You are on page 1of 15

BELLVM VIRIATHICVM

TRANSLATVM AB APPIANI

‘DE BELLIS HISPANIENSIBVS’


WX
Iōannēs Paulus Ferdinandī Flūminis sīve Murgēnsis
modō Iōhannis Oerbergis composuit
additāmentum capitulī LI methodī LLPSI

Hoc opus consignatum est sub Creative Commons diplomate


BELLVM VIRIATHICVM
[Trānslātum ab Appiānī ‘Dē Bellīs Hispāniēnsibus’]

Lūsitānī bellum indīciunt


Lūsitānī duce Punicō sociōrum populī Rōmānī agrōs annō 155 a.C.

dēpopulātī sunt, fugātīsque Rōmānīs imperātōribus


Mānliō et Calpurniō, sex mīlia interfēcērunt, inter quōs M. Mānlius pr. a. 155
L. Calpurnius Pīsō pr. a. 154
5 Terentium Varrōnem quaestōrem.
Punicus saxō in caput vulnerātus moritur. In eius lo- annō 153 a.C.

cum suffectus vir cognōmentō Caesārās. Hic cum Mum- Caesārās -ae m

miō (quī cum exercitū Rōmā nūper vēnerat) commissō


proeliō victus fūgit, sed cum effūsō incompositōque in-compositus -a -um ↔ compo-
situs = īnstructus
10 agmine Mummius īnsequerētur, conversus novem mīlia conversus = reversus

cecidit, et praedā omnī castrīsque suīs receptīs, Rōmā-


nōrum castrīs est potītus et signa multa armaque dīri-
puit, quae barbarī tōtā Celtibēriā per lūdibrium circum- circum-ferre

ferēbant. Mummius quinque mīlia quae superfuerant


15 intrā vāllum exercēbat, nōn prius sibi in campum dēs-
cendendum statuēns quam mīlitum animōs recentī clāde vexillum -ī n

territōs cōnfīrmāsset. Cumque barbarōs observāsset cōn-fīrmāre = fīrmāre


ob-servāre = speculārī
praedae partem aliquam trānsferentēs, ex imprōvīsō ex imprōvīsō = subitō
adortus -ūs m < ad-orīrī
adortū, multīs interfectīs et praedam et vexilla recupe- recuperāvit = reciperāvit

20 rāvit.
Lūsitānī quī alteram Tagī rīpam incolunt, et ipsī Rō-
mānīs indictō bellō, Caucaenō ductōre Cuneōs, Rōmā- Caucaenus -ī m
Cuneī -ōrum m, gēns Lūsītāniae
nōrum subditōs, invāsēre eōrumque urbem amplam subditī -ōrum m (< subdere) =
quī diciōnī alicuius parent
Conistorgim expugnāvēre. Deinde trāiectō ad columnās Conistorgis -is f, urbs Cuneōrum

3
Herculis Ōceanō, pars Āfricam populārī, aliī Ocīlam 25
sub-sequī = īnsequī urbem obsidēre. Mummius subsecūtus novem mīlibus
peditum, equitum quingentīs, quindecim mīlia eōrum
quī agrōs vastābant occīdit, ex aliīs tam multōs ut Ocīlae
urbis obsidiō solverētur. Occurrēns etiam iīs quī praedam
āvertēbant : prohibēbant āvertēbant, omnēs ita dēlēvit ut nē nuntius quidem clā- 30
dis superfuerit. Ceterum praedam omnem quae ferrī
posset mīlitibus dīvīsit, reliquam diīs bellī praesidibus
cōnsecrātam incendit.
Hīs rēbus gestīs Rōmam reversus triumphāvit. Suc-
annō 152 cessor Mummiī, M. Atīlius, incursiōne factā septingen- 35
tōs Lūsitānōs interfēcit, excīsāque eōrum māximā urbe
Oxthracae -ārum f, urbs sitū ig-
nōtō (Oxthracās vocitābant) sīc vīcīna loca terruit ut omnia
vocitāre = vocāre
Vettōnēs -um m dēditiōne acciperet, inter quae nōnnūlla erant Vettōnum,
gentis fīnitimae Lūsitānīs. Sed Atīliō in hīberna profectō
īlicō (< in-locō) = statim omnēs īlicō dēfēcērunt et Rōmānōrum quōsdam subdi- 40
annō 151 tōs obsēdērunt. Quōs dum obsidiōne eximere properat
Servīlius Galba (Atīliō successor vēnerat) ūnō diē ac
ē-mētīrī -mēnsus = percurrere nocte quīngenta stadia ēmēnsus, in cōnspectum hostium
mīlitem: mīlitēs vēnit et nūllā interpositā morā mīlitem labōre viae cōn-
fectum in aciem ēdūxit atque hostēs fēlīciter quidem 45
īn-sequī = persequī fūsōs fugātōsque imprūdenter admodum est īnsecūtus.
lassitūdō -inis f < lassus -a -um Nam cum ob lassitūdinem sēgniter atque incompositō
= fessus
dis-sipāre = dispergere agmine sequerentur, barbarī eōs dissipātōs cōnspicātī
cōnspicārī = cōnspicere
ag-glomerāre = coniungere per vicēs requiēscere, in ūnum sēsē agglomerantēs irru-
ērunt et septem mīlia perēmērunt. Galba cum equitibus 50
Carmēlis -is f quōs circā sē habuit Carmēlim urbem fugā pervēnit, quō

