You are on page 1of 1

Sermo in die Passionis Domini

Dominum nostrum, dilectissimi, eo consilio humanam assumpsisse


naturam saepissime dicitur ut caelestem homini promulgaret doctrinam, mores
solido conversationis exemplo indicare imitandos et miris portentis, divinae
scilicet visitationis indiciis, suam exhiberet originem. Quae tamen omnia
quominus vatibus aliisque divini muneris actores sint tribuenda, nihil videtur
divinam potentiam impedire, quippe quae veteris instrumenti ministros similia
pene agentes tanta potestate instruxit ut haud multum deesset ut paribus Domino
aequarent operibus.
Eo ergo Dei Filius in mundum est ingressus, quo non solum docendum et
visu digna agendum, sed patiendum esset ac moriendum. Tantam et talem
passionem quam hodierno die gestis in memoria recolitis conspicimus, ex
prophetis nemo, patriarcharum nullus, inter illustrissimos huius amplissimi orbis
homines ullo pacto aliquis perferre potest. Nostrae enim redemptionis opus tanto
pretio constare videbatur ut inde donum libenter esset oblatum unde maiestatis
fuit dolose sublatum. Igitur, Domini Nostri cruciatus, non solum Dei
benevolentis, sed Dei etiam suae maiestatis iniuriam patientis est donum, qui
cum nullam causam habeat solvendi (immo vero exigendi iure gaudeat),
semetipsum in redemptionis pretium ad mortem tradidit. Si qui liberaliter donat,
benevolentiam suam manifestat, qui tandem offensus, quid nisi dilectionem?
Ecce hodiernae commemorationis sacramentum, passio et dilectio in unum
coeunt consociant copulant: ex passione dilectio, passio ex dilectione nascitur.
Quibus visis, iam nullus est locus ut Pater horrendae saevitiae in suum
filium sit accusatus, neve huius saeculi dolores sive casu sive mérito in nos
irruentes desperati fugamus. Illic, carissimi, est amor, ubi et dolor. Quod si non
adsit amor, insustinendus fit dolor; dolor etiam si non adsit, non oritur amor.
Nunc, Domine, crucem tuam intueri neque horreo neque erubesco. Scio
quid, cur, quem ad finem eam pateris idque unum tantum spero ut tuis
consociatus affectibus meam crucem portare eundemque exitum post huius
saeculi aerumnas consequi valeam.

You might also like