiā

4
abstinendo ab arduo opere totam Latinitatem iterum iudicio subiiciendi et novum quoddam lexicon
condendi, lexica Latinitatis hodiernae esse colligenda et quasi in vitam novam revocanda ope Telae Totius
Terrae – esse scilicet sedem quandam telarem condendam, quae haec lexica contineat et facilem aditum
praebeat.
Tale propositum non iam spectat ad lexicographiam (singulae voces pensitandae non sunt, non enim
de cunctis lexicis in unum quoddam perfectum opus cogendis agitur), est potius opus technici legalisque
generis, res bene definita quae multo facilius perfici potest.
Academiae sit iura auctorum curare ut haec lexica publici iuris facere liceat. Quod multi
lexicographi sunt vel fuerunt socii Academiae Latinitati Fovendae, id multum prodest proposito; praeterea,
pleraque lexica Latinitatis Vivae iam dudum edita sunt et omnia exemplaria divendita, ergo nulli ullum erit
lucri detrimentum.
Nunc, ut ad singula facienda veniam, hi gradūs in „accessibilitate“ lexicorum chartaceorum in
formam computatralem coactorum distingui possunt: 1) imagines lexicorum ope lucis descriptorum, 2)
imagines indice quodam sic instructae, ut lemmate dato lexicon statim aperiatur ad paginam quae illud
contineat, 3) lexica textualia, quae non iam imaginibus, sed characteribus digitalibus constant (ergo singula
verba quaerere licet), 4) lexica textualia distinctis lemmatis, ubi dato lemmate aperitur articulus et ubi licet
facile in singulis articulis quaerere.
Neque debemus lexicon chartaceum statim ad quartum gradum agere, quod ut emendate fiat certe
multas vires postulat. Lexico luce descripto et in formā PDF divulgato iam statim totam rem Latini hodierni
inspicere poterunt, etiamsi adhibere nondum satis facile erit. Lexico autem indice instructo (ut solet, verbi
gratia, lexica.linguax.com facere), quod nonnisi paucas horas postulat, homines iam facile poterunt
inspicere lexicon computatris vel sophophonis usi. Lexico denique in formam textualem redacto et in
lemmata disposito omnia patebunt instrumentis exquisitoriis (v.g. instrumento exquisitorio Gūgliano, sive
vulgo Google) et sic omnibus enotescere poterunt. Ergo, systemate programmatico idoneo et sede telari
constitutis, singula lexica quasi gradatim prodire poterunt haud maximā operā datā.
Huic sedi adiungi poterunt etiam lexica iam in Telā edita tam vetera, quam nova, si modo auctores
favebunt. Sic omnibus praebebitur conspectus lexicographiae Latinae synopticus omnibus Latinitatis
studiosis utilissimus, sic fieri potest ut omnia lexica quasi in unum coniungantur. Fortasse proderit etiam
illis, qui etiamnunc haud immemores sunt somnii lexicum universale olim condendi et illud suscipere
volunt.

Quanti momenti ad vitam Latinitatis lexicon universale conditum?

Consilium intellego et admiror. Video multos doctos hac praeclara re illectos iam non primum saeculum
insudare, puto eorum opera in unum thesaurum congesta Latinitati nostrae plurimum prodesse posse. Sed
quanti denique momenti est consilium condendi illud unum lexicon maximum necnon universale eo fine,

