Marcus Neoеboracensis Centurio, dux stationis CIA in Neozelandia suffectus Locus : Neozlandiae angulus quidam amoenus haud procul urbe Palmerston
Centurio : Marce, tandem advenisti ad nos! Tam diu te
opperiebamur. Marcus : Me opperiebamini ? Nullum vostrum praemonui me ad vos venturum. Centurio : Scimus omnia etiam haud praemoniti . Marcus : Scitis? Dicite igitur, haruspices novi, cur venerim ad vos. Centurio : Propter amicum tuum Polonum ... communistam. Marcus : Quodomo id notum vobis sit, obstupeo. Centurio : Noli astupere ! Simpliciter enodatur aenigma. Legimus vestras epistulas. Ceterum, quorsum it quidam ad centurionem CIA in Neozlendia sive alibi terrarum nisi ad talia similiaque disceptanda ? Ad ludum computatralem ludendum num ibit ? Marcus : Quid ? CIA scit Latine loqui ? Centurio : Dixi iam CIA omnia scire... et bene scire praecipue cum de communismo agatur. Marcus : De communismo liquet, sed Latinitatis notitia me ? Centurio : Et quid faceres tu nostro loco, si communistam reperires Latine loquentem ? Marcus : Latinitati studere inchaorem, ut secreta periculosa civitati discerem ... Sed si omnia scitis, nihil novi a me discetis. Frustra veni. Centurio : Minime frustra. Consilia a nobis recipies bona ad cogitata tua recte dirigenda, ad evitanda pericula et insuper semper aliquid addiscere et conferre nova cum antiquiribus licebit tibi. Marcus : Quid addiscam? Quaenam consilia habetis mihi daturi, viri optimi ? Quid vultis e miserando Marco ? Centurio : Marce, in epistulis tuis scribis aperte te habere amicum communistam. Hic iacet crux rei. Quomodo communista potest fieri amicus civis boni, patris familias, magistratus rerum vectigaliciarum...? Id debes nobis explicare. Nam non intelligimus. Civis bonus est anticommunista. Pater familias bonus est anticommunista. Magistratus civitatis occidentalis debet esse ... Marcus : Anticommunista ? Centurio : Omnimodo. Marcus : Ubi tamen constet paradoxon et controversia, me adhuc fugit. Nonne in pluralitate opinionum felicitas et divitiae nostrae civitatis constant ? Nonne id docemur in scholis, in via, in nuntiis nostrae gubernationis ? Centurio : Marce, audi attenter. Solum communista potest esse amicus communistae. Marcus : Non ! Non ! Non sum communista nec umquam fieri volo et ero. Prius ludorum computatralium osor et inimicus fiam anime Nipponensis quam communista ! Plura ei scripsi de sceleribus communismi, de foeditate et immanitate Marxi, de crudelitate Stalini, de absurditate doctrinae et myriadibus myriadum victimarum communismi ... Centurio : Legimus haec et adprobamus. Sed non satisfaciunt nos responsa tua. Egent fervore, studio, bellicositate ...nimis mitia, benigna, tepida videntur ... Marcus : Quid faciam? Cum ego de sceleribus comunistarm scribam, ille de anticommunistarum criminibus maioribus paginas exarat perlongas. Cum ego de persecutione homosexualium sub communismo disseram, ille asseverat falsam misericordiam ostendi a me, falsas victimas fuisse ... Bellum indicam communistae exsacrato, ut vos persuadeam de innocentia mea et anticommunismo genuino ? Centurio : Marce, esto bonus civis et dic quid censeas his de rogationibus et responsis temptativis : Primum 1/ "Probationes fidei erga civitatem securitatem firmant" sive nostra optima vernacula lingua "Loyalty tests? Essential to security." Marcus : Assentio. Centurio : Bene respondisti. Alterum 2/ "Pellicularum, nuntiorum, interretisque censura ? Sane !" ... "Movie and internet censorship ? Of course!" Marcus : Nescio Centurio : Cogita iterum, ut scias ! Marcus : "Assentio" si dicam ... erit responsum bonum ? Centurio : Perbonum ! ...Nunc Tertium 3/ "Communistis locus aptissimus est carcer ? Procul dubio!" ... "Should left-wingers be jailed ? Naturally." Marcus: Forsan ... ? Centurio : "Forsan" non providetur in responsis Marcus : Et quot alia responsa habemus ? Centurio : "Sic", "sane", "semper"... Marcus : ... Sic ? Centurio : Sane semper "Sic" ! Et quid imaginaris et sentis cum audias sententiam 'Capitalismus est peccatum mortale"? Marcus : Haeresis !!! Falsitas ! Vecordia ! Centurio : Bene. Et id : "Communismus est peccatum mortale" ? Marcus : Rectissime dictum ! Veritate verius ! Centurio : Marce, audi ! Inimicus noster est perfidus, mutabilis, occultus. Adaptatur bene ad varias caelorum terraeque situs et imitatur saepe ad instar psittaci eos, qui eum circumdant. Nihil sacri tamen aestimatur. Veneratur barbariem. Dolos omnes adhibet licitos illicitosque, ut incepta sua impia impleat. Vestem sacerdotis nonnumquam induit, nonnumquam togam discipuli sive universitarii professoris diploma exhibet. Nonnumqum se ostendit sub specie defensoris democratiae, humanitatis, iurum hominis, caritatis et fraternitatis gentium militis aut subito patitur metamorphosin in virum artis, pictorem, subtilem scriptorem, philosophum, logicum, cogitatorem liberalem. Percurrit scholas, libraria, negotia, agros, fora, vias, ergastula, magistratus et ubique conturbat mentes, dubia et calumnias disseminat, poscit rebellionem atque eversionem rerum et renovationem generis humani per revolutionem socialem ... Praedivites non adulatur, immo spernit et odio aperto habet, pauperum misericordiam dissimulat. Vultum et vestimenta quaelibet gerit, prout poscit spes prosperi exitus apud auscultatorem, ut mentiatur, decipiat, abutatur bona fide et credulitate occidentalium civium... Marcus : Si aliquid his de rebus mihi tam claris quam manifestis conor ei demonstrare, ille mihi de coniurationis theoria impudenter rescribit. Me irridet. Nuper, incredibile dictu, de Einsteino communista mihi scripsit symbolam. Nesciebam quid dicturus essem. Haerebam. Agitabar ab aerumna et insomnia "Quid faciam? Quo me vertam?" Centurio : Quod animam tam praegravaret tuam, scivimus, amice. Sed nunc laetitiae radius tibi lucescit, Te enim hac in aporia tam tristi tandem auxiliari et salvare possumus. Sed tempora interdum graviora et nubes et imbres et tempestates praegradientur antequam sudum et caeli serenitatem apricaberis. En futurorum epistoliorum ab Ioanne foeda exempla. Specta et lege.
"Cum cibum praebeam pauperibus
me vocitant sanctum, Sed cum interrogem, cur pauperes cibum non habeant, me nuncupant communistam."
Quid in haec dices ? Nescis ? Aut en imago reperta a tuo
Ioanne contra anticommunismum : "Quot cadavera hhac vice a communismo salvavimus?"
Marcus : Provocatorem turpem, irrisorem obscaenum et
obiurgatorem ingratum Ioannem censeo!!! Unde talis invidia et cordis hebetas in eo ? Cur tanta malitia, tantumque fel vipereum, obcaecatio et obstinatio adversus manifesta beneficia capitalistica ? Computatra, interrete, autocineta, cacao, dollaria ... Sed quomodo contiguit vobis futurorum epistoliorum fragmenta ab eo capere ? Centurio : Nonne dixi nos omnia scire ? Marcus : Re vera. Oblitus sum. Scire et praescire ea, qaue ceteri ignorant ignorabuntque. Centurio : Sic. Misisti communistae Ioanni ligamen ad libellum a nobis scriptum "Quomodo tractandus sit amicus tuus communista ? Bene est si amicus tuus communista est." Sed frustra. Marcus : Vosmet libellum istum scripsistis ? Centurio : Quis nisi nos talia scribat, miraris ? Cordi nobis est servare quam maximum numerum hominum a pestilentia et tenebris communismi. Marcus : Sed ... liber tam benignus, amicalis, mitis, civilis ...at de CIA ille Ioannes aliique detractores nihil nisi immanitates et infernalitates narrant - mendacia impudentissima, carceres secreti, pecunia nigra, narcoticorm commercium illicitum per orbem circumflectum, supplicia inhumanissima, experimenta foedissima, neces, carnificia, furta, documentorum ingenuorum combustio subditiciorumque fabricatio, duplicitas, dolositas, cruor, cultuum, regiminum et civitatum excidia ... Centurio : Sicut illa vox "Ubicumque communistam videris, confestim occide!"