You are on page 1of 28

Jose Antonio Rojas Carrera

jarcius@gmail.com

SYNTAXIS LATĪNA Ā PERSŌNĪS FAMILIÆ RŌMĀNÆ LATĪNĒ EXPLICĀTA

DĒ PRŌPOSITIŌNIBVS COORDINĀTĪS.

Prōpositiōnēs coordinātæ eæ sunt quæ coniunctiōne cōpulātīvā 1, adversātīvā2, explicātīvā3, disiunctīvā4 vel
illātīvā5 sīve conclūsīvā5 coniunguntur.
Prōpositio sīve sententia quæ coordinātur cum aliā novam notitiam fert.
Singulæ prōpositiōnēs per sē intelligī possunt sine alterā, cuī conexæ sunt coniunctiōne.

1. cōpulātīvæ: coniunctiōnēs cōpulātīvæ quibus prōpositiōnēs cōpulantur sunt:

et, -que, atque, ac … nec = neque

- Mēdus est servus Græcus et Iūlius est dominus Rōmānus.


- Mēdus pecūniam Iūliī subripit et ā vīllā dominī fugit.
- Leander et Syrus saccōs portant = Leander Syrusque saccōs portant.
- Mēdus līber esse vult atque in Græciam īre cum amīcā suā Lydiā.
[: Mēdus līber esse vult et etiam in Græciam īre cum amīcā suā Lydiā.]
- Mēdus līber esse vult ac petere [=ire] Græciam cum amīcā suā Lydiā.
[: Mēdus līber esse vult et etiam in Græciam īre cum amīcā suā Lydiā.]
- Quīntus pedem ægrum habet nec ambulāre potest. (XI, 54-55)
[: Quīntus pedem ægrum habet et nōn potest ambulāre]
- Mārcus: - pater dormit –inquit- neque tē audit.
[: pater dormit et tē nōn audit. (III, 42)]
- Puerī Iūliam audiunt, neque iī ab Æmiliā discēdunt.
[: Puerī Iūliam audiunt, sed iī ab Æmiliā nōn discēdunt. (V, 56)]

Ōdī et amo Fluctuat nec mergitur


et…et = nōn sōlum … sed etiam = nōn modo … vērum etiam / cum…tum…

Fīliī, quī iam nōn sōlum māla, sed etiam pira habent, lætī sunt. (VII, 55,56)
=
Fīliī, quī iam et māla, et pira habent, lætī sunt.

Mārcus nōn sōlum reprehendit Iūliam, sed etiam pulsat eam!


=
Mārcus cum reprehendit, tum pulsat Iūliam!

Mēdus per viam Latīnam nōn sōlum ambulat sed etiam lætus cantat
=
Mēdus per viam Latīnam cum ambulat tum cantat lætus.
=
Mēdus per viam Latīnam nōn modo ambulat vērum etiam lætus cantat

cēt...

etiam, quoque..., et...

Mēdus Tūsculum it cum pecūniā dominī. Iūlius quoque Tūsculum it hōc propositō: servum suum Mēdum quærere.
=
Mēdus Tūsculum it cum pecūniā dominī. Etiam Iūlius Tūsculum it hōc propositō: servum suum Mēdum quærere.
=
Mēdus Tūsculum it cum pecūniā dominī. Et Iūlius Tūsculum it hōc propositō: servum suum Mēdum quærere.

Et in Arcadiā ego Et tū, Brūte?


= Tū quoque, mī fīlī?
= Καὶ σὺ τέκνον;

2. adversatīvæ: sed, autem, vērum, vērō / at, at vērō, immo vērō / tamen, attamen, nihilominus.

littera prīma: D , littera secunda: Δ

- littera secunda nōn est Latīna, sed Græca.

vocābulum prīmum: νῆσος , vocābulum secundum: īnsula

- vocābulum prīmum nōn est Latīnum, sed Græcum.

- Syria nōn est in Eurōpā, sed in Asiā. (I, 6,7) - Germānia nōn in Asiā, sed in Eurōpā est. (I, 8,9)
- Britannia nōn insula parva, sed insula magna est. (I, 29,30)

Nōn scholæ, sed vītæ discimus

littera prīma: D , littera secunda: Δ

- littera prīma est Latīna, sed littera secunda est Græca.

vocābulum prīmum: νῆσος , vocābulum secundum: īnsula

- vocābulum prīmum est Græcum, sed vocābulum secundum Latīnum est.

Germānia in imperiō Rōmānō nōn est, sed Gallia et Britannia sunt prōvinciæ Rōmānæ. (I, 58,59)

= Germānia in imperiō Rōmānō nōn est. Gallia vērō et Britannia sunt prōvinciæ Rōmānæ.
= Germānia in imperiō Rōmānō nōn est. Vērum Gallia et Britannia sunt prōvinciæ Rōmānæ.
= Germānia in imperiō Rōmānō nōn est. Gallia autem et Britannia sunt prōvinciæ Rōmānæ.

- Quīntus est puer probus atque industrius at Mārcus puer improbus ac piger est.
[: Quīntus est puer probus atque industrius, sed contrā, Mārcus puer improbus ac piger est.]
=
- Quīntus est puer probus atque industrius, at vērō Mārcus puer improbus ac piger est.
- Mārcus nōn est puer probus atque industrius. immo vērō puer improbus ac piger est!

- etiam sī Mārcus īrātus est, Iūlia tamen læta cantat.


[:Mārcus īrātus est. quō (=et eō) nōn obstante, Iūlia cantat læta.]
- etiam sī Mārcus īrātus est, Iūlia tamen læta cantat.

3. explicātīvæ (dēmonstrātīvæ-causālēs): nam, namque; enim, etenim

- Mēdus nōn est apud dominum, nam is dominum īrātum timet. (VI, 38-39)
- Iūlius sōlus nōn est, nam quattuor servī apud eum sunt. (VI, 37-38)
[particula nam explicat id quod ēnuntiātur in sententiā prīmāriā.]

- [: Iūlius sōlus nōn est, quattuor enim servī apud eum sunt.]

namque = nam
etenim = enim

- [: Iūlius sōlus nōn est, namque servī quattuor apud eum sunt.]
- [: Iūlius sōlus nōn est. etenim quattuor servī apud eum sunt.]

- Iūlius: "Certē pater tam inhūmānus sevērē pūniendus est [= pūnīrī debet], namque īnfantēs invalidōs expōnere est mōs
antīquus atque crūdēlis. Aliīnunc sunt mōrēs." (XXXI, 134-136)

- Fateor mē lacrimās effūdisse cum oculōs eius clausissem, sed illæ lacrimæ et mīlitem et amīcum decēbant, etenim malus
amīcus fuissem, nisi lacrimās effūdissem super corpus amīcī mortuī. (XXXIII, 161-165)

4. disiuntīvæ: aut, vel, -ve, sīve, seu.

- hōc ipsō tempore, hāc in regiōne, aut diēs est aut nox
- Mēdus: "Accipe nummōs nōnāgintā — aut nūllōs!" (VIII, 108)

- Ūnus annus duodecim mēnsēs vel trecentōs sexāgintā quīnque diēs habet. (XVI, 14-15)
= [Ūnus annus duodecim mēnsēs trecentōsve sexāgintā quīnque diēs habet.]

- Mārcus est puer improbus sīve malus = Mārcus est puer improbus seu malus.
- ('Ōstium' sīve 'ōs' flūminis dīcitur is locus quō flumen in mare īnfluit.)
- Gubernātor: "Nōn vērum est quod dīxit Ovidius. Nam etsī rāra est vēra amīcitia ac fidēs, nōn omnēs amīcī sunt falsī seu
īnfīdī.” (XXXII, 111-113)
5. conclūsīvæ sīve illātīvæ: itaque, ergō, igitur… idcirco, quocirca…

- Dominus servōs malōs baculō verberat; [conclūsio:]


itaque servī malī dominum et baculum eius timent. (VI, 40-42)

- Iūlius ab Ursō et Dāvō portātur, [conclūsio:]


itaque is fessus nōn est. (VI, 62-63)

- canis ā pāstōre cibum accipit. Itaque canis pāstōrem amat. (IX, 13-14)

- Iūlius: "Ecce oculōs aperit: [conclūsio:]


ergō vīvus est." (X, 121)

- Quīntus autem spīrat, ergō mortuus nōn est. (XI, 107)

Cōgito ergo sum

Quī bibit, dormit.


Quī dormit, nōn peccat.
Quī nōn peccat, sanctus est.
Ergo, quī bibit, sanctus est.