5
ut sublatā Latini sermonis egestate lingua hodie vigeat? Aliis visum est Latinitatem sine illo hodie renasci
non posse, aliis Latinitatem sine uno lexico ab omnibus probato nullam auctoritatem adipisci posse14.
Apud multos viget persuasio nullam linguam esse linguam veram nisi constitutum editumque sit
eius lexicon et grammatica, magnitudinem vero lexici editi esse rem admiratione dignam quā gloriari liceat.
Hinc nullum est dubium quin lexica linguis auctoritatem tribuere possint. Non solum propter ipsam
utilitatem lexicorum, sed etiam propter hanc additam auctoritatem lexicographi profuerunt et etiamnunc
prosunt illis, qui linguas suas recedentes ad usum revocare student.
Exempla lexicographiae talium linguarum ut Germanicae, Gallicae, Anglicae ad nos Latinos
fortasse minus pertinent, quia rationes quibus hae linguae mutentur ac regantur coniunctae sunt cum re
publica ordinanda, diversitate dialectorum coalendarum et multis aliis rebus linguis vivis magnisque
propriis. Apud linguas autem resuscitatas et certo consilio fictas multae affinitates ad linguam Latinam
inveniri possunt : fortunā igitur illarum strictim consideratā aliquid de eventu lexicorum conditorum
intellegemus.
Hebraica lingua saeculo XIX exeunte in vitam revocata hodie vivit. Etiamsi Elesier Ben Iehuda, qui
primus nonnisi Hebraice loqui decrevit, saepe dicitur pater linguae Hebraicae hodiernae, resuscitatio non
tam simpliciter fiebat ut solum eius conaminibus explicari posset15. Certe ille primus exemplum populo
praestitit colloquia Hebraica cottidiana fieri et posse et debere, ope autem ephemeridum Hebraicarum a se
editarum haud pauca nova vocabula in usum induxit, sed tamen postea decrevit esse concinnandum lexicon
universale – Thesaurum totius Hebraitatis, quo omnes difficultates usūs hodierni tollerentur consideratis
cunctis fontibus scriptis et inde exhaustis omnibus vocabulis hodie utilibus. Hoc opus postulavit totam
vitam. Fasciculi nonnisi singulas partes alphabeti complectentes prodibant raro et vix quidquam conferre
poterant stabiliendae linguae Hebraicae a populo Iudaico illo tempore iam adhibitae. Neologismi in tanto
opere dispersi oculos popularium fugerunt. Ergo praeclarum opus, quod auctori maximi momenti ad vitam
Hebraitatis esse videbatur, irritum exstitit ad finem a se praestitum – ad linguam scilicet redintegrandam
atque regendam. Factum est potius monumentum admiratione dignum heroica tempora linguae
resuscitationis significans. Lingua suā sponte et propter alias causas crevit; lexicon autem universale
plerumque gloriam linguae attulit.
Linguae artefactae miro modo crescunt – initium versatur in grammaticā constitutā et vocabulis
congestis, finis in constitutā societate eorum, qui lingua iam libere uti possint. Quemadmodum hic transitus
successerit magnā ex parte pendet a rationibus quibus lingua a conditoribus recta sit16.

14
Licoppe (2016, 2): „Exstant quidem dispersa lexica moderna, sed non universalia, et accessu insuper difficili. Academiae
Latinitati Fovendae est ea colligere atque universale lexicon neologismorum condere. Quod propositum iam tractabatur ab
Academiae cunabulis, variis autem de causis, praecipue pecuniae egestate, ad effectum nondum ductum est. Ab eo tamen
pendet, meo sensu, auctoritas Latinitatis nostri temporis.“:
15
De vita et exitu conaminum eius vide Fellman (1973). Breviter apud Fishman (1991, 299-300).
16
De historia linguarum artefactarum vide Forster (1982) et Garvía (2015). Populariter Okrent (2009).