4
et multī aliī cōnfūgerant. Quibus assūmptīs, collectīsque assūmptīs: coniūnctīs

sociōrum vīgintī mīlibus, in Cuneōs trānsiit et ibīdem


hiemāvit. hiemāre = hībernāre

55 Lūcullus, quī nūllō populī Rōmānī ēdictō Vaccaeīs ēdictum -ī n = quod ēdīcitur

arma intulerat, in Turdētāniā hiemāns, postquam Lūsitā-


nōs in proxima invāsisse intellēxit, dīmissīs fortissimīs proximum -ī n = locus vīcīnus

quibusque ducibus circiter quattuor mīlia occīdit. Eōs-


dem novīs cōpiīs irruentēs, circā Gādēs ad mīlle quīn-
60 gentōs fūdit; reliquōs, quī tumulum quendam īnsēderant,
obsēdit et īnfīnītam hominum multitūdinem cēpit. Dēni- annō 150

que Lūsitāniam ingressus carptim dēpopulātus est. carptim = multīs locīs

Galbae perfidia
Idem alterā ex parte faciēbat Galba, ad quem cum lē-
65 gātī vēnissent sēque dīcerent velle ea foedera fīrmāre
quae cum Atīliō, quī paulā ante dux bellī fuerat, pactī pacīscī pactum = condiciōnem
ferre, ex compositō postulāre
violārant, placidē quidem illōs excēpit fidemque dedit
simulāns sē eōrum vicem dolēre quod ob inopiam et la- vicem: cāsum, sortem
latrōcinium -ī n = latrōnum im-
trōcinia exercēre et bella gerere et foedera trānsgredī co- petus

70 āctī essent. “Nec enim” āiēbat “apud mē dubium quīn


īnfēcunditās -ātis f = sterilitās
agrī vestrī īnfecunditās et paupertās eō vōs ēgerit. Proin- < sterilis
paupertās -ātis f < pauper
de sī amīcī esse volueritis, inopibus dabō terram bonam inops -opis (< in-ops) = cui opēs
nōn sunt
et trēs in partēs dīvīsōs locīs ūberrimīs statuam.” Hīs
prōmissīs pellectī, relictīs suīs sēdibus eō frequentēs pel-licere -lēxisse -lectum =
blandiendō dēcipere
75 conveniēbant quō Galba iusserat. Igitur in tria agmina
partītōs dēscendere in plānitiem quam singulīs assignā- plānitiēs -ēi f = locus plānus

rat iussit ibique tantisper operīrī dum reverterētur. Dein- tantisper (dum) = tamdiū

