You are on page 1of 1

24 1Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes

templi; 2ipse autem respondens dixit eis: “Non videtis hæc omnia? Amen dico vobis: Non
relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur”. 3Sedente autem eo super montem Oliveti,
accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “Dic nobis: Quando hæc erunt, et quod signum
adventus tui et consummationis sæculi?”. 4Et respondens Iesus dixit eis: “Videte, ne quis vos
seducat. 5Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent.
6
Audituri enim estis prœlia et opiniones prœliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed
nondum est finis. 7Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terræ
motus per loca; 8hæc autem omnia initia sunt dolorum. 9Tunc tradent vos in tribulationem et
occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10Et tunc scandalizabuntur multi
et invicem tradent et odio habebunt invicem; 11et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos.
12
Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; 13qui autem permanserit usque in
finem, hic salvus erit. 14Et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium
omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. 15Cum ergo videritis abominationem desolationis,
quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: 16tunc qui in Iudæa
sunt, fugiant ad montes; 17qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; 18et, qui in agro,
non revertatur tollere pallium suum. 19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!
20
Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21erit enim tunc tribulatio magna, qualis
non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva
omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. 23Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic
Christus” aut: “Hic”, nolite credere. 24Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt
signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25Ecce prædixi
vobis. 26Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite
credere; 27sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii
hominis. 28Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilæ. 29Statim autem post tribulationem
dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes
cælorum commovebuntur. 30Et tunc parebit signum Filii hominis in cælo, et tunc plangent omnes
tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute et gloria multa; 31et
mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis
cælorum usque ad terminos eorum. 32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius
tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas. 33Ita et vos, cum videritis hæc omnia, scitote
quia prope est in ianuis. 34Amen dico vobis: Non præteribit hæc generatio, donec omnia hæc fiant.
35
Cælum et terra transibunt, verba vero mea non præteribunt. 36De die autem illa et hora nemo scit,
neque angeli cælorum neque Filius, nisi Pater solus. 37Sicut enim dies Nœ, ita erit adventus Filii
hominis. 38Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum
tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Nœ, 39et non cognoverunt, donec venit
diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. 40Tunc duo erunt in agro: unus assumitur,
et unus relinquitur; 41duæ molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur. 42Vigilate ergo, quia
nescitis qua die Dominus vester venturus sit. 43Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias
qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. 44Ideo et vos estote
parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. 45Quis putas est fidelis servus et prudens,
quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 46Beatus ille servus,
quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. 47Amen dico vobis quoniam super omnia
bona sua constituet eum. 48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus
meus venire”, 49et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, 50veniet
dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, 51et dividet eum partemque eius
ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.

You might also like