You are on page 1of 1

Gesta Boemundi archiepiscopi (1286-1300) - eMGH

SS 24, pag.: 483, lin.: 43


Ploret et ululet omnis christianitas, quod in amplo matris ecclesie gremio non est inventus homo
dignus et ydoneus, peccatis exigentibus, ad expugnandum inimicos Christi! sed honorem nostrum
Dominus dedit alieno et elegit ad hoc virum secundum cor suum, hominem ignotum, dominum
Tartarorum.

Gesta episcoporum Cameracensium - eMGH


SS 7, Lib.: 1, cap.: 5, pag.: 404, lin.: 46
At vero primos earum patres quaedam vetustatis obscuritas a nostra seclusit memoria, immo ea quae
peccatis exigentibus Galliarum aecclesias paganorum persecutio subvertit; quae adeo in cristianorum
populum efferbuisse legitur, ut cristiani, qui ea tempestate fuerant, per latibula divina celebrarent
misteria.

Gesta episcoporum Cameracensium. Continuationes, Gesta Gerardi II - eMGH


SS 7, cap.: 2, pag.: 498, lin.: 22
Sed suis fortasse peccatis exigentibus, inscio presule, sublato rei auctore, a militibus pecuniam civium
superborum rapere desiderantibus in suis domibus subito invaduntur, et ut quisquis obvius fuit
inimico inimicus, aut vulneratur aut interficitur.

Gesta episcoporum Halberstadensium (781-1209) - eMGH


SS 23, pag.: 92, lin.: 37
Post huius igitur dormitionem clerus totusque populus quendam Heremannum natu nobilem, sed
morum actuum que probitate nobiliorem, seniori suo antistiti eligunt successorem, maximeque
proceres militari habitu beato Stephano servientes innumera prebebant munera, et hereditates
proprias potestati regie subdere sunt parati, ut firmitatis robur prefata electio retineret Sed quo id fieri
nequiverit divino iuditio, utrumve id peccatis exigentibus frustratum fuerit, vel an illum divina pietas
maioribus auctum virtutibus et perfectiorem ad hoc ministerium aliis temporibus observarit, occulto
Dei iuditio censuimus relinquendum.

Gesta episcoporum Halberstadensium (781-1209) - eMGH


SS 23, pag.: 101, lin.: 17
De morte igitur huius electi tam inopinata tamque repentina Halberstadensis ecclesia non modico
merore percussa, dum consolatorem quereret salutarem et ydoneum conaretur eligere provisorem,
peccatis exigentibus geminata est meroris vehementia et doloris.

Gesta episcoporum Halberstadensium (781-1209) - eMGH


SS 23, pag.: 108, lin.: 13
Tempore huius peccatis exigentibus universale scisma in ecclesia est exortum. Nam mortuo domno
papa Adriano. in electione partes sunt facte: una parte eligente Octavianum, sanior pars domnum

You might also like