de ad prīmōs accēdēns ceu iam amīcōs arma dēpōnere ceu = sīcut, velut

5
spoliāre (rē) = adimere (rem) imperat. Armīs spoliātōs vāllō circumdat. Postremō im-
quirītāre = clāmāre missīs aliquot virīs cum gladiīs omnēs trucīdat quirītan- 80
tēs et deōrum hominumque fidem implōrantēs. Eōdem
festīnātiō -ōnis f < festīnāre modō secundōs et tertiōs ingentī festīnātiōne dēlēvit
rē-sciscere = cognōscere (ali- priusquam dē sociōrum calamitāte aliquid rēsciscere po-
quid molestum)
perfidiam Lūsitānōrum tuissent. Sīc perfidiam ultus est, nōn ut Rōmānum de-
hūmānitās -ātis f < hūmānus cuit, Rōmānōrum hūmānitātem, sed barbarōrum dīritā- 85
dīritās -ātis f < dīrus
immānitās -ātis f = saevitia tem atque immānitātem imitātus.
Ēvāsēre tamen ex illīs paucī, inter quōs Viriāthus, quī
nōn multō post Lūsitānīs praefuit, ēditīsque praeclāris-
simīs facinoribus Rōmānōs multōs occīdit. Sed de iīs
memorāre = mentiōnem facere quae posterius gesta sunt posteā memorābimus. 90
Galba Lūcullum avāritiā superāns pauca dē praedā
mīlitī: mīlitibus mīlitī distribuēbat, pauca amīcīs, reliqua ipse interver-
inter-vertere = in rem suam con-
vertere, sibi retinēre tēbat; et quamquam Rōmānōrum dītissimus erat, tamen
in pāce ↔ bellī
mendācium -ī n = dictum falsum nē pāce quidem āiunt aut mendāciō aut periūriō absti-
periūrium -ī n = iūs iūrandum
violātum nuisse, dum rem faceret. Invīsus igitur omnibus et ad 95
iūdicium tractus, dīvitiārum praesidiō ēvāsit.

Viriāthus servātor Lūsitānōrum


annō 147 Haud multō post quōs Lūcullī et Galbae perfidia reli-
con-gregāre = cōgere, colligere quōs fēcerat, ad decem mīlia congregātī, Turdētāniam 100
incursiōnibus vastārunt. Adversus quōs Rōmā veniēns
C. Vetīlius, adductīs novīs cōpiīs et quae in Hispāniā e-
pābulātor -ōris m = quī pābulā- rant assūmptīs ad decem mīlia, cum in prīmōs pābulātō-
tur
rēs dēlapsus multōs necāsset, reliquōs in locum quendam
perīculum famis compulit, in quō manentibus famis, abeuntibus ā Rōmā- 105
difficultās -ātis f = rēs difficilis nīs grave perīculum imminēbat: tantum difficultātis in-

6
erat. Quāpropter lēgātīs ad Vetīlium cum rāmīs oleae
missīs locum ad habitandum petēbant sēque deinceps in
populī Rōmānī potestāte fore prōmittēbant. Vetīlius et olea -ae f

110 sē datūrum pollicēbātur et iam foedus pacīscēbātur, cum sē locum datūrum pollicēbātur
Viriāthus (quī ex inīquā illā Galbae crūdēlitāte ēvāserat inīquus = iniūstus (↔ aequus)
forte fortūnā: fortuītō
et forte fortūnā tunc temporis inter eōs versābātur) sin- tunc temporis: id temporis
eōs: Galbam et Vetīlium
gulōs Rōmānōrum perfidiae admonēre coepit, quī datā versārī = trānsīre, praeterīre

totiēs fide in eōs impetum fēcissent, atque eum ipsum


115 exercitum docuit nihil aliud esse quam reliquiās periūriī
Lūcullī et Galbae. Ad extrēmum addidit ‘sī pāreant, tū- extrēmum -ī n = fīnis
sī sibi pāreant
tum esse ex eō locō receptum.’ recipere = ēripere, liberāre

Quibus verbīs permōtīs et in spem ērectīs omnium a-


olea -ae f
nimīs, dux ēligitur; ac prīmum omnēs tamquam ad pug-
120 nam īnstrūctōs in fronte collocat, deinde iubet ut, cum
ipse in equum cōnscenderit, in variās partēs dispersī dī-
versīs itineribus in Tribolam urbem quam celerrimē fu-
giant ibique sē operiantur. Intereā mīlle sēlectōs, quī sē- Tribola -ae f, urbs sitū ignōtō
sē-ligere -lēgisse -lectum = dē-
cum in aciem stārent, retinet. Hīs peractīs rēbus, simu- ligere