- Litteræ Y et Z in vocābulīs Græcīs modo reperiuntur (ut in hōc vocābulō zephyrus, id est nōmen ventī quī ab occidente flat).
[conclūsio:]
Y et Z igitur litteræ rāræ sunt in linguā Latīnā, in linguā Græcā frequentēs. (XVIII, 11-14)

- "Mīnōs autem fīliam virginem habēbat, cui nōmen erat Ariadna. Quæ cum prīmum Thēseum cōnspexit, eum amāre cœpit
cōnstituitque eum servāre. "Ariadna igitur, antequam Thēseus labyrinthum intrāvit, ad eum accessit..." (XVIII, 60-64)
Gaudeāmus igitur!

- DĒ PRŌPOSITIŌNIBVS SVBORDINĀTĪS.

A) SENTENTIÆ ADIECTĪVÆ cum prōnōmine relātīvō. Tālēs sententiæ sīve prōpositiōnēs subordīnātæ sunt
adiectīvum nōminis antecēdentis, quod est in prōpositiōne prīmāriā, quōcum genere et numerō concordat prōnōmen relātīvum.
Verbum habent modō indicātīvō.

I. SENTENTIÆ ADIECTĪVÆ cum prōnōmine relātīvō.

Puella, quæ cantat, læta est.


Puella, quam Mārcus audit, læta est.
Puella, cuius māter est Æmilia, Iūlia est.
Puella, cuī Iūlius mālum dat, Iūlia est.
Puella, ā quā rosæ carpuntur, Iūlia est. (= puella quæ rosās carpit est Iūlia)

Puerī, quī Iūliam cantāre audiunt, sunt Mārcus Quīntusque.


Puerī, quōs Iūlia ex hortō vocat, sunt Mārcus Quīntusque.
Puerī, quōrum Iūlia parva soror est, Mārcus Quīntusque sunt.
Puerī, quibus Iūlius māla et pira dat, Mārcus Quīntusque sunt.
Puerī, sine quibus Iūlia in hortō est, Quīntus Mārcusque sunt.
Puerī, quibuscum Iūlia lūdere vult, quærunt nīdōs in arboribus.

Exercitia:

Complē sententiās:

Ancillæ, ______ sunt apud Æmiliam Iūliamque in peristylō, Dēlia et Syra sunt.
Ancillæ, ______ Æmilia iubet in atrium īre Dēlia et Syra sunt.
Syra Dēliaque sunt ancillæ, ________ domina est Æmilia.
Ancillæ, __________ Iūlius māla et pira dat, sunt Dēlia Syraque.
Ancillæ ā _________ Iūlia discēdit ubi in hortum it, sunt Dēlia Syraque.

Puer, ______ in arborem ascendit, Quīntus est.


Puer, ______ in arbore vidēmus, Quīntus est.
Puer, ______ dē arbore cadere vidēmus, Quīntus est.
Puer, _______ soror est Iūlia, Quīntus est.
Puer, _______ pater māla et pira dat, Quīntus est.
Puer sine ______ Mārcus nīdōs avium reperīre nōn potest, Quīntus est.
Puer ______cum Mārcus nīdōs avium quærit, Quīntus est.

Oppidum, ________ prope vīllam Iūliī est, Tūsculum est.


Oppidum, ________ vidēmus, Tūsculum est.
Oppidum, in ________ templō vacuō Mēdus est, Tūsculum est.
Oppidum, ________ Tūsculum nōmen est, prope Rōmam est.
Oppidum, in ________ habitat Cornēlius, amīcus Iūliī, Tūsculum est.

II. SENTENTIÆ ADIECTĪVÆ cum adverbiō relātīvō.

Hortus ubi Iūlia rosās carpit in peristylō est. (=Hortus in quō Iūlia rosās carpit in peristylō est.)
Oppidum unde medicus venit Tusculum est. (=Oppidum ex quō medicus venit Tūsculum est.)
Locus quō Mēdus it domus Lӯdiæ est. (= Locus in quem Mēdus it domus Lӯdiæ est.)
Via quā Mēdus Rōmam it via Latīna est. (= via, per quam Mēdus Rōmam it, via Latīna est.)

III. SENTENTIÆ ADIECTĪVÆ cum participiō.

Iūlia, rosās in hortō carpens, læta est.


(: Iūlia, quæ rosās carpit, læta est).
Æmilia videt Iūliam rosās in hortō carpentem lætam esse.
(: Æmilia videt Iūliam, quæ rosās carpat, lætam esse).
Mārcus Quīntusque nīdōs in arboribus quærentēs lætī sunt.
(: Mārcus et Mārcus, quī nīdōs in arboribus quærant, lætī sunt.)
Iūlia videt puerōs nīdōs in arboribus quærentēs.
(: Iūlia videt puerōs quī nīdōs in arboribus quærunt).
Soror puerōrum nīdōs in arboribus quærentium Iūlia est.
(=Iūlia est soror puerōrum quī nīdōs in arboribus quærunt.)

III. SENTENTIÆ ADIECTĪVÆ substantīvæ.

Quī erant in hortō nīdōs avium quærentēs, ab Iūliā vocātī sunt.


(= Eī/Iī quī in hortō erant et nīdos avium quærebant ab Iūliā vocātī sunt =
Iūlia vocāvit eōs quī erant in hortō nīdōs avium quærentēs =
Iūlia vocāvit eōs quī erant in hortō et nīdōs avium quærēbant)

Quīntus nīdōs avium in arbore quærit sed, rāmō fractō, cadit in terram.
Mārcus perterritus accurrit ad patrem Iūlium eīque narrat ea quæ accidērunt.
Quibus rēbus cognitīs, anxius pater accurrit ad Quīntum...
(: Et postquam hās rēs cognōvit pater anxius accurrit ad Quīntum).

Mārcus pulsat parvam puellam et rīdet eam!


Quæ quidem rēs nōn iustæ, sed iniustæ, nōn æquæ sed inīquæ sunt!
(= Et hæ rēs vērē nōn iustæ, sed iniustæ, nōn æquæ, sed inīquæ sunt!).
Hæ enim sunt iniūriæ! Quibus iniūriīs permōtus, Quīntus īrātus improbum
Mārcum pulsat.
(= Et postquam hīs iniūriīs permōtus est, Quīntus īrātus improbum Mārcum pulsat).

IV. SENTENTIÆ ADIECTĪVÆ sensū adverbiālī. Sī habent verbum modō subiunctīvō possunt indicāre
fīnem, causam, consequentiam...aliaque verbō adiuncta accidentia.
Exempla:

Hæc sententia adiectīva fīnem indicant:

Iūlius medicum arcessit quī sānet Quīntum.


(= Iūlius medicum arcessit hōc fīne vel hōc propositō: sānāre Quīntum.)

Hæc sententia adiectīva causam indicant:

Iūlia quæ rosās amet in hortum it.


(= Iūlia in hortum it quia rosās amat).

Hæ sententiæ adiectīvæ indicant consequentiam:

Mārcus nōn est tam fortis quī arborem ascendere audeat.

Quīntus: pūdeat tē, Mārce! - ait Quīntus īrātus- Quam improbus es! ego nōn sum similis tuī!
etenim nōn is sum quī parvam puellam pulsem!

B) SENTENTIÆ SVBSTANTĪVÆ

I. SENTENTIÆ SVBSTANTĪVÆ cum infīnītīvō. Hæ enim sunt obiectum verbī ēnuntiātī primāriī, sī quidem
est verbum sentiendī, putandī et sciendī, dīcendī, affectūs, voluntātis atque iubendī.

- Mārcus videt Iūliam cantāre ( : Mārcus animadvertit Iūliam cantāre : Mārcus sentit Iūliam cantāre...)
- Mārcus audit Iūliam cantāre ( : Mārcus animadvertit Iūliam cantāre : Mārcus sentit Iūliam cantāre...)

(N.B.: verba dīcendī:


dīcere aliquid... : narrāre aliquid... = prænuntiāre aliquid... = nuntiāre aliquid... : affirmāre aliquid... / certiōrem
facere aliquem dē aliquā rē... : rēferre aliquid... / assevērāre aliquid..., et cētera...)

