Professional Documents
Culture Documents
II
PHILOSOPHA NATDRALIS
PRIMA PARS
COSMOLOGIA
De Mundo quoad causam eîficientem ;
De Mundo quoad causam materialem et îormalem ;
De Mundo quoad causam finalem.
AUCTORE A. R. P . E c l u a r d o H U G O N , o. P.
S. THEOLOGIE MXGISTUO
ET SODALI ACADEMIE ROMAND S. TIIOH.E AQUINATIS
PARISIIS
SUMPTIBUS P. L E T H I E L L E U X , EDITORIS
10, VIA DICTA CASSETTE, 10
CURSUS P H I L O S O P H I E THOMISTIC/E
AD THEOLOGIAM DO CTO RI S ANGELIGI PROPJEDEUTICUS
PHILOSOPHIA NATURALIS
PRIMA PARS, SEU GOSMOLOGIA.
APPROBATIONES
D a t u m R o r m e o G o l l c g i o A n g c l i c o , d i e 2-1 J u n i i 1 9 2 0 .
Fr.GESLAusPOBAN-SEGOND,Fr.REGiNALDus GARRIGOU-LAGUANGE,
Ord. P n r d . Ord. Pned.
S. T h c o l . Maglsler S. Thuu!. Magister
Imprimatur :
F r . BONAVENTURA G A R C I A DE PAREDES,
Magister Geueralls O r d . Praed.
Imprimatur :
ParisJîs, d i e 1 2 J u n j i 1 9 2 7 .
V. DUPIN,
Vie gcn.
LETTRE DE SA SAINTETÉ PIE X
Dilecte Fili,
Salutem et apostolicam Benedictionem
Aquinatis disciplinam sicubi summo honore sludioque esse
decet, profecto decet apud eam Religiosorum familiam, eu jus ille
proprium lumen atque ornamentum fuit. Et vere inter sodales ex
inclyto Ordine Dominicano nostra quoque memoria nec pauci
neque obscuri numerantur, qui tantum Doctorem, nunquam
senescentem, secuti, christiana dogmata et instituta splendide
illustrare pergant invicteque defendere.
In hoc numéro te, dilecte Fili, non postremum haberî tuus
postulat Cursus Philosophiez Thomisticx ; quem Nos nuper a te,
pie oblatum muneri, accepimus. Nota sunt enim hominum in
philosophia prudentissimorum de te judicia, efferentium in tuis
voluminibus et sinceram sancti Thomae doctrinam et copiam
compositionemque rerum et scribendi perspicuitatem ; qui tibi
hoc prsesertim dant laudi, quod vetera principia Scholœ ad novos
philosophiae vel illuminandos progressus vel refutandos errores
sapienter adhibeas.
Quare Nos tibi quidem ob exhibitos, observantiœ causa, labo-
rum tuorum fru et us gratias agimus ; sed multo magis ob salu-
tarem operam quam ipse navas sacra juventuti. Nam, quod
pluries jam affirmavimus, nihil ad utilitatem Ecclesise tam inter-
est, quam ut gravioribus adolescentis Cleri studiis Ângelici
Doctoris sapientia praesideat ; idque in sacrorum alumnis, qui te
sive magistro sive auctore utuntur, féliciter fieri gaudemus.
Auspicem vero divinorum munerum ac testem paternes bene-
volentise Nostra, tibi, dilecte Fili, apostolicam benedictionem
amantissime impertimus.
Datum Romse apud S. Petrum, die xvi menais Julii MCMXIII,
Pontificatus Nostri anno decimo.
PIUS PP. X.
REGI SjECULORUM
IMMORTALI ET INVISIBILI
SOLI DEO:
dedigat auctor.
PfflLOSOPHIA NATURALIS
PRTMA P A R S
PROLEGOMENA
QXLŒSTIO P U M A
De praecipuis m u n d i cliaractcribus.
ARTICULAIS PRIMUS.
pectant ; sicut etiam actio plantée, vel actio animalis sunt inté-
grée, independentes, terminatœ nec meam expostulant voli-
tionem. Ergo....
Arg.IIIura.—Monismus,qui vult materiam fieri omnia et vitam
ex materia repcti, adversatur 1° factis certis physicse, quao
inertiae legem ceu inooncussam statuit ; 2 ' factis certis biolo-
gie, quae probat, teste Pasteur, non dari generationem spon-
taneam. Ergo monismus et philosophioe et scientifice répu-
gnât.
V. Objcctiones. 1° Partes quae ordinantu^ ad totum con-
stituunt unum. Sed singula entia sunt mundi partes quae ordi-
nantus ad totum. Ergo omnia simul unum efficiunt.
Resp:Dist.maj.—Partes quae ordinantur ad aliquod totum
constituunt unum, vel unum per se, vel unum per accidens,
concedo; unum per se, subdistinguo, si sint partes quse ten-
dunt ad unum totum essentiale, concedo ; si sint partes quae
ad unum totum collectivum conspirant, nego, et nego conseq.
Gontradist. min.—Singula mundi entia sunt partes quae ordi-
nantur ad aliquod totum collectivum, concedo ; ad aliquod
totum essentiale, nego. Disting. conclus. Ergo mundus est unus
unitate accidentali, concedo ; unitate substantiali, nego. Par-
tes quidem totius essentialis, sicut materia et forma, anima et
corpus, constituunt unum per se ; sed partes totius collective
ut lapides domus, unum per accidens dumtaxat efformant.