125 latque Viriāthus equum īnscendit, omnēs fugam arripu- in-scendere = ascendere, cōns-
cendere
ēre. Vetīlius ita dissipātōs persequī veritus, in Viriāthum
stantem, et occāsiōni, sīqua sē daret, imminentem, con- sī-quis sī-qua sī-quid

versus pugnam ciēbat. Sed Viriāthus vēlōcissimīs equīs ciēre = excitāre, vocāre

eius cōnātūs ēlūdēns, nunc sēsē subdūcendō, nunc iterum cōnātus -ūs < cōnārī
sub-dūcere = redūcere
130 obiciendō occursandōque, totum illum diem et posterum oc-cursāre = occurrere

in eō ipsō campō cōnsūmpsit. Ut autem coniectūrā col- coniectūra -ae f = iūdicium


col-ligere = reputāre
lēgit sociōs ex fugā in tūtō esse posse, noctū profectus
dēviīs itineribus equīsque levissimīs Tribolam pervēnit dē-vius -a -um = procul ā viā

Rōmānīs et propter gravem armātūram et locōrum ignō- ignōrātiō -ōnis f < ignōrāre

7
rātiōnem (adde quod dissimilibus equīs vehēbantur) 135
pactō: modō subsequī nōn valentibus. Hōc pactō Viriāthus exercitum
ex īnspērātō: praeter spem suīs rēbus diffīdentem ex īnspērātō cōnservāvit. Cuius
facinoris fāmā ad barbarōs perlātā plūrimum illī et decō-
praesidium -ī n = auxilium ris et vīrium adiūnxit, quārum praesidiō triennium tōtum
adversus Rōmānōs bellum sustinuit. 140

Clādēs Rōmānōrum
Vetīlius Viriāthum persequēns Tribolam ībat; vērum
inter eundum dum silvam quandam superat, et Viriāthus
re-flectere = retrō flectere reflexō equō ā fronte et quī in īnsidiīs erant exsilientēs ā
tergō Rōmānōs invādunt. Tum occīsī multī, multī in va- 145
llēs praecipitātī, vīvī etiam nōn paucī in manūs hostium
vēnēre, inter aliōs Vetīlius, quem quia senex erat et o-
obēsus -a -um = tenuis
quī adv = quārē bēsō corpore, quī cēperat, tamquam hominem nihilī in-
nihilī = nullīus pretiī
terfēcit. Ex decem mīlibus Rōmānōrum vix sex mīlia
Carpessos -ī f = regiō Carpessi- Carpessum profugērunt. Receptōs ex fūgā mīlitēs quaes- 150
ōrum (: Carpetānōrum)
tor Vetīliī per moenia dispōnit adhūc trepidantēs, ac
Bellī -ōrum m quīnque mīlia sociōrum quōs ā Bellīs Titthīsque impe-
Titthī -ōrum m
trāverat obviam Viriāthō mīsit, quōs ita cecidit ut nē
ex-indē = deinde nūntius quidem superfuerit. Exindē quaestor intrā urbem
quiētus auxilium Rōmā expectābat. 155
annō 146 Intereā Viriāthus Carpetānum agrum fertilem admo-
līberē = nūllō obstante dum līberē dēpopulātus est, quoad C. Plautius Rōmā cum
peditum decem mīlibus, equitibus mīlle trecentīs vēnit.
Tunc enim simulātā fūgā, missa ad sē īnsequendum ā
quattuor mīlia mīlitum Plautiō quattuor mīlia, conversus paucīs exceptīs dēlē- 160
vit. Deinde trāiectō flūminē Tagō castra in monte oleīs

8
cōnsītō, quī Veneris nōminātur, posuit. Ubi eum asse- cōn-sītus = satus, sparsus
as-sequī -secūtus = pervenīre
cūtus Plautius, dum sarciendī damnī acceptī cupiditāte sarcīrī = aequāre
: cupidus sarciendī damnum
collātīs signīs dīmicat, victus ingentī clāde sine ūllō ōr- acceptum

165 dine intrā oppida refūgit et circiter mediam aestātem ad


hīberna sē recēpit nusquam ausus prōdīre. Quāpropter
Viriāthus tōtam regiōnem līberē pervagātus ab agrōrum per-vagārī
mātūrescere = mātūrus fierī
dominīs mātūrescentium atque īnflantium frūgum pre- īn-flāre = tumentem facere
(: crēscere)
tium exigēbat, et sīquī nōn persolvēbant, vastābat ac ex-igere = exposcere
sī-quī = sī-quis
170 perdēbat.