6
Ex linguis artefactis nonnisi Esperantica lingua vitam vixisse vivereque dici meretur. Conditor
Esperanticae linguae Ludovicus Lazarus Zamenhofius fortasse unicus linguifex exstitit qui totum populum
(scil. Esperanticum) haeredem iuris linguam mutandi fecerit; ille enim linguam suam in usum induci
malebat potius quam perfectae formae illius studere. Quin immo, ille linguas ab hominum societate
abstractas vivere posse negabat – si enim lingua nihil habet nisi grammaticam et lexicum a linguifice
condita, illa nondum est lingua. Linguificis officium est fundamentum praebere, ille neque lexicon
universale neque grammaticos libros omnia subtiliora praecipientes edere debet. Homines linguā utantur
hodie et, si quid deest, sua vocabula in linguam inducere conentur neque exspectent donec Zamenhofius
tale vocabulum fingat. Lingua suā sponte crescit opitulante societate glotticā – ergo illi, qui linguā utuntur,
illam colant ditentque17. Hactenus Zamenhofius. Alii linguifices, sicut mox videbimus, hoc ius sibi
vindicare maluerunt et Esperanticam propter hanc morum laxitatem vehementer reprehendebant.
Iohannes Schleyerus, conditor Volapükae, clarae linguae artefactae quae ante ortum Esperanticae
viguit, linguam suam in naufragium adduxit omnibus obtrudens suas opiniones de grammatica et vocabulis
nec ullum dissentire patiens. Illi vero, qui volebant linguam Esperanticam magis seriam doctamque reddere,
linguam Idicam condiderunt et nonnisi docto Idicae linguae collegio ius linguam mutandi tribuerunt; sic
per decennia grammaticam expoliebant, lexica copiosa scribebant et rescribebant. Rationem atque
doctrinam summi facientes, suam linguam nondum esse conditam existimantes illi constituerunt societatem
doctorum perfectionis inquisitorum expolitorumque neque collegerunt homines qui scribere ac loqui vellent
et sic linguae adderent vitam.
Fortasse igitur periculosum est censere totam fortunam linguae a solo lexico universali edito et a
perfectione eius pendere18, societatem glotticam nonnisi propter illud esse nascituram et victuram. Plura

17
Cf. Garvía (2015, 68-69) et locos Zamenhofianos ibidem laudatos. Zamenhof (1888) defendit rationes suas linguam regendi et
delineat modos quibus lingua Esperantica crescere debeat, de lexico vero universali continet haec (pp. 10-11): „Illi, qui
volunt aut operam linguae gentium dare, aut opera hac in lingua scribere aut alia huiusmodi, iam nunc confidenter dicere
possunt se habere in manibus plenum lexicum, quia cum possint omne vocabulum nondum conditum ipsi condere ad libitum
suum neque exspectare donec ego illud condam, illi iam nunc possunt verbis linguae gentium exprimere omnia, quae velint.
Hoc fieri non posset, si ipse voluissem plena lexica edere: quantumlibet enim operarem, propter copiae vocabulorum
humanae infinitatem semper restarent plurima vocabula nondum condita, et illi, quos oporteret his uti, nescirent, quid
faciendum sit, cum ipsis haec condere non sit permissum.“ (Tiuj, kiuj volas labori super la lingvo internacia, skribi verkojn
en tiu lingvo etc. — povas nun diri kuraĝe, ke ili havas en la manoj plenan vortaron, ĉar povante ĉian ankoraŭ ne kreitan
vorton krei laŭ ilia plaĉo, anstataŭ atendi, ĝis mi ĝin kreos, ili povas nun esprimi en la lingvo internacia ĉion, kion ili volas.
Tio ĉi estus ne ebla en la okazo, se mi volus mem eldoni plenajn vortarojn: ĉar kiom ajn mi laborus, ĉiam danke la senfineco
de la homa vortaro restus ankoraŭ multego da vortoj ne kreitaj, kaj tiuj, kiuj devus ilin uzi, ne scius kion fari, ĉar krei ilin
mem estus ne permesita.)
18
Fishman (1991, 166-167): „planned 18-volume Larger Dictionary of the Frisian Language. <..> Although this is a matter of
considerable prestige it is simply not the kind of tool that can or will have much direct impact on RLS, particularly insofar
as the acquisition of fluency in spoken or written Frisian is concerned on the part of those who have, thus far, never learned
it or who gave it up after acquiring it early in life. <..> This [Basque] dictionary, based upon sources from the eleventh to
the twentieth century, will ‘ultimately’ be the basis of shorter dictionaries for everyday use. // It is only to be expected that
every RLS movement will have its ‘great dictionary’ project (linguists are, after all, at or near the very center of most RLS
and language-nationalism movements); what is more surprising, however, is the largely unrealistic nature of the ‘practical
consequences for RLS’ so often associated with such projects and the large sums of money and the sizeable manpower