Jam vero singula mundia entia sunt partes alicujus totius col-
lectivi tantum.
T Experimur tendentiam non solum ad bonum individuale,
sed etiam ad bonum universale. Atqui tendentia univcrsalis
exposcit aliquam animam universalem a qua procédât. Ergo
est in mundo anima universalis, quae unum essentiale cum
materia efflcit.
Resp. : Nego min. Necesse non est animam universalem ad-
struere ; sufficit ut Deus, qui est conditor naturae universalis,
talem indiderit tendentiam.
— Constat mundum non esse ens simplex ; nunc probatur
positive mundum esse omnimode compositum.
VI. — Secunda conclnsio : Onmls compositio posslbilïs
est mundo adscribcnda.
Omnîs compositio possibilis ad quintuplex genus reducitur:
ART. I, — AN MUNDUS SIT ENS PER SE U3ÏUM- 13
compositionem nempe essentialem&itilativam, intégraient ac-
cidentaient, et numericam. Atqui heec quintuplex compositio
mundo adscribitur. Ergo omnis compositio possibilis viget in
mundo.
Déclaratur maj.—Compositio dicitur esseniialis quœ ex par-
tibus essentialibu3 et physicis conflatur,ut ex anima et corpore,
materia et forma. Entitp&wa résultat ex eo quod est et ex eo quo
aliquid est, seu ex essentia et existentia. Integralis, eujus
partes, etsi non constituant rei essentiam, quantitatem tamen
totius complent vel requiruntur ad naturalem totius integrita-
tem, ut dictum est in Logica. Numerica exurgit ex partibus in
se completis, quae solum ordinantur ad aliquod totum collectif
vum,non vero ad unum perse efformandum,ut domus.Acciden-
taZ&conflatur, vel ex pluribus accidentibus,vel ex substantia et
accidentibus.
Prob.min. — Reperitur in mundo : 1° Compositio essentialis.
Ens quod non suscipit partes essentiales non subjacet corrup-
tioni, siquidem corruptio est partium essentialium separatio.
Sed fiunt in mundo corruptiones, sicut liquet plantam fieri
cinerem et animal fieri cadaver. Ergo in mundo sunt partes
essentiales, ideoque compositio essentialis. Res plenius patebit
ex dicendis de materia et forma.
2° Compositio entitativa. Quidquid non existit vi sui est
compositum ex essentia et esse, Àtqui substantif munda-
nae non existunt vi sui, ut mox ostendemus. Ergo substantif
mundanee constant ex essentia et esse. Ergo est in mundo,
seu in substantiis mundanis, compositio entitativa.
3° Compositio integralis. H sec enim est effectus compositio-
n s essentialis; Cseterum, liquet in mundo reperiri extensionem
et quantitatem, ac dari partes quse requiruntur ad totius inte-
gritatem, sicut in animalibus brachia et pedes, etc.
4° Compositio numerica. Videmus enim singula mundi entia
esse a cœteris discreta, ac dari partes quse ordinantur ad to-
tum collectivum efformandum.
5° Accidentalis. Dantur accidentia physica a substantia rea-
liter distincta, quae in substantia existunt et cum ipsa unum
per accidens constituunt, u t in Metaphysica Ontolog. Tract I I I
ostenditur. Ergo mundus est undequaque compositus. Ita
communi ter.
ARTICULUSSËCUNDFJ5
R
(1) D POISSON, Recherches sur la probabilité des jugements e?i matière crimi-
nelle et en matière civile, apud F. CARBONELLE : Les Confins de la science^ T.
II, IX,
ART. I I . — A N MUNDUS SIT CONTINGENS. 21
productas. Igitur et materia et vires sunt infectœ, mtcrnaa, in-
délébiles.
Materia cum viribus,seu, aliis verbis, vires materiales,insu-
perabili necessitate compelluntur ad seriem evolutionumsern-
piternam. Continebant in principio omnium semina rerum, et,
ope conditionum sese evolventes, consecutae sunt viiam végé-
ta tivam, postea vitam sensitivam ac tandem rationalem.
Anima igitur humana «st ultima virium materialium resul-
Untia.
Evolutionismus nova forma proponitur a Darwinistis; de
his infra ubi de specierum origine.
VIII.—Evolutîo activa multiplici laborat absurditatc:
1° Vis significat principium activum. Atqui principium acti-
vum in suo conceptu minime expostulat materiam; e contra tan-
to majori gaudet efficacia, quanto magis fuerit supra materiam
elevatum et a materia indcpendens.Ergo absone dicitur concipi
non posse sine materia. 2°Materia improducta intrinsece répu-
gnât, ut ostendimus. 3<> Materia cœco impulsu acta non potest
tam eximiam harmoniam,tam ornatam varietatem progignerc,
res ita dispositas ut unaquaeque suum habeat proprium fmem
et média huic fini apprime proportionata. Ordinis enim causa
non potest esse casus, vel cœca nécessitas, u t probatum est,
n° VI.
IX.—Systemahylozoimi. (uty, materia, Çtor vita).Esterror
n
DE PANTHEISMO.
ARTICULUS PRIMUS
X I I . — Solvnntur clifficnltatcs.
1° E s t commune philosophorum effatum : ex nihilo nihil fit*
Atqui creatio est ex nihilo. Ergo creatio non fit, seu est impos-
sibilis.
Resp. Dist. maj. E x nihilo omnio causse, tum efficientis,
tum materialis, tum exemplaris, tum finalis, nihil fit, concedo ;
ex nihilo causse materialis, nihil fit a causis particularibus,
concedo ; a causa universalissima, nego.