- Quīntus dīcit Mārcum pulsāre Iūliam

[: Quīntus narrat Mārcum pulsāvisse Iūliam (præteritō tempore actīvō) :

Quīntus prænuntiat Mārcum pulsātūrum esse Iūliam (futūrō tempore actīvō) :

Quīntus nuntiat Iūliam pulsārī ā Mārcō (tempore præsentī passīvō) :

Quīntus affirmat Iūliam pulsārī ā Mārcō :

Quīntus Æmiliam certiōrem facit [= Æmiliæ id dīcit. itaque ea nōn iam ignōrat] Iūliam pulsārī ā Mārcō :

Quīntus rēfert Iūliam pulsātam esse ā Mārcō (præteritō tempore passīvō) :

Quīntus assevērat Iūliam pulsātum īrī ā Mārcō (futūrō tempore passīvō)...]


- Quīntus crēdit Iūliam bene cantāre

- Mārcus nōn putat Iūliam bene cantāre

(N.B.: verba sentiendī, sciendī vel putandī:


crēdere aliquid... : putāre aliquid... = existimāre aliquid... = opīnārī aliquid... : arbitrārī aliquid... / animadvertere
aliquid... : sentīre aliquid... / censēre aliquid... : iudicāre aliquid... / scīre aliquid...contrārium: nescīre aliquid =
ignōrāre aliquid)

- Quīntus scīt Mārcum pulsāre Iūliam (tempore præsentī actīvō)

- Quīntus scīt Mārcum esse puerum improbum!

- Quīntus scīt Iūliam ā Mārcō pulsārī (tempore præsentī passīvō)

- Quīntus nōn ignōrat Mārcum Iūliam pulsāvīsse. (præteritō tempore actīvō)

- Quīntus nōn ignōrat Iūliam ā Mārcō pulsātam esse (præteritō tempore passīvō)

- Quīntus spērat Æmiliam pūnītūram esse Mārcum. (futūrō tempore actīvō)

- Quīntus etiam spērat Mārcum verberātum īrī ab Iūliō. (futūrō tempore passīvō)

- Quīntus gaudet Iūliam bene cantāre, sed Mārcus dolet (: ægrē fert : molestē fert) Iūliam cantāre

- Quīntus vult Iūliam bene cantāre.

Mārcus vērō nōn vult Iūliam cantāre.

Is igitur iubet Iūliam tacēre vel silēre.

Quīntus sinit ac permittit Iūliam cantāre, at vērō Mārcus vetat puellam cantāre.

- Quīntus: Mārcus -inquit- puer improbus est!


- Æmilia: Mārcus -ait- puer improbus est!
- Iūlius, meus fīlius Mārcus -inquit- puer improbus est!

Aliī quoque hominēs idem sentiunt: Mārcum esse puerum improbum...

(Multī hominēs) dīcunt Mārcum esse puerum improbum...

Dīcitur Mārcum esse puerum improbum

- Quis dīcitur esse improbus?

- Mārcus dīcitur esse improbus.

[sententia nomīnātīvī cum infīnītīvō] Sī verbum est dīcendī vel existimandī et vōce passīvā coniugātur,
subiectum est cāsū nomīnātīvō et verbum sententiæ substantīvæ mōdō infīnītīvō.

Mārcus enim dīcitur esse puer improbus.


Mārcus dīcitur / nuntiātur / perhibētur ... esse puer improbus.

Itaque Mārcus crēditur / putātur / existimātur / habētur / traditur / censētur esse puer improbus.

Quæ sequuntur sententiæ sunt subiectum verbī ēnuntiātī primāriī, sīquidem est verbum impersōnāle.

- fāma igitur est Mārcum esse puerum improbum.


(N.B.: fāma est : opīnio est : pār est ...)

- manifestum est Mārcum esse puerum improbum!


(N.B.: apertum est : manifestum est : perspicuum est : appāret : ēlūcet : constat ...)

- æquum est Mārcum ab Iūliō punīrī!


(N.B.: æquum est : iustum est : pār est ...)

- necesse est Mārcum ab Iūliō punīrī, hōc fīne, hōc propositō: parvam puellam nōn pulsāre!
- opus est Mārcum ab Iūliō punīrī, hōc fīne, hōc propositō: parvam puellam nōn pulsāre!

- dēdecet Mārcum parvam puellam pulsāre! (= nōn decet Mārcum parvam puellam pulsāre! = honestum nōn
est neque iustum neque dignum neque decōrum parvam puellam pulsārī ā puerō.)

- oportet Quīntum dēfendere Iūliam.


- decet Quīntum dēfendere Iūliam.
- convenit Quīntum dēfendere Iūliam.

- ūtile est Quīntum adesse, quia hōc modō potest dēfendere parvam puellam.
= expedit Quīntum adesse, quia hōc modō potest dēfendere parvam puellam.
= condūcit Quīntum adesse, quia hōc modō potest dēfendere parvam puellam.

II. SENTENTIÆ SVBSTANTĪVÆ cum particulīs et modō subiunctīvō.

Aliæ sententiæ substantīvæ nōn cum accusātīvo nēve nominātīvō et infīnītīvō construuntur sed cum
particulīs et verbō modō subiunctīvō. Quod quidem verbum signīficat vel petitiōnem vel mandātum vel
consilium vel etiam voluntātem...
Verba cæruleo colōre scrīpta requīrunt (sī crassiōre litterā sunt) vel solent requīrere (sī litterā tenuiōre sunt)
particulam ut vel nē (ad negandum) cum verbō secundāriō modō subiunctīvō. Hæc sententia est obiectum
verbī primāriī.
Ecce textus memoriæ mandandus:

Quotienscumque aliquid peto vel impero vel etiam moneo suādeove, statim adipiscor obtineove. hoc enim
ago, efficio, contendo, cūro, huic dēnique reī operam do ut sinant aliī ac permittant ut ea, quæ volo ac cupio,
impetrāre queam.

- Mārcus petit ab Iūliā ut sileat.


- Mārcus postulat ab Iūliā nē cantet.

(N.B.: Postulāre ab aliquō... : petere ab aliquō... = poscere ab aliquō... = poscere aliquem... : flāgitāre aliquem... :
rogāre aliquem... : ōrāre aliquem... : obsecrāre aliquem... : precārī aliquem...)
- Mārcus imperat Iūliæ ut sileat.
- Mārcus imperat Iūliæ nē cantet.

- Mārcus volo –inquit- ut Iūlia sileat! = - Mārcus volo –ait- Iūlia sileat!
- Mārcus cupio –inquit- nē Iūlia cantet! = - Mārcus nōlo –ait- Iūlia cantet!

(N.B.: volo aliquid... : cupio aliquid... = opto aliquid... = dēsidero aliquid...// nōn volo = nōlo // magis volo, præfero =
mālo)

(N.B.: Imperāre aliquid alicuī = mandāre aliquid alicuī = præcipere aliquid alicuī = iubēre aliquem...Mārcus iubet
Iūliam silēre)

- Quīntus suādet Iūliæ ut, Mārcō præsente, sileat. ( : - Quīntus monet Iūliam ut sileat, quoniam Mārcus adest =
Quīntus monet Iūliam ut, cum Mārcus adsit, sileat.)
- Quīntus suādet Iūliæ nē, Mārcō præsente, cantet. ( : - Quīntus monet Iūliam nē cantet, cum Mārcus adsit =
Quīntus monet Iūliam nē, cum Mārcus adsit, cantet.)
- Quīntus hortātur Iūliam ut Mārcum, puerum improbum, accūset = Quīntus hortātur Iūliam nē permittat
nēve sinat ut Mārcus sē, parvam ac probam puellam, pulset.)

(N.B.: permittere aliquid = sinere aliquid = ferre id est, patī aliquid)

- Quīntus, valdē īrātus quod (= quoniam = quia) Mārcus parvam puellam pulsat, mātrem vocat et accūsat eum
improbum fratrem. Quīntus enim operam dat ut Mārcus verberētur. Quīntus dēnique efficit nē Mārcus
impūnē discēdat.

(N.B.: operam dare = contendere = cūrāre... // efficere = facere // obtinēre = adipiscī = impetrāre)

Iūlia nōn vult ut Quīntus in arborem ascendat. Iūlia igitur timet nē Quīntus in arborem ascendat. Iūlia enim
vult nē Quīntus in arborem ascendat. Vult autem ut Quīntus permaneat in terrā. Ergo Iūlia timet ut Quīntus
permaneat in terrā.

(N.B.: timēre = metuere = horrēre... // verērī... // perīculum est...)

Mārcus timet/metuit/horret/horrescit/pavet... nē Iūlia cantet


Mārcus metuit ut Iūlia taceat

Mārcus enim impedīre vult nē Iūlia cantet.


Mārcus obstāre vult quominus Iūlia cantet.