7
sunt consideranda in linguā sustinendā, maxime agitur de societate glotticā colendā: homines sunt
congregandi et eorum animi ut linguā uti velint confirmandi, praebendae quam plurimae occasiones
linguam adhibendi. Ex linguis artefactis sola Esperantica in hac re excelluit, propterea victrix ex certamine
linguarum artefactarum evasit – neque multum refert utrum inter linguas artefactas perfectissima fuisset in
constitutione grammaticā lexicāque suā annon. Hebraica autem facta est lingua vernacula totius gentis
Iudaicae magis propter illos, qui pertinaciter propugnabant usum linguae et linguam adhibebant egestatem
eius neglegentes quam propter spem lexici cuiusdam universalis quod solum linguam temporibus idoneam
reddere posset.
Quod vero ad Latinam linguam, Latinitatis studiosi constituunt populum quendam grammaticorum
simul doctissimum et suspiciosissimum. Illi malunt singula vocabula et eorum origines considerare, ea apud
auctores quaerere; semper colebant varietatem et copiositatem, de sinceritate Latini sermonis disputabant.
Adde quod in Latinā linguā nulla fieri possit hodierna auctoritas cui sit ius imponere aliis opiniones suas
de lingua colenda, de singulis novitatibus inducendis vel non inducendis; singuli cives Latini liberi
grammatici exsistunt, illis semper erat ius Latinitatem sui temporis repudiandi et ad fontes proprio iudicio
redeundi. Haec perpetua disputatio contentioque potest haberi essentia Latinitatis vivae, sic sermo fit et
copiosior et correctior – vires enim tam innovando quam indagando intenduntur.
Non igitur puto fore ut tale lexicon constitutum finem faciat disputationum. Latinis unum lexicon
numquam sufficiet, illi nullum lexicon extremum atque ultimum, undique perfectum esse existimabunt.
Non est facile unum vocabulum in usum inducere, universale vero lexicon in usum totum immutatumque
induci vix sperari potest. Lexicon hodiernae Latinitatis quamlibet universale et perfectum tali populo
propositum statim subiiceretur iudicio plurimorum grammaticorum et fieret nonnisi novum instrumentum
in perpetua quaesitione perfectae bonae Latinitatis.
Minime nego consilii lexicum universale condendi utilitatem – propter illa enim conamina iam
habemus corpus lexicographicum quod est utile et nobis facultatem eligendi praebet. Sed an finis ab hoc
consilio praestitutus attingi possit et an tantos fructus ferat quanti sperabantur et sperantur, dubito. Non puto
hoc lexico condito omnes quaestiones difficultatesque lexicales tolli posse. Tantum opus honorem Latinitati
vivae certe afferre possit, sed neque Latinitatem sine illo vivere non posse, neque nunc sine illo dedecoram
agere vitam puto.

Conclusio

Hoc igitur opusculo quattuor capita tractavimus: historiam consilii lexicon universale condendi, corpus
lexicographicum iam constitutum, rationes quibus hoc corpus denuo in usum induci posset, denique an illud
lexicon universale necessarium esset ut Latinitas hodie viveret.

resources that are, therefore, allocated to them, usually with insufficient justification or validation. Indeed, the investment is
so great that, once several volumes have been completed, ‘great dictionary’ projects tend to become sacred causes in their
own right, ‘monuments’ or icons to their languages rather than stimulants leading to improved intergenerational mother
tongue transmission.“

8
Consilium semper maxime coniunctum fuisse cum spe Latinae linguae redintegrandae intelleximus.
Illius causā orta monumenta lexicographica omnibus Latinitatis studiosis utilissima existere possunt, si
modo quasi sepulchro oblivionis liberentur. Ergo si Academia opus lexica iam edita colligendi et hunc
thesaurum in lucem edendi praestiterit, illius nomen inclarescet inter omnes amicos Latinitatis hodiernae;
erit nota ut societas, quae vere utilia omnibus praebeat.
Fortasse olim aliquando condetur lexicon illud universale. Maneat in votis hoc propositum
praeclarum ceu stella viae dux; dum illud assequi conamur, aliquid Latinitati conferimus. Nihilominus,
controversias lexicales numquam effugiemus, ergo illas partem Latinitati Vivae innatam ducamus neque ob
illas nos nostramque linguam inferiores esse ducamus. Hodie autem Latine legamus scribamus loquamur
nec vereamur hoc facere nec exspectemus quidquam.
Latinitas Viva numquam est „condita“ neque perfecta, Latinitas Viva semper est conamen quoddam
a multis minutis rebus diiudicatis constans, perpetua disputatio. Ipse conatus est aliquanti aestimandus
neque despiciendus. Audiamus illum, a quo oratio profecta est – Arcadium Avellanum19: „Nemo nostrum
est Romæ veterisic natus; nos nihil aliud, nec quidquam altius adtentare sana mente possumus, quam ut
linguam Pop. Romani emortui, quantum vires cuiusque nostrum sinant, addiscamus <..> Si Romani nos
Latine loquentes audirent, si scirent nos suam linguam vivam nunquam audivisse, cum laude, non cum
vituperio exciperent.“