... "...see a communist, kill a communist... !'? Marcus : Vocem ignoravi. Aures mulcet. Vosmet invenistis ? Centurio : Superbiam nostram tot annis elapsis semper vocula haec immortalis movet. Marcus : Sed cur libellum inaptum contra Ioannem desuadendum a falsis opinionibus censeatis, me fugit. Nonne homini cuilibet sicut mihi aut ipsi Nipponensi anime composuistis enchiridion sive praecepta defensoria adversus communistae doctrinam ? Centurio : Non ex homine, ut verum fatear, sed ex communista pendet utilitas aut nequitia libelli. Si hebes, imprudens, inscius, incautus, minime suspiciosus communista,, uti hoc libello liberaliter et praeceptis in eo contentis frui licet. Marcus : Quid ? Si cautus, scius et prudens suspiciosusque communista, libelli praecepta usui nulli erunt? Centurio : Nequiquam administrabuntur. Noli margaritas e clandestino thesauro CIA haustas canibus icere! Cave canem ! Cave communistam ! Marcus : Sed quid agam libello ob nequiquiam negato ? Centurio : Consilia ex ore nostro audita sequeris. Marcus : Quaenam erunt ? Centurio : Perutilia. Imprimis debes memoria tenere duo genera communistarum esse. Sunt qui aperte factioni communisticae appertinent asseclae et membra. Illi et indicem communistae et opera Marxi sive Lenini in sinu bracarum portant. Eos facile discernes. Sunt autem alii, quos tibi antea enumeravi. Ambos constat velle eadem, videlicet re publica potiri, dominationem mundi et omnium rerum, omnia in imaginem suam foedam mutare, instituere regimen communisticum timoris, paupertatis universalis, persecutiones, famem, chaos, clades ... Hos et illos cave ! Cum iam scias communistam ante oculos tuos stare, nulla timiditate utere ! Adgredere audacter ! Impetum facere necesse erit tibi! Si communista sicut ille Ioannes incipit mentem tuam temptare, torquere et detorquere huc et illuc, vera falsis commiscere, desuadere de veris, falsa suadere, dic ei voce alta te bene scire eius sordidos dolos et tricos cacatos. Dic ei vociferanter te patriam amare et munus exercere boni civis. Itaque te dicturum omnibus de communisticis fabulis tibi propositis. Imprimis te rem revelaturum vigilibus publicis et gubernationi, ut defendi res publica possit a tam periculosis deceptoribus. Dic ei te scire nullas artes et vias apud communistas nimis ignobiles et sceleratas esse - mendacia, ficta, fraudes, proditiones, neces, furta... solita praeturpia arma comunistarum! Certiorem eum tandem fac communismum numquam victurum nec in Polonia. Americam et CIA optime armatas esse et vigilare noctu ac interdiu ad pacem et securitatem mundi servandas. Impium inceptum communisticum dominationis mundi naufracturum. Caecos solum nescire id iam pessum ivisse. Cadaver esse politicum!
Marcus : Et id amico meo Ioanni dicturus sim ?
Centurio : Amicus Ioannes, sed magis amicus anticommunismus! Memento ! Ceterum, quid significent litterae singulae in acronymo CIA, scis? Dic imprimis, quomodo iste tuus Ioannes eas lecturus esset ? Marcus : Nescio. Sed vir odio et rancore ardet ... Increparet, fingeret, obiurgaret , irrideret certe ... C ..rimen ? I...mpietas ? A...dulteratio ? Centurio : Et tu ipse, Marce, quaenam alia verba vides in acronymo ? Marcus : Ego? ... Nescio... Numquam consideravi .. .Forsan ...C...entralis ...I...ntelligencia...A...gencia ...? Centurio : Nimis simplex et neutralis responsio, eheu... Cogita iterum ! Marcus : C...aritas...I...ustitia...A...mor? Centurio : Melius responsum nec ab uno nostrorum dari posset ! Macte virtute ! CIA tibi congratulatur et confidit! Optime ! Et memento iterum "Cave canem! Cave communistam !" Marcus : Cavebo ! Consilia prout vires et occasio sinent sequar. Centurio : Tempus premit , multus labor urget. multique ludi sunt ludendi nobis antequam ultimam victoriam adversus hostes pacis, democratiae et fori liberi per orbem reportemus. I et vale !