Fabiī Māximī in Hispāniam missī


Quibus Rōmae intellectīs patrēs Fabium Māximum annō 145

Aemiliānum, Aemiliī Paulī (quī Perseum Macedonum (annō 168)

rēgem sustulit) fīlium, in Hispāniam mīsērunt, dēlectūs dēlectus -ūs m = mīlitēs dēlectī
potestāte factā (: datā) dēlectūs
175 habendī factā potestāte. Ille, quia Carthāgine prius, de- habendī (: cōnscrībendī)

inde Graeciā subactīs, postrēmō bellō Macedonicō pros-


perē cōnfectō virīs urbs exhausta erat, ut iīs parceret quī
tot bellīs superessent, pūberum tīrōnum duās legiōnēs
cōnscrīpsit. Atque impetrātīs ā sociīs aliīs cōpiīs, exer-
180 citum habēns peditum quīndecim, equitum circiter du-
ōrum mīlium, Orsōnem, Hispāniae urbem, vēnit. Inde Orsō -ōnis f

quod mīlitem inexercitātum et rudem nōllet hostī obice- in-exercitātus -a -um ↔ armīs
perītus
re nūllō temptātō proeliō, Gādēs Herculī sacrificātūrus Gādes -ium f, urbs Hispaniae
Ulteriōris
fretō trāiectō petiit. Viriāthus ex eius mīlitibus lignātum lignārī = ligna colligere; lignā-
tum sup
185 ēgressīs aliquot interfēcit, reliquōs fugāvit. Eōsdem ā
lēgātō rūrsus ad pugnam īnstrūctōs dēvīcit ingentī prae-
dā dētractā. Advenientem autem Māximum, sī forte ad sī: ut

pugnam ēlicere posset, armātōs ēdūcēns mīlitēs assiduē ē-licere = ēvocāre

9
dē-cernere (armīs) = pugnāre prōvocābat. At ille, ut tōtīs vīribus dēcernere recūsābat,
ut ... sīc = quamquam ... tamen sīc parte cōpiārum ēmissā levibus commitendīs proeliīs 190
et hostium vīrēs temptābat, et suīs rōbur fīdūciamque
frūmentārī = frūmenta colligere augēbat. Quotiēs autem frūmentātum ībātur, armātōs
vēles -ites m = pedes leviter ar-
mātus mīlitēs vēlitum subsidiō expedītōrumque equitum mū-
expedītus -a -um = leviter armā-
tus niēbat. Hoc eum paterna discīplīna docuerat bellō Ma-
exercitāre = plūrimum exercēre cedonicō mīlitantem. 195
annō 144 Exactā hieme, exercitātō iam et cōnfirmātō exercitū
proeliārī = pugnāre, dīmicāre Viriāthum, fortiter proeliantem, secundus ipse in fugam
ipse (: Fabius) secundus homō
quī Viriāthum in fugam vertit vertit duārumque eius urbium alteram dīripuit, alteram
(prīmus Galba fuit)
incendit. Viriāthum ipsum fugientem ad locum ūsque
cui Baecor nōmen erat īnsecūtus multōs perēmit, deinde 200
Cordubae hiemāvit.
annō 143 Viriāthus, nōn iam ut ante sēcūrus, Arvaccōs, Titthōs
sē-cūrus -a -um = tūtus
et Bellōs, bellicōsissimōs populōs, ā Rōmānōrum soci-
etāte abdūxit. Igitur in parte aliā Hispāniae cum alterō
Rōmānō imperātōre Quintiō collātīs signīs dīmicāvit et 205
victus montem Veneris repetiit. Unde iterum in hostēs
Quintianus -a -um = Quintiī conversus ex Quintiānīs mīlitibus mīlle necāvit signīs
com-pellere = in ūnum locum aliquot captīs atque hostibus in castra compulsīs. Quīn
cōgere
etiam praesidium quod Itūcae erat vī dēiēcit et Basitā-
nōrum regiōnem dēpopulātus est, cum intereā Quintius 210
imbellia -ae f < im-bellis
imperītia -ae f < im-perītus ob imbelliam et imperītiam nōn subvenīret, sed Cordu-
(↔ perītus)
sub-venīre = auxiliō venīre bae inclūsīs, quō sē mediō autumnō ad hīberna contu-
inclūsīs cōpiīs
Ītalica -ae f, urbs Hispāniae lerat, C. Martium quendam Hispānum ex Ītalicā urbe
identidem in hostēs ēmitteret.
Annō exactō successit Quintiō Aemiliānī frāter Fabi- 215
us Max. Servīliānus addūxitque sēcum duās legiōnēs