Dixi.

Bibliographia

Avellanus, Arcadius (Ed.), Oct. 1894 — Sept. 1902: Præco Latinus, Philadelphiae: The Latin Herald.
Avellanus, Arcadius et Maturinus Corderius, 1904: Colloquiorum Maturini Corderii libri tres, et colloquia
e Lib. IV-to decem; seu cuncta, quæ olim in Praecone Latino prodiverunt, Philadelphiae: Chilton
Printing Co.
Bacci, Antonius, 1945: Lexicon eorum vocabulorum quae difficilius Latine redduntur, Romae: Societas
libraria «Studium». Typis polyglottis Vaticanis.
Bacci, Antonio, 1991: With Latin In The Service Of The Popes: The Memoirs Of Antonio Cardinal Bacci
(1885-1971), New York: Latin Liturgy Association.

19
Præco Latinus, Vol. VIII Iun. 1902 Nr. 9 p. 194-5: „Nemo sanus tentabit Tullios, Cæsares, Nepotesque, eorum mentem, eorum
victum, vestes, eorum tempora in vitam revocare. Nemo nostrum est Romæ veteri natus; nos nihil aliud, nec quidquam altius
adtentare sana mente possumus, quam ut linguam Pop. Romani emortui, quantum vires cuiusque nostrum sinant, addiscamus,
eaque ad communicandas cum aliis hominibus ideas, modo quo valemus utamur. Si Cl[arus]. Carlier Anglice disceret, nec,
in Americam veniens, si tam accurate quam nos Anglice loqueretur, quisquam hic eum rusticum, inscium, asinum vocaret,
nec nos exspectaremus sic ab eo appellari, si eum in Belgio visentes, minus accurate Gallice loqueremur. Si Romani nos
Latine loquentes audirent, si scirent nos suam linguam vivam nunquam audivisse, cum laude, non cum vituperio exciperent.“