Contradist, min. Creatio est ex nihilo causse materialis, con-
cedo ; ex nihilo omnis causae, nego, et nego conseq.
Fieri in causis secundis est quidam motus, quatenusres éma-
nant a causis particularibus per transmutationem ex uno in
aliud. Omnis autem transmutatio expostulat subjectum quod
aliter se habet ante et post. Igitur ex nullo prseexistente sub-
jecto nihil fit a causis particularibus. Sed necesse est, ut proba-
vimus, causse universalissimse nullum subjectum prsesupponi,
2' Inter nihilum et ens datur distantia infinita. Atqui dis tan-
tia infinita est impertransibilis. Ergo impossibile est ens ex
nihilo educi.
Resp. Dist.maj. Inter nihilum etens datur distantia infinita
négative, concedo; infinita positive, nego. Contradist. min. Dis-
( ) De Revelaiione, can. 1.
( . ) Lih. I . v. 148-149.
(3) De Cœlo et Mundo, lib. I, text, 102.
54 PHILOSuPHIÂ NATUKALÏS, I. P . TRACT. I. Q. I I ,
I L — P r i m a conclusio : Intrinsece r é p u g n â t c r e a t u r a m
posse creare tanquam causam principalcm.
u m
Arg. I . Secundum ordinem effectuum est ordo causamm.
Ergo effectus universalissimus non convenit nisi causse uni-
.versalissimse. Atqui esse simpliciter est effectus universalissi-
mus. Ergo producere esse simpliciter adscribitur tantum causse
universalissimsB. Sed producere esse simpliciter est creare.
Ergo creare convenit tantum causse universalissimse, quse est
Deus solus.
(î) i. f. q . 4 5 , art. 5 .
ART. IV. DE SUBJECTO ETOBJECTO CREATIONIS. 57
(1J I. P. Q. 45, a, 4.
62 PHILOSOPHIA NATURALIS, I. P . TRACT. I. Q. I I .
sed solum id quo aliquid est. — Non educitur. Eductio for-
marum a materia fit per transmutationem materiae. Sed trans-
mutatio materiae supponit formam ; materia namque non
existit nec transmutatur, nisi prout formée conneotilur. Ergo
primae formœ non sunt eductae ex materia. Restât u t sint
concreatae ad produclionen totius.
4° Omnes res subsistentes, scuexistentes sine subjecto, pro-
prie creantur, ut angélus et anima humana. Eo ipso quod
excludant subjectum a quo dependeant et a quo educantur,
necesse est ut fiiant exnihilo ; et, quia proprie habent esse e t
in seipsi subsistunt, proprie habent fieri, ideoque proprie
oreantur. Licet autem anima humana uniatur corpori, est ta*
men independens a corpore in suo esse, et consequenter in
suo fieri ; quare fit per se et creatur.
5° Compositasubsistentia, etiamuteomposita, proprie crean-
tur per modum cujusdam totius quod primo et per se fit.
Cum enim creatio sit productio esse simpliciter, seu totius esse,
id per se primo creatur quod per se primo est totum et habet.
esse per modum totius. Atqui id quod est totum et habet esse
per modum totius est compositum ut compositum, non vero
compositum ratione partis, quia pars in composito non existit
per se. Ergo id quod proprie creatur est compositum, non
ratione partis, sed ut compositum, seu per modum totius.
Confirmatur. Creatio, utpote productio perfectissima, non
débet de imperfecto ad perfectum procederc, sed immédiate
attingere perfectum. Atqui productio quœ procedit de parti-
bus ad totum est ab imperfecto ad perfectum ; totum quippe
majus et perfectius est partibus. Ergo creatio non incipit a
partibus et inde componit totum, sed immédiate attingit to-
tum, id est compositum ut compositum, seu ut habens ratio-
nem totius. Fiunt autem partes eadem ipsamet actione qua
producitur totum. Unde totum résultat ex partibus, non tan-
quam praesuppositis in fieri, sed solum ut componentibus et
constituentibus in facto esse. Non ergo prius fiunt partes et
postea ex eis producitur totum, sed immédiate totum conditur
et in toto partes. Ita Thomistae, Cajet. Bannez, Joan. a S. Th
ARTICULUS QUINTUS.
I I I . — Solvuntur difficultates.
1 De essentia libertatis est indifferentia. Atqui in Deo nulla
0
et nego conseq.
Dupliciter considersctur actio. Primo quidem modo, secun-
dum id quod ponit in agente, prout nempe est actus secundus
agentis ; qua ratione creatio est œlerna et necessaria, cum sit
' actus divinus et esse divinum. Alio modo, prout importât illa-
tionem effectus ; porro effectus sequitur necessario posita ac-
tione, si actio sit formaliter transiens, quia tune actio essen-
tialiter importât effluxum ad extra. Si vero actio sit formali-
ter immanens et virtualiter tantum transiens, effectus posita
actione non sequitur necessario, sed soktm prout détermina-
verit ipsum agens. Creatio vero est formaliter immanens et
virtualiter transiens. « Non oporlet ergo quod si primi agentis
actio sit aeterna,ejus effectus sit seternus, ait Angelicus (1). »
4° Si effectus actionis est solum in tempore, sequitur aliqua
mutatio. Sed répugnât mutatio in Deo. Ergo effectus creatio-
nis débet esse ab seterno.
