You are on page 1of 5

LATÍN 1º BACHC 1ª EVALUACIÓN EJERCICIO 1º CAPITULUM V

NOMEN ET COGNOMEN_______________________________DATA______

TEXTO

Iulius, qui magnam pecuniam habet, in magna et pulchra villa habitat cum
familia sua.
Villa eius habet atrium et peristÿlum et multa cubicula. Iulius et Aemilia tres
liberos
habent: duos filios, Marcum et Quintum, et unam filiam, Iuliam. Iulia parva
puella est.
Ubi est filia Iulii et Aemiliae? Iulia est in horto. Puella laeta ridet et rosas
carpit. Quot
rosas carpit Iulia? Quinque rosas magnas et pulchras carpit.
Iulia, quae sola est in horto, Marcum et Quintum vocat: “Venite, Marce et
Quinte!”
Pueri ex peristÿlo veniunt et Iuliam in horto vident.
Iulia: “Ecce quinque rosae. Videte rosas meas!”
Quintus: “Quinque parvus numerus est! In horto est magnus numerus rosarum.
Centum rosae hic sunt!”
Marcus: “Non centum tantum, sed mille rosae in horto meo sunt.”
Iulia: “Non tuus est hortus!”
Marcus: “Neque tuae sunt rosae!”
Pueri ab Iulia discedunt. Rosae eos non delectant.
Iulia rursus quinque rosas carpit. Quot rosas iam habet Iulia? Iulia non quinque
tantum, sed decem rosas habet: quinque et quinque sunt decem. Estne decem
magnus
numerus? Non magnus numerus est, neque parvus. Puella, quae rosas amat, laeta
est et
cantat: rosae eam delectant.
Iulius, pater Iuliae, ex villa venit. Iulius, qui baculum habet, iratus est et filiam
suam
interrogat: “Estne Medus hic in horto?”
Iulia respondet: “Non est. In horto nullus est servus, sed ecce filia tua hic est.
Saluta
me, pater!”
Iulius: “Salve, mea filia!”
Iulia: “Vide rosas meas! Nonne pulchrae sunt?”
Iulius non respondet, sed Medum vocat: “Mede! Veni, improbe serve!”
Iulia interrogat: “Cur improbus est Medus?” neque pater respondet, sed ab filia
sua
discedit - sine rosis.
Iulia: “Cur discedit pater neque respondet? Is non amat rosas - num filiam
suam
amat?” Iulia iam non laeta est neque cantat..
Iulius rursus Medum vocat: “Mede! Me-e-de!” sed Medus, qui nummos
domini habet,
iam abest ab villa et ab horto.
1
Comprensión

1º: ¿Cómo es la villa de Julio?

2º: ¿Qué está haciendo Julia en el jardín?

3º: ¿Por qué razón los hermanos de Julia se marchan del jardín?

4º: ¿Qué motivos tiene Julia para estar triste?

5º: Traduce: “ Puella, quae rosas amat, laeta est et cantat: rosae eam
delectant. ”

6º : Traduce : “Iulius rursus Medum vocat: “Mede! Me-e-de!” sed Medus,


qui nummos domini habet, iam abest ab villa et ab horto.”

7º: Completa los huecos con el siguiente vocabulario:

ceterae, oppido, vir, meus, meae, in, -que, est,


mea, quoque, servi, servorum
pauci, quot, tres, et, una, sunt, filius, quae

Cornelius: Ubi est______tuus, Aemilia?


Aemilia: Iulius, vir_______, in ________ Tusculo est. Sed ecce Marcus, ____
meus et Delia.
Cornelius: _____est Delia?
Aemilia: Delia ancilla _______ est.
Cornelius: Estne Syra _______ ancilla tua?
Aemilia: Delia et Syra et ________ multae sunt ancillae _______ . __ familiā
meā sunt multae ancillae multi__ servi et _____ liberi.
Cornelius: ___ liberi in familia tua sunt?
Aemilia: Tres!
Cornelius: Quot filii ___ quot filiae?
Aemilia: Duo filii et ____ filia. Filii mei ___ Marcus et Quintus, filia mea ____
Iulia: In familiā meā sunt centum ______ et ______ liberi.
Cornelius: In familiā meā parvus numerus __________ est.

2
Retroversión

8º: En el jardín hay muchas rosas.

9º: Los hijos de Julio vienen del peristilo y ven a Julia en el jardín.

