You are on page 1of 3

epistulae respodendae

14 abr
Ioannes Raimundo suo s. d. p.
 
Maximo gaudio affectus sum, cum mente viderem viridem clivum, pinum ramos ad
caelum tendentem natabulumque caeruleum.Nam tam vividis verbis descripsisti ea, ut
sine difficultate perambularem illam regionem. Apud nos quoque flores eflorescunt solque
splendet splendidus. Sed non modo gavisi sum ver Romam intravisse et castellum
Guidonis, sed praecipue reverendissimum Patrem Carolum te velle accipere. Optimus est
vir et iucundissimus sacerdos. Cuius quidem scripserit Latinitatis quandoque profecturus
sis in Austriam, nunc sum curiosus. Nunc vero, mi Raimunde, ignoscas brevitatem meam,
sed mox ibo dormitum. Nam cras mane vadam ad urbem Monachium, ut pergam mea
studia linguae cum Graecae tum Latinae et theologiae. In universitate enim instat novum
spatium scholarum et excitato animo ibo illuc, quia nescio quid futurum sit. Alias plura
verba faciam. Sed noli dubitare quin precar Deum pro te proque tuis rebus. Scio animoque
certissimus sum te optime perfecturum esse symbolam Latinam. Optime igitur valeas!
 
Saludos cordiales
Ioannes

20 abr
Georgius cunctis amicis Neovivariensibus s.p.d.
Amicorum litteras ad me missas evolventi, etiam atque etiam legenti necnon ad eos, quos diligo,
rescribere volenti mihi, cù m altera ex parte nonnullis officiis iisdémque, ut probè scitis, quà m primù m
expediendis opprimar, consilium quoddam venit in mentem, scilicèt ut ad omnes vos, qui mihi cordi
estis, has, licèt brevissimas, dem litteras, quibus cù m de meo ergà vos animo, tù m de studiorum
meorum, quibus hic incumbo, certiores vos faciam progressû .
Quarta iam agitur ab eo tempore, quo Româ discessit atque in hanc terram tù nc temporis mirum in
modum frigidam reverti, hebdomas. Intereà , ut verum fatear, non omnia, quae volui, etià m ad finem
perducere potui – tamèn pulcherrimos egi dies paschatis festos, amico, cù m Pragae in arce
Vyssegradensi ê sacrosancto salutis fonte ablueretur, adfui, thesi meae, quoad per adiuncta rerum
animumque ob caeli mutationem sollicitum atque turbatum licuit, operam dedi atque etià m nù nc
eandem, immò in dies maiorem in eodem opere eo consilio colloco ingenii, quantulacú mque in me est,
vim atque operam ut omnia, quae debeo, universitatis studiorum amanuensibus summù m a.d. VI kal.
Iun. tradantur medió que mense insequenti corà m magistris defendantur.
Haec quoque est causa, ob quam, etsi litteris vestris valdè delector, multò rariù s singulis respondeo
potiú sque, ut nunc facio, catervatìm ad omnes epistulam dare malo, paucis scilicèt, quae singulis,
quorum litterae pervenêre, deputatae sunt, sententiis additis; etenim quotienscú mque me
transcribendo, legendo, scribendo nimiù m quantù m fessum esse sentio, plerú mque non epistulas
scribo, sed aut forìs per silvam, quae adiacet in quâque, quamvis Pragae sitâ , hinnuli, phasiani, sciuri,
aves suavè canentes vivunt, inter arbores, quae his ipsis diebus frondibus vestiri incipiunt, curro aut in
loco quodam remoto ea, quae memoriae mandare soleo, repeto nová que addisco, velut carmina, quae
vos omnes non dubito, quin memoriâ iam apprimè benè teneatis, quaéque non modò animum meum
mirabilem in modum delectant, sed etiam nonnihil emolumenti ad pericula quoque futura afferunt.
Nù nc verò ad opus, mi Raimunde, mihi redeuntum est. Attamèn, antequà m huius epistulae finem
faciam, pro epistulis electronicis ad me missis gratias tibi agere velim necnon ex gaudio tuo, quod tam
pulchrè tá mque dignè paschatis festa egisti necnon posteà illam chartulam accepisti, conceptum
gaudium exprimere.  Attamèn, dic mihi, quonam modo fieri possi, ut amici obliviscar? praesertim cù m
de Lupercalibus Bohemicis, quae hoc anno vix celebravi, agatur. Equidem, ut suprà scripsi, iam satìs
sum thesi conscribenda fatigatus, etenìm multa, immò plurima adhù c restant scribenda, quà m ob rem
vix tibi, amice, nù nc in tuâ thesi legenda emendandá que ferre possum opem, cù m ipse viribus ac
tempore caream. Attamèn non dubito quin etià m alii in academia sint amici qui libentèr te adiuvent,
cù m ipse, variis districtus negotiis, id facere nequeam. Bene vertat, amice! Bene vertat utrique
nostrum! Te nù nc unâ cum ceteris omnibus benè valere iubeo necnon, ut etià m in studiis, hô c, quod
superest, tempore sine ullâ difficultate progrediamini atque proficiamini, ex animo vobis opto omnibus!
Dedi ex urbe Praga a.d. XII kal. Mai. anno MMXIII a partu Virginis

17 may
Salve, mi bone Raimunde!

ob moram quam, ut litteras a me acceperis, passus es, veniam


tuam peto. 