Num Quīntus impedit quominus Iūlia cantet?


Num Quīntus obest quin Iūlia cantet?

Quīntus nōn prohibet quominus Iūlia cantet.


Quīntus nōn obstat quin Iūlia cantet.

(N.B.: impedīre = prohibēre = obstāre... // obesse...)

Quod Iūlia cantat, Æmiliæ gaudio est.


Quod Iūlia cantat, Æmiliæ gaudio et cordī est.
Quod valēs, Quīnte, –inquit Mārcus-, gaudeo! (=lætus sum, ait Mārcus, quia tū sānus es, Quīnte).
Accidit male, quod Quīntus dē arbore cecidit.
Pergrātum mihi fēcisti, o Iūlia, ait Quīntus, quod mihi prūdentia cōnsilia dēdistī.

Accidit : contingit : fīt : ēvenit : ūsū venit // abest (cum adverbiō quantitātis), accēdit, efficitur, incidit,
occurrit // relinquitur , reliquum est, restat, sequitur, superest; item futūrum est, fierī potest.

Accidit, ut Mārcus Iūliam pulset!


Multum abest ut Mārcus probus puer sit! (id est, Mārcus nōn est proximus bonitātī sīve probitātī, sed procul abest ā
bonitāte, ā probitāte...).
Restat igitur ut Iūlius īrātus verberet ac7 pūniat8 Mārcum, improbum puerum.

Interrogativa indīrecta.

Si in sententiā principālī verbum est quod significat interrogāre, scīre, dubitāre,


tunc sententia secundāria, obiectum eiusmodī verbī, est substantīva interrogātīva indīrecta:

Æmilia Quīntum interrogat quis plōret (præsentī tempore) quis plōrāverit (præteritō tempore) quis plōrātūrus sit
(futūrō tempore)
Æmilia Quīntum interrogāvit quis plōrāret (eōdem tempore) quis plōrāvisset (anteriōre tempore) quis plōrātūrus
esset (posteriōre tempore)

Æmilia Quīntum interrogat quæ puella plōret (præsentī tempore) quæ puella plōrāverit (præteritō tempore)
quæ puella plōrātūra sit (futūrō tempore)
Æmilia Quīntum interrogāvit quæ puella plōrāret (eōdem tempore) quæ puella plōrāvisset (anteriōre tempore)
quæ puella plōrātūra esset (posteriōre tempore)

Æmilia Quīntum interrogat ubi puella plōret (præsentī tempore) ubi puella plōrāverit (præteritō tempore)
ubi puella plōrātūra sit (futūrō tempore)
Æmilia Quīntum interrogāvit ubi puella plōrāret (eōdem tempore) ubi puella plōrāvisset (anteriōre tempore) ubi
puella plōrātūra esset (posteriōre tempore)

Æmilia Quīntum interrogat cūr puella plōret (præsentī tempore) quāre puella plōrāverit (præteritō tempore)
quamobrem puella plōrātūra sit (futūrō tempore)
Æmilia Quīntum interrogāvit cūr puella plōrāret (eōdem tempore) quāre puella plōrāvisset (anteriōre tempore)
quā dē causā puella plōrātūra esset (posteriōre tempore)

Quīntus Iūliam interrogat num Mārcus eam pulset (præsentī tempore) / pulsāverit (præteritō tempore).
Quīntus Iūliam interrogat Mārcusne eam pulset (præsentī tempore) / pulsāverit (præteritō tempore).
Quīntus Iūliam interrogat an Mārcus eam pulset (præsentī tempore) / pulsāverit (præteritō tempore).
Quīntus Iūliam interrogat an Mārcus nōn eam pulset (præsentī tempore) / pulsāverit (præteritō tempore).

Iūlius interrogat utrum Quīntus Iūliam pulset (præsentī tempore) / pulsāverit (præteritō tempore)
an Mārcus.
=
Iūlius interrogat Quīntusne Iūliam pulset (præsentī tempore) / pulsāverit (præteritō tempore)
an Mārcus.
Iūlius interrogat Mārcusne Iūliam pulset (præsentī tempore) / pulsāverit (præteritō tempore)
necne. =
Iūlius interrogat utrum Mārcus Iūliam pulset (præsentī tempore) / pulsāverit (præteritō tempore)
necne.

C) SENTENTIÆ ADVERBIALES

I. CAVSÆ:

Mēdus Lӯdiam amat. Ea autem Rōmæ habitat.

- Cūr (= quāre = quā dē causā = quam ob rem) Mēdus Rōmam it?

- explicā, quæso, mihi causam!

Mēdus Rōmam it quia (= quod = quoniam = quando = propterea quod) Lӯdia Rōmæ habitat.

Idem dīcere possumus particulā quæ est cum et verbō modō subiunctīvō :

Cum Lӯdia Rōmæ habitet, Mēdus Rōmam it. œ

En alia exempla:

Cum Iūlia læta sit, Æmilia gaudet. (=Æmilia gaudet quod/quia/quoniam... Iūlia læta est).

Cum Iūlia plōret, Syra eam interrogat cūr tristis sit. (=Syra interrogat Iūliam cūr tristis sit,
quod/quia/quoniam... Iūlia plōrat).

Etiam ablativō absolūtō similia dīcere possumus, et causam –ac tempus!- expōnere quā id fīt quod ēnuntiātur
in sententiā principālī:

Lydiā Rōmæ habitante, Mēdus Romam it.

Eæ omnēs propōsitiōnēs sublīneātæ, quās suprā exposuī, subordīnātæ sunt adverbiāles causālēs, quās
grammaticī appellant.

Sī verbum ēnuntiātī secundāriī est modō subiunctīvō exprimitur causa nōn eius quī loquitur sed eius dē quō
sermo est:

Exemplum:

Quīntus Æmiliæ hæc verba dīcit:

Mārcus, –ait Quīntus- , Iūliam pulsat quod male cantet.

Exercitia. Exprime causam eīsdem viīs (= eīsdem particulīs ac modīs) quās suprā vīdimus.

- Iūlia cantat. Mārcus sentit (crēdit, putat, opīnātur, arbitrātur, existimat, iudicat…) Iūliam male cantāre.
Mārcus, improbus puer, pulsat Iūliam…!
Cūr (= quāre = quā dē causā = quam ob rem) Mārcus pulsat Iūliam?

__________________________________________________________________________________

- Iūlius crēdit centum nummōs esse in sacculō suō. is autem pecūniam numerat. in sacculō eius nōn
sunt centum sed decem tantum nummī!
Cūr (= quāre = quā dē causā = quam ob rem) Iūlius īrātus est?

___________________________________________________________________________________

- Mārcus et Quīntus: Iūlia -inquiunt (= aiunt = dīcunt)- foedum nāsum habet! haha!!
Mārcus et Quīntus rīdent Iūliam. puella eōs audit et lacrimat.
Cūr (= quāre = quā dē causā = quam ob rem) Iūlia plōrat?
__________________________________________________________________________________

II. SEQVELÆ SIVE CONSEQVENTIÆ:

Ēnuntiāta consecūtīva sequēlam sīve consequentiam indicant.


In sententiā principālī sunt vocābula quæ consequentiam postulant:
ita, adeō, tam, sīc, is, tālis, tantus, eiusmodī, usque eō …
In sententiā subordinātā particula quæ indicat consequentiam est ut
cuius negātiō est ut nōn vel etiam quīn sī in ēnuntiātō principālī est prōnōmen vel adiectīvum negātīvum
atque indēfīnītum.
Modus verbī subordinātī est subiunctīvus (sīve coniunctīvus).

Mārcus nōn audet ascendere in altissimam arborem…


Arbor enim tam alta est ut Mārcus nōn audeat ascendere eam.
Mārcus autem, cum nōn audeat arborem ascendere, ita est improbus ut iubeat
Quīntum eam arborem altissimam ascendere!
sīc enim est improbus Mārcus ut nōn dubitet imperāre fratrī negotium periculosissīmum.
Quīntus vērō, quī puer audax sit, nōn timet in eam altam arborem ascendere.
Quīntus enim adeō est audax ut nōn timeat ascendere arborem. Etenim Quīntus usque eō audaciæ, immo
temeritātis, pervenit ut altissimam arborem ascendat intrepidus.
Quam audax est puer!
Quīntus enim is est ut amīcī eum laudent propter eius fortitūdinem audaciamque!
eiusmodī est fortis puer ut Mārcus, frāter eius, quī nātū sit māior,
nōn dubitet auxilium ab eō petere. nēmo enim est in scholā, nūllus in oppidō puer
quīn laudet audāciam Quīntī.