9
Capelle, Jean, 23 Oct. 1952: „Le latin ou Babel“, L’Education nationale.
Capelle, Jean et Thomas H. Quigley, 1953: „Latin or Babel“, The Classical Journal Vol. 49 Nr. 1, pp. 37-
40.
Colella, Aloisius, 1982: De rebus actis in conventu de verbis novis Latinis. In: Conventus de verbis novis
Latinis acta, Romae: Opus fundatum „Latinitas“, pp. 5-7.
Egger, Carolus, 1992: Lexicon recentis Latinitatis, Romae: Opus fundatum „Latinitas“, Officina libraria
Vaticana.
Eichenseer, Caelestis, 1982: Latinitas viva. Pars lexicalis, Saraviponti: Societas Latina.
Fellman, Jack, 1973: The Revival of a Classical Tongue. Elezier Ben Yehuda and the Modern Hebrew
Language, The Hague: Mouton & Co.
Fishman, Joshua A., 1991: Reversing language shift: theoretical and empirical foundations of assistance
to threatened languages, Clevedon (England) and Philadelphia: Multilingual Matters.
Forster, Peter G., 1982: The Esperanto Movement, The Hague: Mouton Publishers.
Garvía, Roberto, 2015: Esperanto and Its Rivals: The Struggle for an International Language, Philadelphia:
University of Pennsylvania Press.
Goslar, Julius, 1936: „Vocabularium musicum“, Societas Latina Vol. 4 Nr. 4, pp. 53-63.
Helfer, Christianus, 1982: Lexicon auxiliare. Ein deutsch-lateinisches Wörterbuch, Saraviponti: Societas
Latina.
Lamers, Han, 2017: „Latinizing Mussolini’s Message: Nicola Festa’s Latin Translation of the ‘Proclamation
of Empire’ (1936/7)“, International Journal of the Classical Tradition Vol. 24 Nr. 2, pp. 198-218.
Lamers, Han et Bettina Reitz-Joosse, 2016: „Lingua Lictoria: the Latin Literature of Italian Fascism“,
Classical Receptions Journal Vol. 8 Nr. 2, pp. 216-252.
Licoppe, Gaius, 2013: „De hodierno Latinitatis vivae statu“, Melissa Nr. 177, pp. 1-2.
Licoppe, Gaius, 2014: Academia Latinitati Fovendæ. Eius historia per motum Latinitatis vivæ considerata
(1952-2012), Bruxellis: Melissa.
Licoppe, Gaius, 2016: „De necessario lexico neologismorum Latinorum“, Melissa Nr. 195, pp. 1-2.
Lurz, Georg, 1932: „Wozu eine Societas Latina?“, Societas Latina Vol. 1 Nr. 1, pp. 1-4.
Lurz, Georg, 1935: „Von der Lateinbewegung in Italien“, Societas Latina Vol. III Nr. 1, pp. 2-6.
Lurz, Georg, 1949: „Die moderne Lateinbewegung“, Societas Latina Vol. XV Nr. 1, pp. 1-22.
Lurz, Georg, 1950: „Die moderne Lateinbewegung“, Societas Latina Vol. XVI Nr. 2, pp. 1-26.
Lurz, Georg, 1951: „Die moderne Lateinbewegung“, Societas Latina Vol. XVII Nr. 1, pp. 1-15.
Lurz, Georg, 1952: „Die moderne Lateinbewegung“, Societas Latina Vol. XVIII Nr. 1, pp. 1-22.
Mir, Josephus Maria, 1970: Nova verba Latina, Barcinone: In aedibus librariis Claret.
Okrent, Arika, 2009: In the Land of Invented Languages: Esperanto Rock Stars, Klingon Poets, Loglan
Lovers, and the Mad Dreamers Who Tried to Build A Perfect Language, New York: Spiegel & Grau.
Pacitti, Guerinus, 1956: Utrum liceat necne, quibus modis sint verba novanda ad novas res significandas.
In: Premier congrès international pour le Latin Vivant. Avignon, 3 - 6 Septembre 1956, Avignon:
Édouard Aubanel éditeur, pp. 66-80.

10
Slednikov, Alexius, 2017: „De periodicis Latinis, quae ab saeculo undevicesimo exeunte ad saeculum
vicesimum medians ubicumque terrarum prodierunt“, Vox Latina Vol. 53 Nr. 208, pp. 217-234.
Следников, Алексей Георгиевич, 2017: Рецепция античного наследия: движение «живой латыни»,
Ярославль: Ярославский государственный университет.
Welz, Eduard von, 1932: „Von der Lateinbewegung in Italien“, Societas Latina Vol. I Nr. 1, pp. 15-17.
Welz, E. v., 1933: „Vorschläge für ein neues lateinisches Wörterbuch.“, Societas Latina Vol. I Nr. 4, pp. 53-
56.
Würschmidt, J., 1941: „Beitrag zu einem deutsch-lateinischen Wörterbuch physikalisch-matematischer
Fachausdrücke“, Societas Latina Vol. 9 Nr. 3, pp. 69-72.
Zamenhof, Ludoviko Lazaro, 1888: Aldono al la „Dua libro de l’ lingvo internacia“, Varsovio: Presejo de
Ĥ. Kelter.
Premier congrès international pour le Latin Vivant. Avignon, 3 – 6 Septembre 1956, Avignon: Édouard
Aubanel éditeur.
2ème congrès international pour le Latin Vivant. Lyon-Villeurbanne du 8 au 10 Septembre 1959, Avignon:
Édouard Aubanel éditeur.
3me congrès international pour le Latin Vivant. Strasbourg du 2 au 4 Septembre 1963, Avignon: Aubanel.

11

You might also like