You are on page 1of 1

«Intra, amabilis lector, quadam nocte in quietem obscuram Colegii Sancti Isidori,

in oppido ‘Leone’ (Hispaniae); audi spiritum lentum arcuum ex lapidibus


factorum; spira pulverem invisibilem situm in templo hominum precantium ante
mille annos, relicum in silentio antiquo; et dic verbum, unum tantum, non refert
quod verbum sit... Verbum, apud Christianos, est omnia: Verbum –quo Deus
Israelis dedit vitam omnibus rebus et quo manifestus est creaturis suis omni
tempore– in Christo factum est caro et sanguis, ingrediens in spatium et tempus,
sicut homo unus et sine pari: fit risus, fletus, dubium, ira et certitudo. Propter
fidem, quisque christianus intellegit verba cotidiana –ipsa quibus utitur cum ridet,
plorat, dubitat, irascitur vel credit– esse viam brevissimam qua pervenire potest ad
ambitum divinitatis. Inde oportet credere ut homo veneretur et admiretur sine fine,
quoniam factus est animans vivum, praeditum oculis et manibus; tenerum, sed
quod potest irasci vel saevire. Unde oportet aperiantur aures cordis ut homo
audiat eam suavem vocem. Itaque praecetum evangelicum est loqui clare et
aperte.»

[Introductio libri c. n. est ‘Etymologiae sive origines’ Isidori Hispalensis Episcopi,


Domus Editoria: Classici UTET, Vol. Primum, p. 9. Introductionem scripsit ‘Angelo
Valastro Canale’]

You might also like