You are on page 1of 2

7/1/2020 Albertus Magnus - Opera Omnia

Alberti Magni • Opera Omnia • t. XVI


Metaph. • VIII • tr. 1 • c. 6

simplex sit ens secundum rem, tamen modi eius sunt


diversi. Est enim ens ipsum creatum primum, ante
quod non est creatum aliud, et quidam modus entis
est esse per creationem et non per informationem,
5 sicut determinatum est in LIBRO CAUSARUM. Et quoad
hos duos modos significat substantiam cum qualitate,
quia ipsum quod est in se, est sibi pro substantia, et
modus entitatis eius est pro qualitate. In nominibus
vero accidentium, quae simplicia accidentia signi-
10 ficant, sicut albedo et color et huiusmodi, ipsa natura
est pro substantia et modus eius pro qualitate. In
adiectivis autem nominibus substantia significatur
infinita, quae est suppositi, non illa quam habet
nomen pro substantia, quando dicitur nomen signi-
15 ficare substantiam cum qualitate, sed de hac hic non
intendimus.
Si autem obicitur in nominibus dei, in quibus vide-
tur significari substantia cum qualitate et sic in deo
esse compositio quaedam: dicendum, quod in deo
20 quidem nulla est compositio, sed diversitas modorum
significandi non repugnat simplicitati divinae. In
deo enim est vere suppositum divinum et natura
diversimode significata secundum diversitatem om-
nium attributorum quae deo attribuuntur. Et penes
25 istam diversitatem accipitur substantia et qualitas,
quam nomina divina significant.
Si autem aliquis adhuc instet et obiciat, quod si
nomen significat substantiam cum qualitate et ipsa
substantia significata per nomen sit nomen, videtur
30 significare substantiam cum qualitate; similiter autem
et ipsa qualitas nomine suo, cum sit nomen, videbitur
significare substantiam cum qualitate: et hoc ibit in
infinitum, quod est inconveniens. Adhuc autem vide-
tur secundum hoc substantiae esse substantia et qua-
35 litatis qualitas, quod intellectus refugit, quia est absur-
dum. Adhuc autem, cum substantia suo nomine signi-
ficet qualitatem, videtur nugatorie adiungi, quando
dicitur nomen significare substantiam cum qualitate.
Sed ad omnia haec et huiusmodi similia dicendum,
40 quod cum dicitur nomen quodcumque significare
substantiam cum qualitate, substantia, secundum
quod significatur per nomen, accipitur a qualitate
separata, et similiter qualitas separato intellectu acci-
pitur et distincto. Et ideo licet hoc nomen ‘substantia’
45 significet substantiam cum qualitate et similiter hoc
nomen ‘qualitas’, tamen, prout substantia significatur
in nomine, secundum quod est pars orationis, non
habet cointellectam sibi qualitatem. Et ideo non
proceditur in infinitum, nec est substantia substantiae
50 neque qualitatis qualitas, neque etiam nugatorie
unum coniungitur cum alio.
His ita praenotatis adhuc intelligendum est, quod
id quod significatur per nomen, id proprie est a quo
https://www.albertus-magnus-online.de/# 1/2
7/1/2020 Albertus Magnus - Opera Omnia
nomen imponitur, res autem supposita, cui imponi-
55 tur, significatur per hoc quod comparatur ad illud
sicut participans et illi substans. Appellatum autem
eiusdem rei nullo modo significatur per nomen, quia
cum appellata plurima sint et forte infinita et impor-
tata per nomen nisi potentia, oporteret, quod nomen
60 infinita significaret, quod est absurdum. Sed materia
non separata a potentia, sed sub potentia et actu
stans, hoc modo quo analogiam habet ad actum, hoc
etiam modo significatur per nomen, quando nomen
est nomen actus, ut est actus et perfectio actualiter
65 diffusa et continens compositum et materiam. Sic
enim significatur per modum concreti et non per
modum simplicis et abstracti, sicut homo et non sicut
humanitas. Et sic docuimus in ANTEHABITIS, quod
diffinitio formalis et materialis idem dicunt sub modo
70 differenti.
His igitur sic praeintellectis dicimus solventes quae-
stionem SUPERIUS inductam, quod nomen actus ultimi
sive ab actu ultimo impositum est in utrisque, scilicet
tam in forma quam in composito, sicut est hoc nomen
75 animal vel homo vel aliud tale. Sed non est utriusque
una ratione dictum, sed est utriusque sicut relatorum ad
unum et quorum unum analogiam habet ad alterum.
In omnibus autem talibus pro principio supponen-
dum est, quod id quod est causa nominis, est id cui
80 convenit nomen primo, aliis autem convenit per re-
spectum aliquem ad illud. Forma autem, a qua nomen
imponitur, est causa nominis, et compositum, quod
est natura, ad quam refertur diffinitio et cui nomen
ipsum imponitur propter actus et formae participa-
85 tionem, et illi per posterius et in secundo gradu con-
venit nomen; materiae autem analogiam habenti ad
actum convenit nomen tertio. Appellato autem non
convenit nomen diffiniti nisi per accidens. Haec enim
quae sunt materia et compositum, sunt et dicuntur ea,
90 sicut corpus et anima homo et animal, et corpus
physicum organicum potentia vitae utens dicitur
etiam homo et animal. Sed haec duo sunt et dicuntur
illa ad aliquid, hoc est ad actum, quem participant
relata. Et causa nominationis est, quia differentiam
XVI • METAPHYSICA Page : 397
URL: https://www.albertus-magnus-online.de/book_pages/view/593e3802-9ddc-4da8-b67b-26fbcfb8b858

https://www.albertus-magnus-online.de/# 2/2

You might also like