Ascendente arborem Quīntō, Mārcus iam timēre incipit nē cadat frāter. Mārcus enim, etsī improbus sit,
frātrem suum amat ac timet nē ille cadat dē arbore. Mārcus igitur facere nōn potest quīn timeat!
“Cavē, frāter, - inquit Mārcus- nē in altissimōs rāmōs perveniās. adeō enim tenuēs sunt ut nōn possint tē
sustinēre. istī enim rāmī nōn sunt tam robustī ut pondus tuum sustinēre possint!”
Quīntus vērō, quī nōn minus temerārius est quam audax, “nōn adeō tenuēs, - ait ille-, sunt rāmī nec tam
crassus ego ut mē sustinēre nōn possint, Mārce. nōn tantus sum puer ut rāmum hunc frangere possim. adde
quod rāmī flexilēs sunt. quamobrem nōn tālēs sunt rāmī ut facilē frangantur. nūllus enim est rāmus quīn mē
sustinēre possit.”
Hoc dīctō, repentē crepitus audītur!

Rāmō enim fractō, miser puer dē altā arbore cadit in terram.

Exercitia:

1. Lectō hōc textū, scrībe sententiās consecūtīvās:

Lӯdia est pulchra ac proba fēmina, quæ Rōmæ habitat. Mēdus amat eam! is enim nōn timet pecūniam
dominī abripere et Rōmam petere. Mēdus dēniquē vult līber esse et cum Lydiā in Græciam īre!

N.B.
abripere aliquid est capere aliquid alīus hominis furtīvō modō…
dēniquē est postrēmō sīve ultimō tempore = in fīne…

Exemplum: Lӯdia est adeo pulchra ac proba femina ut Medus amet eam!

2. Exprime aliīs verbīs hās sententiās consecūtīvās:

Rosæ sunt tam pulchræ ut Iūliam dēlectent.


Nūlla est rosa tam foeda quīn Iūliam dēlectet.
Saccī sunt tam gravēs ut servī facilē ambulāre nōn possint.

III. FĪNIS:

Ēnuntiāta fīnālia scīlicet10 fīnem indicant.


In sententiā subordinātā particula quæ indicat fīnem est ut,
cuius negātiō est nē.
Sī in sententiā subordinātā est comparātīvum, particula fīnālis esse potest quō.
Modus verbī subordinātī est subiunctīvus (sīve coniunctīvus).

1. Mēdus Rōmam it ut amīcam suam Lӯdiam vīdeat…


Mēdus enim eō propositō, eā mētā, eō fīne Rōmam it: amīcam suam Lӯdiam vidēre.

2. Mēdus ē vīllā fugit, nē dominum Iūlium īrātissimum vīdeat…


Etenim Mēdus eō propositō, eā mētā, eō fīne ē vīllā fugit, quoniam/quia/quod/quando vidēre nōn vult
dominum Iūlium īrātissimum.

3. Mēdus pecūniam sūmit quō facilius in Græciam īre possit cum Lydiā.
=
Mēdus pecūniam sūmit ut facilius in Græciam īre possit cum Lydiā.

hoc est:

Mēdus enim eō propositō, eā mētā, eō fīne pecūniam sūmit: in Græciam īre cum Lydiā.

Fīnis quoque Latīnē exprimī potest aliīs modīs, aliīs viīs, inter aliās:

I. Prōnōmine relātīvō et verbō subiunctīvō:

Mēdus Rōmam it, quī amīcam suam Lӯdiam vīdeat.


=
Mēdus, quī amīcam suam Lӯdiam vīdeat, Rōmam it.

hoc est:

Mēdus, ut amīcam suam Lӯdiam vīdeat, Rōmam it.

Aliud exemplum:

Iūlia in hortum venit quæ rosās carpat.


=
Iūlia in hortum venit ut rosās carpat.

Exercitia:

Scrībe similem sententiam fīnālem prōnomine relātīvō verbōque subiunctīvō:

Iūlius servum Tusculum īre iubet ut medicum arcessat.


=
________________________________________________________

Mēdus pecūniam dominī sūmit ut cum Lӯdia in Græciam eat.


=
________________________________________________________

Albīnus ornāmenta virīs ostendit ut ea fēminīs suīs emant.


=
__________________________________________________________

Ancillæ in atrium veniunt ut videant puerōs


=
____________________________________________________________

Hōc denique modō fīnis Latīnē exprimī potest:


Iūlius, quod fessus est, in cubiculum suum it hōc propositō: dormīre.

1. Iūlius, quia fessus est, in cubiculum suum it ut dormiat.


:
2. Iūlius quī dormiat in cubiculum suum it. fessus enim est.

Nunc dēnique, usurpātō participiō præteritō neutrō, casū accusātīvo, -[quem modum supīnum
appellant]- fīnem indicāre possumus Latīnē, cum verba temporālia indicant mōtum:

- Iūlius, quia fessus est, in cubiculum suum it ut dormiat = dormītum.

Exercitia:

Datīs sententiīs, exprimē fīnem similem in modum suprā illustrātum:

1. Iūlia in peristylum it hōc propositō: cantāre!


N.B.: [canto, cantāre, cantāvisse, cantātus-a-um]

2. Mēdus pecūniam Albīnō dat hōc fīne: emere ānulum!


N.B.: [emo, emere, ēmisse, emptus-a-um]

3. Puerī in hortum currunt hāc mētā: lūdere!


N.B.: [lūdo, lūdere, lūsisse, lūsus-a-um]

IV. TEMPORIS:

Tempore quō pluit, aqua dē cælō cadit =

Cum pluit, aqua dē cælō cadit =


Ubi pluit, aqua dē cælō cadit =
Ut pluit, aqua dē cælō cadit.

Ut Iūlia cantat, Mārcus īrascitur, id est, tempore quō Iūlia cantat, Mārcus īrascitur =

Ubi Iūlia cantat, Mārcus īrascitur ...


Cum Iūlia cantat, Mārcus īrascitur ...

Ante quam Iūlia cantat, Mārcus quiētus ac tranquillus est...


Prius quam Iūlia cantat, Mārcus quiētus ac tranquillus est...
Prius enim quietus ac tranquillus est Mārcus, quam Iūlia cantāre incipit.

Prīmō autem momentō temporis quō Iūlia cantāre incipit, Mārcus īrascitur =
Ut prīmum (=ubi prīmum, cum prīmum, simul ac, simul atque, statim ac) Iūlia cantāre incipit, Mārcus
īrascitur.

Postquam Mārcus Iūliam pulsāvit, misera puella cantāre dēsiit (=iam nōn cantāvit) =
Posteaquam Mārcus Iūliam pulsāvit, misera puella cantāre dēsiit=
Postea vērō quam Mārcus Iūliam pulsāvit, misera puella cantāre dēsiit.

Eōdem vērō tempore quō Iūlia cantat Mārcus sentit sē excrūciārī =


Dum Iūlia cantat, Mārcus sentit sē excrūciārī.

Eōdem tempore quō sōl in cælō est, diēs est =


Dum sōl in cælō est, diēs est =
Donec sōl in cælō est, diēs est =
Quoad sōl in cælō est, diēs est.

Nox vērō est usque ad tempus quō sōl oritur sīve surgit ex horīzonte =

Nox est dum sōl surgit ex horīzonte =


Nox est dum sōl surgat ex horīzonte =
Nox est donec sōl surgit ex horīzonte =
Nox est donec sōl surgat ex horīzonte =
Nox est quoad sōl surgit ex horīzonte =
Nox est quoad sōl surgat ex horīzonte .

V. CONCESSIONIS :

Concēdō Lӯdiam, etiam sī Rōmæ habitet, nōn esse Rōmānam, sed Græcam…

Itaque…

Etiamsī Rōmæ habitat, Lӯdia nōn Rōmāna, sed Græca est.

Idem dīcere possumus aliīs particulīs:

Etsī Rōmæ habitat, Lӯdia nōn Rōmāna, sed Græca est.

Quamquam Romæ habitat, Lӯdia nōn Rōmāna, sed Græca est.

Tametsī Romæ habitat, Lӯdia nōn Rōmāna, sed Græca est.

Quamvis Romæ habitet, Lӯdia nōn Rōmāna, sed Græca est.

Licet Romæ habitet, Lӯdia nōn Rōmāna, sed Græca est.

Ut Romæ habitet, Lӯdia tamen nōn Romana, sed Græca est.