Resp. Dist. maj. Sequitur aliqua mutatio extrinseca. conce-
do, intrinseca, neg. Contradist. min., et nego conseq.
Non magis mutatur Deus, quum producitur mundus in tem-
pore, quam mutatur arbor, quum a mente cognoscitur. Arbor
prius me latebat, nunc airborem novi : tota mutatio se tenet ex
parte mei intelfectus ; arbor vero intrinsece non sifficitur, sed
solum extrinsece, quatenus nunc ipsi respondet mea cognitio
quse anteanon erat. Ita, in creatione omnis mutatio se tenet ex
parte creaturse, actio vero non affîcitur nisi extrinsece, quate-
nus ipsi respondet in tempore aliquis effectus qui non respon-
debatab seterno.
5° Summum bonum débet se communicare.Atqui Deus est
summum bonum ab seterno. Ergo ab seterno se communicat
Resp. Dist. maj. : Summum bonum débet se communicare,
necessario vel libère, concedo.; necessario, subdistinguo; ad
intra, concedo;ad extra>nego* Concedo minorem, et disting.
conclus. : Deus ab seterno se communicat, ad intra, concedo,
ad extra, nego.
Summum bonum summo modo se communicat sibiipsi a.d
(1) II. GonL Cent, cap. 35.
ART. V. AN CREATIO SIT ACTIO fi-EI LIBERA. 67
inlra, necessario quidem et ab aeterno, quœ communicatio
constituit processiones divinas ad intra, de quibus Theologia
dissent. Cum autem dicitur : Summum bonum est diffusivum
sui, etiam ad extra, sensus non est quod debeat actu se com-
municare, sed solum quod possit, cum voluerit. Non esset
quippe summum bonum nisi gauderet libertate qua valeat
pro suo libitu perfectionem suam diffunderc.
De m u n d i duratione.
ARTICULUS PRIMUS.
MAILHAT.
ARTICULUS SECUNDUS.
r
I . — Secundaconclusîo: Mundus corporeus non sempcr
in statu quem habet permaneMt.
Contra Hesiodum, Platonem et multos alios e x a n t i q u i s .
Diximus : Mundus corporeus, nam mundus spiritualis omnino
incorruptibilis existit ; nec loquimur de coelo glorioso, sed de
mundo prout complectitur terram nostram et cœlos inferiores,
qui, testante analysi spectrali, elementa habent corruptibilia
sicut orbis noster,
Probatur conclusio. Sicut terra nostra, quœ prius subiit sta-
tum solarem, paulatim, consumpto calore, solido cortice in-
duta est, ita sol, stellae,ut videtur, post multa tempora paula- JX
QU^STIO PRIMA
ARTICULUS PRIMUS.
V I I . — Solvuntur difficultates.
1° Scientia probat esse in corporibus porositatem. Atqui non
(1) Iterum monemus rationes nostras militare tantum contra atomismum
pliiloso.phicum. Non incurruntur enim illa incommoda &i atomi accipiantur
sensu scientifîco, non pro principiis essentialibus, sed pro principiis quœ
sunt objectum proprium scientiarum physicarum.
104 PHILOSOPHIA NATURALIS, I . P. TRACT. I I . Q. I
potest explicari porositas nisi per atomos discontinuas. Ergo
dantur atomi discontinua.
Resp. : Dist. min. : Non potest explicari porositas nisi per
atomos ex aliqua parte discontinuas, concedo ; ex omni parte
discontinuas, nego. Distinguo conclus. : Dantur atomi ex omni
parte discontinu», nego ; ex aliqua parte discontinua, quae
tamen non sunt principia constitutiva corporum, concedo.
Ostensum est in prima conclusione repugnare discontinua
tatem absolutam inter atomos ; aliunde admisimus interrup-
tionem quamdam, seu discontinuitatem ex aliqua parte. Id
autem sufficientissime explicat porositatem. Licet autem ad-
mittantur atomi, non inde evincitur ipsas esse prima corporum
constitutiva, sed solum minima elementaria, u t superius mo-
nuimus.
2° Rarefactio et condensatio exposcunt distantiam atomo-
rum ab invicem. Ergo atomi ab invicem distant.
Resp. : Raritas et densitas exigunt ad summum interrup-
tionem quamdam, seu discontinuitatem ex aliqua parte, ut
dictum est ; minime vero exposcunt distantiam absolutam, seu
vacuum ; nam illa facta apprime explicantur in doctrina
scholastica de potentia et actu. Corpora nempe, quae talem
actu exhibent dimensionem, sunt in potentia ad aliam ; et ita
dicuntur rarefieri vel condensai! secundum quod de potentia
ad actum majoris vel minoris dimensionis transeunt.
3° Principia corporum extensorum debent esse extensa.
Atqui principia extensa sunt atomi. Ergo atomi sunt principia
corporum.
Resp. :Disting. maj. Debent esse extensa, i. e. radix unde
repet possit extensio, concedo ; actu et formaliter extensa.
nego. Contradist. min. et nego conseq.— Principia corporum
non debentesse actu et formaliter extensa :secusjam essent
corpora constituta, nam extensio actualis est accidens quod
substantiam constitutam supponit. Unde atomi, quia sunt
extensae, licet indivisibiles, sunt j a m constitutae in ratione
corporum, nec habere possunt veras primorum principiorum
dotes. Caeteras difficultates expendemus in defensione hyle-
morphismi (1).