Non multum temporis suppeditat ut scribam, sed quod iam diu non locuti sumus, visum est mihi
aliquid scribere quo scias meas res. 

Bene valeo. Non iam studeo ut fiam magister. Parum curae et diligentiae
in hac re habui. Multum melius erit, si pueri puellaeque habebunt magistrum
qui vere curat de rebus docendis!

Nunc ipsum igitur quaero munus hic et illic. Fortasse ibo ad urbem Canberram ut videam quomodo
homines regant rem publicam.

Quid aliud? Lego paulum de vita operibusque divi Michaelangeli Buonaroti, 


quantaque diligentia et arte confecerit signum David Florentiae, Plateam Capitolii, etc. 

Lego quoque paulum ex operibus Ciceronianis. Modo legi locum in quo


Cicero iterum narrat fabulam Prodici de duabis viis Herculi patentibus, 
videlicet "Virtutis" et "Voluptatis". Unde statim venit mihi in mentem illius
diei cum nos, una cum nostro Sebastiano, fecimus pauca verba coram condiscipulis de eodem
sophista praeclaro. 

Sed tu, quid novi, amabo te? Quid facis, legis, sentis? Mittas epistulam
haec omnia continentem!

Da pro me salutem nostris amicis Academianis. 

Valeas optime!
Petrus Australianus

5 jun
Heu! heu!,
 
Scio, quis id fecerit. Umbra eius rei cupabilis est, scilicet umbra errandi... Ilicet Tibi iterum nuntium
mitto, hoc tempore una cum appendice!
Quando Vindobonam petis, id oppidum proprius Cracoviam est et certe Te cum Ivona visitabimus,
sane si vis ;) Nunc plus non scribam, sed fortasse possumus litteras saepius facultatis emendandae
causa permutare? Si vis et tempus habes, potes mihi sicut magister aliquid opus mandare et postea
corrigere? Quid putas?

11 jun
Salve mi optime Ramon,
nihil praeter antiqui verbis poetae mihi scribendum est :  veniam
petimusque damusque vicissim ;) Bene scio te hominem industrissimum
impigerrimumque esse, quamobrem intelligo multis rebus te opperitum
esse ;) Ispe iam hunc textum converis et non sine laude (si possum eo
modo dicere...), quia Femina, quae eam translationem debebat, mihi
dixit se delectata esse. Ergo ego quoque laetor ;)
Tu certe omnia de commentario Calcidii comprehendisi?

Cura, ut valeas

Tuus Victor

17 jun (hace 1 día)


Lukas Raymundo amico s.p.d.
   Cum mihi adempta sit amici mihi carissimi ,fato officioque Roma profugus in Bohemiam, quae
longe inter cetteras urbes antecellit,praesentia, cumque mitigandum absentis praeclari comitis
desiderium sit, tum, etsi alligatus variis muneribus officiisque, quae erga reversos domum homines
impedire solere reor, epistulam, qua velim meas cogitationes Tibi eloqui tecumque laeticiam meam
partiri, mitto et non modo ob firmandam amicitiam, cuius quam maximo existimo ennarare verbis
non possem, sed etiam secundum paraphrasin illius praeclari philosophi Baconi sententiae:
                        Res secundae multiplicantur resque partiendo diminuuntur,
tibi conscribere instutui.
   Item igitur a certa spe teneor, ut etiam tu mihi describas id, quod animum tuum
constringit,quodque feliciorem reddat adque maiora sublevet!
Ob illam causam mihi in mentem venit,cum meminerim nos de hac re locutos esse, me Tibi debere
inscriptionem cursualem mittere,haec igitur est:
                         Lukas Pavelka
                         Havlickova 373, Zlin-4
                         76302,Czech republic
   Item Inscriptionem invicem illius programatis nomine Skype velim a Te postulare, ut partiamur non
solum epistulas,quas et scribere diligo et accipere cupio, etiam vero ut magis viva voce coloquamur
sermonesque nostras fruamur.
   Non mihi visum est ad epistulae finem appropinquare nisi litteras exhortationesque Tibi
mandarem ut flammam perpetuam in nobis excitemus retineamusque.
   Colleas artes mentemque liberum,quod tam proprium homini mihi esse videtur,qua mente non
solum distamus ab ceteris animantibus, sed etiam ne forte incidamus in fortunae regnum,caecae
reginae hominum artibus ingeniisque expertium,quae discrimen optime cernitur apud Graecos
τεχνη και τυχη.
,,Et ea quae subter hummum sunt et ea quae supra caelos sunt, ut aiebat Pindarus, contemples et
subinde renoves revocesque sinciriter omina incerta infirmaque in dubium et tamquam Socrates et
e terra et e caelo in domos hominum reducas tuam philosophiam.
His verbis finem epistulae meae attigi,amice,nonnulla tamen ommisi, nonnulla vero litteris mandare
possum.
Valeas amice et cuncto animo infinita spe ut inter nos mox videamus teneor,
Lukas,
Pragae, XVII. Die mensis Iunii praeclara mente epistula conscripta atque missa

You might also like