You are on page 1of 1

Raimundus Ioanni carissimo salutem in Domino dicit

Veniam in primis, ob longissimum intervallum temporis transactum, a postremis


litteris, quas duobus ferme abhinc mensibus a te acceperam, sincere peto; fateor
tamen iam dudum tibi responsum mittere voluisse nec umquam tui praeteritis
diebus oblitum esse. Ceterum hodie cogitanti mihi bonum vissum fuit nullum
alium diem praeterire priusquam responsum mitterem; sunt enim, ut procul dubio
suspicaris, multae res mutatae, de quibus iam iamque dicturus sum.

Quid primum? Omnium primum te certiorem facere velim de loco ex quo has
lineolas exaro; etenim Dei auxilio ac quorundam aliorum amicorum, tandem
Vindobonam perveni! Ita est, mi care Ioannes; in Sanctae Crucis monasterio, apud
monachos Cistercienses, versor inde a die vicesimo quinto huius mensis. Iter vero
cum duobus Neovivariensibus discipulis, quorum alter Nicolaus Germanus, alter
Aquila Batavus est, d. XXI suscepi, Romāque Florentiam primum pervenimus, tum
Florentiā Venetias, denique vero Venetiis Vindobonam, vel potius Wienerwald, ubi
bene acceptis sumus. Amici mei modo pernoctaverunt et die insequenti profecti
sunt in Germaniam, ego autem mansi et nunc quaerimus locum ubi habitare
possim. Proximis epistulis plura de his rebus tibi quidem narrabo.

Forsitan mente fingere iam possis sensa necnon animi mei adfectus! Omnia sunt
nova! Stupeo quōcumque me vertam, ob pulchritudinem monasterii et
benevolentiam ac fratrum monachorum caritatem! Saepissime his diebus in meis
precibus me interrogo quare Deus hucusque me pervenire siverit nec mirari desino
ubi videar mihi cum his monachis versanti superavisse, Dei gratiā, fines, id est
metas, quos olim mihi ipse proposueram. Verissimum mihi videtur illud Horatii:
Nil mortalibus ardui est: caelum ipsum petimus. Praeterea iam bonas amicitias excolere
coepi cum Sanctae Crucis Universitatis Studiorum discipulis et quibusdam huius
vici incolis. Gradatim linguam ac sermonem Germanum exercere incipio, post
aliquot menses Germanice, si mihi licebit, tecum loquar.

Nunc huius epistolii finem faciam sperans mox rusus me tibi scripturum esse, ut
de meis negotiis atque otiis te certiorem faciam; interea valetudinem tuam
diligentissime cura, atque utinam cum habeas temporis paululum mihi de te
narres! Valeas in posterum!

You might also like