(1) Qui examen atomismi scientifîcum quseruut consulant D . N Y S , Cosmo
logie, lib. I.
ARTICULUS T E R T I U S .
HUGON- PHILOS. N A T . T. P . —
s.
114 PHILOSOPHIA NATURALIS, I. P. TRACT. I I . Q. I
per se. Atqui ex duobus entibus completis fit unum per acci-
dens, non unum per se, u t pluries dictum est. Ergo utrumque
est imperfectum. Attamen ex ipsis résultat ens perfectum.
Ergo oportet ut unum concipiatur et sit tamquam perfecti-
bile, alterum tanquam perfectîvum ; unum velut inchoatio,
alterum velut complementum. Sed quœ comparantur ad invi-
cem per modum perfectibilis et perfectivi, inchoationis et corn-
plementi, se habent ad invicem sicut potentia et actus. Ergo
materia et forma se habent ad invicem instar potentiae et actus.
(1) Dissetieio inter philosophos inde forte provenit quod non conveniant
circa notionem speciei et proprietatum speciticarum. Quapropter in pfoba-
tione nos Ira ordimur ab ipsa notione proprietatis specitica^ quae débet esse
comlansj invariàbilis^ permanens, imedactibilis*
ART. IV. — PROBATUR E X I S T E N T I A M A T E R I A E T FORMEE. 121
:
nonn si atomos in corporibus deprehendat, recte stalui potc&f
atomos esse corporum principia,id est proxima, de aliis cnimit
scientia non curatur.
Scholastici vero, supra ordinem physicœ et chimise, altiua
objeclum speculantur, quod est rerum quidditas; hinc, con-
cesso atomos esse corporum principia proxima, ulterius in-
quirunt priora principia quae non experientia, sed phi-
losophais seu metaphysicis processibus deteguntur, quae-
que ratio ostendit se habere per modum potentiae substantialis-
et actus substantialis, seu per modum materiae et formée.
Quapropter, si scientifîci et scholastici in suo respective-
ordine consistant, scientifîci nempe id ordine principiorum
proximorum, quae experientia manifestantur, scholastici vero
in ordine principiorum essentialium, quae objecta sunt philo-
sophie, nunquam continget contradictio neque exorietu;* dis-
sensio ; sed controversia erit inter ipsos philosophos dirimenda*
Intérim animadvertatur veri nominis scientificos hylcmor-
phismo non contradicere. <c La Physique actuelle tend à re-
prendre une forme péripatéticienne (1). »
(!• P . Du HEM, Le mixte, p. 200b
QŒSTIO SECUNDA.
ARTICULUS PRIMUS
DE MATERIA PRIMA
VI. — Objicies : 1" Vel materia est aliquid, vel est purum
nihil. Si est nihil, non adstruenda est ut principium corporum;
si est aliquid, habet aliquam essentiam. Ergo materia exhibet
aliquem actum entitativum.
Resp. : Si est aliquid, habet aliquam essentiam determina-
tam et simpliciter dictam quse sit specificus modus essendi,
nego ; habet aliquam essentiam cujus tota ratio consistit in
eo quod sit pura potentia, concedo ; ergo est actus, nego.
Materia sane est aliquid reale, sed in ordine potentialitatis
dumtaxat ; est nempe potentia realis, quse tamen non potest
existerc nec intelligi absque forma, sicut nec potentia absque
actu.
Instabis : Atqui omnis realitas potest dici actus.Ergo ma
teria est actus.
Resp. : Nego. Realitas de se indifferens ad omnes essendi
modos minime dici potest actus, sed illa solum quse est deter-
minata vel determinativa ; secus nulla esset differentia inter
potentiam realem et actum.
Objicies 2° : Materia differt a forma. Atqui differentia est
actus. Ergo materia actum habet.
Resp. : Dist. maj. Materia differt a forma, differentia stricte
dicta, nego ; laie sumpta, concedo. Contradist. min., et nego
conclusionem. Materia proprie non habet genus nec differen-
tiam, sed eo modo differt a forma quo potentia ab actu. Porro
potentia non dicitur actus, ex eo quod différât ab actu. Ergo
nec materia dici potes actus eo quod a forma discriminetur.
ART. I. — D E MATERIA PRIMA 133
(3) Vide infraq. IV, a. 1, n. XI. Utrum vero substantia raaterialis habeat
partes intégrantes independenter a quanti ta te expendetur infra q. III, a. I.
ART. I. — DE MATERIA PRIMA 135
axioma : Materia est de se oliosa, est ad esscndumjion ad opcran-
ium. 5* Materia appetitu innato appétit forrnam. Duplex est
appetitus : elicitus et innatus. Elicitus est actus potentia) ap-
petitivse, sive scnsitivse, sive rationalis, quo quid fertur n
bonum cognitum. Innatus autem non est proprie actus, sed
potius inclinatio et tendentia qusedam ab Auctore naturse in-
dita cuilibet rei ad bonum sibiproprium et conveniens. Hoc ul-
timo modo materia appétit suam perfectionem. At non conse-
quiturperfectionem nisi a forma. Ergo innato appetitu formam
appétit ; et, quia nulla forma adeo perfccta est u t satiare et
quietare valeat materiae capacitatem, hinc materia semper ad
ultcriorem formam tendit, non tamen omnes formas appétit
eodem modo.Formas quas nondum habuit, appetitu quasi dc-
siderii appétit. Desiderium namque est tendentia in bonum
absens adeptu possibile. Sed formœ nondum habitée sunt res-
pectu materise bonum absens, adeptu possibile, quia possunt
per agentis actionem introduci. — Formas vero quas actu
habet materia appétit per modum possessionis et quietis; quse
tamen non est plene satiata, fit ideo remanet jugis ad alias
formas inclinatio.
