You are on page 1of 3

[E C.

PLINII CAECILII SECVNDI EPISTVLARVM LIBRO TERTIO]

1. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.

tempus exagere: vivere [1] Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam

quo (tempore) quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut

neminem magis in senectute, si modo senescere datum


datum est : conceditur
est, aemulari velim; nihil est enim illo vitae genere
distincte : disposite,
distribute distinctius. [2] Me autem ut certus siderum cursus ita

vita hominum disposita delectat. Senum praesertim:

nam iuvenes confusa adhuc quaedam et quasi turbata


indecet : dedecet,
indecorose est (cf. οὐ non indecent, senibus placida omnia et ordinata con-
πρέπει)
quibus (senibus) veniunt, quibus industria sera turpis ambitio est.

quin etiam : immo, potius [3] Hanc regulam Spurinna constantissime servat; quin

etiam parva haec – parva si non cotidie fiant – ordine


velut orbe circumagit cf.
certus siderum cursus [2] quodam et velut orbe circumagit. [4] Mane lectulo con-
circumagit: repetit
tinetur, hora secunda calceos poscit, ambulat milia

passuum tria nec minus animum quam corpus exercet.

Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur; si


interdum :aliquando,
nonnunquam
non, liber legitur, interdum etiam praesentibus amicis,

si tamen illi non gravantur. [5] Deinde considit, et liber

rursus aut sermo libro potior; mox vehiculum ascendit,


singularis exempli:
exemplum probae uxoris assumit uxorem singularis exempli vel aliquem ami-
praebet optimum

proxime: nuper, non longo corum, ut me proxime. [6] Quam pulchrum illud, quam
ante tempore
‘antiquitas’ exstat pro dulce secretum! quantum ibi antiquitatis! quae facta,
‘antiquis moribus’, ‘vitae
bonitate ac simplicitate’,
‘benevolentia’ quos viros audias! quibus praeceptis imbuare! quamvis

1/3
ille hoc temperamentum modestiae suae indixerit, ne

praecipere videatur. [7] Peractis septem milibus

passuum iterum ambulat mille, iterum residit vel se

cubiculo ac stilo reddit. Scribit enim et quidem utraque


utraque lingua: graece et
latine
lingua lyrica doctissima; mira illis dulcedo, mira sua-
lyrica (poemata)
vitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas

scribentis. [8] Ubi hora balinei nuntiata est – est autem

hieme nona, aestate octava –, in sole, si caret vento,

moveri: se exercitare
ambulat nudus. Deinde movetur pila vehementer et

diu; nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum

senectute. Lotus accubat et paulisper cibum differt;

interim audit legentem remissius aliquid et dulcius.


liberum est : licet
Per hoc omne tempus liberum est amicis vel eadem

facere vel alia si malint. [9] Apponitur cena non minus


frugi: Nomin. arc. (= frux)
hic ut adiectivus habendus,
nitida quam frugi, in argento puro et antiquo; sunt in
sicut ‘bona’ sive ‘benefica’
usu et Corinthia, quibus delectatur nec afficitur. Fre-
Chorintia (i.e. vasa)
quenter comoedis cena distinguitur, ut voluptates
sumit (i. e. cena)
quoque studiis condiantur. Sumit aliquid de nocte et
condire: mitigare, lenire,
suavius ac dulcius aliquid
reddere
aestate; nemini hoc longum est; tanta comitate con-

convivium trahere: convi- vivium trahitur. [10] Inde illi, post septimum et septua-
vium ducere, sive id agere
gensimum annum, aurium oculorum vigor integer,

inde agile et vividum corpus solaque ex senectute pru-

dentia. [11] Hanc ego vitam voto et cogitatione prae-


voto : cupio
sumo, ingressurus avidissime, ut primum ratio aetatis
receptui canere: sensu
militari, tubae sonitu
milites a proelio revocare
receptui canere permiserit. Interim mille laboribus

2/3
‘Conterere’ ponitur pro
‘consumere’, ‘absumere’
conteror, quorum mihi et solacium et exemplum est

idem Spurinna; [12] nam ille quoque, quoad honestum

fuit, obiit officia, gessit magistratus, provincias rexit,

multoque labore hoc otium meruit. Igitur eundem mihi

cursum, eundem terminum statuo, idque iam nunc

apud te subsigno ut, si me longius evehi videris, in ius

voces hanc epistulam meam et quiescere iubeas, cum

inertiae crimen effugere : inertiae crimen effugero. Vale.


incolumis, sine damno esse

▪ Vestricius Spurinna, poeta lyricus, Othonianae partis dux, quem iam miratus

est Plinius rememorans statuam ei dicatam in Epist. II, 7, 1: “Heri a senatu

Vestricio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut

multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam

denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus

istud sudore et sanguine et factis adsequebantur.”

3/3

You might also like