10
Rōmānōrum et sociōs nōnnūllos, ita ut eius cōpiae om-
nēs essent circiter sēdecim mīlium peditum, equitum
mīlle et sescentōrum. Scrīpsit etiam ad Micipsam, Nu- annō 142

220 midiārum rēgem, ut ad sē elephantōs quam celerrimē


mitteret. Prōperantī autem Itūcam et partem exercitūs
dūcentī occurrit Viriāthus sex mīlibus mīlitum magnō
strepitū ac clāmōre longāque caesariē quam in proeliīs caesariēs -ēi f = capillī longī

ad terrendōs hostēs barbarī gestāre et quatere cōnsuēvē-


225 runt. Cuius impetum tantīs animīs sustinuit ut hostem rē
īnfectā reppulerit. Sed ubi altera pars exercitūs atque ex re-pellere reppulisse re-pulsum
= dēpellere, prohibēre
Libyā decem elephantēs cum trecentīs equitibus advēnē- elephās -antis m = elephantus

runt, auctīs castrīs prior in Viriāthum aciem dēdūxit et


superātum fūdit fugāvitque.
230 Sed dum turbātīs ōrdinibus fugientem īnsequitur, Vi-
riāthus eā cōnfūsiōne animadversā reversus circiter tria cōnfūsiō -ōnis f (< cōn-fundere)
= tumultus
mīlia interfēcit, reliquōs in castra ēgit. Castra quoque
ipsa adortus est, cum vix ūllī irruentī hostī ad portās sē
obicerent, sed plūrēs metū perculsī tabernāculīs sē abde-
235 rent nec ab ipsō imperātōre et tribūnīs mīlitum ad pug-
nam ēdūcī possent. Inter cēterōs tamen Fanniī virtūs
(Laeliī socer erat) eō proeliō ēlūxit. Noctis supervenien- ē-lūcēre = lūcēre, appārēre

tis beneficiō Rōmānī servātī.


Viriāthus et noctū et interdiū, nunc vēlitibus, nunc e-
240 quis vēlōcissimīs Rōmānōs fatīgandō tandem Servīliā-
num Itūcam mōtīs castrīs coēgit mīgrāre.
Deinde, quia iam famēs sentiēbātur et cōpiās exiguās
habēbat, noctū castrīs incēnsīs in Lūsitāniam concessit.
Servīliānus abeuntem nōn assecūtus in Baetūriam, trālā-

11
tō bellō quīnque oppida quae Viriāthī rēbus studuerant, 245
dīripuit. Inde in Cuneōs cōpiās trādūxit, unde rūrsus in
Lūsitāniam contrā ipsum Viriāthum contendit.
In itinere duō lātrōnum principēs obviī factī, Cūrius et
Āpulēius, cum decem mīlibus hominum Rōmānōs turbā-
cōn-fercīre -isse -rtum = com- vēre, cōnfertōque proeliō, quō Cūrius cecidit, praedam 250
mittere
ēripuērunt, quam nōn multō post Servīliānus recēpit. Et
aliās item urbēs vī cēpit: Escadiam, Gemellam et Obol-
colam, omnēs Viriāthī praesidiīs fīrmātās, quārum nōn-
nūllās dīripuit, aliīs veniam dedit. Ex decem mīlibus cap-
tīvōrum quōs habuit quīngentōs secūrī percutī iussit, re- 255
liquōs vēndidit. Post haec hīberna adiit, alterō huius bellī,
cui praefuerat, annō.
Atque hīs rēbus gestīs Rōmam rediit succedente illī in
imperiō Q. Pompēiō Aulō. Cēterum Connobam quen-
ligō -ōnis m dam lātrōnum ducem cum dēditiōne cēpisset, eī quidem 260
amputāre = recīdere, adimere ignōvit, sed omnium eius mīlitum manūs amputāvit.
(cultrō)