Respectu demum formarum quas habuit materia et amisit,
retinet desiderium quoddam, nam remanet semper proporlio
inter ipsam materiam et illas formas ; sed desiderium inefficax,
quia non datur potentia ad prseteritum, nec est aliquod agens
naturale quod possit eamdem numéro formam reproducere.
Ratio autem formalis sub qua materia appétit omnes for-
mas est esse substantiale generabile et corruptibile, in quo con-
véniunt omnes formée materiales. I t a Thomistse communiter.
Notetur tamen appetitum illum esse mere passivum, neG
evolvi materiam nisi per actionem agentis.
DE FORMA SUBSTANTIA LL
DE COMPOBITO NATURALI
HUGON-PHÏLOS. NAT. I. P . — 1 1 .
162 PHILOSOPHIA NATURALIS I. P. T R A C T . I I . Q. II.
De corporum proprietatilms.
ARTICULUS PRIMUS.
DE CONTINUQ.
DE LOCO (l)*
DE SPATIO ET VA.CUO.
X I I I . — An d c t u r Yacuimiïii n a t u r a .
Existentiam vacui propugnarunt veteres materialistse,
Leucippus, Democritus, et quidami physici moderni. Certum
est tamen de facto non dari vacuum absolutum.
ura
Arg. I . Lux, attractio, cselerseque virtutes corporese,,
p?r omnes universi partes propagantur. At fieri nequit propa-
gatio virtutis corporese per vacuum. Ergo non datur vacuum.
Prob. min. Propagatio virtutis corporese, utpote accidentis,
corporeum expostulat subjectum.. Sed vacuum absolutum est
exclusio subjecti corporei. Ergo fieri propagationom virtutis-
corporese per vacuum implicat.
u m
Arg. I I . Constat lucem in linea recta diffundi. Sed, si
interponeretur inter poros vacuum, non fieret lucis diffusio
in linea recta ; cum enim lux corporea non possit extra sub-
jectum corporeum vagari, deberet ipsa semper aliquod sub-
jectum corporeum sequi, et ita innumeros pertransiret circui-
tus. Ergo non datur vacuum perfectum inter poros.
— Dices ; Quomodo ergo explicari possit vacuum barome-
tricum et vacuum machinée pneumaticse vel vacuum quod
supra aercm nostrum ponunt.
Resp. : Non esse verum et perfectum vacuum, sed relativum
et improprie dictum. Aer ita rarefactus est ne amplius retineat
sensibilem resistentiam ; attamen sub campana et in baro-
metro remanet aliquod corpus subtile. Ëtenim lux ibidem
propagatur. At lux subjecto corporeo indiget. Ergo remanet
subjectum corporeum, nec unquam inducitur vacuum per-
fectum. Item supra aerem nostrum est corpus quoddam
tenuissimum ratione cujus propagantur virtutes corporum
cœlestium.
DE DURATIONE IN COMMUNItî).
I I I . — An d u r a t i o dîstïngnatur a r e d u r a n t e . Certum
est in Deo nullam intervenire distinctionem realem. Duratio
itaque in Deo a divina essentia non discriminatur, sed Deus est
sua seternitas. Disputant vero scholastici utrum duratio in
creatis différât ab essentia. Negant Scotus, Suarez, Vasquez.
Alii quamplures propugnant distinctionem realem inter dura-
tionem et essentiam ; imo, non pauci autumant durationem
distingui ab existentia rei durantis.
DE TEMPORE.
(2). Ibid.
ART. VI. — DE TEMPORE' 227
tur. Ergo tempus non suscipil rationem mcnsurae nisi per ac-
tum intellectus.
— Utraque pars confirmatur auctoritate D. Thomas (1) :
« Tempus habet fundamentum ïn motu, scilicet prius et postc-
rius /psius motus; sed quantum ad id quod est formale in tem-
pore, scilicet numeratio, completur per operationem intellec-
tus numerantis. » E t in resp. ad 2 refert et approbat illud
Philosophi :i& Si non esset anima, non esset tempus. »
ARTIGULUS PRIMUS.
QIL2ESTI0 PKIMA.
Quid sit n a t u r a .
ARTIGULUS PRIMUS.
DE MOTU (1).
(1). I P . q . 54, a. 1.
(2). II. Contra GenL, cap. I X .
(3). III Phys. lect. 5.
206 PHILOSOPHIA NATURALIS, I. P . TRACT. I I I . Q. I.
Hac ratione conciliantur diversse sententiœ, et solvuntur dif-
ficultates fieri solitœ.
ratio eorum quae fiunt per artem. 2° Ars, sicut natura, agit ex
aliquo praesupposito : natura scilicet nihil ex nihilo educit
sed solum immutando materiam praeexisten'em ; ita ars sui
operis materiam praesupponit, quam immutat et immutando
ad aliquid superius evehit. 3° Ars, sicut natura, ordinate pro-
cedit, nempe fini intento congrua coaptat média. 4° Ars sicut
natura, débet agere propter finem et in finem tendere ; undo,
sicut habetur monstrum cum natura a fine deficitita peccatum
inducitur cum ars a fine deviat.
lem.
ARTIGULUS PRIMUS.
