You are on page 1of 6

DE “BARBARIS” DISPERDITIS

Qua quidem causa hic his in foliis Latinitati vivae vivacique dicatis quaedam (etsi
admodum humilia) de illo venerandae memoriae magistro Arcadio Avellano apud
gentes divulgare velimus, nihil est quod quisquam miranter percontetur. Omnibus
enim satis notum est qui quantusque ille fuerit linguae Latinae ac Latinitatis Vivae
fautor, nisi forsan primus quoque “modernorum” (ut ipse dicere consuevit)
latinistarum vivorum. Nam est mihi prorsus difficile mente alium fingere hominem
qui ante ipsum Avellanum (natu Hungarum, adoptione Americanum, sponte
Romanum, cultura Europaeum) methodum linguae Latinae docendae vivam
temporibus hodiernis in plagas invexerit Europaeas Occidentalesque (et Americanas
profecto): Avellanus quidem primus, saeculo XIX exeunte, illum cursum methodo
vivae innixum magno cum labore exaravit, cui nomen est Palaestra, cuiusque quoque
exemplum, inter alia, procul dubio secutus est Ioannes ipse Oerberg.
Totam solidamque sui ipsius vitam Arcadius Avellanus linguae Latinae methodo
viva docendae eiusdemque incremento penitus devovit, quam ad rem patrandam
etiam folia vel periodicum Latinum condidit ac divulgavit sub titulo Praeco Latinus.
Id fuit primum quidem periodicum Americae septentrionalis Latine exaratum ac
divulgatum necnon Latinitati vivae dicatum, quod multos per annos in prelum dari
perrexit, etsi vario autem cum successu.
Quodam vero ex numero hvivs folii partem symbolae (hodie “editorialis” dictae),
quae ab Avellano ipso conscribi consuevit, excerpere uoluimus et REFUSI in
eandem irrepsis emendare, quibusdam autem nostris praepositis commentatiunculis,
quae lectori benigno usui frugique fore speramus.
Hac in editoriali argumentum usitatissimum ac latinistis vivis eo
pervulgatissimum, quod quam maxime linguae Latinae provehendae referat, tractatur,
id est de statu litterarum Latinarum in ludis docendarum, quae, ex ipius Avellani
uerbis, horrendis in condicionibus uersantur, utpote quarum “educatores Americani
eo fere modo sentiunt in praesentiarum velut ii qui super prunas sedent”. Super
carbones insidunt magistri, carbones nimirum ardentes, qui eorum vitam (at una
linguae quoque Latinae) in perniciosum extremumque adducant periculum se igne
penitus concremandi. Avellanus loquitur de sui temporis quidem condicionibus,
amplius quam centum ante annos, quae tamen condiciones nullo fere modo a nostris
diversa nobis videri queunt. Nam iuxta Arcadii illius verba, nulla rerum publicarum
praefectis est norma “centralis”, quae gubernaculum sit magistris rem perquam
arduam aggressuris; singuli ludorum praesides huc illuc sine more ordineque
pervagantur, nulli innixi (uti iam diximus) clauo firmo solidoque, quod per
immensum iactatissimumque educationis mare viam tutius dirigat (hinc mihi quidem
in mentem uenit illa hodierna regula in Italia uigens de “autonomia” uel libertate
scholastica, qua uero minimis praebitis navitatis magistrorum lateribus angularibus,
ceterum licet praesidibus magistrisque plus minusue quicquid ipsis libeat de pueris
educandis facere); en igitur, nulla data solida centralique norma quoad discipulorum
doctrinam disciplinamque, plurimum valent vanae vacuaeque sententiae et opiniones
populi imperiti (sit venia verbo), quibus et rerum publicarum praefecti et ludorum
praesides et magistri uehementer atque perpetuum iactantur, ueluti maris feruentioris
undis continuo uerberantur, dum populo undique obstrepenti denique satifaciant;
augentur impensa publica (quod solum edepol hodie fortasse nondum accidit!),
comminuuntur autem discipulorum profectus, aridi atque immaturi colliguntur
fructus, taedium iuvenibus maximum (et merito!) ingeritur, “nec praeceptores, nec
discipuli proficiunt”.
Hae sunt vero condiciones quidem nefariae quas inter continuo periclitabantur