Viriāthus pācem temptat


Erisānēs -is f
Servīliānus Erisānem ... circum- Dum vērō Viriāthum persequēns, Erisānem eius ur-
dat
bem vāllō fossāque circumdat. Viriāthus urbem noctū
ingressus, factā sub lūcem ēruptiōne, nōn sōlum eōs quī 265
in fugam coniēcit: fugāvit vāllum dūcēbant in fugam ligōnibus abiectīs coniēcit,
ligō -ōnis m = īnstrūmentum
rūsticum vērum etiam reliquās cōpiās ā Servīliānō īnstrūctās ur-
prae-ruptus -a -um = arduus, ab- gendō īnstandōque in loca praerupta atque inīqua, unde
ruptus
: ēvādere nōn poterant ēvādere nōn erat, dēturbat.
dē-turbāre = vī expellere
Ibi Viriāthus nōn īnsolenter suā fortūnā ūsus, sed ho- 270
nestīs condiciōnibus bellum dēpōnī et magnam ā Rōmā-

12
nīs grātiam inīrī posse ratus, foedus pepigit quod popu- grātiam inīre (ab aliquō) = amī-
citiā coniungere (cum aliquō)
lus Rōmānus posteā ratum esse voluit ipsumque Viriā- pangere pepigisse pactum; foe-
dus pangere = foedus īcere
thum amīcum nōmināvit et eius sociōs quōs agrōs pos-
275 sēderant habēre iussit. Sīc bellum Rōmānīs gravissimum
cum bonā grātiā exstīnctum vidēbātur.
Sed pāx haud diūturna mānsit. Caepiō enim Servīliā- annō 141
Q. Servīlius Caepiō, cōs. a. 140
nī, foederis huius auctōris frāter et eiusdem in imperiō Servīliānī frāter
pactum -ī n = quod pactum
successor, crīminandō pacta tamquam indigna populō (< pacīscī) est
impetrāverat
280 Rōmānō prīmum ā senātū impetrārat sibi ut licēret clam in-commodāre = molestārī
(< molestus)
prō arbitriō Viriāthō incommodāre, deinde assiduē ob- ob-tundere = molestārī, saepius
repetere
tundendō litterāsque missitandō effēcerat ut īdem senā- missitāre = saepe mittere
īdem: ipse
tus ruptīs foederibus palam bellum Viriāthō īnferendum
dēcerneret.
285 Quō dēcrētō frētus Caepiō Arsam urbem ā Viriāthō annō 140
frētus -a -um (+abl) = fīdēns
dērelictam dēditiōne accēpit, et ipsum Viriāthum fugien- dē-relinquere = relinquere, dē-
serere
tem et obvia quaeque vāstantem circā Carpetāniam as- obvius -a -um = quī invenītur
inter iter
secūtus est māiōrēs sēcum cōpiās trahēns quam Viriā- as-sequī = persequī

thus, quī ob paucitātem suōrum proeliō abstinēre satius


290 esse exīstimāns, māiōrī parte cōpiārum per vallem quan-
dam obscūram dīmissā, reliquās in tumulō quōdam īns-
trūxit ut speciem dīmicāre volentis hostī praebēret. Sed speciem dīmicāre volentis: quasi
dīmicāre volentēs
ubi quōs praemīserat iam extrā perīculum esse sēnsit, ad
ad-volāre = accurrere
eōs advolāvit tantō contēmptū hostis tantāque celeritāte contēmptus -ūs m < contemnere
celeritās -ātis f < celer
295 ut quī īnsequēbantur quōnam sē prōripuisset nōn sentī- quō-nam adv
prō-ripere (sē) = prōsilīre, ērum-
rent. Caepiō in Vettōnēs et Gallaicōs dīrectā aciē illōrum pere
dī-rigere -rēxisse -rectum
agrōs dēpopulābātur.