RE LEGIBUS NATURJE.
possunt dici mira in actu vel mira in potentia, sed etiam mira-
ula, quasi habentia in se admirationis causam.
Jam vero factum simpliciter insolitum débet esse, non solum
praeter aliquem ordinem particularem, sed etiam prseter ordi-
nem universalcm naturse ; pariter causa simpliciter occulta
i la dicitur quse est invisibilis, non solum sensibus, sed etiam
omnï intellectui creato vel creabili. Causa autem hujusmodi est
Deus, cujus essentia est secundum se omni intellectui creato
vel creabili impervia. Consequenter de ratione miracnli est ut
a solo Deo fieri possit.
ARTICULUS PRIMUS.
VII. — De fine cui. Finis cui ultimus est Deus, finis cui
1
proximus est creatura intelligens. Probatur breviter. Finis cui
est persona cui finis qui attribuitur. Sed persona cui inten-
ditur finis qui ultimus, seu gloria Dei, est ipse Deus ; et persona
cui obtinetur finis proximus, seu félicitas creaturse, est creatura
rationalis. Ergo finis ultimus cui est Deus ; finis autem proxi-
mus cui est creatura intelligens vel rationalis.
E U G O N — P H I L O S . N A T . I, P. — 2 0 .
30(i PHILOSOPHÏA NATURALIS, I. P . TRACT. III. Q. III
PROLEGOMENA
TRACTATUS PRIMUS
QUJESTIO PRIMA
ARTICULUS PRIMUS
ARTICULUS SECUNDUS
ARTICULUS TERTIUS
De pantheismo.
QUJESTIO SECUNDA
ARTICULUS PRIMUS
ARTICULUS SEGUND US
ARTICULUS TERTIUS
ARTICULUS QUARTUS
ARTICULUS QUINTUS
QUJESTIO TERTIA
De mundi duratione
ARTICULUS PRIMTJS
ARTICULUS SECUNDUS
ARTICULUS TERTIUS
TRACTATUS SECUNDUS
DE MUNDO QUOAD CAUSAM MATERIALEM E T FORMALEM
QILaSSTIO PRIMA
De principiis corporum constitutivis in commuai
ARTICULUS P RI M US
ARTICULUS SECUNDUS
ARTICULUS TERTIUS
ARTICULUS QUARTUS
QTLffiSTIO SECUNDA
De prineipiis corporum constitutivis in spécial!
ARTICULUS PRIMUS
De materia prima.
ARTICULUS SECUNDUS
De forma substantiali.
ARTICULUS TERTIUS
De composito naturali.
ARTICULUS QUARTUS
Plura enucleantur scitu necessaria ad completam hylemor-
phismi intclligentiam.
I. Ratio articuli. — II. Generatio. — III. D e olcmcntorum pcrmanenlï&i
in m i x t o . — IV. Conclusio: In compositis chimicis, seu mixtis, elemenle-
neque actu formaliter, ncque in mera potentia, sed in virtute réma-
nent. — V. Solvuntur difficultates. — VI. De causis generationis. —
V I I . Alteratio. — VIII. Motus localis. — I X . An generatio essentialiter
distinguatur ab alteratione. — X . Conclusio : Generajio non est mers
resulLantia alterationis, sed substantia gencrata producitur per v e -
ram efficientiam, distinctam ab efficientia qua ipsa qualitas per alte-
rationem producitur. — X L Quaenam sit causa effleiens generationis*
— X I I . Quomodo ultima dispositio concurrat ad generationem —
X I I I Ultima dispositio non concurrit in génère causas efficientis, —
X I V . D e termino generationis. — X V . Prima conclusio : Terminus quï>
seu adaequatus, generationis, non est sola forma, neque compositum-
e x materia et forma, sed suppositum. — X V I . Secunda conclusio z.
Compositum physicum est terminus quo totaiis ; forma vero substan-
tialis est terminus quo partialis. — X V I I . Tertia conclusio : Proprieta-
tes sunt terminus secundarius generationis 15£>
ARTICULUS QUINTUS
QTLaSSTIO TERTIA;
De corporum proprietatibus
ARTICULUS PRIMUS
De ipsa quantitate.
I. Definitio quantitatis. — I I , Quasstiones. — I I I . Prima conclusio Î
420 INDEX RERUM ANALYTICUS
Quantitas veram objectivitatem e t realitatem habet. — IV. Secunda
conclusio : Quantitas est accidens a substantia corporea realiter dis-
tinctum. — V. Altéra quœstio. — VI. Tertia conclusio: Substantia cor-
porea secundum se et independenter a quantitate omni caretparte inté-
grante, sed simplex est et indivisibilis. — VII. Solvuntur difficultates.
— V I I I . Quarta conclusio : Propria e t essentialis ratio quantitatis est
extensio partium in ordine ad totum, seu habere partes extra partes,
id est,par tes quarum una non sit alia et una sit extra aliam. — I X .
Corollaria. — X. Solvuntur difficultates. — X I . Quantitati proprium
est non habere contrarium, non suscipere magis et minus, fundare
rerumœqualitatemetinœctualitatem. . 174
ARTICULUS SECUNDUS
De continuo.
ARTICULUS TERTIUS
De loco.
