You are on page 1of 4

ABLATIVO ABSOLUTO

TEXTOS Y EJEMPLOS

1. Los Atuatucos no ayudan a los Nervios


Atuatuci, hac pugna nuntiata, domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis, sua omnia in
unum oppidum contulerunt. B. G., II, XXIX.

2. César se apodera de una ciudad enemiga


Occisis hominum milibus quattuor, reliqui in oppidum venerunt. Postridie eius diei, refractis portis
atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
B. G., II, XL.

3. Los nuestros rechazan a los Morinos y Menapios


Morini Menapiique subito ex omnibus partibus evolaverunt, et in nostros impetum fecerunt. Nostri
celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et, compluribus interfectis, paucos ex suis
deperdiderunt.
B. G., III, XXVIII.

4. La caballería de César rechaza al enemigo


Equites hostium essedariique acriter cum equitatu nostro in itinere conflixerunt; tamen nostri
omnibus partibus superiores fuerunt atque eos in silvas collesque compulerunt; sed compluribus
interfectis hostibus, cupidius insecuti, non nullos ex suis amiserunt.
B. G., V, XV.

5. Los bárbaros atacan nuestro campamento


Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis
praedicaverunt. Celeriter, magna multitudine peditatus equitatusque coacta, ad castra venerunt.
B. G., IV, XXXIV.

6. Los soldados de César se defienden valientemente


Qua re nuntiata, Caesar omnem equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum
hostium sustinuerunt atque fortissime pugnaverunt et, paucis vulneribus acceptis, complures ex his
occiderunt. B, G., IV, XXXVII.
7. César llega a tiempo de ayudar a los suyos
Perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius
adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, suo loco se continuit et, brevi
tempore intermisso, in castra legiones reduxit.
B. G., IV, XXXIV.

8. Posición de las legiones


Hoc facto, duabus legionibus in castris relictis, quas proxime conscripserat, reliquas legiones pro
castris constituit; deinde vidit ab hostibus legiones premi.
B. G., II, VIII.

9. Ariovisto y sus soldados intentan atravesar el río


Ibi perpauci tranare contenderunt aut, lintribus inventis, sibi salutem reppererunt; in his fuit
Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus, ea profugit.
B. G., I, LIII.

10. César se hace a la mar y divisa Bretaña


His rebus gestis, ipse, cum quinque legionibus et pari numero equitum quem in continente
reliquerat, ad solis occasum naves solvit. Orta luce, sub sinistra Britanniam conspexit.
B. G., V, III.

11. Los sitiados de Alesia


At ii, qui Alesiae obsidebantur, praeterita die qua auxilia suorum exspectabant, de sua fortuna
consultabant. In his erat angustiis res.
B. G., VII, LXXVII.

12. César se prepara a impedir el paso de los Helvecios


Interea ea legione quam secum habebat militibusque qui ex provincia convenerant murum
fossamque perducit. Eo opere perfecto, praesidia disponit, castella communit.
B. G., I, VIII.

13. Los bárbaros vencen a los romanos


Tum vero, suo more, victoriam conclamant atque ululatum tollunt, impetuque in nostros facto,
ordines perturbant. Ibi L. Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra
recipiunt, unde erant egressi.
B. G., V, XXXVII.

14. Orden de marcha en el ejército de César


Caesar, equitatu praemisso, subsequebatur omnibus copiis; sex legiones expeditas secum ducebat;
post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime conscriptae erant
totum agmen claudebant.
B. G., II, XIX.

15. Los enemigos esperan a los romanos emboscados


At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, conlocatis
insidiis bipertito in silvis, opportuno atque occulto loco, a milibus passuum circiter duobus,
Romanorum adventum exspectabant.
B. G., V, XXXVII.

16. El senado manda celebrar los triunfos de César


Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia
obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis, ex litteris Caesaris dierum viginti
supplicatio a Senatu decreta est.
B. G., V, XXXVIII.

17. Los soldados romanos resisten el ataque y se fortifican


Hostes postero die, multo maioribus coactis copiis, castra oppugnant, fossam complent. Eadem
ratione qua pridie ab nostris resistitur . Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars nocturni
temporis ad laborem intermittitur.
B. G., V, XL.

18. César llega al territorio de los Ubios


Caesar, paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis, frumentisque
succisis, se in fines Ubiorum recepit, atque, his auxilium suum pollicitus, si ab Suevis premerentur,
haec ab iis cognovit.
B. G., IV, XIX.

19. Combate entre los germanos y nuestros soldados


At Germani, celeriter ex consuetudine sua phalange facta, impetus gladiorum exceperunt. Reperti
sunt complures nostri milites, qui in phalanges insilirent et scuta manibus revellerent et desuper
vulnerarent.
B. G., I, LII.

20. Las naves se hacen a la mar


His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam ventum, naves decem et octo,
de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni ventu solverunt.
B. G., IV, XXVIII.

Construcción de ablativo absoluto Traducción


hac pugna nuntiata anunciada esta paz
cunctis oppidis castellisque desertis abandonadas todas las ciudades y fortalezas
Occisis hominum milibus quattuor muertos cuatro mil hombres
refractis portis atque intromissis militibus nostris rotas las puertas e introducidos nuestros soldados

Nombre:

You might also like