Cum Romæ habitet, Lӯdia tamen nōn Romana, sed Græca est.

Lӯdia, quæ Romæ habitet, Rōmāna tamen nōn est, sed Græca.
Hāc concēssiōne factā, dīcere possumus sententiās illās esse subordinātās adverbiālēs concessīvās.

Exercitium:

Hāc ex sententiā aliās concessīvās compōne:

Etiam sī Mārcus īrātus est, Iūlia tamen cantat...

VI. COMPARATIONIS ET MODI:

Multæ prōvinciæ sunt in imperiō Rōmānō, ut Hispania, Gallia, Britannia...

Ut, cælō serēnō, avēs cantant, sīc cantat Iūlia cum læta est:

sīcut, cælō serēnō, avēs cantant, ita cantat Iūlia cum læta est:

Iūlia, cum læta est, cantat velut avēs cantant, cælō serēnō.

Quīntus dē arbore cadit ut cadit pōmum dē rāmō

= quemadmodum pōmum dē rāmō, sīc cadit Quīntus dē arbore.

Quō altius arborem ascendit Quīntus, eō periculōsius cadere potest.

Tam fortis et intrepidus est Quīntus, quam ignāvus est Mārcus.

Tālis est Iūlia, quālis esse vult māter.

Tānta est pecūnia Iūliī, quantā millēnī servī emī possunt!

Quot ovēs in campō tot cūræ pastōrī sunt!

VII. CONDITIONIS:

- Sī verbum propositiōnis, quæ condiciōnem exprimit, modo indicātīvō est, indicat aliquid quod, sī accidit,
altera rēs fīet.

Sī sōl in cælō est, diēs est.

Sī Iūlia læta est, cantat.

- Sī verbum propositiōnis, quæ condiciōnem exprimit, tempore præsentī vel præteritō perfectō est ac modō
subiunctīvō, indicat aliquid quod præsentī vel futūrō tempore accidere potest...

Mārcus: Ego vērō, -ait Mārcus- sī velim, rursus Iūliam verberāre possim.

Sī Iūlia plūrēs rosās carpat, ancillīs suīs det.

Quīntus: Sī Iūliam, ait, attentius audīveris, Mārce, laudāveris eam propter suāvem eius vōcem.

Mārcus: Sī in arborem ascenderis, inquit, grātiam habēbo, sī nōn ascenderis, nīdōs nōn inveniēmus.
Mārcus: nīsī in arborem ascenderis, inquit, grātiam nōn habēbo, sī nōn ascenderis, nīdōs nōn inveniēmus.

- Sī verbum propositiōnis, quæ condiciōnem exprimit, tempore præteritō imperfectō est ac modō subiunctīvō,
indicat aliquid quod præsentī tempore accidere nōn potest...

Sī Mārcus puer prōbus esset, Iūliam nōn pulsāret.

[: Mārcus enim puer probus hōc tempore præsentī nōn est, itaque Iūliam pulsat!]

- Sī verbum propositiōnis, quæ condiciōnem exprimit, tempore præteritō plus quam perfectō est ac modō
subiunctīvō, indicat aliquid quod præsentī tempore accidere nōn potest...

Sī Mārcus puer prōbus fuisset, Iūliam nōn pulsāvisset.

[: Mārcus enim puer probus illō tempore præteritō nōn fuit, itaque Iūliam pulsāvit!]

- Particula quæ est sīn hoc significat: sed sī..., sī autem..., sī vērō...

Iūlius: -Vōbis, inquit Iūlius, māla et pira dabo sī bonī eritis, sīn malī, nihil accipiētis.

[: Iūlius: - vōbis, - ait -, māla et pira dabo, sī...probī eritis, sed sī improbī eritis, nihil accipiētis!]

- Sī verbum ēnuntiātī primāriī exspectātiōnem sīve propōsitum indicat, particula significat: sī, ut sperātur..., sī
cāsū fortuitō..., sī forte...

Mārcus Quīntusque ante ōstium vīllæ exspectābant, sī Iūlius mox venīret.

[ : Mārcus Quīntusque ante ōstium vīllæ exspectābant, sī, ut sperābant, Iūlius mox venīret!]

- Hæ particulæ etiam significāre possunt: hāc condiciōne, sī...

1. Dum / 2. modo / 3. dummodo

1. Mārcus: - plōret puella ista, - inquit puer improbus -, dum sileat.

[: Mārcus: - plōret puella ista, - inquit puer improbus -, hāc condiciōne, sī...silet1!]

2. Quīntus: - īrātus sit Mārcus, ait, dummmodo nē audeat pulsāre Iūliam.

[: Quīntus: - īrātus sit Mārcus, ait, hāc condiciōne, sī nōn audet pulsāre Iūliam.]

3. Manet vīta hominī, modo animam dūcat.

[: Manet vīta hominī hāc condiciōne, sī spīrat (=sī spīritū animam dūcit = sī spīritū āērem dūcit = sī respīrat.]

1. silēre est tacēre, nūllum iam sonum ēdere sīve facere...


2. postulāre est petere, poscere, requīrere. etiam est petere aliquid tanquam sibi iūre debitum. Iūre est nōmen
substantīvum iūs, iūris,n., cāsū ablātīvō. Iūs est id quod iūstum existimātur et lēge scrībitur. Lēgēs sunt regulæ,
normæ...
3. poscere est petere aliquid tamquam sibi iūre debitum. Iūre est nōmen substantīvum iūs, iūris,n., cāsū ablātīvō.
Iūs est id quod iūstum existimātur et lēge scrībitur. Lēgēs sunt regulæ, normæ...
4. flāgitāre est flāgranter poscere, exigere, rogāre. flāgranter autem est ardenter, id est, maximō animī ardōre...
5. valdē īrātus = īrātissimus...
6. ūsū venit = ēvenīre solet, sæpe, id est, multīs temporibus occurrit...
7. ac = atque = et...
8. pūnīre = castīgāre poenā aliquā...
9. ait = inquit = (persōna aliqua dīcit in colloquiō)
10. scīlicet : ut ēvidens est, ut manifestum est, ut omnēs scīmus, ut nēmo ignōrat.

APPENDIX

I. Explānātio dē particula ut, cum exemplīs.

Ut 1 Iūlia læta cantat, Mārcus īrātus imperat eī ut3 taceat.


[= ut1 (= tempore in quō…tempore ubi = cum = ubi = quando) Iūlia læta cantat, Mārcus īrātus imperat eī ut3 taceat (=
Mārcus īrātus iubet eam tacēre).]

Mārcus: “st! tacē, Iūlia! volō ut3 taceās!” [= Mārcus: “st! tacē, Iūlia! hoc est quod volō!”]

Puella autem rūrsus canit ut2 parvæ āvēs cantant.


[= Sed puella rūrsus canit ut2 (=quemadmodum = sīcut = velut = tamquam...) parvæ āvēs cantant.]

Ut6 enim Mārcus īrātissimus sit, Iūlia tamen adhuc cantat.


[= etenim, etsī (= etiamsī = quamquam = tametsi) Mārcus īrātissimus est, Iūlia tamen adhuc cantat.]
[= etenim, = etsī (= etiam sī = quamvis = licet = cum) Mārcus īrātissimus sit, Iūlia tamen adhuc cantat.]

Itaque Mārcus parvam puellam pulsat! nam Mārcus puer tam improbus est ut5 parvam puellam pulset.
[= itaque Mārcus parvam puellam pulsat! Mārcus enim puer tam/ita/adeo… improbus est ut5 parvam puellam
pulset.]

Puer enim ita malus est ut5 Iūliam pulset!


[= puer enim ita/adeo/tam/sic improbus est ut5 Iūliam pulset!]

Cūr Mārcus Iūliam pulsat? puer eam pulsat quia Iūlia cantat.
Mārcus enim nōn vult ut3 Iūlia cantet. [= nam Mārcus nōn vult Iūliam cantāre.]

Puer puellam pulsat hōc propositō, hōc fīne: ut4 Iūlia taceat. Mārcus igitur Iūliam pulsat ut4 puella taceat!

Accidit ut3 puella multum plōret et lacrimet!


[= puella multum plorat et lacrimat, id enim est quod fit, quod accidit, quod evenit.]

Ex oculīs eius lacrimæ manant ut2 guttæ dē nūbibus cadunt cum pluit.
[= Ex oculīs eius lacrimæ manant sīcut / velut / tamquam sī… guttæ dē nūbibus cadunt quando / ut / ubi
pluit.]