L Falsae notiones loci. — IL Arîstc lelica definitio loci. — III. In quo prse-
dicamento sit locus. — IV. Divisio loci." — V. Proprietates loci. —
VI. UJ)i. — VIL Quot modis aliquid possit esse in loco.— V I I I . Qua3-
nam habeant proprie ubi.— I X . A n duo corpora possint eumdem locum
occupare. — X. Conclusio : Etsi corpora sint naturaliter impenetra-
bilia, fieri tamen divinitus potest u t plura corpora eumdem simul
locum occupent. — X L Solvuntur difficultates. — X I I . Quid sit pro-
INDEX ftERl'M ANALYT1CUS. 321
prie impenetrabilitas. — X I I I . An idem corpus possit esse simul in
pluribus locis. — X I V . Trima conclusio : Multilocalio in secunda ai
tertia acceptione sumpta nullam involvit repugnantiain, — XV. Se-
cunda conclusio : Absolute implicat idnin corpus esse in pluribus locis
circumscriplive. — X V I . .Solvuntur difflcultates 193
ARTICULUS QUARTUS
De spatio et vacuo*
ARTICULUS QUINTUS
De duratione in communi.
De tempore.
ARTICULUS SEPTIMUS
De corporum qualitatibus.
QU4SSTI0 QUART A
De principio individuationis
ARTICULUS PRIMUS
ARTICULUS SECUNDUS
TRACTATUS TERTIUS
QUJESTIO PRIMA
Quid sit natura
ARTICULUS PRIMUS
De natures notione.
ARTICULUS SECUNDUS
De mata*
ARTICULUS TERTIUS
De arte et violentia
I. Utrum ars possit efficere opéra naturae. — II. Prima conclusio : Ars
sumpta pro forma artificiali opéra naturalia nullatenus efficere potest.
— III. Secunda conclusio : Ars sumpta pro habitu artis, seu, aliis ver-
bis, artifex rationalis agens beneficio artis, non potest virtute propria
et immédiate efficere opéra natura?, bene autem médiate et virtute na-
turae, applicando activa passivis.— IV. Explicatureffatum : Arsimita-
tur naturam. — V. Quomodo natura artem superet. — VI. Quid sit
violentia. — VII. An Deus inferre possit violentiam suis creaturis. —
VIII. Conclusio: Deus in quantum motor universalis non potest violen-
tiam inferre ; bene autem si operari intendat ut particularis motor. 272
QU^ESTIO SECUNDA
Quomodo regatur natura.
ARTICULUS PRIMUS
De legibus naturse.
I. Quid lex natura\ — II. Quomodo distinguantur lex, ordo, cursus na-
tura?. — III. Prima conclusio : Existunf. in mundo leges physicœ. —
IV. Secunda conclusio : Leges physicœ absolute et simpliciter sunt
contingentes; hypothetiec tamen et secundum quidnecessariœdicendœ
sunt. — V. Terlia conclusio : Nécessitas legum metaphysicarum ea est
quœ numlla patiatur mutationem et exceptionem ; nécessitas vero
legum physicarum non excluditomnemexceptionemautderogationem.
— V. Quœ sit divisio legum physicarum 277
INDEX ranUM ANALYTICU5. 325
ARTICULUS SECUNDUS
De natura miraculi.
ARTICULUS TERTIUS
QU-ZESTIO TERTIA
Ad quid sit natura
ARTICULUS PRIMUS
ARTICULUS SECUNDUS
TRAITÉ DE PHILOSOPHIE
Par Gaston SORTAIS, S. J., ancien professeur de Philosophie
CINQUIÈME ÉDITION R E V U E ET
e e
A U G M E N T É E (rfU 13 OU 16 mille)
«Le P. SORTAIS est très avantageusement connu, surtout par
son Traité de Philosophie, devenu classique dans une foule d'éta-
blissements, » (Ami du Clergé, 3 mai 1923, p. 280.) Il vient d'en
publier une nouvelle édition soigneusement remaniée et considé-
rablement accrue (1925).
Un soin particulier a été donné, comme de juste, à l'exposition
des doctrines scolastiques et à l'examen des questions actuelles. Le
Chapitre préliminaire offre une belle synthèse de l'ouvrage et en
indique l'idée dominante : « Les Docteurs chrétiens ont compris
que la réalité ne va pas sans actualité, par conséquent sans acti-
vité : Ens ei agens convertuntur. » Être, c'est agir.
L'activité de l'être, tel est le principe directeur de ce TRAITÉ.
En PSYCHOLOGIE, on considère successivement l'activité sen-
sible, l'activité intellectuelle et l'activité volontaire. La LOGIQUE
trace à l'activité de l'intelligence les règles à suivre pour atteindre
le vrai ; la MORALE trace à l'activité de la volonté les règles à
suivre pour pratiquer le bien; l'ESTHÉTIQUE trace à l'activité
de l'imagination créatrice les règles à suivre pour réaliser le beau.
La MÉTAPHYSIQUE GÉNÉRALE, qui est la science des pre-
miers principes, traite de l'être envisagé d'une façon abstraite.
La MÉTAPHYSIQUE SPÉCIALE, qui a pour objet la nature
intime des êtres et principes réels, étudie la matière, principe des
phénomènes corporels; l'âme, principe des phénomènes psychiques;
Dieu enfin, l'Être nécessaire, Principe des principes et Cause des
causes. Ce traité s'inspire donc du réalisme d'Aristote, de saint
Thomas et des Scolastiques.
T O M E I. — Introduction. Psychologie. Logique. Un volume
in-8 de xxxni-876 pages.
T O M E II. — Morale. Esthétique. Métaphysique. Vocabulaire
philosophique. Un volume in-8 de xvi-984 pages.