simul magistri, discipuli, lingua ipsa Latina illis uero Avellani temporibus Noui
Eboraci conuersantis.
Nos autem maximopere admiramur quam illae similes pareant nostris hodiernis
ludorum atque educationis iuvenum condicionibus. Hodie enim quoque – immo
maxime hodie – nullum in scholis offendi uel reperiri potest germanum ac firmum
disciplinarum ordinandarum gubernaculum, nulla sana et germana studiorum ratio,
cui magistrorum navitates suos erga discipulos innitantur; omne genus deliramentis
scatent academiae uniuersitates fontes scientiarum necnon centenis paedagocicis
opinionibus atque educationis systematibus se ipsa in altum extollentibus, quorum
aliud alio penitus contradicunt, aliis etiam innumeris invicem doctrinis innixa. En
igitur illa omnibus satis superque nota “autonomia scholastica”, qua fretus suum
quisque exemplar persequitur magister, ab aliis longe distans: nobis crede (operam
enim linguae Latinae Graecaeque docendae in lyceis satis per temporis enavavimus),
eiusdem disciplinae (puta litteras Graecas Latinasve) nusquam a duobus magistris in
duobus scholasticis conclauibus eodem in aedificio positis eandem methodum
offendes adhibitam! At cum primum eiusdem gregis discipuli magistros aliqua
immutaverint causa, ecce ipsorum pessimi extolluntur, olim optimi in ima
detruduntur: nota quondam IX punctis constans extemplo vix in VI uertitur; IV
magici forsan carminis gratia ecce pallium numeri VII induit! Nihil rectum, nihil
stabile, nihil veri certique speciem discipulis referens! Dii boni! Ubinam gentium
decessit illa, quae nos liberos facere promisit, veritas?
Denique igitur in tali rerum statu sese in quaestionem – eodem fere modo quod
Avellanus noster narrabat - ingerit populus (quem liceat nobis harum disciplinarum
fere semper imperitum appellare), huc illuc et praesides et magistros indesinenter
agitans suis quam diuersissimis maximeque infirmis opinionibus; nihil autem mirum,
ut uerbis ipsius adhibeamus Avellani, “si cives rerum talium pertaesi” - ac nihil veriti
magistris quondam tributam auctoritatem nunc demum penitus labefactatam -
“indagare quaerereque incipiunt quonam hae summae convertantur”: nullum iam
manet vestigium – magistrorum quidem praesidum academicorumque saepe ipsorum
culpa – doctrinam erga humanitatemque reverentiae, omnia ab omnibus sine ullo
discrimine in dubium vocantur, in causam aguntur atque totus educationis status sub
populi scrutinio pensatur iuxta quaestus et pecuniae et oeconomiae leges (nostrorum
temporum vere contumaces reginas!), quae quidem hodie – sicut et antea semper –
quicquam praeter se ipsas ne flocci quidem faciunt.
Tunc autem, sicut pergit in sua editoriali Arcadius ille noster, ecce ephemerides
quotidie ac pressim de quibusdam pruriginibus (ut eas Avellanus ipse vocat) in
compagine scholastica inventis conqueri incipiunt, de rebus iuvenum studio indignis
habitis inutilibusque querelas crebro edunt: quas inter prurigines locum quis obtinet
principem, nisi profecto lingua Graeca et Latina, una cum “mathesi superiori” necnon
musica et artis disciplina? Quin immo totus humanitatis cultus e fundamentis penitus
eruitur; discipuli aris Divae Utilitatis iucundo animo voventur.
Quod autem suis quidem temporibus lamentabatur Arcadius ille, nobis magis
magisque hodiernorum rerum statui assimilari videtur, ubi in dies amplius evanescit
illius cultus humanitatis, quae fundamenta struxit radicesque imam in humum protulit
historiae societatisque Europaeae longum per saeculorum decursum; idem prorsus
evenit quod iam pridem denuntiavit Avellanus: “scientiae humaniores et solidae
obiter tanguntur, omnia quae in triviis declamantur, ut voice culture, in scholas sine
mora adoptantur”, sed praesertim linguae et Graeca et Latina solidae inutilitatis –
usquam mehercule antehac inauditum! - incusantur, opprobriis omne genus obruuntur