Æmilia, quæ Iūliam plorāre audit, venit eamque interrogat: “quid est, -inquit- Iūlia? cūr plōras?”
1. Indicat tempus: (hisp. cuando). Verbum temporale est modo indicativo. Ea particula ut initium facit enuntiati
subordinati adverbialis. itaque ut significat: eo tempore in quo… Id quod aliis vocabulis dici potest: quando, ubi,
cum.
2. Indicat modum – vel comparationem facit: (hisp. como). Verbum temporale est modo indicativo. Ea particula
initium facit enuntiati subordinati adverbialis. In enuntiato principali invenire possumus adverbia quæ sunt:
ita, sīc, tam… Hoc in contextu particula ut significat: quemadmodum, quomodo… Id quod aliis vocabulis dici
potest: tanquam, sicut, velut, tanquam sī, perinde ac sī…
3. Initium facit enuntiati substantivi: (hisp. que). Verbum temporale est modo subiunctivo. Id enuntiatum
substantivum cuius initium est particula ut est tanquam obiectum quod directe postulat verbum sententiæ
principalis cum indicat: petere sive rogare ab aliquo/postulare; imperare –nec tamen iubere!-; suadere/hortari;
persuadere; cupere atque, interdum, velle. Quod tamen enuntiatum subordinatum cuius initium est particula
ut, esse potest subiectum sententiæ principalis si in hac sententia apparent impersonalia verba seu locutiones
sicut: accidit / evenit / fīt …
4. Indicat propositum seu finem: (hisp. para que… / para…). Verbum temporale est modo subiunctivo. Initium
facit enuntiati adverbialis.
5. Indicat ea quæ sequuntur, hoc est, consequentia omnia: (hisp. que). Verbum temporale est modo subiunctivo.
Initium facit enuntiati adverbialis. In sententia principali apparere solent adverbia h æc: ita, sīc, adeo vel
pronomina quæ sunt is, talis, tantus, etc.
6. Concedit quoque: (hisp. aunque). Verbum temporale est modo subiunctivo. Initium facit enuntiati adverbialis.
In sententia principali apparere solent vocabula qu æ sunt tamen, attamen, nihilominus…

II. Dē vocābulō quod est cum dēque ēnuntiātīs quibusdam inter sē similibus.

Vocābulum quod est cum est præpositiō ablātīva quæ indicat coniunctiōnem et societātem. præpositiō
accūsātīva quæ est apud similem sensum habet. præpōsitiō ablātīva quæ est sine contrāria est præpōsitiōnī quæ est
cum:

[Mēdus cum Lӯdiā ambulat in viīs Rōmæ. = Mēdus apud Lӯdiam ambulat in viīs Rōmæ.]

Mēdus sine Lӯdiā ambulat in viīs Rōmæ.

Cēterum, vocābulum quod est cum, - quod etiam scrībī potest quom, sīve quum - est coniūnctiō quæ varia
sīgnificāre potest:

I. Sī verbum sententiæ subordinātæ est modō indicātīvō cum potest sīgnificāre tempus, et respondet
quæstiōnī quandō?

Exemplum:

quandō est Mēdus lætus?

[Mēdus lætus est tempore quō videt Lӯdiam.]

= Mēdus lætus est cum videt Lӯdiam

= cum Mēdus videt Lӯdiam, lætus est.

= ut Mēdus videt Lӯdiam, lætus est.


= ubi Mēdus videt Lӯdiam, lætus est.

= quandō Mēdus videt Lӯdiam, lætus est. [quandō simul sīgnificat et tempus et causam.]

= Mēdus vidēns Lӯdiam, lætus est. [participium præsentis temporis quod cum nōmine concordat potest indicāre etiam
tempus et causam: dum Mēdus videt Lӯdiam, lætus est : tempore quō Mēdus videt Lӯdiam lætus est : quia Mēdus videt Lӯdiam,
lætus est.]

= Mēdus, quī videat Lӯdiam, lætus est. [etenim, sī sententia subordināta relātīva habet verbum modō coniūnctīvō sīve
subiūnctīvō, tunc ea sententia potest indicāre, inter alia, tempus.]

II. Sī autem verbum sententiæ subordinātæ est modō subiūnctīvō, cum potest sīgnificāre causam, et
respondet quæstiōnī cūr?
Exemplum:
cūr est Mēdus lætus?

cum Mēdus Lӯdiam videat, lætus est.

= Mēdus lætus est quia videt Lӯdiam

= Mēdus lætus est quod Lӯdiam videt

= Mēdus lætus est quoniam videt Lӯdiam

= Mēdus lætus est quandō Lӯdiam videt. [quandō simul sīgnificat et tempus et causam.]

= Mēdus lætus est Lӯdiam vidēns [participium præsentis temporis quod cum nōmine concordat potest indicāre etiam
tempus et causam: dum Mēdus videt Lӯdiam, lætus est : tempore quō Mēdus videt Lӯdiam lætus est : quia Mēdus videt Lӯdiam,
lætus est.]

= Mēdus lætus est quī videat Lӯdiam. [etenim, sī sententia subordināta relātīva habet verbum modō coniūnctīvō sīve
subiūnctīvō, tunc ea sententia potest indicāre, inter alia, causam.]

III. cēterum, vocābulum quod est cum potest indicāre concessiōnem. in sententiā subordinātā verbum est
modō subiūnctīvō, atque in sententiā principālī solet apparēre vocābulum quod est tamen, eiusque
similia: attamen, nihilominus.

Exemplum:

cum Mēdus Lӯdiam videat, tamen inquiētus est, quia Iūlius eum quærit.

= etiam sī Mēdus videt/videat Lӯdiam, nihilominus inquiētus est, quoniam Iūlius eum quærit.

= quamquam Mēdus videt Lӯdiam, attamen inquiētus est, quod Iūlius eum quærit.

= ut Mēdus videat Lӯdiam, inquiētus tamen est, Iūliō eum quærente. [=quando Iūlius eum quærit.]

IV. Dēnique, vocābulum quod est cum adhibētur in narrātiōnibus, quā dē causā dīcitur esse cum narrātīvum
sīve historicum. etenim, sī tempus sententiæ subordinātæ est præteritum imperfectum modō subiūnctīvō,
hæc sententia simul indicat et tempus et causam et similis est sententiæ ablātīvī absolūtī cum participiō
præsentī. videāmus exempla:
cum Mēdus Lӯdiam vidēret, hæc læta erat.

= Mēdō Lӯdiam vidente, hæc læta erat.

= quandō Medus Lӯdiam vidēbat, hæc læta erat. [quandō simul sīgnificat et tempus et causam.]

præterea, sī tempus sententiæ subordinātæ est præteritum plus quam perfectum, modō subiūnctīvō, hæc sententia simul
indicat et tempus et causam atque similis est sententiæ ablātīvī absolūtī cum participiō præterito. videāmus exempla:

cum Mēdus Lӯdiam vidisset, Dorippa domō Lӯdiæ discessit.

= postea quam Mēdus vidit Lӯdiam, Dorippa domō Lӯdiæ discessit.

= Lӯdiā ā Mēdō vīsā, Dorippa domō Lӯdiæ discessit.

= postquam Lӯdia vīsa est ā Mēdō, Dorippa domō Lӯdiæ discessit.

Exercitium:

Cum Iūlius pecūniam suam numerat videt decem tantum nummōs in sacculō suō. Mēdus enim nonagintā
nummōs cēpit1 et in fugam sē dedit2.
Iūlius igitur cum quattuor servīs oppidum Tūsculum petit3 ut quærat Mēdum.
Cum Iūlius esset in forō Tūsculānō, Mēdus sē occultāvit in parvō templō.
Cum enim multa ædificia in oppido sint, difficile est reperīre hominem.
Cum Mēdus Tūsculī sit, tamen nec dominus nec aliī servī eum reperiunt.
Medus igitur exspectat dum4 Iūlius ex oppidō cum aliīs servīs discēdat.
Cum demum Iūlius discessisset ex oppidō Tūsculō, Mēdus ē templō exīvit5, in viam sē dedit6 et Tūsculō
Rōmam viā Latīnā ambulāvit.

1. cēpit est præteritum perfectum verbī quod est capiō, capere.