10º: Medo, que tiene las monedas del señor, es un esclavo malvado.

11º: Julia llama a Marcos y a Quinto: “Venid, niños, y mirad mis rosas”.

12º: Su (de él) villa tiene muchas habitaciones.

13º: La niña está cogiendo rosas en el jardín.

Gramática

14º: Busca en el texto los cinco primeros verbos en tercera del plural y
escríbelos en singular.

15º: Declina en singular el pronombre is, ea, id.

16º: Señala la sílaba acentuada en las siguientes palabras: epistula, custōdit,


mirabilis, paene, fortiter, amittit, optime, comprehendit, columba, caute.

17º: Señala la palabra errónea en cada uno de los siguientes grupos de


palabras:

a) puella, mater, ancilla, vir, filia.


b) dominum, eum, filium, Marcum, vocabulōrum.
c) Aemilia, Iulius, puer, filii, servus.
d) oppida, ancilla, filia, puella, Syra

3
18º: Cubiculum, cubiculi: declina en plural

19º: Declina en singular servus improbus.

Civilización

20º: Señala a qué números del plano corresponden las siguientes estancias de
la domus:

atrium Cubicula culina peristilum tabernae tablinum triclinium vestibulum

Plano de una domus Nº Estancias ?

21º: ¿Qué diferencias hay entre una domus y una insulae?


¿Cómo era esta última?

LATÍN 1º BACHC 1ª EVALUACIÓN EJERCICIO 2º CAPITULUM VII

4
NOMEN ET COGNOMEN_______________________________DATA______

TEXTO
Speculum Aemiliae
Syra et Dēlia ancillae ex ātriō exeunt.
Syra: “Venī in cubiculum Iūliae. Illīc bonum speculum est. Iūlia speculum
Aemiliae in cubiculō suō habet.”
Syra et Dēlia in cubiculum Iūliae intrant. In cubiculō eius est parva mēnsa.
Syra videt speculum, quod in mēnsā est.
Syra. “Ecce speculum in mēnsā. Claude oculōs, Dēlia!”
Dēlia oculōs claudit. Syra speculum sūmit et ante Dēliam tenet.
Syra: “Iam aperī oculōs!”
Dēlia oculōs aperit et sē videt in speculō, quod ā Syrā tenētur. Oculī Dēliae
pulchrī sunt et fōrmōsus est nāsus eius. Dēlia est ancilla fōrmōsa.
Syra: “Ecce oculī tuī pulchrī et nāsus tuus fōrmōsus.”
Dēlia verbīs Syrae dēlectātur et sē ad eam vertit. In oculīs Syrae lacrimās
videt.
Dēlia: “Quid est, Syra? Ecce lacrimae in oculīs tuīs!”
Syra: “Oculī meī nōn tam pulchrī sunt quam tuī et foedus est nāsus meus .”
Dēlia: “Ō Syra! Tergē oculōs! Nōn pulchrī sunt oculī plēnī lacrimārum. Sine
lacrimīs pulchrī sunt oculī tuī, neque nāsus tuus foedus est, sed tam fōrmōsus
quam − hoc pirum!”
Syra oculōs terget et Dēliam interrogat: “Iamne pulchrī sunt oculī meī?”
Delia rīdet et eī speculum dat: “Ecce speculum. Vidē oculōs tuōs in speculō.”
Syra speculum ante sē tenet − neque rīdet neque lacrimat.
Aemilia in cubiculō suō ancillās suās exspectat, neque ancillae veniunt; itaque
Aemilia eās vocat: “Syra et Dēlia! Venīte!”
Ancillae, quae dominam suam audiunt, ex cubiculō Iūliae exeunt et in
cubiculum Aemiliae intrant. Illīc nōn sōlum Aemilia, sed etiam Iūlia adest.
Aemilia imperat: “Syra, ī cum Iūliā in hortum! Illīc inter rosās ambulāte, nam
Iūlia rosīs dēlectātur.” Syra cum Iūliā discēdit.
Aemilia: “Sūme speculum, Dēlia, et ante mē tenē!”
Dēlia: “Sed speculum tuum hīc nōn est.”
Aemilia: “Quid? Ubi est speculum meum? Cūr in mēnsā meā nōn est?”
Syra: “Speculum tuum est in cubiculō Iūliae. Iūlia speculum tuum habet.”
Aemilia: “Quid agit Iūlia cum speculō meō?”

You might also like