et quae olim dominae fuerunt gentium, nunc demum humi iacentes “ubique terrarum
ad nausaeam teruntur”.
Haec est quidem miserrima atque maxime indecora pictura a nostro Avellano
perquam vividis coloribus –quorum loco illius quidem sunt verba – in Praeconis
Latini foliis conficta. Cui tamen introductio quaedam ab ipso Arcadio praeponitur,
quae satis nobis uidetur curiosa atque hominum linguae Latinae studiosorum notitia
maxime digna. Hic enim aliqua verba Latine versa referuntur illius aegyptologi
Britanni, cui nomen fuit Flinder Petrie, qui verum contionem habuerat coram
Societate Britannica Scientiarum Provehendarum.
Hac autem oratione ille vir rerum Aegyptiacarum peritissimus vehementer ac sine
ullo formidinis vestigio Britannos incusavit, quod suos mores suamque culturam in
populos peregrinos atque Europaeis maxime alienos inculcare conarentur, ipsos
superbissime deplorantes populos quod dictos mores minime retinere atque adoptare
cum successu valerent. Quae superba deploratio hero Petrie nostro quam
absurdissima videtur, cum mores et principia socialia culturaliaque Europaeorum
minime sint indoli populorum quam maxime nobis alienorum idonea, immo contra
ipsorum naturam evadere interdumque pugnare prorsus videantur. Id enim asseverat
Petrie ille (ab Avellano hic Latine versus) quod “mutatio nulla est legitima aut
benefica pro indole populi cuiusdam, nisi quae e conscientia atque naturali mentis
incremento manet et scaturiat; atque si obtrusio systematis peregrini sit nocivum
(sic), quam miserabilis sit, oportet, obtrusio systematis, ut est nostrum, quod est
maxime complexum, naturae contrarium atque artefactum, quod usquam fuerit
cognitum”.
Quaestio extat potissimum politica atque moralis, quae de colonialismo Britannico
proferebatur. Noster tamen Avellanus mirifice (oraculis quamvis silentibus) eandem
usurpat metaphorice, quacum statum quidem linguae Latinae docendae conferat atque
ita quodammodo enodet: ut enim impossibile est mores cuiusdam populi immutare,
nisi pro ueteribus consuetis nouos eodemque tempore eiusdem populi indoli aptos ac
quasi naturales suppetantur, ita uero nullo modo potest lingua Latina discipulis tradi
communicarique nisi methodo ipsi linguae (omnibus vero, dixerimus, linguis) quam
maxime idonea atque accommodata; ut omnia breviter unoque verbo expleamus,
methodo procul dubio naturali. Nullus populus systema morum culturaeque alienum,
immo quoad se artefactum in sese admittere potest, sicut Petrie noster asseveravit;
eodem quidem modo nulla lingua (minime quidem lingua, ut ipsa est Latina,
verborum et conceptuum sibi uni peculiarium ditissima) modo doceri potest non
solum sibi, sed omnibus quidem linguis alieno atque artefacto, sicuti paene idem
evenit de moribus populorum.
Hoc tamen hodie (verum iam dudm longissimum per annorum curriculum)
praecipue evenit, nescimus autem casune tantum an consulto: lingua Latina in
membra emortua dispertitur atque dilaniatur ac sicut corpus vita destitutum oculis
frigidis medicis chirurgicis subicitur, qui eam membratim et per frustula disiectam
perscrutantur; quod ante heri vigebat vivaci, nunc quotidie tandem in necem
extruditur et mera habetur prurigo, quasi populorum progressioni offendiculum.
Mentibus aliena reputatur (nisi modo – heu gratias agamus educationis scientiae
peritissimis! - nudum instrumentum ad mentis vires exacuendas) et, ut populis
“barbaris” a Britannis subactis contigit, in ipsam linguam Latinam nunc demum
“barbaram” ductam systema obtruditur suae naturae contrarium atque artefactum,
quod quidem ad mortem illam tandem inevitabilem adducet. At nos “tamen cum
complacentia sermocinamur de arcana disperditione barbarorum coram albis”...
EX PERIODICO PRAECO LATINVS
Vol. II, N. 1, p. 1
Philadelphiae, mense Octobris, 1859