2. in fugam sē dedit est fūgit, exīvit = exiit, discessit quia hōc modō nēmō eum reperīre poterat…
3. petit = adit ad oppidum = it ad oppidum
4. exspectat dum Iūlius discēdat = exspectat tempus quō Iūlius discēdet. [discēdet est futūrum
imperfectum verbī quod est discēdō]
5. exīvit = præteritum perfectum verbī exeō, exīre.
6. in viam sē dedit = iter facere cœpit = ambulāre cœpit [cœpit = incēpit, initium fecit…]

III. Novum exercitium dē particulīs quæ sunt ut et cum

Ut [=ubi,quando,cum…] Iūlia discēdit ex hortō cum cane suā Margarītā, Mārcus Quīntusque
hortum petunt1 ut quærant nīdōs avium in arboribus. Cum [=quia/quoniam/quando/quod] multæ
arbores sint in hortō, difficile est reperīre nīdum. Tot enim arborēs sunt in hortō ac 2 tot3 rāmī foliaque in
arboribus sunt ut difficile sit reperīre nīdum! hortus enim est plēnus arborum ut [sicut, velut,
quemadmodum, quomodo…] parva silva plena est arboribus!
Cum [quando, ubi, ut…tempore in quo…] puerī adveniunt ad arborem altissimam, Mārcus
nīdum aspicit in altō rāmō suspensum et Quīntō imperat ut in eam arborem ascendat. (Mārcus) [= et iubet
Quīntum ascendere in eam arborem.]
{accidit ut Mārcus iubeat Quīntum ascendere in eam arborem.}
Ut [=etiam si, etsi, tametsi, quamquam, cum, licet, quamvis…] nīdus repertus sit4 ā
Mārcō, hic tamen puer, cum [=quoniam, quod, quia, quando…] multum timeat, nōn audet
ascendere eam altissimam arborem.
cum [=quoniam, quod, quia, quando…] puer fortis sit, audet altissimam
Quīntus vērō5,
illam arborem ascendere, idque tam celeriter6 facit ut brevī tempore ad rāmōs altissimōs perveniat. Cum
[etiam si, etsi, quamquam, tametsi, licet, quamvis, ut] puer crassus sit, tamen sine magnā
difficultāte per rāmōs arboris sē insinuat7 intrepidus7.
Cum Quīntus ad rāmum altissimum pervenīret, Mārcus iam timēbat ut frāter incolumis
descendere posset. Nec sine causā timēbat Mārcus! Etenim8 cum Quīntus super eum altissimum rāmum
sedēret, ubi nīdus erat, repentē is rāmus fractus est ac miser puer dē altā arbore ad terram cēcidit, ut
[sicut, velut, quemadmodum…] cadit fulmen9 dē cælō!
Mārcus autem, cum vidēret Quīntum in terrā iacentem nec sēsē10 moventem, ut lapidēs11 immōtī12
humī13 iacent, perterritus clāmāre cœpit14, cum crēderet frātrem suum mortuum esse.
Etenim, cum Quīntus sē nōn movisset nec oculōs aperuisset, Mārcus perterritus, plōrans atque
clāmans, ad patrem adīvit et ab eō petīvit15 ut in hortum īret et Quīntum iacentem vidēret.
Ut Iūlius et Mārcus ad eum locum pervēnērunt ubi Quīntus immōtus iacēbat, hic puer oculōs aperuit
magnumque clāmōrem dolōris ēdidit. Cum autem pater et Mārcus vidērent Quīntum vīvum esse tam lætī
sunt factī ut, cum iam nōn amplius16 timērent, sēcūrī17 ac tranquillī rīdērent ac puerum portārent in
cubiculum eius.
Cum Quīntus ægrōtus iacēret super lectum cubiculī suī, Iūlius servō suō Syrō imperāvit ut, equō
vectus, quam celerrimē18 in oppidum Tusculum īret ut medicum arcesseret19.

N.B.

1. hortum petunt = ad hortum ambulant/adeunt; in hortum eunt


2. ac = atque = et
3. tot = tantō numerō. Exemplum: quot digitī sunt in manū meā dextrā? quinque sunt. quot digiti sunt in
manū meā sinistrā? etiam quinque digitī sunt in manū lævā sīve sinistrā. ergo in manū sinistrā tot
digitī sunt quot in manū dextrā.
4. repertus sit: præteritum perfectum, vōce passīvā, illīus verbī quod est reperiō, reperīre. quod quidem
verbum contrārium est huic alterī verbō: quærō, quærere.
5. Quīntus vērō = Quīntus autem = sed Quīntus…
6. celeriter (adv.) = rapidum in modum = rapidē. Contrārium est tardē, lentē…
7. per rāmōs arboris sē insinuat intrepidus = sē movet sine metū (=sine timōre) per rāmōs arboris.
8. etenim = enim = nam = namque

9. fulmen, fulminis, n.
10. sēsē = sē

11. lapis, lapidis, m.


12. immōtus-a-um. is quī sē nōn movet, immōtus est.
13. humi iacent = iacent in terrā, in solō.
14. clāmāre cœpit = initium fecit clāmōris. alia exempla: scrībere cœpī = initium fēcī scriptūræ; legere
cœpī = initium fēcī lectiōnis.
15. ab eō petīvit = rogāvit eum. petere ab aliquō est rogāre eum.
16. nōn amplius timērent = nōn magis timērent = iam nōn timērent
17. sēcūrus-a-um = sēcūrus est is quī est sine cūrā, quī est tranquillus nec timet futūra.
18. quam celerrimē = tam celerrimē quam potest
19. medicum arcesseret = medicum ad sē vocāret.

IV. EXERCITAMENTVM SYNTACTICVM ad ēnuntiāta dīnoscenda subōrdināta

Cum diēs est, līberī Iūliī Æmiliæque lūdunt in vīllā. Iūlia enim, mātre spectante, in peristylō lūdit cum
cane suā. lūdentibus līberīs, māter lætātur.

ut māter in vīllā est cum līberīs, Iūlius in oppidō Tūsculō est cum servīs quattuor. dominus iubet eōs
quærere Mēdum. ut servī sint amīcī Mēdī, attamen dominō pārent quī imperat eīs ut quærant servum quī in
fugam sē dedit. dominus enim tam īrātus est ut servī eum timeant. Iūlius enim īrātus est, ut īrātus est lupus
sine cibō!

interea in vīllā, cum māter puellam lætam videat, multum gaudet. puerī autem, cum nōlint lūdere cum parvā
puellā, lūdunt in atriō! puella læta videt pulchrās rosās in hortō et mātrem, ancillās, puerōsque vocat:

-“venīte omnēs in hortum! hīc multī ac pulchrī flōrēs sunt!” puella enim vult omnēs adesse in hortō ut videant
flōrēs.

cum Iūlia vocet puerōs, hī tamen nōn eunt in hortum, sed manent in atriō. puerī enim, quī improbī sint,
putant Iūliam esse stultam, neque volunt lūdere cum eā. puella igitur lūdit in hortō, puerīs absentibus.

etenim, cum Iūlia lūderet in peristylō, Mārcus Quīntusque lūdēbant in atriō. post ūnam hōram, puella fessa
erat et in cubiculum suum īre volēbat. Æmilia quoque et ancillæ in atrium cum puellā ambulāvērunt. Hīs
omnibus ambulantibus, puerī exspectabant in atriō dum puella ex hortō exīret.

cum vērō Iūlia lūsisset in peristylō, et in cubiculum suum discessisset, Mārcus cum Quīntō ambulāvit in
hortum peristylī ut in arboribus quærerent nīdōs avium.

vīsīs omnibus arboribus, puerī tandem nīdum reperiunt in ūnā eārum.

1. Dēscrībe ēnuntiāta subōrdināta substantīva, adiectīva et adverbiālia:

ēnuntiātum
substantīvum
accusātīvī cum
īnfīnītīvō
ēnuntiātum
substantīvum
cum coniūnctiōne

ēnuntiātum
adiectīvum sīve
relātīvum

ēnuntiātum
adiectīvum sīve
relātīvum, sensū
adverbiālī

ēnuntiātum
adverbiāle
temporis

ēnuntiātum
adverbiāle
causæ

ēnuntiātum
adverbiāle
causæ

ēnuntiātum
adverbiāle
causæ
temporisque
(ablātīvō absolutō)

ēnuntiātum
adverbiāle
causæ
temporisque
(cum narrātīvō
sīve historicō)
ēnuntiātum
adverbiāle
fīnis

ēnuntiātum
adverbiāle
consecūtiōnis

ēnuntiātum
adverbiāle
concessiōnis

ēnuntiātum
adverbiāle
modi vel
comparātiōnis

2. Substituē ūnumquodque ēnuntiātum subordinātum aliīs similibus ēnuntiātīs:

You might also like