13
interitus -ūs m (< inter-īre) = Viriāthī interitus
mors
Porrō Viriāthus fīdissimōs ex amīcīs, Audācem, Di-
talcōnem et Minūrum ad Caepiōnem prō pacīscendō 300
foedere mittēbat. Hōs Caepiō ingentibus dōnīs ac multīs
prōmissīs eō indūxit ut Viriāthum sē interfectūrōs polli-
cērentur ac tandem sīc rem cōnficerent. Erat Viriāthus
erat exiguī somnī: vix dormiē- exiguī admodum somnī, tum ob variās quibus distrahē-
bat
bātur cūrās, tum ob assiduōs labōrēs. Quīn etiam saepe 305
ob-ire, ger ob-eundus cum armīs quiēscēbat ut excitātus ad omnia obeunda es-
parātior esset
vel = etiam set parātior, quāpropter vel noctū ad eum patēbat amīcīs
: amīcī ad eum adīre poterant
aditus. Hōc mōre et hāc lībertāte accessus Audāx et eius-
populārēs -ium m = fautōres dem sceleris populārēs, observātō prīmō eius somnō,
ob-servāre = advertere
negōtium -ī n = rēs quasi gravī aliquō urgente negōtiō in tabernāculum ac- 310
plāga -ae f = ictus cedunt, illātāque in iugulum plāgā (pars haec sōla corpo-
ris armātī nūdāta erat) iacentem necant.
mortifer -era -erum = quī mor- Mox sine strepitū, nēmine sentiente, quod mortiferum
tem affert
opportūnus -a -um = idōneus vulnus opportūnō locō īnflīctum esset, ad Caepiōnem
īn-flīgere -ixisse -ctum = per-
cutere trānsfugiunt praemiumque petunt. Concessum illīs ut 315
quae ad eum diem possēderant tūtō habērent. De prae-
miīs ad senātum remissī sunt.
cliēns -entis m = vir potentiōrī Ortō diē clientēs Viriāthī atque omnis exercitus, ratī
subiectus
eum quiēscere, mīrābantur cūr plūs solitō somnum prō-
dūceret, dōnec nōnnūllī mortuum in armīs iacēre intellē- 320
plānctus -ūs m = ictūs quī in flē- xērunt. Tum extemplō tōtīs castrīs plānctus ac complō-
tū fīunt (praecipuē in pectus)
afflīctāre = querī rātiō audīta est, afflīctantibus sēsē cūnctīs ob eius mor-
tem et iam dē suā salūte ānxiīs, ut quī sēcum reputārent
orbāre = orbus facere tantō duce orbātī quantīs in perīculīs versārentur. Māxi-
angere = cruciāre, sollicitāre mē autem eōs angēbat quod sceleris auctōrēs nōn repe- 325
riēbantur.
14
Itaque cadāver magnificentissimīs īnstrātum vestibus cadāver -eris n = corpus mortuum
īnsternere -strāvisse -strātum =
in altissimā pyrā cremārunt, caesīsque multīs hostiīs, tum operīre
pyra -ae f = rogus
equitēs tum peditēs per turmās in orbem dēcurrentēs cum
330 armīs barbaricō mōre Viriāthum celebrābant, nec inde barbaricus -a -um < barbarus
prius abscessum quam ignīs prorsus exstīnctus est. Per- prorsus adv = omnīnō

actō fūnere gladiātōrium mūnus ēditum. mūnus: lūdus

Hoc suī dēsīderium relīquit Viriāthus, vir, ut inter bar- ut: etsī

barōs, imperiō dignissimus, in adeundīs perīculīs nūllī nūllī posterior: prīmus

335 posterior, in praedā dīvidendā aequālitātis studiōsissi- aequālitās -ātis f < aequālis
mus. Nam ampliōrem partem vel offerentibus amīcīs vel: etiam

numquam abstulit et eam ipsam fortibus virīs distribuē-


bat. Quō id assecūtus est (quod difficillimum factū est) quō = adeō

ut, cum exercitum habēret ex dīversīs gentibus cōnflā- ut ... orta sit ... habuerit
cōn-flāre = componere (ex plū-
340 tum, tamen annīs octō quibus bellum gessit nūlla sēditiō ribus)

in eius castrīs orta sit, sed mīlitem semper habuerit ad


omnia obsequentem et subeunda perīcula impigrum.

Bellum Viriāthicum cōnfectum


In locum Viriāthī novō imperātōre creātō Tantalō ad-
345 versus Saguntum expedītiō suscepta est. Hanc urbem suscipere = assūmere
Hannibal ēversam īnstaurāverat et patriae nōmine Car- ē-vertere = dīruere

thāginem appellārat. Repulsōs inde Hispānōs cum Bae- appellāverat


re-pellere reppulisse re-pulsum
tim amnem trānsīrent, subsecūtus Caepiō ita pressit ur- Baetis -is m (acc -im)
urgēre ursisse
sitque ut Tantalus suīs rēbus diffīdēns et sē et exercitum rēbus: vīribus

350 trāderet eā condiciōne ut nōn inīquius quam subditōs


tractāret. Omnibus armīs spoliātī et, nē deinceps latrōci- eum tractāret

niīs vīveret, terrā satis amplā dōnātī sunt.


Hic fuit Viriāthicī bellī exitus.

15

You might also like