MAG. Flinders Petrie Aegyptiarius celeberrimus, nuper coram Associationem


Britannicam (sic) Scientiarum Provehendarum disserendo, Britones omnesque alios
zelotas fulmine sensus communis in horrorem et consternationem coniecit. Verba
sua, ut et alii intelligant, Latine reddimus. “Possumus quidem” -inquit orator doctus -
“aliis populis imitationem quandam calvam et insensatam obtrudere, verum vitam
nonnisi suam enecabimus, quin in eius locum subsistentiam ullam plantaverimus.
Mutatio nulla est legitima aut benefica pro indole populi cuiusdam, nisi quae e
conscientia atque naturali mentis incremento manet et scaturiat; atque si obtrusio
systematis peregrini sit nocivum (sic), quam miserabilis sit, oportet, obtrusio
systematis, ut est nostrum, quod est maxime complexum, naturae contrarium
atque artefactum quod usquam fuerit cognitum; systema evolutum sub caelo
aspero, in medio populi durissimi, omnis prope sympathiae orbi, maxime sui
abnegantis atque machinantis inter omnes gentes orbis terrarum. Nos vero tentamus
systema istiusmodi, quod est productum conditionum extremarum, obtrudere
generibus minime evolutis expectamusque ut nostris legibus illogicis atque moralitati
nostrae inconsistenti implicite subserviant et obsequantur. Exitus est mors.
Mortuarium struimus vocamusque culturam ciuilem. Vix ulla gens est par oneri
gerendo, nos tamen cum complacentia sermocinamur de arcana disperditione
barbarorum coram albis”. In ulteriore cursu dissertationis haec observat: “Ars
exquisitissima, architecturaque nobilissima Mycenarum, cantus Homeri immortales,
commercium amplissimum aetatis aeneae spectabant ad populos, qui nunquam
legerunt aut scripserunt”. Veritates summae. Est in natura humana aliquid commune
cum bestiis, nisus scilicet substantiam debilioris deuorare eumque tyrannide
opprimere. Anglia imprimis (sic) sumat exemplum, quae debiliores, veluti Turcas,
Africanos, Americanos meridionales agitare et persequi non desinit, dum coram
Germanis et Russis agnum innocentem simulat. “Lupus est homo homini non homo”.

EDVCATORES Americani eo fere modo sentiunt in praesentiarum velut ii qui


super prunas sedent. Cum nullum sit gubernaculum centrale, auctoritates scholarum
longe lateque vagantur, fluctibus impetuum popularium huc et illuc iactati. Nulla
uniformitas, nullus ordo concinnus. Impensae scholarum incredibili modo
accreverunt, nec aedificia ad capiendas omnes proles sufficiunt. Summa quae hic
annue pro scholis publicis solis expenditur aequat $ 163.359.016. Massachussets
expendit $ 25 pro prolibus singulis; Neo-Eboracum $ 20, Pennsylvania $ 16, Carolina
autem merdiana tantum $ 2,05. Sumptus tamen hi quotannis crescunt, una quinta
prolium nihilominus omni schola caret, locus enim iis non suppetit. Praeterea nec
praeceptores, nec discipuli proficiunt.

QUID mirum, si cives rerum talium pertaesi indagare quaerereque incipiunt


quonam hae summae convertantur? Clamor inverecundus gloriationis de
magnificentia “systematis Ludorum Publicorum Americani” incipit sedari et
pallescere. Ephemerides conclamant de fads, quod Latine placet “pruriginem”
appellare. Prurigo talis est lingua Latina (in scholis popularibus Chicagini),
mathesis superior, linguae modernae atque musica. Scite! Verum sunt et aliae
prurigines in scholis Americanis, veluti Psychologia (sic dicta, hoc est farrago
quaedam anatomiae superficialis, legum hygieniae artefactae, absque ulla cognitione
anthropologiae aut ullae partis Metaphysicae), dein Civil Government aliaque id
genus, ut de Oeconomia Politica taceamus. Scientiae humaniores et solidae obiter
tanguntur, omnia quae in triviis declamantur, ut voice culture, in scholas sine
mora adoptantur, nec mirum si cives saniores contra deliramenta vaga praefectorum
arma capiant.

PERIODICA quaedam medica denuo agitant quaestionem linguae gentium. Inter


primipilos noster Dr. Archilleus Rose est denuo memorandus, ut linguae Graecae
propugnator. Nos quidem linguae Latinae patrocinamur, hoc tamen non obstat
quominus zelum suum digna laude celebremus. Nullus mehercule tantopere delirabit
ut linguam gentium necessariam non dixerit: sive sit ea Graeca sive Latina, quid inde
interest? Utraeque linguae ubique terrarum ad nausaeam teruntur. Ast quid ualet
lamentatio vana? Agamus! Sunt medici, iurisconsulti, agrimensores, religionum
ministri in omnibus consiliis educationis publicae. Agunto, aboleant methodos
antiquas, magistros linguae Latinae aut Graecae nescios submoueant. Adoptetur
PALAESTRA nostra Latina et Graeca, atque magistri accersantur harum linguarum
gnari: tum docti habebunt linguas gentium universas.

You might also like